|
Postquam dominus doctrinae suae illuminativam virtutem ostendit verbo,
hic consequenter confirmat eam facto, caecum corporaliter illuminando.
Et circa hanc illuminationem tria ponuntur. Primo infirmitas;
secundo infirmitatis sanatio, ibi hoc cum dixisset, expuit in terram
etc.; tertio de sanatione, Iudaeorum disceptatio, ibi itaque vicini
et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponitur infirmitas;
secundo inquiritur causa eius, ibi interrogaverunt eum discipuli.
Sciendum est circa primum, quod Iesus abscondens se, et de templo
recedens, dum praeteriret, vidit hunc caecum. Et hoc est quod dicit
et praeteriens Iesus, vidit hominem caecum a nativitate. Ubi tria
considerantur. Primo quidem praeterivit, ut declinaret Iudaeorum
furorem; Eccli. VIII, 13: ne accendas carbones peccatorum,
arguens eos, et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum.
Secundo ut emolliret Iudaeorum duritiam ex miraculo facto et fiendo;
infra c. XV, 24: si opera non fecissem in eis quae nemo alius
fecit, peccatum non haberent. Tertio ut per operationem signi, verba
sua firmaret; nam facta domini, eorum quae dicta sunt a se, faciunt
fidem; Mc. ult., 20: sermonem confirmante, sequentibus signis.
Mystice autem, secundum Augustinum, genus humanum est iste caecus.
Nam spiritualis caecitas peccatum est, Sap. II, 21: excaecavit
eos malitia eorum. Qui a nativitate caecus est, quia ex sua origine
trahit peccatum. Haec enim caecitas contigit per peccatum in homine
primo, de quo omnes originem traduximus; Eph. II, 3: eratis
natura, idest naturali origine, filii irae. Consequenter cum dicit
et interrogaverunt eum discipuli eius, agitur de causa ipsius
infirmitatis, et primo inquiritur causa ipsius a discipulis; secundo
manifestatur a Christo, ibi neque hic peccavit. Circa primum tria
quaerenda occurrunt. Primum est causa inquisitionis discipulorum a
Christo, quae est, ut Chrysostomus dicit, quia Iesus egrediens de
templo, et videns hunc caecum, valde studiose respexit, quasi videns
in eo materiam operandae virtutis; ita ut discipuli hoc videntes,
scilicet eum studiose videntem, moti fuerunt ad interrogandum.
Secundo discipulorum diligentia, quia dicunt Rabbi, vocantes eum
magistrum, ut innuant se sic quaerere, quasi discere desiderantes.
Tertio quare, quaerentes causam peccati, dixerunt quis peccavit?
Dicendum, secundum Chrysostomum, quod quia dominus supra V, 14,
scilicet quando paralyticum sanavit, dixerat ei: ecce iam sanus factus
es: vade, et amplius noli peccare, cogitaverunt discipuli, quod
propter peccatum ei illa infirmitas accidisset, aestimantes ulterius
quod omnis humana infirmitas proveniret ex peccato, secundum quod
Eliphaz dicit, Iob IV, 7: quis unquam innocens periit? Et ideo
quaerebant utrum ex peccato suo vel parentum caecus natus fuisset. Sed
quod ex peccato suo esset, non videtur: quia nullus peccat antequam
nascatur, cum animae ante corpora non fuerint, nec peccaverint, ut
quidam falso opinati sunt: secundum illud Rom. IX, 11: cum
nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent aut mali (...);
non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei; quia maior serviet
minori. Quod autem hoc ex peccato parentum passus fuerit, non
videtur: quia Deut. XXIV, 16, dicitur: non occidentur patres
pro filiis, nec filii pro parentibus. Sed sciendum, quod est duplex
poena qua homines puniuntur. Una est spiritualis quantum ad animam;
alia est corporalis quantum ad corpus. Et poena quidem spirituali
numquam filius pro patre punitur. Cuius ratio assignatur Ez.
XVIII, 4, quia anima filii non est ex patre, sed a Deo.
Omnes, inquit, animae meae sunt, scilicet per creationem, sicut
anima patris, ita anima filii mea est: anima quae peccaverit ipsa
punietur. Hoc etiam dicit Augustinus in quadam epistola. Sed poena
corporali filius pro patre punitur, cum quantum ad corpus sit quaedam
res patris. Et expresse hoc habetur Gen. XIX, ubi filii
Sodomorum occisi sunt pro peccato parentum in subversione Sodomae.
Multoties etiam dominus comminatur Iudaeis occisionem puerorum propter
peccata parentum. Quare autem uno peccato alius puniatur, sciendum,
quod poena duo habet, laesionem et remedium. Nam aliquando
abscinditur membrum ut totum corpus conservetur: et sic poena huius
laesionem infert inquantum abscinditur, sed remedium habet inquantum
conservat corpus. Numquam tamen medicus nobilius membrum abscindit
propter conservationem minus nobilis, sed e converso. In rebus autem
humanis, anima nobilior est corpore, et corpus nobilius exterioribus
rebus; et ideo numquam fit ut aliquis propter corpus in anima
puniatur, sed potius in corpore propter remedium animae. Quandoque
ergo Deus irrogat poenas corporibus, vel rebus exterioribus, propter
remedium bonum animae: et tunc huiusmodi poenae non inferuntur ut
laesivae tantum, sed ut purgativae in remedium. Unde et ipsa puerorum
Sodomitarum occisio fuit ad bonum animarum: non quidem ad meritum,
sed ne paternae malitiae imitatores, vivendo peccata cumulantes,
atrocius punirentur. Sic etiam pro peccatis parentum pluries aliqui
puniuntur. Consequenter cum dicit respondit Iesus etc., manifestat
dominus causam infirmitatis, et primo excludit causam opinatam;
secundo subdit veram; et tertio manifestat ipsam. Causam quidem
opinatam excludit, cum respondit dicens neque hic peccavit, neque
parentes eius. Hanc enim esse causam infirmitatis, opinati sunt
discipuli, ut dictum est. Sed contra. Rom. III, 23: omnes
enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Et ibid. V, 12,
dicitur, quod peccatum ab Adam in omnes pertransiit. Respondeo
dicendum, quod tam caecus quam parentes eius originali peccato
tenebantur, et etiam alia actualia vivendo superaddiderant, quia, si
dixerimus quod peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in
nobis non est: I Io. I, 8. Quod autem dominus dicit neque hic
peccavit, intelligendum est eos non peccasse, ad hoc quod caecus
nasceretur; quasi diceret, quod eius caecitas non est consecuta ex
eorum peccato. Causam autem veram subdit dicens sed ut manifestentur
opera Dei in illo: nam per opera Dei in eius cognitionem ducimur;
Rom. I, 20: invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta
conspiciuntur; supra V: opera quae dedit mihi pater, haec sunt quae
testimonium perhibent de me. Cognitio autem Dei est summum bonum
hominis, cum in ea consistat hominis beatitudo; infra XVII, 3:
haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem
misisti Iesum Christum. Et Ier. IX, 24: in hoc glorietur qui
gloriatur, scire et nosse me. Si ergo infirmitas contingit ut
manifestentur opera Dei, et per ipsorum manifestationem Deus
innotescit; manifestum est quod huiusmodi corporales infirmitates
contingunt propter bonum. Posset autem alicui videri quod manifestatio
operum Dei non sit sufficiens causa infirmitatis huiusmodi, praesertim
cum neque hic, neque parentes eius peccaverunt, et ideo volunt
dicere, quod ly ut tenetur non causaliter, sed consequenter; quasi
dicat: eo existente caeco, opera Dei manifestantur ipsum curantis.
Sed hoc non videtur sane dictum; et ideo melius dicendum, quod
tenetur causaliter. Est enim duplex malum: scilicet culpae et
poenae. Sed malum quidem culpae Deus non facit, sed permittit
fieri; quod non permitteret, nisi intenderet inde bonum aliquod.
Unde dicit Augustinus in Enchir.: Deus adeo bonus est, quod
numquam permitteret aliquod malum fieri, nisi esset adeo potens quod de
quolibet malo eliciat bonum. Sic ergo permittit aliqua peccata fieri
ex intentione boni quod intendit: sicut permisit saevire tyrannos, ut
coronaret martyres. Multo ergo magis debet dici, quod malum poenae,
quod ipse fecit, ut dicitur Amos III, 6: non est malum quod
dominus non fecerit, numquam inducit nisi ex intentione boni. Et
inter alia bona optimum est quod opera Dei manifestentur, et ex eis
innotescat Deus. Non est ergo inconveniens si aliqua flagella
immittit, vel peccata aliqua fieri permittit, ut bonum inde
proveniat. Et sciendum, quod, ut Gregorius dicit I Moral.,
quinque modis Deus hominibus immittit flagella. Quandoque quidem ad
initium damnationis, secundum illud Ier. VII, 18: duplici
contritione contere eos. Et hoc flagello percutitur peccator in hac
vita sic, ut sine retractatione et fine puniatur in alia; sicut
Herodes qui occidit Iacobum, punitus est in hac vita, et in Inferno
similiter: Act. XII, 23. Quandoque autem ad correctionem: et
de hac dicitur in Ps. XVII, 36: disciplina tua ipsa me
docebit. Quandoque autem flagellatur aliquis non propter praeteritorum
correctionem, sed ad futurorum praeservationem: sicut de Paulo
legitur II Cor. XII, 7: ne magnitudo revelationum extollat
me, datus est mihi stimulus carnis meae, Angelus Satanae, qui me
colaphizet. Quandoque autem ad promotionem virtutis: ut scilicet cum
in aliquo nec praeterita culpa corrigitur, nec futura prohibetur, dum
inopinata salus persecutionem sequitur, salvantis virtute cognita,
ardentius amatur; II ad Cor. XII, 9: virtus in infirmitate
perficitur; Iac. I, 4: patientia opus perfectum habet.
Quandoque vero ad manifestationem divinae gloriae: unde et hic dicitur
ut manifestentur opera Dei in illo. Consequenter cum dicit me oportet
operari etc., manifestat causam veram quam posuit: et quia mentionem
fecerat de operibus Dei, ideo primo ponit opportunitatem opera Dei
manifestandi; secundo assignat opportunitatis, seu necessitatis
rationem, ibi venit nox; tertio eam exponit, ibi quamdiu in mundo
sum. Dicit ergo: ideo scilicet caecus natus est, ut manifestentur
opera Dei in illo, quae quidem manifestari oportebat: nam me oportet
operari opera eius qui misit me. Quod quidem potest referri ad
Christum secundum quod homo; et sic est sensus: me oportet operari
opera eius qui misit me, idest, opera commissa mihi a patre; supra
c. V, 36: opera quae dedit mihi pater ut faciam. Infra
XVII, 4, dicit: pater, opus consummavi quod dedisti mihi ut
faciam. Vel ad Christum, secundum quod Deus; et sic dicit
aequalitatem suae potentiae ad patrem, ut sit sensus: me oportet
operari opera eius qui misit me, idest, opera quae habeo a patre.
Omnia enim quae filius facit, etiam secundum divinam naturam, a patre
habet; supra V, 19: non potest filius a se facere quidquam, nisi
quod viderit patrem facientem. Oportet, inquam, donec dies est.
Dies quidem materialis ex praesentia solis super terram causatur. Sol
autem iustitiae est Christus Deus noster; Mal. IV, 2: vobis
timentibus nomen meum, orietur sol iustitiae. Quamdiu ergo sol iste
nobis praesens est, opera Dei fieri possunt in nobis, erga nos, et a
nobis. Praesens autem fuit nobis aliquando quidem corporali
praesentia; et tunc dies erat; Ps. CXVII, 25: haec dies
quam fecit dominus: exultemus et laetemur in ea. Et ideo oportet
operari opera Dei. Est etiam nobis praesens per gratiam: et tunc est
dies gratiae, in quo scilicet oportet operari opera Dei, donec dies
est; Rom. XIII, v. 12: nox praecessit, dies autem
appropinquabit. Abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma
lucis; I Thess. V, 7: qui dormiunt, nocte dormiunt. Vos autem
non estis in tenebris et cetera. Sed sciendum, quod si praesentia
solis facit diem et absentia noctem, cum sol sibi praesens sit semper,
ipsi soli semper dies est: et sic soli semper est tempus operandi et
lucendi. Sed quantum ad nos, quibus aliquando est praesens,
aliquando absens, non semper operatur et lucet. Eodem modo apud
Christum, solem iustitiae, semper est dies et tempus operandi; non
autem apud nos: quia non semper sumus capaces suae gratiae, propter
impedimentum ex parte nostra. Rationem autem opportunitatis praedictae
subdit, dicens venit nox, quando nemo potest operari. Sicut est
duplex dies, ita est duplex nox. Una est per abscessum corporalem
solis iustitiae, sicut apostoli incurrerunt, quando Christo eis
corporaliter sublato tempore passionis, perturbati sunt; Matth.
XVI, 31: omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Et
tunc non fuit tempus operandi, sed patiendi. Sed melius est ut
dicamus, quod etiam Christo absente corporaliter per ascensionem,
dies apostolis erat, inquantum illucebat eis sol iustitiae, et tempus
operandi. Et ideo intelligendum est de nocte quae est per spiritualem
separationem solis iustitiae, scilicet per subtractionem gratiae: quae
quidem nox duplex est. Una per subtractionem actualis gratiae quam
inducit peccatum mortale; I Thess. V, 7: qui dormiunt, nocte
dormiunt. Et quando haec nox venit, nemo potest operari opera
meritoria vitae aeternae. Alia nox est consummata, quando non solum
privatur actuali gratia quis per peccatum mortale, sed etiam facultate
adipiscendi, per aeternam damnationem in Inferno, ubi profunda nox
est, quae erit illis quibus dicitur: ite, maledicti, in ignem
aeternum: Matth. XXV, 41. Et tunc nemo potest operari, quia
non est tempus merendi, sed secundum merita recipiendi. Dum ergo
vivis, fac sicut facturus es. Unde Eccle. IX, 10: quaecumque
potest manus tua, instanter operare: quia neque ratio, neque opus,
nec sapientia, nec scientia erunt apud Inferos, quo tu properas.
Rationem autem dictorum exponit dicens quamdiu sum in mundo, lux sum
mundi; quasi diceret: si vultis scire quis sit dies, et quae nox, de
quibus loquor; ego, inquam, sum lux mundi: nam praesentia mea diem
facit, et absentia noctem; supra VIII, 12: ego sum lux mundi.
Quamdiu ego sum in mundo, corporaliter per meam praesentiam; infra
XVI, 28: exivi a patre, et veni in mundum; iterum relinquo
mundum, et vado ad patrem. Lux sum mundi: unde dies iste duravit
usque ad ascensionem Christi. Item, quamdiu sum in mundo,
spiritualiter per gratiam; Matth. ult., 20: ecce ego vobiscum
sum usque ad consummationem saeculi. Lux sum mundi: unde dies iste
usque ad consummationem saeculi extendetur. Consequenter cum dicit hoc
cum dixisset, expuit in terram etc., agitur de sanatione caeci, ad
quam quinque per ordinem concurrunt facta per Christum. Primo quidem
sputatio, unde dicit spuit in terram; secundo luti factio, unde dicit
lutum fecit ex sputo; tertio oculorum linitio, unde dicit et linivit
super oculos caeci; quarto mandatum quod lavaretur, unde dicit vade
(inquit) et lava in natatoriis Siloe; quinto, visionis perceptio,
unde subdit et venit videns: quae quidem omnia causam habent et
litteralem et mysticam. Litteralem quidem, secundum Chrysostomum,
hoc modo. Sputo illuminat, ut ostendat quod virtute a se egrediente
hoc faciebat, et nulli alteri rei miraculum ascribatur; Lc. VI,
19: virtus exibat de illo. Licet enim omnia miracula dominus solo
verbo facere potuisset, quia ipse dixit, et facta sunt, frequenter
tamen corpore suo in eis utitur, ut ostendat ipsum, inquantum est
divinitatis organum, virtutem quamdam salutarem esse sortitum. Lutum
autem fecit ex sputo, ut ostendat se membra homini deficientia posse
formare, qui formaverat totum primum hominem. Unde sicut primum
hominem de luto formavit, ita lutum fecit ut formaret oculos caeci
nati. Linivit autem lutum super oculos caeci nati, ut ostenderet se
conditorem corporum, per id quod potissimum est in corporibus. Homo
enim inter creaturas corporales praecellentior est; inter membra vero
hominis praecellit caput; inter membra autem capitis, oculus
excellentior invenitur. Unde Matthaeus VI, 21: lucerna corporis
tui est oculus tuus. Formando ergo oculum ceteris corporalibus
excellentiorem, ostendit se creatorem esse totius hominis et naturae
corporeae. Dixit autem ei vade, et lava te in natatoria Siloe, ne
videretur terra super oculos linita virtutem sanativam oculi habere.
Unde quamdiu lutum in oculis habuit, non vidit, sed postquam lavit.
Misit autem eum longe ad lavandum, scilicet ad natatoria Siloe:
primo quidem ad confutandam Iudaeorum duritiam; nam oportebat eum
transire civitatem, ut sic omnes viderent eumdem caecum euntem, lutum
super oculos habentem, et redeuntem visu suo restituto. Secundo vero
ut commendetur caeci obedientia et fides: frequenter enim forte lutum
in faciem receperat, frequenter in natatoria Siloe se laverat, et
tamen non viderat. Unde potuisset dicere: lutum solet magis
excaecare, et multoties me ibidem lavi, et in nullo sum adiutus,
sicut de Naaman legitur IV Reg. V, 10 ss. Sed non
contradixit, immo simpliciter obedivit. Unde sequitur abiit, et
lavit. Ideo autem ad natatoria Siloe eum misit, quia per illam aquam
signatus est populus Iudaeorum; Is. VIII, 6: populus iste
abiecit aquas Siloe, quae currunt cum silentio. Ut ergo ostendat
quod non est alienus ab amore populi Iudaici, ad Siloe mittit eum.
Effectus autem sequitur, quia venit videns. Hoc praedictum fuit
Is. XXXV, 5: tunc aperientur oculi caecorum. Causam vero
mysticam et allegoricam assignat Augustinus, qui dicit, quod per
sputum, quod est saliva de capite descendens, signatur verbum Dei,
quod a patre capite omnium rerum procedit; Eccli. c. XXIV, 5:
ego ex ore altissimi prodii. Tunc ergo dominus de sputo et terra lutum
fecit, cum verbum caro factum est. Linivit autem oculos caeci, idest
humani generis, oculos scilicet cordis, per fidem incarnationis
Christi. Sed nondum videbat: quia quando forte inunxit,
catechumenum fecit, qui fidem habet, sed nondum est baptizatus. Et
ideo mittit eum ad piscinam, quae vocatur Siloe, ut lavetur et
illuminetur, idest baptizetur et in Baptismo plenam illuminationem
recipiat. Unde, secundum Dionysium, Baptismus dicitur
illuminatio; Ez. XXXVI, 25: effundam super vos aquam
mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Et ideo
signanter hoc Evangelium legitur illo die in Quadragesima quo incipit
fieri scrutinium baptizandorum in sabbato sancto. Nec sine causa
Evangelista subdit interpretationem piscinae, dicens quod
interpretatur missus: quia quicumque baptizantur oportet baptizari in
Christo, qui est missus a patre; Gal. III, 27: quotquot
baptizati estis, Christum induistis. Nisi enim ille fuisset missus,
nemo nostrum esset ab iniquitate dimissus. Secundum Gregorium autem,
per salivam sapor intimae contemplationi accipitur, quae ad os de
capite defluit, quia de caritate conditoris adhuc in hac vita nos
positos, gustu revelationis tangit. Unde dominus salivam luto
miscuit, et caeci nati oculos reparavit, quia superna gratia carnalem
cogitationem nostram per mixtionem suae contemplationis irradiat, et ab
originali caecitate homines ad intellectum reformat et cetera.
|
|