|
Postquam Evangelista ostendit quomodo Iudaei caecum in veritate
persistentem eiecerunt hic ostendit quomodo Iesus eum recepit et
instruxerit, et primo ponitur Christi instructio; secundo caeci
devotio, ibi at ille ait: credo, domine; tertio devotionis eius
commendatio, ibi dixit ei Iesus: in iudicium ego in hunc mundum
veni. Circa primum tria facit. Primo proponit studium Christi ad
instruendum; secundo desiderium caeci ad credendum, ibi respondit
ille, et dixit: quis est, domine? Tertio fidei documentum ad
perficiendum, ibi dixit ei Iesus: et vidisti eum. Studium autem
Christi ad instruendum describitur ex tribus. Primo ex diligenti
consideratione eorum quae circa caecum agebantur. Sicut enim princeps
diligenter considerat ea quae suus athleta patitur propter eum, ita et
Christus ea quae caecus patiebatur propter veritatem et sui
confessionem, diligenter attendit. Et ideo dicit quod audivit
Iesus, idest diligenter attendit, quia Pharisaei eiecerunt eum
foras, scilicet ex templo; Ier. XVIII, 19: attende,
domine, ad me, et ad voces adversariorum meorum. Secundo ex
diligenti inquisitione; unde subdit et cum invenisset eum, dixit ei et
cetera. Illud enim inveniri dicitur quod diligenter quaeritur; Lc.
XV, 8: quaerit diligenter donec inveniat. Ex quo videtur quod
Christus solum eum quaerat, quia in illo solo plus invenit de fide
quam in omnibus aliis. Unde colligitur quod plus diligitur unus iustus
a Deo, quam decem millia peccatorum, Is. XIII, v. 12:
pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo. Et Gen. XVII,
dominus pro decem iustis voluit servare Sodomam. Tertio ex seriosa
interrogatione; unde dixit ei: tu credis in filium Dei? Iste caecus
typum baptizandorum gerebat. Unde etiam consuetudo inolevit in
Ecclesia ut baptizandi interrogentur de fide; I Petr. III,
21: nos salvos facit Baptisma, non carnis depositio sordium sed
bonae conscientiae interrogatio in Deum. Interrogans autem de fide
non dicit, credis in Christum? Sed in filium Dei: quia, ut
Hilarius dicit, futurum erat ut aliqui Christum confiterentur, quem
tamen filium Dei et Deum negarent; quod postmodum Arius finxit.
Unde per hoc error eius manifeste excluditur. Nam si Christus non
esset Deus, non esset in eum credendum, cum solus Deus sit obiectum
fidei, quae in prima veritate quiescit. Unde et signanter dicit, in
filium: nam bene possum credere alicui creaturae, puta Petro et
Paulo; non tamen in Petrum, sed in Deum solum sicut in obiectum.
Unde patet quod filius Dei non est creatura; Io. XIV, 1:
creditis in Deum, et in me credite. Hic ponitur desiderium caeci ad
credendum. Sciendum est autem circa hoc, quod caecus iste adhuc non
viderat Christum corporaliter: nam quando Christus linivit oculos
suos, et misit eum ad natatoria Siloe, nondum viderat eum; et
antequam ad eum reverteretur, postquam lavit et vidit, detentus fuit a
Pharisaeis et Iudaeis. Licet autem corporaliter eum non vidisset,
credebat tamen eum qui aperuit oculos suos, esse filium Dei. Et ideo
in verba desiderantis et valde inquirentis animae prorumpit, dicens
quis est, domine? Scilicet filius Dei, qui aperuit mihi oculos, ut
credam in eum? Ex quo hic apparet, quod eum ex parte cognoscebat, et
ex parte ignorabat. Nisi enim eum cognovisset, non tam constanter pro
eo disputasset, et si non ignorasset, non utique dixisset quis est,
domine? Is. XXVI, 9: anima mea desideravit te in nocte,
scilicet ignorantiae. Sed quia, ut dicitur Sap. VI, 14:
praeoccupat eos qui se concupiscunt, scilicet sapientia, ideo caeco se
concupiscenti demonstrat, cum dicit et vidisti eum, et qui loquitur
tecum, ipse est: in quo ponitur documentum fidei, quo Christus eum
instruit. Et primo commemorat ei susceptum beneficium, dicens et
vidisti eum, scilicet corporaliter, qui prius nullum videbas. Quasi
dicat: ab ipso virtutem videndi accepisti; Lc. X, 23: beati
oculi qui vident quae vos videtis; et Lc. II, 29: nunc dimittis
servum tuum, domine (...) quia viderunt oculi mei salutare tuum.
Secundo ponitur documentum, cum dicit et qui loquitur tecum, ipse
est; Hebr. I, 2: novissime locutus est nobis in filio. Ex his
ergo verbis confutatur error Nestorii, qui dixit, aliud suppositum in
Christo filii Dei, aliud filii hominis. Nam qui loquebatur, ex
Maria natus est, et hominis filius: et ipse idem qui loquitur est
filius Dei, ut dominus dicit. Non est ergo alius et alius, quamvis
natura non sit eadem utriusque. Consequenter cum dicit at ille ait,
credo, domine, ponitur devotio fidei in caeco. Et primo fidem quam
credit corde, confitetur ore, dicens credo, domine; Rom. c. X,
10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad
salutem. Secundo protestatur eam opere; unde procidens adoravit eum:
per quod ostendit se credere eius divinam naturam, quia mundata
conscientia cognoscit illum non solum filium hominis, quod exterius
videbatur, sed filium Dei, qui carnem susceperat: nam adoratio
debetur soli Deo; Deut. VI, 13: dominum Deum tuum adorabis.
Consequenter cum dicit et dixit ei Iesus etc. commendatur caeci
devotio, et primo ponitur devotionis caeci commendatio; secundo
Iudaeorum murmuratio, ibi audierunt quidam ex Pharisaeis; tertio
murmurantium confutatio, ibi dixit eis Iesus: si caeci essetis, non
haberetis peccatum. Commendatur autem caecus ex fidei illuminatione;
unde dicit in iudicium ego in hunc mundum veni. Contra. Supra
III, 17: non enim misit Deus filium suum in mundum ut iudicet
mundum et cetera. Respondeo. Loquitur de iudicio condemnationis, de
quo dicitur supra V, 29: qui mala egerunt, ibunt in resurrectionem
iudicii, idest condemnationis; ad quod non misit Deus filium suum in
primo adventu, sed potius ad salvandum. Hic vero loquitur de iudicio
discretionis, de quo dicitur in Ps. XLII, 1: iudica me,
Deus, et discerne causam meam et cetera. Nam ad hoc venit ut
discerneret bonos a malis: et hoc ostendunt verba sequentia, scilicet
ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant. Nam
secundum Augustinum, illi non vident qui reputant se videre, illi
autem qui reputant se non videre, vident. Dicuntur autem homines
caeci spiritualiter, inquantum habent peccata; Sap. c. II,
21: excaecavit eos malitia eorum. Ille ergo reputat se videntem,
qui peccata sua non recognoscit; non videre autem se reputat qui
recognoscit se peccatorem. Primum est proprium superborum; secundum
est humilium. Est ergo sensus: in iudicium veni ut non videntes
videant, ut discernam humiles a superbis. Dies enim erat inter lucem
et tenebras discernens, ut scilicet, humiles, qui non vident, idest
reputant se peccatores, videant, illuminati per fidem, et qui
vident, idest superbi, caeci fiant, idest remaneant in tenebris.
Secundum Chrysostomum, exponitur de iudicio condemnationis, ita
tamen quod hoc quod dicit in iudicium ego in hunc mundum veni, non
accipiatur causaliter, sed consecutive; quasi dicat: me veniente in
mundum, consecutum est in quibusdam iudicium condemnationis, inquantum
in aliquibus condemnationis causa magis crevit. Simile dicitur Lucae
II, 34: ecce positus est in ruinam et in resurrectionem multorum:
non quod ipse sit causa ruinae, sed quia ex adventu suo hoc
consequitur. Et subditur ut qui non vident, scilicet gentiles,
carentes lumine divinae notitiae, videant, idest, admittantur ad
cognitionem Dei; Is. IX, 2: populus qui ambulabat in tenebris,
vidit lucem magnam, et qui vident, scilicet Iudaei, habentes Dei
cognitionem, Ps. LXXV, 2: notus in Iudaea Deus, caeci
fiant, idest, ab ipsa Dei cognitione excidant. Et hoc expresse
tangit apostolus, Rom. IX, 30: gentes quae non sectabantur
iustitiam, apprehenderunt iustitiam. Hic ponitur murmur Iudaeorum:
quia enim verba domini carnaliter intellexerunt, videntes caecum
corporaliter illuminatum, et intelligentes quod dominus commendaret in
ipso solum lumen faciei et non mentis, crediderunt similiter quod
comminaretur eis corporalem caecitatem, et exprobraret, cum dixit
caeci fiant et ideo dicit quod audierunt quidam ex Pharisaeis qui cum
ipso erant, verba praedicta. Ideo autem dicit qui cum ipso erant, ut
ostendat eorum instabilitatem: quia quandoque cum ipso sunt propter
aliqua miracula quae vident; sed tamen ab eo recedunt, cum aperitur
eis veritas; Lc. VIII, 13: ad tempus credunt, et in tempore
tentationis recedunt. Et dixerunt ei: numquid et nos caeci sumus?
Scilicet corporaliter; quamvis spiritualiter caeci essent; Matth.
XV, 14: sinite illos: caeci sunt et duces caecorum. Hic ponitur
Iudaeorum confutatio: ubi, secundum expositionem Augustini,
manifestatur intentio praecedentium, ut scilicet ostendatur de qua
caecitate loquitur dominus, quia de spirituali. Dicit ergo si caeci
essetis, idest vos caecos reputaretis, recognoscentes per humilitatem
peccatum vestrum, non haberetis peccatum: quia curreretis ad
remedium. Peccatum enim remittitur per gratiam, quae non datur nisi
humilibus; Iac. IV, 6: humilibus autem dat gratiam. Nunc vero
dicitis quia videmus; idest, superbe vos videre putantes, non
recognoscitis vos peccatores. Peccatum vestrum manet, idest non
remittitur; Iac. IV, 6: Deus superbis resistit. Secundum
Chrysostomum, exponitur de caecitate corporali, ut sit sensus si
caeci essetis, corporaliter, non haberetis peccatum, de hoc quod
caeci essetis: quia cum sit corporalis defectus, non habet rationem
peccati. Nunc vero quia dicitis, videmus, peccatum vestrum magis
arguitur; quia videntes oculis corporalibus miracula quae ego facio,
non creditis mihi; Is. VI, 10: excaeca cor populi huius. Vel
aliter, si caeci essetis, idest ignorantes iudiciorum Dei et
sacramentorum legis, non haberetis peccatum; supple: tantum. Quasi
dicat: si ex ignorantia peccaretis, peccatum vestrum non esset adeo
grave. Nunc vero quia dicitis, videmus, idest arrogatis vobis
scientiam legis et cognitionem Dei, et tamen peccatis, ideo peccatum
vestrum manet, idest aggravatur; Lc. XII, 47: servus qui scit
voluntatem domini sui, et non fecit secundum voluntatem eius,
vapulabit multis.
|
|