|
Matthaeus ex Iudaea et cetera. Evangelio Matthaei Hieronymus
praemittit prologum, in quo tria facit: primo enim ipsum auctorem
describit; secundo Evangelii mysteria aperit, ibi duorum in
generatione Christi principia praesumens; tertio suam intentionem
ostendit, ibi nobis autem in hoc studio argumenti fuit. Auctorem vero
ipsum describit ex quatuor: primo ex nomine, cum dicit Matthaeus;
secundo ex origine, cum dicit ex Iudaea; tertio ex scribendi ordine,
ibi sicut in ordine primus ponitur; quarto ex vocatione, ibi, cuius
vocatio ad dominum, idest ad Christum et cetera. De hoc Matth.
IX, 9 et Luc. V, 27. Et nota quod Glossa interlinearis,
quae dicit: primus, idest ante quem nullus etc., videtur velle,
quod alii post Matthaeum scripserint in Iudaea, quod non est verum:
solus enim Matthaeus scripsit in Iudaea, Marcus in Italia, Lucas
in Achaia, Ioannes in Asia. Consequenter ipsius Evangelii
mysteria aperit. Et primo aperit mysteria circa principium
Evangelii; secundo ostendit eadem mysteria requirenda esse et in
medio, et in fine, ibi in quo Evangelio utile est et cetera. In
principio autem Evangelii duo tanguntur. Primo ponitur quasi quidam
titulus, cum dicitur, liber generationis; secundo generationis
cuiusdam series describitur, cum dicitur, Abraham genuit Isaac et
cetera. Primo ergo ponit mysteria tituli, vel quae tanguntur in
titulo; secundo mysteria generationis, ibi sicque quaterdenario. In
titulo autem dicitur liber generationis Iesu Christi; ubi tanguntur
duo principia, scilicet David et Abraham. Et hoc quia Abrahae
prius datum est praeceptum de circumcisione; ad Rom. IV, 11:
signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae est in
praeputio, ut sit ipse pater omnium credentium. David autem electus
est a domino; I Reg. XIII, 14: inveni virum secundum cor
meum. Unde propter hoc isti duo tanguntur, ut denotetur quod
Christus traxit originem ex circumcisis patribus et electis. Et hoc
est, duorum, hominum, vel duorum principiorum, idest duo principia,
scilicet David et Abraham. Consequenter ponit mysteria, quae
tanguntur in genealogia. Et primo tangit mysteria ipsius Evangelii,
vel Evangelistae; secundo ipsius Christi, ibi quarum omnium rerum et
cetera. Et est mysterium quod Evangelista genealogiam Christi per
tres tesseradecades distinxit: quarum prima est ab Abraham usque ad
David; secunda a David usque ad transmigrationem; tertia usque ad
Christum; ut ostenderet Christum esse et de circumcisis, et de
electis, et de transmigrantibus. Et hoc est triformiter posito,
idest tripliciter repetito, supra in genealogia, a credendi fide,
idest ab ipso Abraham, qui fuit primum exemplar credendi, in
electionis tempus porrigens, idest usque ad ipsum David deducens, et
ab electione, idest ab ipso David, in transmigrationis diem
dirigens; et a transmigrationis die usque in Christum definiens,
patet, decursam, idest breviter et cursorie tactam, adventus domini
ostendit generationem, et numero satisfaciens et tempori. Patet.
Quarum omnium rerum et cetera. Nota quod in hac generationis serie
quatuor tanguntur, tempus, numerus, ordo et dispositio sive ratio;
quia ab Abraham usque ad David et cetera. Omnia ista nil aliud
ostendunt nisi quod Deus Christus est: hoc enim intendit secundum
dispositionem et rationem allegoricam, quod Christus est Deus. Quod
est fidei necessarium, scilicet quod Christus Deus est, idest in
omnibus non est plus de necessitate fidei, nisi quod Christus est
Deus. Qui factus ex muliere et cetera. Nota, et expone, et signa
capitula. Et omnia in cruce fixit, idest peccata, secundum quod de
medio tulit, quod adversum nos chirographum erat. Item melius:
Christus secundum Deum et hominem qui est omnia, secundum illud,
Ioan. XII, 32, ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad
meipsum, et Phil. II, 10: ut in nomine domini omne
genuflectatur caelestium, terrestrium et Infernorum. Ut triumphans
ea in semetipso, quia per trophaeum crucis omnia sibi subiecit, et de
quolibet triumphavit. Et patris nomen in patribus filio. Ad
evidentiam autem huius notandum, quod in serie generationis ponuntur
quidam patres et quidam filii, sicut patet. Item ponitur ibi quidam
pater sine patre, sicut Adam: quidam filius sine filio, sicut
Iesus. Item ponuntur quidam qui sunt patres et filii, sicut omnes
intermedii. Per hoc autem mystice designatur, quod in Trinitate est
pater et filius, sicut in hac genealogia sunt quidam patres, quidam
filii. Item per hoc quod primus pater non habet patrem in hac serie,
nec ultimus filius filium, ostenditur quod isti sunt ab aeterno. Item
per hoc quod unus et idem in persona est pater et filius respectu
diversorum, tangitur quod isti sunt unum, non quidem in persona, sed
natura. Et hoc est quod dicit et patris nomen restituens filio in
patribus, idest quod filius habeat patrem; in patribus, idest per hoc
quod ponuntur ibi quidam patres. Et nomen restituens patri, idest
quod pater habeat filium, et hoc in filiis, idest per hoc quod
ponuntur ibi aliqui filii sine principio et sine fine: quia pater
primus non habet patrem, nec ultimus filius filium. Ostendens se unum
esse cum patre, idest unus naturae, quia unus, in persona, scilicet
pater et filius, respectu tamen diversorum, in dicta genealogia.
Nota interlinearem quae dicit: unus Christus; quod nihil est
dictum. Consequenter ostendit consimilia mysteria requirenda esse in
dicto Evangelio, non solum in principio, sed etiam in medio et fine:
et hoc est, in quo Evangelio, scilicet Matthaei, utile est
desiderantibus Deum sic, idest eodem modo sicut diximus, cognoscere
prima, idest principium, vel media, vel perfecta, finem, et
consummationem; ut et vocationem apostoli et cetera. Scriptum est
Phil. III, 12: sequor autem, si quo modo comprehendam. Nobis
autem. Hic ostendit intentionem suam, scilicet quod intendit quod ea
quae hic dicuntur, vera sunt in historia, et tamen spiritualiter
intelligenda. Nobis autem fuit hoc, idest haec intentio, in studio
argumenti, idest prologi.
|
|