|
Supra dominus duo promiserat eum sequentibus: scilicet liberationem a
tenebris, et adeptionem vitae, dicens: qui sequitur me, non ambulat
in tenebris, sed habebit lumen vitae. Et de primo quidem dictum est
supra; nunc autem agitur de secundo, scilicet de adeptione vitae per
Christum, et primo proponit veritatem; secundo repellit Iudaeorum
contradictionem, ibi dixerunt ergo Iudaei: nunc cognovimus et
cetera. Sciendum est autem, quod quamvis Christus lacessitus esset
iniuriis et opprobriis, non tamen destitit a doctrina; sed postquam
habere Daemonium dictus est, praedicationis suae beneficia largius
impendit, dicens amen, amen dico vobis et cetera. In quo datur nobis
exemplum, quod cum malorum perversitas crescit, et per opprobria
hominum conculcantur qui convertuntur, non solum praedicatio frangi non
debet, sed etiam augeri; Ez. II, 6: tu ergo, fili hominis, ne
timeas eos, neque sermones eorum metuas; II Tim. IX: laboro
usque ad vincula quasi male operans; sed verbum Dei non est
alligatum. Duo autem facit dominus in his verbis. Unum quidem est
quod requirit, aliud quod promittit. Requirit quidem sermonis sui
observationem; unde dicit si quis sermonem meum servaverit. Nam sermo
Christi veritas est; ideo debemus ipsum servare, primo quidem per
fidem, et iugem meditationem; Prov. IV, 6: serva eam et
servabit te; secundo vero per operis impletionem; infra XIV,
21: qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me.
Promittit autem mortis liberationem; unde dicit mortem non videbit in
aeternum, idest non experietur; Eccli. XXIV, 30: qui
operantur in me, scilicet in divina sapientia, non peccabunt; et qui
elucidant me, vitam aeternam habebunt. Et congrue tali merito debetur
tale praemium. Nam vita aeterna praecipue in divina visione
consistit; infra XVII, 3: haec est vita aeterna ut cognoscant te
solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum. Huius autem
visionis quoddam seminarium et principium in nobis fit per verbum
Christi; Lc. VIII, 11: semen est verbum Dei. Sicut ergo
ille qui servat semen alicuius plantae vel arboris ne corrumpatur,
pervenit ad perceptionem fructus; ita qui servat verbum Dei; pervenit
ad vitam aeternam; Lev. XVIII, v. 5: quae fecerit homo,
vivet in eis. Consequenter cum dicit dixerunt ergo Iudaei etc.,
ponitur contradictionis Iudaeorum confutatio. Contradicunt autem
Christo tripliciter. Primo quidem falsitatis arguendo; secundo
irridendo, ibi dixerunt ergo Iudaei ad eum: quinquaginta annos nondum
habes, et Abraham vidisti? Tertio persequendo, ibi tulerunt ergo
lapides, ut iacerent in eum. Circa primum duo faciunt. Primo
conantur eum redarguere praesumptionis; secundo ad quaedam eorum quae
dicta sunt Christus respondet, ibi si ego glorifico meipsum, gloria
mea nihil est. Circa primum tria faciunt. Primo irrogant
improperium; secundo proponunt factum, ibi Abraham mortuus est
etc.; tertio interrogant, ibi numquid tu maior es patre nostro
Abraham? Irrogaverunt autem improperium mendacii, cum dicunt nunc
cognovimus quia Daemonium habes. Et hoc ideo dixerunt, quia notum
est apud Iudaeos quod adinventor peccatorum est Diabolus, et
praecipue mendacii, secundum illud Reg. ult., 22, egrediar, et
ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Quia autem
videbatur eis hoc quod dominus dixit, scilicet si quis sermonem meum
servaverit, mortem non videbit in aeternum, apertum mendacium esse,
nam ipsi tamquam carnales intelligebant de morte corporali, quod de
spirituali et aeterna morte dixerat, et praecipue, quia contrariatur
auctoritati sacrae Scripturae, Ps. LXXXVIII, 49: quis
est homo qui vivit, et non videbit mortem, eruet animam suam de manu
Inferi? Ideo dicunt ei Daemonium habes, quasi dicant: ex instinctu
Daemonis mendacium loqueris. Et ut convincant eum de mendacio, duo
faciunt. Primo quidem proponunt mortem antiquorum; secundo vero
repetunt verba Christi, ibi et tu dicis et cetera. Dicunt ergo:
vere falsum est quod loqueris: si quis sermonem tuum etc., nam
Abraham, homo, mortuus est, ut patet Gen. c. XXV. Similiter
et prophetae mortui sunt; II Reg. XIV, 14: omnes morimur,
et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertuntur. Et quidem
licet mortui sint corporaliter, non tamen mortui sunt spiritualiter;
Matth. XXII, 32, dicit dominus: ego sum Deus Abraham, et
Deus Isaac, et Deus Iacob. Postea sequitur: non est Deus
mortuorum, sed vivorum. Mortui ergo sunt corpore, sed vivunt
spiritu, quia sermonem Dei servaverunt, et vixerunt ex fide. Et de
ea morte dominus intelligebat, non de corporali. Verbum autem
Christi repetunt cum subdunt et tu dicis: si quis sermonem meum
servaverit, non gustabit mortem in aeternum. Velut incauti et maligni
auditores, dominicum sermonem confundentes, non repetunt eadem verba.
Nam dominus dixit mortem non videbit ipsi vero protulerunt mortem non
gustabit. Sed quantum ad eorum intentionem idem est: quia per
utrumque ipsi intelligunt, quod mortem, scilicet corporalem, non
experietur in aeternum. Sed quantum ad verum intellectum differt, ut
Origenes dicit, inter mortem gustare et videre: nam videre mortem est
eam perfecte experiri; gustare autem est aliquem mortis gustum seu
participationem habere. Sicut autem est plus ad poenam videre mortem
quam gustare, ita plus est ad gloriam non gustare mortem quam non
videre. Illi enim non gustant qui in alto sunt cum Christo, scilicet
in intellectuali loco statum observant: de quibus dicitur Matth.
XVI, 28: sunt de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec
videant filium hominis venientem in regno suo. Aliqui tamen sunt qui
si non videant mortem mortaliter peccando, tamen aliquid gustant per
aliquam levem terrenorum affectionem. Et ideo dominus, ut habetur in
Graeco, et Origenes etiam exponit, dixit, mortem non videbit in
aeternum: quia qui sermonem Christi acceperit et custodierit, etsi
gustet aliquid, non tamen videbit mortem. Interrogant autem cum
dicunt numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? Et
primo quidem quaerunt de comparatione ipsius ad antiquos patres:
numquid inquiunt tu maior es patre nostro Abraham? Poterant, ut
Chrysostomus dicit, secundum carnalem eorum intellectum, altius
quaerere: numquid scilicet tu maior es Deo? Nam Abraham et
prophetae mandata Dei servaverunt, et tamen corporaliter mortui sunt.
Sic ergo si quis sermonem tuum servaverit non morietur, videtur quod
sis maior Deo. Sed contenti sunt hac redargutione, quia putabant eum
minorem quam Abraham; cum tamen sit scriptum in Ps. LXXXV,
8: non est similis tui in diis, domine; et Ex. XV, 11: quis
similis tui in fortibus, domine? Quasi dicat nullus. Secundo
quaerunt de sua aestimatione, quem scilicet seipsum facit; quasi
dicant: si tu es maior istis, scilicet Abraham et prophetis, videtur
per hoc intelligi quod sis altioris naturae, puta Angelus, vel
Deus. Sed hoc non aestimamus de te. Et ideo non dicunt, tu quis
es; sed quem te ipsum facis? Quia quidquid dicitur supra istis, non
recognoscentes de te, reputabimus, quod tu illud fingas. Similiter
dicebant infra X, 33: de bono opere non lapidamus te, sed de
blasphemia: quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. Consequenter
cum dicit respondit Iesus etc., ponitur responsio domini, et primo
respondet secundae quaestioni; secundo vero primae, ibi Abraham pater
vester exultavit ut videret diem meum. Circa primum tria facit
dominus. Primo excludit falsitatem quam intendebant; secundo docet
veritatem, quam ignorabant, ibi est pater meus qui glorificat me;
tertio manifestat utrumque quod proponebant, ibi et non cognovistis
eum. Dicit ergo: quaeritis me dicentes: quem teipsum facis? Ac si
gloriam quam non habeo, mihi usurpem. Sed supervacua fuit haec
prolatio, quoniam non me facio id quod sum, sed ex patre recepi: nam
si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est. Quod secundum hunc
modum posset intelligi de Christo secundum quod est filius Dei, ut
dicatur cum praecisione si ego, scilicet solus, glorifico meipsum,
idest attribuam mihi gloriam, quam pater mihi non attribuat, gloria
mea nihil est: nam gloria Christi secundum quod est Deus, est gloria
verbi et filii Dei; filius autem nihil habet nisi natus, idest quod
nascendo ab aliquo recepit: si ergo detur per impossibile quod gloria
sua non esset ab alio, non esset gloria filii. Melius tamen videtur
quod dicatur de Christo secundum quod homo. Nam quicumque attribuit
sibi gloriam quam non habet a Deo, gloria illa est falsa: nam
quidquid veritatis est, a Deo est; quod autem est veritati
contrarium, falsum est, et per consequens, nihil. Gloria ergo quae
a Deo non est, nihil est; Hebr. V, 5, dicitur de Christo,
quod non seipsum clarificavit ut pontifex fieret; II Cor. X,
18: non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem
Deus commendat. Sic ergo patet Iudaeorum falsitas. Veritatem
autem, quam intendit docere, ponit dicens est pater meus qui
glorificat me, quasi dicat: non ego meipsum glorifico, sicut vos
fingitis; sed alius est qui me glorificat, scilicet pater meus: quem
quidem describit ex proprietate, et ex natura. Ex proprietate quidem
paternitatis; unde dicit est pater meus, et non ego. Ex quo quidem
verbo, ut Augustinus dicit, calumniantur Ariani fidei nostrae,
dicentes maiorem esse patrem filio: nam maior est, qui glorificat, eo
qui glorificatur ab ipso. Si ergo pater glorificat filium, pater
maior est filio. Sed dicendum quod apparentiam quidem haberet
argumentum, nisi inveniretur e converso quod filius glorificet patrem:
dicit enim filius, infra XVII, 1: pater, venit hora, clarifica
filium tuum, ut filius tuus clarificet te. Et in eodem ego te
clarificavi super terram. In Graeco autem idem est glorifica et
clarifica; et, secundum Ambrosium, gloria est clara cum laude
notitia. Hoc autem quod dicit est pater meus qui glorificat me,
potest referri ad Christum, et secundum quod est filius Dei, et
secundum quod est filius hominis. Secundum quidem quod est filius
Dei, pater glorificat eum gloria divinitatis, ab aeterno eum sibi
aequalem generando; Hebr. I, 3: qui cum sit splendor gloriae et
figura substantiae eius (...) sedet ad dexteram maiestatis in
excelsis; Phil. II, 11: omnis lingua confiteatur quia dominus
Iesus Christus in gloria est Dei patris. Secundum vero quod homo,
habuit gloriam per redundantiam divinitatis in ipsum, et gratiae et
gloriae singularis; supra I, 14: videbimus gloriam eius, gloriam
quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et veritatis. Ex natura vero
divinitatis describit eum, cum dicit quem vos dicitis quia Deus vester
est. Ne autem alium patrem putes quam Deum, dicit se glorificari a
Deo; infra XIII, 31: nunc clarificatus est filius hominis, et
Deus clarificatus est in eo. Si Deus clarificatus est in eo, et
Deus clarificabit eum in semetipso. Sed, secundum Augustinum, hoc
verbum est contra Manichaeos, qui dicunt annuntiatum non esse in
veteri testamento patrem Christi, sed esse aliquem ex principibus
malorum Angelorum. Constat autem quod Iudaei non dicunt alium Deum
suum esse quam Deum veteris testamenti. Ergo Deus veteris testamenti
est pater Christi glorificans eum. Manifestat autem utrumque,
scilicet Iudaeorum falsitatem, et suam veritatem, cum dicit et non
cognovistis eum. Manifestat autem dupliciter. Primo quidem
ostendendo Iudaeorum ignorantiam; secundo suam notitiam, ibi ego
autem cognovi eum. Circa primum sciendum, quod possent Iudaei
dicere: tu dicis quod glorificaris a Deo; sed nobis nota sunt iudicia
eius, secundum illud Ps. CXLVII, 20: non fecit taliter omni
nationi, et iudicia sua non manifestavit eis. Ergo si verum est quod
dicis, nos utique sciremus hoc: cum ergo nos lateat, constat quod non
est verum. Et ideo concludens, dicit et non cognovistis eum; quasi
dicat: non mirum est si non cognoscitis gloriam qua me glorificat pater
meus, quem dicitis Deum vestrum, quia nec ipsum Deum cognoscitis.
Sed contra Ps. LXXV: notus in Iudaea Deus. Respondeo: ut
Deus, sed non ut pater, notus est ab eis; unde supra dixit: est
pater meus qui glorificat me. Vel dicendum, quod non cognovistis eum
affectu: quia carnaliter colitis qui spiritualiter colendus est; supra
IV, 24: spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu
et veritate oportet adorare. Item effectu, quia mandata eius
adimplere contempsistis; ad Tit. I, 16: confitentur se nosse
Deum; factis autem negant. Sed quia possent dicere: esto quod nos
non cognoscamus gloriam tuam, quomodo cognoscis tu gloriam te a Deo
patre habere? Ideo subiungit notitiam suam, dicens ego autem novi
eum, et primo ponit suam notitiam; secundo ostendit necessitatem huius
notitiae proferendae, ibi et si dixero quia non scio eum, ero similis
vobis mendax; tertio exponit quod dicit, ibi sed scio eum. Dicit
ergo: ideo scio me habere gloriam a Deo patre, quia ego novi eum, ea
scilicet notitia qua ipse novit seipsum, et nullus alius nisi filius;
Matth. XI, 27: nemo novit filium nisi pater, nec patrem quis
novit nisi filius, scilicet cognitione perfecta comprehensionis. Et
quia omne imperfectum a perfecto initium sumit, inde est quod omnis
nostra cognitio a verbo derivatur: unde sequitur: et cui voluerit
filius revelare. Sed quia, secundum carnem iudicantibus, posset
Christo ad arrogantiam ascribi dicenti se nosse Deum, ideo subdit
necessitatem dicti sui, cum subiungit et si dixero quia non scio eum,
ero similis vobis mendax. Nam, secundum Augustinum, non est sic
arrogantia vitanda ut relinquatur veritas et incurratur mendacium.
Ideo dicit si dixero; quasi diceret: sicut vos dicentes scire eum,
mentimini; ita ego si dixero me nescire, cum sciam eum, ero similis
vobis mendax. Unde haec similitudo sequitur a contrario, ut sit
similitudo in mendacio; quia sicut isti mentiuntur dicentes se scire
eum quem nesciunt; ita Christus esset mendax, si diceret se nescire
quem novit. Sed dissimilitudo est in cognitione: quia isti non
cognoscunt, Christus vero scit eum. Sed numquid potuisset Christus
hoc dicere? Potuisset quidem verba proferre materialiter, sed non
intendere exprimere falsitatem: quia hoc non potuisset fieri nisi per
inclinationem voluntatis Christi ad falsum, quod erat impossibile,
sicut impossibile erat eum peccare. Nihilominus tamen conditionalis
est vera, licet antecedens et consequens sit impossibile. Quod autem
patrem cognoscat, manifestat subdens sed scio eum: et cognitione
speculativa, cum dicit scio, intellectualiter per dictam cognitionem,
eum, scilicet patrem; item cognitione affectiva, scilicet per
consensum voluntatis ad ipsum: unde dicit et sermonem eius servo;
supra VI, 38: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam,
sed voluntatem eius qui misit me. Consequenter cum dicit Abraham
pater vester exultavit ut videret diem meum, respondet primae
quaestioni quam fecerunt ei Iudaei, dicentes numquid tu maior es patre
nostro Abraham? Ostendens se maiorem, tali ratione. Quicumque enim
expectat bonum ab aliquo, et perfectionem suam, est minor eo a quo
expectat, sed Abraham totam spem suae perfectionis et sui boni habuit
in me: ergo est me minor. Et quantum ad hoc dicit Abraham pater
vester, de quo scilicet gloriamini, exultavit ut videret diem meum.
Ubi ponit duplicem visionem et duplex gaudium, sed alio et alio
ordine. Nam primo praemittit gaudium exultationis, dicens exultavit,
et subdit visionem, dicens ut videret. Deinde praemittit visionem,
dicens vidit, et subdit gaudium, dicens et gavisus est. Et sic
gaudium consistit inter duas visiones, procedens ab una, et tendens in
aliam: quasi dicat vidit, et gavisus est ut videret diem meum. Primo
ergo videndum quid sit iste dies quem vidit, et exultavit ut videret.
Est autem duplex dies Christi: scilicet aeternitatis, de quo in
Ps. II, 7: ego hodie genui te. Item dies incarnationis et
humanitatis, de quo infra IX, 4: me oportet operari (...)
donec dies est; Rom. XIII, 12: nox praecessit, dies autem
appropinquavit. Utroque ergo modo dicimus, quod Abraham vidit primo
diem Christi, scilicet aeternitatis, et incarnationis per fidem;
Gen. XV, 6: credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad
iustitiam. Et quod vidit diem aeternitatis, manifestum est: alias
enim non fuisset iustificatus a Deo, quia, ut dicitur Hebr. II,
6, accedentem ad Deum oportet credere quia est, et inquirentibus se
remunerator sit. Quod autem viderit diem incarnationis, manifestatur
ex tribus: scilicet ex iuramento quod exegit a servo, nam Gen.
XXIV, 2, ait servo suo quem mittebat: pone manum subter femore
meo, et iura mihi per Deum caeli. Ex quo, ut dicit Augustinus,
signabatur, quod de femore eius processurus esset Deus caeli.
Secundo, ut Gregorius dicit, cum in figura summae Trinitatis tres
Angelos hospitio suscepit. Tertio quando cognovit praefiguratam
passionem Christi in oblatione arietis et Isaac; Gen. XXII.
Sic ergo ex hac visione gavisus est; sed non quievit in ea, immo ex
hac exultavit in aliam visionem, scilicet apertam et per speciem,
quasi totum gaudium suum in ea ponens. Unde dicit exultavit ut videret
aperta visione, diem meum, scilicet divinitatis et humanitatis meae;
Lc. X, 24: multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos
videtis, et non viderunt. Consequenter cum dicit dixerunt ergo
Iudaei ad eum etc., ostendit quomodo Iudaei irrident verba
Christi, et primo ponitur irrisio verborum Christi a Iudaeis ad
confutandum; secundo subditur manifestatio ipsorum verborum a
Christo, ad irrisionem vitandam, ibi dixit ergo Iesus: amen, amen
dico vobis et cetera. Quia ergo Christus dixerat quod Abraham
exultavit ut videret diem suum, Iudaei carnalem mentem habentes, et
in eo solum carnis aetatem pensantes, irrident dictum, et dicunt
quinquaginta annos nondum habes. Vere quinquaginta annos non habebat,
nec etiam quadraginta, sed circa trigesimum annum erat; Lc. III,
23: erat Iesus incipiens quasi annorum triginta. Quod autem dicunt
quinquaginta annos nondum habes, ideo forte est, quia apud Iudaeos
annus iubilaeus in maxima reverentia habebatur, quasi per eum omnia
computantes, in quo et captivos manumittebant, et emptitiis cedebant
possessionibus. Quasi dicant: tu nondum excessisti spatium unius
iubilaei, et Abraham vidisti? Quamvis dominus non dixerit quod
viderit Abraham, sed quod Abraham diem eius vidit. Et ideo dominus
ut irrisionem vitet, respondens Iudaeis, verba sua exponit, dicens
amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum: in quibus
verbis dominus duo de se notabilia et efficacia contra Arianos dicit.
Unum est, quia, ut dicit Gregorius, coniungit simul verbum
praesentis temporis et praeteriti. Ante enim significat praeteritum;
sum temporis praesentis est. Ut ergo ostenderet se esse aeternum, et
esse suum esse aeternitatis insinuet, non ait ante Abraham ego fui sed
ante Abraham ego sum nam esse aeternum non novit tempus praeteritum et
futurum, sed in uno indivisibili includit omne tempus. Unde dici
potest illud Ex. III, 14: qui est misit me ad vos; et ego sum
qui sum. Ante ergo vel post Abraham habuit esse, qui et accedere
potuit per exhibitionem praesentis, et recedere per cursum vitae.
Aliud est, secundum Augustinum, quia cum loqueretur de Abraham,
qui creatura est, non dixit antequam Abraham esset sed antequam
fieret. Sed loquens de se, ut ostendat quod non est factus ut
creatura, sed ab aeterno de essentia patris genitus, non dicit, ego
fio, sed ego sum, qui in principio erat verbum; supra I Prov.
VIII, 25: ante omnes colles generavit me dominus. Consequenter
cum dicit tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum, ponitur intentio
Iudaeorum contra Christum: et primo ponitur Iudaeorum persecutio;
secundo Christi evasio. Sed persecutio Iudaeorum procedit ex
infidelitate. Nam mentes infidelium aeternitatis verba sustinere non
valentes, nec intelligere ea, reputabant blasphemiam; et ideo,
secundum legis mandatum, eum tamquam blasphemum lapidare volentes,
tulerunt lapides, ut iacerent in eum et cetera. Et, ut dicit
Augustinus, tanta duritia lapidum, quo curreret nisi ad lapides?
Inf. X, 33: de bono opere non lapidamus te. Simile faciunt qui
ex duritia cordis non intelligentes veritatem aperte prolatam,
blasphemant proferentem, unde dicitur in canonica Iudae: quaecumque
non noverunt, blasphemant. Evasio autem Christi est ex eius
potestate: unde sequitur Iesus autem abscondit se, qui scilicet si
divinitatis suae potentiam exercere voluisset in suis actibus, eos
ligaret, aut in poenas subitae mortis obrueret. Abscondit autem se,
specialiter propter duo. Primo ut daret fidelibus suis exemplum
declinandi persecutores suos; Matth. X, 23: si vos persecuti
fuerint in una civitate, fugite in aliam. Secundo, quia non elegerat
hoc genus mortis, sed potius in ara crucis voluit immolari; et quia
nondum impletum erat tempus, adhuc fugit. Sic ergo tamquam homo a
lapidibus fugit. Non autem abscondit se sub lapide vel in angulo, sed
potestate suae divinitatis, invisibilem se eis exhibens, exivit, et
recessit de templo. Simile fecit, Lc. IV, 29, quando
voluerunt eum praecipitare de supercilio montis. Per quod, ut
Gregorius dicit, datur intelligi quod illis ipsa veritas absconditur,
qui eius verba sequi contemnunt. Eam quippe quam non invenit humile
veritas fugit mentem; Is. VIII, 17: qui abscondit faciem suam
a domo Iacob. Et similiter etiam quia debebat eos, correctionem et
veritatem non suscipientes, relinquere, et ire ad gentes; Matth.
XXIII, 38: ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
|
|