|
Posita miraculosa illuminatione caeci, hic consequenter ponitur
miraculi examinatio, et primo quidem miraculum examinatur a populo;
secundo a Pharisaeis et principibus, ibi adducunt eum ad Pharisaeos;
tertio caecus propter suam confessionem instruitur a Christo et
commendatur, ibi audivit Iesus quia eiecerunt eum foras. Circa
primum tria facit, quia primo inquiritur de persona illuminati;
secundo de ipsa illuminatione, ibi dicebant ergo ei etc.; tertio de
persona illuminantis, ibi et dixerunt ei: ubi est ille? Circa primum
tria facit. Primo ponitur quaestio de persona illuminati; secundo
assumuntur diversae opiniones ad quaestionem; tertio determinatur
quaestio. Ponitur quidem quaestio a populo. Unde dicit itaque
vicini, et qui viderant eum prius, quia mendicus erat, dicebant:
nonne hic est qui sedebat et mendicabat? Ubi duo consideranda
occurrunt. Unum est quod ex miraculi magnitudine ipsum incredibile
reddebatur: unde dicebant, infra: a saeculo non est auditum quod
aperuerit quis oculos caeci nati. Unde impletur in eis quod dicitur
Hab. I, 5: opus factum est in diebus nostris, quod nemo credet
cum narrabitur. Aliud est mirabilis Dei clementia, quia non solum
circa potentes, sed etiam circa ignobiles dominus miracula operatur,
dum eos qui mendicant, cum multa pietate curabat: in quo ostenditur
quod propter paupertatem nullum repellit, qui propter salutem hominum
venit; Iac. II, 5: nonne dominus elegit pauperes, divites in
fide, et haeredes regni? Unde et isti signanter dicunt nonne hic est
qui sedebat et mendicabat? Quasi dicant, ignobilis et curatione
indignus. Contra dicitur Baruch III, 26: ibi gigantes
nominati. Opiniones autem ponuntur a plebe: unde dicit alii dicebant
quia hic est, scilicet qui mendicabat; et hoc ideo, quia pluries eum
viderant mendicantem, et similiter discurrentem per civitatem, quando
cum luto ad natatoria ibat, inspexerant. Unde non ultra poterant
dicere, non est hic. Sed aliorum opinio erat contraria: unde
dicebant nequaquam, scilicet hic est, sed similis eius est. Cuius
ratio est, quia, ut Augustinus dicit, oculi restituti mutaverunt
vultum eius. Nihil enim ita cognoscibile sicut visus; Eccli. c.
XIX, 26: ex visu cognoscitur sensatus. Quaestio determinatur
per caecum; quia ille dicebat, scilicet caecus, ego sum, scilicet
qui mendicabam. Vox grata est ista, ne damnetur ingrata. Quia enim
non poterat esse ingratus tanto beneficio, nec aliud signum
gratitudinis ostendere poterat quam quod constanter confiteretur se a
Christo curatum, dicit ego sum, qui scilicet caecus eram, et
mendicabam; et modo video; Tob. c. XII, 6: benedicite Deum,
coeli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum
misericordiam suam. Consequenter cum dicit dicebant ergo ei: quomodo
aperti sunt oculi tui? Agitur de inquisitione facti, scilicet de ipsa
illuminatione, et primo ponitur quaestio Iudaeorum; secundo responsio
caeci, ibi respondit: ille homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit et
cetera. Dicit ergo: si tu es ille qui caecus mendicabas, dic ergo
nobis quomodo aperti sunt tibi oculi? Sed ista quaestio ex curiositate
procedit, quia hunc modum nec ipse qui curatus est, nec nos novimus;
Eccli. c. III, 24: in pluribus operibus eius ne fueris
curiosus. Responsio caeci fuit mirabilis, unde dicit respondit: ille
homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit, et unxit oculos meos et
cetera. In qua primo quidem demonstrat personam illuminantem, dicens
ille homo qui dicitur Iesus. Recte nominat eum hominem, quem hominem
noverat, et verus homo erat; Phil. c. II, 7: in similitudinem
hominum factus. Licet autem eum non vidisset, quia caecus ab eo
recessit, ad Siloe vadens, cognovit eum ex auditu et collocutione
hominum de ipso. Secundo recitat factum, dicens lutum fecit, et
unxit oculos meos; ubi se veracem ostendit, non asserens incerta.
Dominus enim lutum fecerat ex sputo, quod quidem iste nescivit; sed
lutum factum, et oculis superpositum, per sensum tactus didicit; et
ideo non dixit lutum fecit ex sputo sed simpliciter lutum fecit, et
unxit oculos meos; I Io. c. I, 1: quod audivimus, quod vidimus
oculis nostris, et perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt
(...) testamur et annuntiamus vobis. Tertio refert mandatum
dicens et dixit mihi, scilicet Iesus, vade ad natatoria Siloe, et
lava. Hoc etiam nobis necessarium est; nam si volumus mundari a
caecitate cordis, oportet quod spiritualiter lavemur; Is. I,
16: lavamini, mundi estote. Quarto commendat suam obedientiam,
dicens et abii, et lavi, quasi diceret: ex quo mandatum audivi,
desiderio visionis ductus, executus sum mandatum. Neque mirum: quia
dicitur Prov. VI, 23: mandatum, scilicet impletum, lucerna
est, et lex lux. Quinto confitetur beneficii effectum, dicens et
vidi. Et recte post obedientiam illuminatur: quia, ut dicitur Act.
V, 32, dabit spiritum sanctum obedientibus sibi. Vide caeci
constantiam. Nam, ut Augustinus dicit, ecce annuntiator factus est
gratiae, ecce evangelizat et confitetur Iudaeis. Caecus ille
confitebatur, et cor impiorum stringebatur, quia non habebant lumen,
scilicet in corde, quod ille habebat in facie. Consequenter cum dicit
et dixerunt ei: ubi est ille? Ponitur inquisitio de persona
illuminantis; et primo ponitur Iudaeorum quaestio, cum dicunt ubi est
ille? Malitiose interrogant occisionem meditantes; iam enim adversus
Christum conspiraverant; supra VIII, 40: nunc autem quaeritis
me interficere? Secundo ponitur caeci responsio, cum ait nescio. Ut
Augustinus dicit, ex verbis apparet quod sicut corporaliter in ipso
gestum fuit, ita spiritualiter diversis temporibus repraesentatur.
Nam adhuc primo linitur caecus, et post lotus videt. Et inunctio
quidem inchoationem sanitatis corporalis repraesentat; lotio autem
perfectam consequitur sanitatem. Specialiter autem inunctio efficit
catechumenum; lotio, scilicet Baptismus, perficit et illuminat.
Sic ergo diversa diversis temporibus repraesentatur fides. Nam per
hoc quod dicit nescio, repraesentatur fides imperfecta in
catechumenis; supra IV: vos adoratis quod nescitis. Potest etiam
per hoc significari fides nostra; I Cor. XIII, 9: ex parte
enim cognoscimus et ex parte prophetamus. Consequenter cum subditur
adducunt eum ad Pharisaeos, agitur de inquisitione, et primo
inquirunt a caeco; secundo a parentibus, ibi non crediderunt ergo
Iudaei. Circa primum tria facit. Primo praesentatur inquirendus;
secundo ponitur inquirentium intentio; tertio ponitur ipsa inquisitio.
Inquirendus autem, scil. caecus, praesentatur a populo Pharisaeis;
unde adducunt, scilicet turbae, eum qui caecus fuerat, ad
Pharisaeos; et hoc ideo, quia quaesierant ab eo ubi esset Iesus, ut
si eum invenirent ducerent eum ad Pharisaeos, damnandum propter
solutionem sabbati. Quia vero Christum non habuerunt, ducunt
caecum, ut eum vehementius interrogantes, cogant importunitate vel
timore aliquid falsitatis contra Christum confingere; Ier. V, 5:
ibo ergo ad optimates; ipsi enim cognoverunt viam domini, iudicium
Dei sui; et ecce hi magis confregerunt iugum, ruperunt vincula.
Intentionem autem eorum Evangelista perversam esse ostendit, dicens
erat autem sabbatum quando lutum fecit. Hoc dicit, ut eorum malam
mentem demonstret, et causam propter quam eum quaerebant; ut scilicet
occasionem contra eum invenirent, et detraherent miraculo per
aestimatam legis praevaricationem; cum tamen, Matth. XII, 8,
dicatur quod dominus est filius hominis etiam sabbati. Examinatio
autem fit a Pharisaeis, cum dicitur iterum ergo interrogabant eum
Pharisaei, etc., et primo interrogant de facto; secundo de persona
facientis, ibi dicebant ergo ex Pharisaeis quidam. Circa primum duo
facit. Primo ponitur eorum interrogatio; secundo caeci responsio.
Interrogant autem eum de materia consecutae visionis: unde iterum
interrogabant eum Pharisaei etc.: non ut scirent, sed ut calumniam
inferrent et falsitatem imponerent. Respondit autem caecus, non
dictis contraria, nec dissona veritati. Unde ille, scilicet caecus,
dixit eis: lutum posuit mihi super oculos. Ubi primo admiranda est
caeci constantia; nam etsi coram turbis, a quibus sine periculo
interrogabatur, veritatem dixerat, non magnum videbatur; sed hoc
mirae est constantiae quod in ampliori periculo constitutus, scilicet
coram Pharisaeis, neque negat, neque contraria dicit prioribus,
secundum illud Ps. CXVIII, 46: loquebar de testimoniis tuis
in conspectu regum, et non confundebar. Secundo admiranda est eius
industria; nam mores recitantium servat, qui primo diffuse et cum
circumstantiis omnibus referunt; et si secundo referri oporteat,
succinctius loquuntur. Unde neque nomen dicentis expressit, neque
quoniam: dixit mihi: vade et lava, sed confestim solam substantiam
facti tangens, dicit lutum fecit. Consequenter cum subditur dicebant
ergo ex Pharisaeis quidam etc., fit inquisitio de persona
illuminantis, et primo ponuntur diversae sententiae Pharisaeorum de
Christo; secundo exquiritur sententia caeci, ibi dicunt ergo caeco
iterum. Circa primum tria facit. Primo ponit opinionem Christum
blasphemantium; secundo opinionem eum commendantium; et tertio
concludit, quod inter eos erat schisma et dissidium. Circa primum
sciendum est, quod illi qui malitiose contra aliquem agunt, tacent,
si quid boni in facto eius vident; et mala, si qua videntur,
manifestant, etiam bonum in malum convertentes; secundum illud
Eccli. XI, 33: bona in mala convertens insidiatur, et in
electis imponet maculam. Quod et isti faciunt; nam id quod videbatur
bonum, scil. caeci illuminationem, subticentes, quod contra
Christum esse poterat, manifestant, scilicet solutionem sabbati.
Unde dicebant quidam ex Pharisaeis, scilicet malitiosi et pravi, non
est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit; cum tamen Christus
sabbatum servaret. Dominus enim prohibens operari in sabbato,
intendit de opere servili, quod est peccatum; supra VIII, 34:
qui facit peccatum, servus est peccati. Ergo qui facit opera peccati
in sabbato, solvit sabbatum. Christus ergo qui sine peccato erat,
potius sabbatum, quam ipsi, custodiebat. Commendantium autem opinio
ponitur, cum subdit quomodo potest homo peccator haec signa facere?
Isti enim aliquam fidem ex signis conceperant et imperfecte et
imbecilliter erant dispositi; quia ex timore Pharisaeorum et
principum, quasi sub dubio proponunt, dicentes quomodo potest homo
peccator haec signa facere? Infra XII, 42, dicitur, quod multi
ex principibus crediderunt in eum, sed propter Pharisaeos non
confitebantur. Qui tamen potius debuissent ostendere qualiter sabbatum
non solveret, et convenienter respondere pro Iesu. Dissidium autem
concludit inter eos, dicens et schisma erat inter eos: quod scilicet
fuerat etiam inter populos; et hoc erat signum interitus illorum;
Oseae X, 2: divisum est cor eorum, nunc interibunt; Matth.
XII, 25: omne regnum in seipsum divisum, desolabitur.
Consequenter inquirunt sententiam a caeco, et dicunt tu quid dicis de
illo qui aperuit oculos tuos? Et primo ponitur Pharisaeorum
interrogatio; secundo caeci responsio. Interrogant quidem cum dicunt
tu quid dicis de illo? Quae quidem interrogatio, secundum
Chrysostomum, non est eorum qui Christum blasphemabant, sed eorum
qui commendabant. Et hoc apparet ex modo interrogandi. Unde
commemorant ei receptum beneficium, dicentes tu quid dicis de illo qui
aperuit oculos tuos? Alioquin si alii interrogassent, non hoc
dixissent, sed potius, qui solvit sabbatum. Ideo autem beneficium
commemorant, ut eum gratum reddentes, inducant ad Christi
praedicationem. Secundum autem Augustinum, est interrogatio
adversariorum, volentium calumniari hominem qui constanter veritatem
confitebatur, vel ut ex timore mutaret sententiam, vel saltem ut eum
de synagoga eiicerent. Responsio autem caeci constans ponitur: unde
subdit ille autem dixit, quia propheta est. Licet enim adhuc, quasi
inunctus in corde, Dei filium nondum confiteretur, constanter tamen
quod sentiebat expressit, non tamen mentitus est. Nam ipse dominus de
se dixit Mc. VI, 4 et Matth. XIII, 57: non est propheta
sine honore nisi in patria sua; Deut. XVIII, 15: prophetam
suscitabit vobis Deus, ipsum audietis. Consequenter cum dicit non
crediderunt ergo Iudaei de illo, agitur de inquisitione a parentibus,
et primo ponitur causa inquisitionis; secundo subditur interrogatio,
ibi et interrogaverunt; tertio adhibetur responsio, ibi responderunt
ergo eis; quarto assignatur responsionis ratio, ibi hoc dixerunt
parentes eius. Causa autem secundae inquisitionis fuit infidelitas
Pharisaeorum. Et hoc est quod dicit non crediderunt ergo de illo,
scilicet Pharisaei, quod caecus natus fuisset, et vidisset, donec
vocaverunt parentes eius, scilicet caeci, qui viderat. Hoc quidem
faciunt volentes annullare Christi miraculum, ne perdant gloriam
suam; supra V, 44: quomodo potestis credere, qui gloriam ab
invicem accipitis? Inquisitio autem ponitur a Pharisaeis ad
parentes: ubi tria proponunt. Primo de persona filii, dicentes hic
est filius vester? Quasi dicerent: numquid est hic? Secundo de eius
caecitate: unde subdunt quem dicitis quia natus est caecus? Non
dicunt, qui quandoque fuit caecus sed quem dicitis; quasi dicerent:
hoc confingitis. Numquid hoc est verum? Sed, o inquinati. Quis
pater eligeret talia mentiri de filio? Conantur enim per hoc eos ad
negationem ducere. Tertio quaerunt de modo consecutae visionis,
dicentes quomodo ergo nunc videt? Quasi dicant: aut hoc est falsum
quod nunc videat, aut primum quod caecus fuerat; sed constat hoc esse
verum, quod videt: falsum ergo fuit quod caecum eum dicebant;
Eccli. c. XIII, 14: ex multa enim loquela tentabit te, et
subridens interrogabit te de absconditis tuis. Responsio parentum
ponitur consequenter, cum dicit responderunt eis parentes eius et
cetera. De tribus autem interrogaverant Pharisaei; sed de duobus
constanter respondent, et de tertio remittunt ad filium. Primo quidem
confitentur primum, scilicet quod filius eorum sit: unde dicunt scimus
quia hic est filius noster. Item confitentur secundum, cum subdunt et
quia caecus natus est. In quo patet quod veritas semper vincit
mendacium. Unde in apocryphis Esdrae dicitur, quod veritas super
omnia vincit. Tertium autem, scilicet qualiter vidit, dicunt quomodo
autem nunc videat, nescimus. Secundo de persona illuminante, cum
subdunt aut quis aperuit oculos eius, nos nescimus. Hoc ideo dicunt,
quia inquisitio fiebat contra personam illuminantem. Et ideo remittunt
ad filium, dicentes ipsum interrogate: aetatem habet, ipse de se
loquatur; quasi dicant: etsi genuimus eum caecum, non tamen mutum;
unde loqui potest pro se in causa. Quod quidem dispensative factum
est, ut, dum parentes confitentur quod sciunt, et caecus confirmat
qui est curatus, veritas miraculi magis appareret. Ratio autem
responsionis ponitur, cum subdit hoc dixerunt parentes eius, quoniam
timebant Iudaeos: adhuc enim imperfecti erant, nec adimplere ausi
quod dicit dominus, Matth. X, 28: nolite timere eos qui occidunt
corpus. Causa autem timoris fuit, quia iam conspiraverant Iudaei,
ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.
Infra XVI, 1: haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini:
absque synagogis facient vos. Et, ut dicit Augustinus, iam non erat
malum fieri extra synagogam: nam quos illi repellebant, Christus
recipiebat.
|
|