|
Postquam dominus ostendit Iudaeos aliquam spiritualem originem
habere, hic excludit ab eis origines quas sibi praesumptuose
attribuebant, et primo excludit originem, quam se traxisse dicebant ab
Abraham; secundo originem, quam se putabant habere a Deo, ibi
dixerunt itaque ei: nos ex fornicatione non sumus nati. Circa primum
duo facit. Primo ponit opinionem Iudaeorum de eorum origine; secundo
excludit eam, ibi si filii Abrahae estis opera Abrahae facite.
Sciendum est autem circa primum, quia dominus dixerat eis quae
vidistis apud patrem vestrum, facitis, ideo gloriantes se de carnali
generatione, transferunt se ad Abraham. Unde dicunt pater noster
Abraham est, quasi dicant: si spiritualem originem habemus, boni
sumus, quia Abraham pater noster bonus est; Ps. CIV, 6: semen
Abraham servi eius. Et, ut dicit Augustinus, nitebantur eum
provocare, ut aliquid male diceret de Abraham, et esset eis occasio
facere quod cogitabant, scilicet occidendi Christum. Sed dominus,
consequenter cum dicit si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite,
excludit hanc ipsorum opinionem tamquam falso prolatam, et proponit
primo signum debitum filiationis Abrahae; secundo ostendit, hoc
signum in Iudaeis non esse, ibi nunc autem quaeritis me interficere;
tertio concludit propositum, ibi vos facitis opera patris vestri.
Signum quidem filiationis alicuius est quod assimiletur ei cuius filius
est: sicut enim filii carnales ut plurimum parentibus carnalibus
assimilantur, ita et filii spirituales (si sint vere filii) debent
spirituales parentes imitari; Eph. V, 1: estote imitatores Dei,
sicut filii carissimi. Et quantum ad hoc dicit si filii Abrahae
estis, opera Abrahae facite; quasi dicat: hoc signum esset quod
essetis filii Abrahae, si eum imitaremini; Is. LI, 2:
attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram quae peperit vos.
Sed dubitatur hic, quod videtur quidem eos negare esse filios
Abrahae, dubitative loquens si filii Abrahae estis, quod tamen
affirmavit superius, dicens: scio quod filii Abrahae estis. Ad quod
dupliciter respondetur. Uno modo, secundum Augustinum, quod supra
affirmavit eos esse filios Abrahae secundum carnem; hic autem negat
eos filios secundum imitationem operum, et praecipue fidei. Caro ergo
illorum ex ipso erat, sed vita non erat; Gal. III: qui ex fide
sunt, hi reputantur in semine. Alio modo, secundum Origenem, quod
utrumque referatur ad spiritualem originem. Sed ubi nos habemus: scio
quod filii Abrahae estis, in Graeco habetur: scio quod semen
Abrahae estis; hic vero dicit si filii Abrahae estis, opera Abrahae
facite; quia Iudaei quidem, spiritualiter loquendo, semen Abrahae
erant, sed non eius filii. Differentia est inter semen et filium:
nam semen est quid informe, et tamen habet in seipso rationes eius
cuius est semen; filius autem, transmutato semine per virtutem
informativam ab agente in appositam sibi materiam a muliere,
superinducto nutrimento, similitudinem generantis habet. Eodem modo
et Iudaei semen quidem Abrahae erant inquantum in eis aliqua ratio
eorum quae Deus in Abraham infuderat apparebat; sed quia non ad
perfectionem Abrahae pervenerant, ideo filii eius non erant: et
propter hoc dicit eis si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite;
idest, ad perfectam imitationem operum eius satagite. Ex hoc autem
quod dicit opera Abrahae facite, videtur quod quaecumque ipse fecit,
et nos facere debemus. Ergo debemus plures uxores accipere, et ad
ancillam accedere, sicut Abraham fecit. Respondeo. Dicendum quod
praecipuum opus Abrahae est fides, per quam iustificatus est apud
Deum; Gen. XV, 6: credidit Abraham Deo, et reputatum est
illi ad iustitiam. Et ideo intelligendum est opera Abrahae facite,
idest, ad similitudinem Abrahae credite. Sed contra hoc est, quia
fides non videtur posse dici opus, cum contra opera distinguatur;
Iac. II, 26: fides sine operibus mortua est. Respondeo.
Dicendum, quod fides opus dici potest, secundum illud supra VI,
29: hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. Verum
opus interius non est manifestum hominibus, sed soli Deo, secundum
illud I Reg. c. XVI, 7: homines vident ea quae apparent;
Deus autem intuetur cor. Inde est quod communius ea quae exterius
sunt, consuevimus opera nominare. Fides ergo distinguitur non ab
omnibus operibus, sed ab exterioribus tantum. Sed numquid omnia opera
Abrahae debemus facere? Ad hoc dicendum, quod opus potest
considerari dupliciter: vel secundum speciem operis eius, et sic omnia
opera eius non sunt imitanda; vel secundum radicem eorum, et sic opera
Abrahae imitanda sunt: quia quidquid fecit, ex caritate fecit. Unde
dicit Augustinus, quod caelibatus Ioannis non praefertur coniugio
Abrahae, cum eadem fuerit radix utriusque. Vel dicendum, quod omnia
opera Abrahae imitanda sunt quantum ad signationem, quia omnia in
figura contingebant illis, ut dicitur I Cor. X, 11.
Consequenter cum dicit nunc autem quaeritis me interficere, ostendit,
praedictum filiationis signum in eis non esse, et primo ponuntur
Iudaeorum opera; secundo ostendit ea esse Abrahae operibus
dissimilia, ibi hoc Abraham non fecit. Ostenduntur autem Iudaeorum
prava opera esse et perversa, quia homicidae erant; unde dicit nunc
autem quaeritis me interficere; Is. I, 21: quomodo facta est
meretrix civitas fidelis, plena iudicii? Iustitia habitavit in ea,
nunc autem homicidae. Sed hoc homicidium inaestimabile peccatum erat
contra personam filii Dei. Unde quia, ut dicitur I Cor. II,
8, si cognovissent, numquam dominum gloriae crucifixissent, ideo
dominus non dicit eos filium Dei quaerere interficere, sed hominem:
quia etsi filius Dei dicatur passus et mortuus propter unitatem
suppositi, hoc non est inquantum filius Dei, sed propter infirmitatem
humanam, quia, ut dicitur II Cor. ult., 4, si crucifixus est
ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute Dei. Et ut magis eorum
homicidium exaggeret, ostendit, eos nullam mortis causam adversus eum
habere; unde subdit qui veritatem locutus sum vobis, quam audivi a
Deo. Ista veritas est quod dicebat se aequalem Deo; supra V,
18: quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum sabbatum
solvebat, sed patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.
Hanc veritatem audivit a Deo inquantum ab aeterno per generationem
aeternam accepit a patre eamdem naturam quam ipse habet; supra V,
26: sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio habere
vitam in semetipso. Excludit autem duas causas propter quas prophetae
mandabantur occidi in lege. Primo quidem propter mendacium, Deut.
XIII, 5 ubi praecipitur, quod si aliquis propheta surrexerit
loquens mendacium, aut fictor somniorum, interficiatur: et hoc a se
dominus excludit, dicens qui veritatem locutus sum vobis; Prov. c.
VIII, 7: veritatem meditabitur guttur meum. Secundo vero si
aliquis propheta locutus fuerit ex nomine falsorum deorum, vel ex
nomine Dei quod ipse non praecepit, occidi debebat, ut habetur
Deut. XIII, 5. Et hoc dominus excludit a se, cum dicit quam
audivi a Deo. Consequenter cum dicit hoc Abraham non fecit,
ostendit eorum opera dissimilia esse operibus Abrahae, quasi dicat:
in hoc probatis vos non esse filios Abrahae, quia facitis opera
contraria operibus eius: nam de eo legitur Eccli. XLIV, 20,
quod servavit legem altissimi, et fuit in testimonio cum illo. Sed
aliqui superflue obiiciunt, quod Christus ante Abraham nondum erat,
et ideo Abraham hoc non fecit: non enim occidi potuisset qui non
erat. Sed dicendum, quod Abraham non commendatur ex hoc quod non
fecit in Christo, sed ex eo quod non fecit in simili persona, idest
in his qui tunc veritatem dicebant. Vel dicendum, quod si Christus
non venerat tempore Abraham in carnem, venerat tamen in mentem,
secundum illud Sap. VII, 27: in animas sanctas per nationem se
transfert, quem tamen Abraham non interfecit mortaliter peccando: de
quo dicitur ad Hebr. VI, 6: rursum crucifigentes filium Dei, et
ostentui habentes. Consequenter cum dicit vos facitis opera patris
vestri, concludit propositum; quasi dicat: ex quo non facitis opera
Abrahae, ergo habetis aliquem alium patrem, cuius opera facitis.
Simile habetur Matth. XXIII, v. 32: vos implete mensuram
patrum vestrorum. Consequenter cum dicit dixerunt itaque ei: nos ex
fornicatione non sumus nati, ostendit eos non habere originem a Deo:
quia enim iam ex verbis domini cognoscebant eum non de carnali
generatione loqui, ideo ad spiritualem generationem se transferunt,
dicentes nos ex fornicatione non sumus nati et cetera. Ubi primo eorum
opinionem proponunt; secundo eam dominus excludit, ibi dixit ergo eis
Iesus et cetera. In eorum autem opinione Iudaei unum negant et aliud
asserunt. Negant se ex fornicatione natos: quod quidem, secundum
Origenem, quasi improperando, Christo proponunt, latenter
designantes, ipsum ex adulterio productum fore; quasi dicant nos ex
fornicatione non sumus nati, sicut tu. Sed melius potest dici, quod
sponsus animae spiritualiter Deus est, Oseae II, 19: sponsabo
te mihi. Sicut autem fornicatur sponsa cum praeter sponsum suum
carnalem, alium virum admittit; ita, in Scripturis, Iudaea
fornicari dicebatur quando Deum verum deserens, idolis adhaerebat;
Oseae I, 2: fornicans fornicabitur terra a domino. Dicunt ergo
Iudaei nos ex fornicatione non sumus nati; quasi dicant: si aliquando
mater nostra synagoga a Deo recedens fornicata est cum idolis, nos
tamen non recessimus, nec cum idolis fornicati sumus; Ps.
XLIII, 18: nec obliti sumus te, et inique non egimus in
testamento tuo, et non recessit retro cor nostrum; Is. LVII,
3: ascendite huc, filii fornicatricis, semen adulteri et
fornicariae. Affirmant autem se esse filios Dei: quod videbatur
sequi ex quo non credebant se natos ex fornicatione; unde dicunt unum
patrem habemus Deum; Mal. II, 10: nonne unus est pater omnium
nostrum? Ier. III: patrem vocabis me. Consequenter cum dicit
dixit ergo eis Iesus etc., confutatur eorum opinio a domino, et
primo proponit divinae filiationis signum; secundo assignat rationem
signi, ibi ego enim a Deo veni etc.; tertio ostendit eos a praedicto
signo deficere, ibi quare loquelam meam non cognoscitis? Sciendum est
autem circa primum, quod supra signum carnalis filiationis dixit esse
opera exteriora, quae homines exterius operantur; hic autem signum
filiationis divinae ponit interiorem affectionem. Nam filii Dei
efficimur per communicationem spiritus sancti; Rom. VIII, 15:
non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum
adoptionis. Spiritus autem sanctus causa est amoris Dei, quia
caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui
datus est nobis: Rom. V, 5. Signum ergo speciale divinae
filiationis est dilectio; Eph. V, 1: estote imitatores Dei sicut
filii carissimi, et ambulate in dilectione. Et ideo dicit si Deus
pater vester esset, diligeretis utique me; Ps. c. XXIV, 21:
innocentes et recti, qui sunt filii Dei, adhaeserunt mihi. Rationem
autem signi assignat, dicens ego enim ex Deo processi et veni, et
primo ponit veritatem; secundo excludit errorem, ibi neque enim a
meipso veni. Veritas autem, quam proponit, est quod a Deo processit
et venit. Sed sciendum est, quod omnis amicitia in coniunctione
fundatur; unde et fratres se diligunt inquantum ex eisdem parentibus
principium sumunt. Dicit ergo dominus: vos dicitis quod filii Dei
estis; sed si hoc esset, diligeretis me, quia a Deo processi et
veni. Qui ergo non me diligit, non est filius Dei. Processi,
inquam, a Deo, ut unigenitus ab aeterno, de substantia patris;
Ps. CIX, 3: ante Luciferum genui te; supra I: in principio
erat verbum. Veni autem, ut verbum caro factum et missus a Deo per
incarnationem; infra XVI, 28: exivi a patre, ut verbum ab
aeterno, et veni in mundum, ut caro, factum in tempore. Errorem
autem excludit cum dicit neque enim a meipso veni: et primo excludit
errorem Sabellii, qui Christum non ab alio originem habuisse dicit,
sed idem esse patrem et filium in persona finxit. Et quantum ad hoc
dicit neque enim a meipso veni; idest, secundum Hilarium, ego veni
non a meipso existens, sed quasi ab alio missus, scilicet a patre,
unde subdit sed ille me misit; Gal. IV, 4: misit Deus filium
suum natum ex muliere, factum sub lege. Secundo vero errorem
Iudaeorum, qui dicebant Christum non esse missum a Deo, sed falsum
prophetam: de quibus dicitur: non mittebam eos, sed ipsi currebant.
Et quantum ad hoc dicit, secundum Origenem, neque enim a meipso
veni, sed ille me misit. Hunc petebat Moyses: obsecro, domine,
mitte quem missurus es. Ostendit autem eos ab hoc signo deficere, cum
dicit quare loquelam meam non cognoscitis? Nam, sicut dictum est
supra dilectio Christi est signum filiationis divinae: isti autem
Christum non diligebant: unde manifestum est eos ab hoc signo
deficere. Quod autem non diligunt, manifestant per effectum: nam
effectus dilectionis alicuius est quod diligens libenter audit verba
dilecti. Unde Cant. II, 14: sonet vox tua in auribus meis;
vox enim tua dulcis. Et Cant. ult., 13: fac me audire vocem
tuam: amici auscultant te. Quia ergo isti Christum non diligebant,
durum videbatur eis etiam vocem eius audire; supra VI, 61: durus
est hic sermo: quis potest eum audire? Sap. II, 15: gravis est
nobis etiam ad videndum. Contingit autem quod aliquis non libenter
audit verba alicuius, quia ea examinare non potest nec per consequens
cognoscere, et ideo eis contradicunt; Iob VI, 29: respondete,
obsecro, absque contentione (...) et non invenietis in lingua mea
iniquitatem. Et ideo dicit quare loquelam meam non cognoscitis?
Dicentes et interrogantes: quid est hoc quod dixit: quo ego vado vos
non potestis venire? Et hoc ideo, inquam, non cognoscitis, quia non
potestis audire sermonem meum; idest, ita durum cor habetis ad me,
quod nec sermonem meum audire vultis.
|
|