|
Postquam dominus Iudaeos ostendit originem aliquam spiritualem habere
et exclusit ab eis originem praesumptam, hic astruit veram, ascribens
eis paternitatem Diaboli, et primo proponit intentum; secundo
rationem eis assignat, ibi et desideria patris vestri vultis facere;
tertio positam rationem manifestat, ibi ille homicida erat ab initio.
Dicit ergo vos facitis opera Diaboli, ergo vos ex patre Diabolo
estis, scilicet per imitationem; Ez. XVI, 3: pater tuus
Amorrhaeus, et mater tua Cethaea. Cavenda est hic haeresis
Manichaeorum, qui dicunt esse quamdam naturam mali, et gentem quamdam
tenebrarum cum principibus suis, a qua corruptibilia omnia originem
trahunt; et secundum hoc omnes homines secundum carnem ex Diabolo
processisse. Ponebant autem quasdam animas ad bonam creationem
pertinere, et quasdam ad malam; unde dicebant hoc dictum a domino vos
ex patre Diabolo estis, quia ab eo secundum carnem processistis, et
animae vestrae sunt de mala creatione. Sed, ut Origenes dicit,
introducere duas naturas propter differentiam boni et mali, simile
videtur ei qui diceret alteram esse oculi videntis substantiam, alteram
caligantis vel se avertentis. Quemadmodum enim oculi sani et lippi non
differunt substantia, sed quaedam contingit causa deficiens, scilicet
quae facit eum caligare; ita eadem est substantia et natura rei, sive
sit bona, seu habeat in se defectum, quod est peccatum voluntatis.
Non ergo Iudaei ut mali, dicuntur filii Diaboli natura, sed
imitatione. Consequenter cum dicit et desideria patris vestri vultis
facere, rationem assignatam exponit; quasi dicat: non estis filii
Diaboli tamquam ab eo creati, et in esse producti sed quia eum
imitantes, desideria patris vestri vultis facere, quae quidem mala
sunt: nam sicut ille invidit homini, et occidit, Sap. II, 24:
invidia Diaboli mors intravit in orbem terrarum, ita et vos mihi
invidentes, quaeritis me interficere hominem, qui veritatem locutus
sum vobis. Consequenter cum dicit ille homicida erat ab initio,
positam rationem manifestat, et primo ponit Diaboli quam imitantur
conditionem; secundo ostendit eos esse imitatores conditionis illius,
ibi ego autem si veritatem dico, non creditis mihi. Sciendum est
circa primum, quod in Diabolo duplex peccatum maxime pollet: scilicet
peccatum superbiae ad Deum, et invidiae ad hominem, quem occidit.
Sed ex peccato invidiae ad hominem quo infert nocumenta hominibus,
cognoscitur a nobis peccatum superbiae et ideo primo ponit peccatum
Daemonis contra hominem; secundo peccatum eius contra Deum, ibi et
in veritate non stetit. Peccatum autem invidiae contra hominem est
quod occidit eum; unde dicit: ille, scilicet Diabolus, homicida
erat ab initio. Ubi sciendum est quod non ferro accinctus Diabolus
occidit hominem, sed mala persuasione; Sap. II, 24: invidia
Diaboli mors introivit in orbem terrarum. Et primo quidem introivit
mors peccati, Ps. XXXIII, 22: mors peccatorum pessima,
deinde vero mors corporalis, Rom. V, 12: per unum hominem
peccatum intravit, et per peccatum mors. Et, ut dicit Augustinus,
noli putare te non esse homicidam, quando fratri tuo mala persuades.
Attendendum est autem, secundum Origenem, quod ille homicida dicitur
non propter aliquem singulariter tantum, sed pro toto genere, quod
peremit in Adam, in quo cuncti moriuntur, ut dicitur I ad Cor.
XV, 22. Unde antonomastice homicida dicitur; et hoc ab initio,
ex quo scilicet fuit homo, qui occidi poterat, ex quo potuit fieri
homicidium: non enim posset occidi homo, nisi prius homo fieret.
Consequenter cum dicit et in veritate non stetit, ponit peccatum
Daemonis contra Deum, quod consistit in hoc quod avertit se a
veritate, quae Deus est, et primo ostendit eum a veritate aversum;
secundo ostendit eum veritati contrarium, ibi dum loquitur mendacium,
ex propriis loquitur. Circa primum duo facit. Primo ostendit eum a
veritate aversum; secundo manifestat quod dixit, ibi quia veritas in
eo non est. Dicit ergo et in veritate non stetit. Unde sciendum
est, quod duplex est veritas: scilicet vocis et operis. Veritas
quidem vocis est qua quis profert ore quod gerit corde, et est in rerum
natura; Eph. IV, 25: deponentes mendacium, loquimini veritatem
unusquisque cum proximo suo; Ps. XIV, 3: qui loquitur veritatem
cum proximo suo, qui non egit dolum in lingua sua. Veritas
iustitiae, quando scilicet quis agit quod convenit sibi secundum
ordinem suae naturae: de qua supra III, 21, dicit: qui fecerit
veritatem, veniet ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo
sunt facta. De hac ergo veritate dominus loquens dicit et in
veritate, scilicet iustitiae, non stetit, quia deseruit ordinem suae
naturae, qui erat ut Deo subiiceretur, et per eumdem beatitudinem
suam et naturalis desiderii complementum consequeretur. Unde dum hoc
per se consequi voluit, a veritate cecidit. Hoc autem quod dicit in
veritate non stetit, potest dupliciter intelligi: vel quod numquam in
veritate steterit; vel quod aliquando steterit, sed in ea non
permansit. Sed hoc quod numquam fuerit in veritate iustitiae, potest
habere duplicem sensum. Unum quidem secundum Manichaeos, qui dicunt
Diabolum naturaliter malum esse: ex quo sequitur quod semper malus
fuerit. Nam quod inest naturaliter, semper inest. Sed hoc est
haereticum, quia in Ps. CXLV, 6, dicitur, quod Deus fecit
caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Ergo omne ens est a
Deo; omne autem quod est a Deo, inquantum est, bonum est. Et ideo
alii dixerunt, quod Daemon ex sui natura bonus est a Deo creatus,
sed in primo instanti factus est malus per liberum arbitrium. Et
differunt isti a Manichaeis: quia illi dicunt Daemones semper fuisse
malos, et naturaliter; isti vero semper malos, sed per liberum
arbitrium. Sed posset alicui videri quod quia Angelus non est malus
per naturam, sed per peccatum propriae voluntatis, peccatum autem est
actus quidam, potuit fieri ut Angelus in principio actus fuerit
bonus, sed in termino actus mali fuerit malus effectus. Manifestum
est autem quod actus peccati in Daemone est creatione posterior,
terminus autem creationis est ipsum esse Angeli: terminus vero
operationis peccati est quod sint mali. Et sic ex hac ratione volunt
quod impossibile sit quod in primo instanti quo Angelus esse coepit,
fuerit malus. Sed haec ratio non videtur sufficiens, habet enim locum
in motibus temporalibus tantum, qui successive aguntur, non autem in
motibus instantaneis. Nam in motibus successivis aliud est instans in
quo incipit actio, et aliud in quo terminatur: sicut si motus localis
sequitur ad alterationem, non potest in eodem instanti terminari motus
localis et alteratio. Sed in mutationibus instantaneis, simul et in
eodem instanti potest esse terminus primae et secundae mutationis;
sicut in eodem instanti quo illuminatur luna a sole, illuminatur aer a
luna. Manifestum est autem quod creatio est instantanea, et similiter
motus liberi arbitrii in Angelis, cum non indigerent collatione et
discursu rationis; unde nihil prohibet simul et in eodem instanti esse
terminum creationis, in quo fuit bonus, et iterum terminum liberi
arbitrii, in quo fuit malus. Et hoc aliqui concedunt; sed dicunt hoc
non fuisse, licet esse potuerit: et hoc propter auctoritatem
Scripturae. Dicitur enim sub figura regis Babylonis de Diabolo,
Is. XIV, 12: quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane
oriebaris? Ez. XXVIII, 13, dicitur sub persona regis
Tyri: in deliciis Paradisi Dei fuisti. Et ideo dicunt, quod non
fuit in principio suae creationis malus, sed quandoque bonus fuit, et
per liberum arbitrium cecidit. Sed dicendum est, quod in primo
instanti suae creationis non potuit esse malus. Cuius ratio est, quia
nullus actus habet rationem peccati, nisi inquantum est praeter
rationem naturae agentis voluntarii. In quolibet autem ordine actuum
prius est actus naturalis; sicut in intelligendo, primo intelliguntur
prima principia, et per ipsa intelliguntur alia, et, in volendo
similiter, primo volumus ultimam perfectionem et ultimum finem, cuius
appetitus naturaliter nobis inest, et propter ipsum appetimus alia.
Quod autem secundum naturam fit, non est peccatum. Impossibile est
ergo quod primus actus Diaboli fuerit malus. Fuit ergo Diabolus in
aliquo instanti bonus, sed in veritate non stetit, idest, non
permansit. Ad illud autem quod dicitur I Io. III, 8:
Diabolus ab initio peccavit, dicendum, quod ab initio quidem
peccavit; quia ex quo incepit peccare, numquam desiit. Consequenter
cum dicit quia non est veritas in eo, manifestat quod dixit. Quae
quidem manifestatio intelligitur dupliciter. Uno quidem modo,
secundum Origenem, ut sit manifestatio communis per specialem, sicut
si vellem manifestare quod Socrates est animal per hoc quod est homo.
Quasi dicat in veritate non stetit, sed cecidit; et hoc quia non est
veritas in eo. Est autem duplex gradus non stantium in veritate.
Aliqui enim in veritate non stant, quia non firmantur in ea, sed
dubitant Ps. LXXII, 2: mei autem pene moti sunt pedes, pene
effusi gressus mei. Aliqui autem quia totaliter a veritate resiliunt.
Et sic Diabolus in veritate non stetit, sed ab ea recessit per
aversionem. Sed numquid nulla veritas est in eo? Et quidem si nulla
veritas sit, neque semetipsum intelliget, neque aliquid, cum
intellectus non sit nisi verorum: quod est inconveniens. Dicendum est
ergo, in Daemonibus esse aliquam veritatem, sicut aliquod verum.
Nullum enim malum totaliter corrumpit bonum, cum ad minus, subiectum
in quo malum est, sit bonum. Ideo Dyonisius dicit, quod in
Daemonibus manent integra naturalia bona. Sic igitur aliqua veritas
est in eis, sed non completiva, a qua aversi sunt, scilicet a Deo,
qui est veritas et sapientia completiva. Secundo vero modo
manifestatio ista est per signum, ut Augustinus dicit. Quia videtur
quod potius debuisset contrarium dici. Ideo scilicet veritas non est
in eo, quia in veritate non stetit. Sed sicut causa aliquando
manifestatur per effectum, ita dominus voluit ostendere quod in
veritate non stetit per hoc quod veritas non est in eo: esset enim in
eo, si in veritate stetisset. Similis modus loquendi habetur in Ps.
XVI, 6: ego clamavi quoniam exaudisti; quasi, ex hoc apparet
quod clamavit, quia fuit exauditus. Consequenter cum dicit cum
loquitur mendacium, ex propriis loquitur, ostendit quod Diabolus est
contrarius veritati, et primo ponit intentum; secundo manifestat
propositum, ibi quia mendax est, et pater eius. Veritati autem
contrarium est falsum et mendacium; Diabolus autem est veritati
contrarius, quia loquitur mendacium: et ideo dicit dum loquitur,
mendacium loquitur. Ubi sciendum est, quod quicumque praeter Deum
loquitur ex propriis, mendacium loquitur quamvis non quicumque
mendacium loquitur, ex propriis loquatur. Solus autem Deus loquendo
ex propriis, loquitur veritatem. Veritas enim est illuminatio
intellectus; Deus autem est ipsum lumen, et ab ipso omnes
illuminantur, supra I, 9: erat lux vera, quae illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum: unde et est ipsa veritas, et alii
non loquuntur veritatem nisi inquantum ab ipso illuminantur. Unde,
sicut Ambrosius dicit, omne verum a quocumque dicatur, a spiritu
sancto est. Sic ergo Diabolus cum loquitur ex propriis, loquitur
mendacium; homo etiam, cum ex propriis loquitur, mendacium loquitur;
sed cum a Deo loquitur, tunc loquitur veritatem; Rom. III, 4:
est autem Deus verax, omnis autem homo mendax, quantum est in se.
Sed non omnis homo qui loquitur mendacium, loquitur ex propriis, quia
quandoque hoc ab alio accipit: non quidem a Deo, qui est verax, sed
ab eo qui in veritate non stetit et primo mendacium adinvenit. Et ideo
ipse singulariter cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur; III
Reg. ult., 22: egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium
prophetarum eius; Is. XIX, 14: dominus immiscuit, idest
miscere permisit in medio eius spiritum erroris. Propositum autem
manifestat cum dicit quia mendax est, et pater eius. Quod quidem
Manichaei male intelligentes, ponebant Daemonum generationes,
putantes Diabolum patrem habere. Unde dicebant, quod Diabolus
mendax est, et pater eius, idest Diabolus. Quod quidem non sic est
intelligendum. Nam dominus dixit, quod Diabolus est mendax, et
pater eius, idest mendacii: non enim omnis qui mentitur, pater est
sui mendacii. Nam, ut Augustinus dicit, si ab alio mendacium
accepisti, et dixisti; tu quidem mentitus es, sed pater mendacii non
es. Diabolus vero, quia aliunde non accepit mendacium, quo tamquam
veneno hominem occideret, pater mendacii est, sicut Deus pater est
veritatis. Diabolus enim primo mendacium invenit, cum scilicet
mulieri mentitus est: nequaquam moriemini, Gen. III, 4. Quod
qualiter verum fuerit, rei eventus postmodum comprobavit. Sciendum
est autem, quod haec verba ab illo loco vos ex patre Diabolo estis,
in libro de quaestionibus novi et veteris testamenti exponuntur de
Cain, hoc modo: secundum quod ille dicitur Diabolus qui facit opera
Diaboli, et vos eum imitamini. Cain homicida erat ab initio, ex quo
scilicet Abel fratrem suum occidit, et in veritate non stetit, quia
veritas non est in eo. Et hoc apparet, quia cum dominus quaereret ab
eo (Gen. IV, 9): ubi est Abel frater tuus? Respondit
dicens: nescio, domine; numquid custos fratris mei sum ego? Unde
ipse mendax est et pater eius, scilicet Diabolus, qui est pater eius
impressione. Prima tamen expositio melior est.
|
|