|
Postquam posuit diabolicam conditionem, hic consequenter ostendit
Iudaeos esse diabolicae conditionis imitatores. Duas autem malitiae
conditiones dominus Diabolo ascripsit, homicidium scilicet et
mendacium. Sed de homicidio quidem, in quo isti Diabolum
imitabantur, reprehendit eos; supra eodem: nunc autem quaeritis me
interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a
Deo. Et ideo, hoc praetermisso, redarguit eos de aversione eorum a
veritate, et primo ostendit eos esse aversos a veritate; secundo
causam quam allegare poterant, excludit, ibi quis ex vobis arguet me
de peccato? Tertio veram causam aversionis concludit, ibi si
veritatem dico, quare non creditis mihi? Dicit ergo primo: dictum
est, quod Diabolus mendax est, et pater eius, quem quidem vos
imitamini, quia veritati non vultis adhaerere. Unde dicit ego autem
si veritatem dico vobis, non creditis mihi. Lc. XXII, 67: si
autem dixero, non credetis mihi; supra III, 12: quomodo si
dixero vobis caelestia, credetis? Unde et Is. LIII, 1,
conqueritur dicens: domine, quis credidit auditui nostro? Causa
autem suae infidelitatis, quam poterant Iudaei allegare est peccatum
in Christo; nam peccatori etiam in veritate non de facili creditur.
Unde Ps. XLIX, 16: peccatori autem dixit Deus: quare tu
enarras iustitias meas? Poterant ergo dicere: non credimus, quia
peccator es. Et ideo hanc causam excludit, dicens quis ex vobis
arguit me de peccato? Quasi dicat: non habetis iustam causam quare
mihi veritatem dicenti non creditis, cum in me nullum peccatum inveniri
possit; I Petr. II, 22: qui peccatum non fecit, nec inventus
est dolus in ore eius. Secundum Gregorium, pensanda est Dei
mansuetudo, qui non dedignatur ex ratione ostendere se peccatorem non
esse, qui ex virtute divinitatis poterat peccatores iustificare; Iob
XXXI, 13: si contempsi subire iudicium meum cum servo meo et
ancilla mea, cum disceptarent adversum me. Admiranda est etiam
Christi singularis puritatis excellentia, quia, ut Chrysostomus
dicit, hoc nullus hominum fiducialiter potuit dicere quis ex vobis
arguet me de peccato? Nisi solus Deus noster, qui peccatum non
fecit; Prov. XX, 9: quis potest dicere: mundum est cor meum,
purus sum a peccato? Quasi dicat, nullus nisi solus Deus. Et in
Ps. XIII, v. 3: omnes declinaverunt, simul inutiles facti
sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, idest
Christum. Veram autem causam aversionis concludit, dicens si
veritatem dico, quare non creditis mihi? Et primo ponit eam; secundo
Iudaeorum contradictionem excludit, ibi responderunt ergo Iudaei et
cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit quaestionem; secundo
assumit rationabilem propositionem; tertio infert intentam
conclusionem. Dicit ergo primo: ex quo ergo non potestis dicere,
quod ideo non creditis mihi quia peccator sum, nunc restat quaerere
quare si veritatem dico, non creditis mihi, ex quo non sum peccator;
quasi dicat: si me, quem exosum habetis, non potestis arguere de
peccato, manifestum est quoniam propter veritatem me odio habetis,
quoniam dico me filium Dei; Prov. XVIII, 2: non recipit
stultus verba prudentiae, nisi ea dixerit quae versantur in corde
eius. Rationabilem autem propositionem et veram assumit, dicens qui
ex Deo est, verba Dei audit. Ut enim dicitur Eccli. c.
XIII, 19, omne animal diligit sibi simile, quicumque ergo est
ex Deo, inquantum huiusmodi, similitudinem habet horum quae sunt
Dei, et eis inhaeret. Unde qui ex Deo est, verba Dei libenter
audit; infra XVIII, 37: omnis qui est ex veritate, audit meam
vocem. Praecipue autem verbum Dei libenter audiri debet ab his qui ex
Deo sunt, cum ipsum sit semen per quod in filios Dei generamur;
infra X, 35: illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est. Et
ideo ex hoc intentam conclusionem infert, dicens propterea vos non
auditis, quia ex Deo non estis; quasi dicat: non ergo peccatum meum
est causa incredulitatis vestrae, sed malitia vestra; Eccli. VI,
v. 21: quam aspera est nimium indoctis hominibus sapientia. Et,
ut dicit Augustinus, ex Deo quidem sunt secundum naturam, sed ex
Deo non sunt vitio et prava affectione: nam eis hoc verbum dictum est
qui non solum peccato vitiosi erant, hoc enim commune omnibus erat,
sed etiam praecogniti quod non fuerant credituri ea fide qua possent a
peccatorum obligatione liberari. Notandum est autem, quod triplex est
gradus male affectorum, ut dicit Gregorius. Nam quidam sunt qui
praecepta Dei nec aure corporis, idest exteriori auditu, dignantur
audire: de quibus dicitur in Ps. LVII, 5: sicut aspidis
surdae, obturantis aures suas. Quidam vero sunt qui haec quidem
corporis aure percipiunt, sed nullo ea mentis desiderio complectuntur,
non habentes voluntatem implendi: Ez. XXXIII, 31: audiunt
sermones, et non faciunt eos. Quidam autem sunt qui libenter verba
Dei suscipiunt, ita ut etiam in fletibus compungantur; sed post
lacrymarum tempus, vel tribulationibus oppressi, aut allecti
deliciis, ad iniquitatem redeunt; cuius exemplum habetur Matth.
XIII, 18 ss., et Lc. VIII, 11 ss., de verbo a
sollicitudinibus suffocato. Ez. III, 7: domus Israel nolunt
audire te, quia nolunt audire me. Est ergo signum quod homo sit a
Deo, si libenter audit verba Dei, sed qui recusant audire affectu
vel effectu, ex Deo non sunt. Hic excludit Iudaicam
contradictionem, et primo ponit Evangelista Iudaeorum
contradictionem; secundo domini exclusionem, ibi respondit Iesus:
ego Daemonium non habeo. Duo autem imponunt Iudaei Christo in eorum
contradictione. Primo quidem quod sit Samaritanus, cum dicunt nonne
bene dicimus nos, quia Samaritanus es? Secundo vero quod Daemonium
habeat; unde subdunt et Daemonium habes. In hoc autem quod dicunt
nonne bene dicimus nos? Datur intelligi quod hoc verbum frequenter
domino improperabant. Et quidem de secundo quod sit daemoniacus,
legimus Matth. IX, 34; et XII, 24, cum dicebant: in
Beelzebub principe Daemoniorum eiicit Daemones. Sed quod dixerunt
eum Samaritanum, nusquam nisi hic in Evangelio invenitur, licet
forte hoc multoties dixerunt: multa enim dicta et facta sunt erga
Iesum et a Iesu quae non sunt scripta in Evangeliis, ut dicitur
infra XX, 25. Duplex autem causa assignari potest quare Iudaei
hoc Christo dicebant. Una quidem, quia Samaritani gens odiosa erat
pro populo Israelitico, eo quod decem tribubus in captivitatem
ductis, terram eorum possidebant; supra IV, 9: non enim coutuntur
Iudaei Samaritanis. Quia ergo Christus Iudaeos arguens,
credebatur a Iudaeis quod hoc ex odio faceret, ideo eum Samaritanum
et quasi adversarium reputabant et cetera. Alia ratio, quia
Samaritani partim quidem servabant ritus Iudaicos, partim vero non.
Videntes ergo Iudaei Christum in aliquo legem servantem, et in
aliquo dissolventem, utpote sabbatum, vocabant eum Samaritanum.
Similiter autem duplici de causa dicebant eum Daemonium habere. Una
quidem, quia miracula quae faciebat, et cogitationes eorum quas
revelabat, non attribuebant virtuti divinae in Christo; sed arte
Daemonum ipsum ea facere suspicabantur. Unde dicebant: in Beelzebub
principe Daemoniorum eiicit Daemones. Alia vero ratio est propter
eius sermones transcendentes capacitatem humanam, dicens, Deum patrem
suum esse, et descendisse de caelo et cetera. Consuetudo autem rudium
est, quod cum talia audiunt, diabolica reputant: et sic isti
credebant quod Christus quasi Daemonio plenus loqueretur; infra X,
20: alii dicebant: Daemonium habet, et insanit; quid eum
auditis? Dicunt autem haec verba, ut arguant de peccato, contra
illud quod dixerat: quis ex vobis arguet me de peccato? Consequenter
cum dicit respondit Iesus: ego Daemonium non habeo, repellit dominus
Iudaeorum contradictionem. Duo autem imposuerant Christo: scilicet
quod Samaritanus esset, et quod Daemonium haberet. Et de primo
quidem dominus non se excusat; et hoc duplici de causa. Una quidem,
secundum Origenem, quia Iudaei semper volebant se a gentilibus
separare. Iam autem venerat tempus quo removenda erat distinctio
gentilium et Iudaeorum, et omnes ad viam salutis revocandi: et ideo
dominus, ut ostendat se venisse pro salute omnium ut, magis quam
Paulus, omnia factus, omnes nanciscatur, I Cor. IX, ideo non
negavit se esse Samaritanum. Alia ratio est, quia Samaritanus
interpretatur custos: et quia ipse praecipue custos noster est,
secundum illud Ps. CXX, 4: ecce non dormitabit neque dormiet qui
custodit Israel: ideo se Samaritanum esse non negavit. Negat autem
se Daemonium habere, dicens ego Daemonium non habeo, et primo quidem
repellit illatam iniuriam; secundo arguit iniuriantium pertinaciam,
ibi et vos inhonorastis me. Circa primum duo facit. Primo repellit
illatam iniuriam; secundo manifestat hoc per oppositum, ibi sed
honorifico patrem meum. Notandum est autem circa primum, quod dominus
Iudaeos corrigendo, frequenter eis dure locutus est: vae vobis,
Scribae et Pharisaei hypocritae: et multa quae leguntur in
Evangeliis. Sed non invenitur, quod dominus Iudaeis sibi dura verba
vel facta inferentibus, iniuriose vel dure locutus fuerit; sed, ut
dicit Gregorius, iniuriam suscipiens Deus, non contumeliosa verba
respondet, sed simpliciter dicit ego Daemonium non habeo. Ex qua re
quid nobis innuitur, nisi ut eo tempore quo a proximis ex falsitate
contumelias accipimus, etiam eorum verba mala taceamus, ne ministerium
iustae correctionis in arma vertatur furoris? Et quod quae ad Deum
pertinent, vindicare debemus; quae vero ad nos, despicere. Hoc
autem verbum, scilicet ego Daemonium non habeo, solus Christus
dicere potest, ut Origenes dicit: nam ille nihil quod Daemonis est,
leve videlicet, aut grave, in se habet; unde infra XIV, 30:
venit princeps huius mundi, et in me non habet quidquam; II Cor.
VI, 15: quae conventio Christi ad Belial? Manifestat autem hoc
quod dixit, per oppositum dicens sed honorifico patrem meum. Diabolus
enim honori Dei resistit: qui ergo quaerit Dei honorem, alienus est
a Diabolo. Christus ergo qui honorificat patrem suum, scilicet
Deum, Daemonium non habet. Est autem proprium Christo et singulare
quod honorificet patrem suum, ut dicitur Mal. I, 6: filius
honorificat patrem. Christus autem singulariter est Dei filius.
Consequenter cum dicit et vos inhonorastis me, arguit iniuriantium
pertinaciam, et primo arguit iniuriantes; secundo excludit causam
inopinatam arguitionis; tertio praedicit eis debitam damnationem.
Dicit ergo primo: ego honorifico patrem meum, et vos inhonorastis
me; quasi dicat: ego facio quod debeo; vos facitis quod non debetis;
immo in hoc quod inhonorastis me, inhonoratis patrem meum; supra V,
23: qui non honorificat filium, non honorificat patrem, qui misit
illum. Sed quia possent dicere: nimis durus es, nimis de gloria tua
curas, sic nos arguens; ideo hoc excludens, subdit loquens inquantum
est homo, ego gloriam meam non quaero. Solus enim Deus est qui
potest gloriam suam absque culpa quaerere; alii autem non nisi in
Deo; II Cor. X, 17: qui gloriatur, in domino glorietur;
infra (hoc cap.): si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est.
Sed numquid Christus inquantum homo non habet gloriam? Immo magnam
per omnem modum: quia licet ipse eam non quaerat, est tamen qui
quaerat, scilicet pater. Nam dicitur in Ps. VIII, 7: gloria
et honore coronasti eum, scilicet Christum hominem. Et alibi,
XX, 6: gloriam et magnum decorem imposuisti super eum. Et non
solum gloriam meam quaeret in operantibus vivas veritatis causas, sed
et puniet et condemnabit contradicentes gloriae meae; unde subdit et
iudicet. Sed contra; supra V, 22, dicitur: pater non iudicat
quemquam; sed omne iudicium dedit filio. Respondeo. Pater non
iudicat quemquam seorsum a filio: quia etiam hoc iudicium quod faciet
de eo quod iniuriamini mihi per filium faciet. Vel dicendum, quod
iudicium quandoque pro condemnatione accipitur; et hoc iudicium pater
dedit filio, quia ipse solus apparebit in forma visibili in iudicium,
ut dictum est supra. Quandoque accipitur pro discretione; et de hoc
loquitur hic. Unde dicit in Ps. XLII, 1: iudica me, Deus,
et discerne causam meam; quasi dicat: est pater qui gloriam meam a
vestra discernet. Vos enim, pro saeculo gloriari, discernit, et
gloriam filii sui, quem unxit prae participibus suis, et qui sine
peccato est; vos vero homines cum peccato.
|
|