|
Inter Evangelistas Matthaeus praecipue versatur circa humanitatem
Christi: unde secundum Gregorium per hominem significatur in figura
quatuor animalium. Per humanitatem autem Christus in mundum
introivit, progressus est, et exivit. Et ideo dividitur totum
Evangelium in tres partes. Primo enim agit Evangelista de Christi
humanitatis in mundum ingressu; secundo de eius processu; tertio de
eius egressu. Secunda pars incipit cap. III, 1, ibi in diebus
autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae.
Tertia, capite XXI, 1 et cum appropinquassent Ierosolymis et
venissent Bethphage ad montem oliveti. In prima parte duo facit:
primo describitur Christi generatio; secundo ipsius generationis
subditur manifestatio, cap. II, ibi cum natus esset Iesus in
Bethlehem Iudae in diebus Herodis regis. In prima parte tria
facit: primo enim quasi titulus totius libri praeponitur, cum dicitur
liber generationis Iesu Christi; secundo patrum series texitur,
Abraham genuit Isaac; tertio cum dicitur Christi autem generatio sic
erat, generatio Christi in speciali describitur. Titulus autem qui
praemittitur, est iste liber generationis Iesu Christi. Et videtur
esse oratio imperfecta. Ponitur enim ibi nominativus sine verbo; sed
non est. Matthaeus enim Evangelium Hebraeis conscripsit, et ideo in
scribendo morem Iudaeorum servavit. Consuetum est autem apud
Hebraeos sic loqui, sicut cum dicitur: visio Isaiae filii Amos,
subauditur, haec est nec oportet apponere. Ita hic cum dicitur liber
generationis, subauditur, hic est. Et hic etiam modus loquendi
consuetus est apud nos: si enim velimus aliquem librum intitulare,
dicitur Priscianus maior vel minor; nec oportet apponere hic est vel
incipit. Item quaeritur, cum parva particula istius libri sit de
generatione Christi, quare intitulavit librum suum sic. Et
dicendum, quod Matthaeus, qui scripsit Hebraeis, in scribendo modum
Hebraeorum servavit. Consuetum est autem apud Hebraeos libros suos a
principio intitulare, sicut dicitur Genesis, quia ibi agitur de
generatione; unde Gen. V, 1: hic est liber generationis Adam.
Et liber Exodi, quia in prima parte agitur de exitu filiorum Israel
de Aegypto. Sed quaeritur quare additur Iesu Christi. Et dicendum
quod secundum apostolum, I Corinth. XV, 22, sicut in Adam
omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur. Viderat autem
Matthaeus librum primum veteris testamenti, in quo agitur de
generatione, in quo dictum est cap. V, 1, hic est liber
generationis Adam. Ut ergo novum testamentum, in quo agitur de
regeneratione et restauratione, ei responderet per oppositum, dicit
liber generationis Iesu Christi, ut ostenderet quod idem est auctor
utriusque. Hic autem quaeritur de hoc quod hic dicitur liber
generationis Iesu Christi. Contrarium enim habetur Isa. LIII,
8, ubi dicitur, generationem eius quis enarrabit? Sed sensus est,
secundum Hieronymum, quod in Christo est duplex generatio. Scilicet
divina, quae enarrari non potest: quia etsi aliquo modo dicimus filium
genitum, modum tamen quo gignitur, nec homo, nec Angelus potest
comprehendere. Alia autem est humana, de qua agit, sed tamen in hac
etiam generatione sunt multa difficilia. Et ideo, secundum
Remigium, perpauci sunt qui possint eam enarrare. Item quaeritur de
hoc quod dicit generationis, cum hic plures texantur generationes.
Sed dicendum, quod licet multae enumerentur generationes, omnes tamen
introducuntur propter unam, scilicet propter generationem Christi, de
qua inferius: Christi autem generatio sic erat. Describitur autem
ille cuius generatio texitur primo a nomine, cum dicitur Iesu;
secundo ab officio, cum dicitur Christi; tertio ab origine, cum
dicitur filii David, filii Abraham. Quamvis autem fuerint et alii,
qui vocati sunt Iesus, sicut Iesus filius Nave, de quo Eccli.
XLVI, 1: fortis in bello Iesus Nave successor Moysi in
prophetis, et alius circa aedificationem templi, de quo in Zach.
III, 1, isti tamen fuerunt Iesus nominales et figurales,
inquantum scilicet figurabant istum. Ille Iesus introduxit populum
Israel in terram promissionis; sed iste Iesus, idest salvator
noster, non in terram carnalem, sed introducit nos in caelestem;
Hebr. XII, 2: ipsum enim habemus auctorem, et consummatorem in
sanguine eius et cetera. Et recte dicitur Iesu, quod nomen convenit
ei secundum utramque naturam, scilicet divinam et humanam. Secundum
quidem humanam in carne sua passus est, et explevit mysterium nostrae
redemptionis: et cum passio illa non haberet efficaciam nisi ex virtute
divinitatis adiunctae, propter hoc dicitur infra: vocabitur nomen eius
Iesus: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Sed
quaeritur quare dicit Christi. Nonne suffecisset Iesu? Respondeo,
hoc ideo factum esse, quia, ut dictum est, et alii vocati sunt
Iesus. Ab officio autem describit eum, cum dicit Christi, idest
uncti. Nota autem tres unctiones in veteri lege. Unctus enim est
Aaron in sacerdotem, Levit. VIII, 11. Unctus est Saul a
Samuele in regem, I Reg. X, 1, et David, I Reg. XVI,
13. Unctus est et Eliseus in prophetam, III Reg. c. XIX,
16. Quia ergo Christus fuit verus sacerdos in Psal. CIX, 4:
tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech etc., et rex
et propheta, ideo dicitur recte Christus, propter tria officia quae
ipse exercuit. Filii David, filii Abraham. Hic est duplex
quaestio, scilicet de numero, et de ordine. Ad primum, quare istos
duos nominavit. Propter illam rationem quae in prologo dicta est,
quod Abraham propheta fuit. Gen. XX, 7 dixit dominus ad
Abimelech regem Gerarae: redde uxorem viro suo, quia propheta est.
Item fuit sacerdos, Genes. XV, 9, dum implevit officium
sacerdotis, offerendo scilicet hostiam domino: sume, inquit, mihi
vaccam triennem et cetera. David autem propheta fuit, sicut patet
Act. II, 30. Fuit etiam rex, sicut patet II Reg. II,
4. Quia ergo Christus fuit rex, et propheta, et sacerdos; ideo
recte dicitur filius istorum. Si enim solum Abraham nominasset, non
signaretur quod Christus rex fuisset. Item si solum David, non
denotaretur in Christo sacerdotalis dignitas; et ideo utrumque
posuit. Ad secundum dicendum quod, secundum Hieronymum, David
praeponitur, et commutatur ordo propter necessitatem texendi
genealogiam; si enim primo diceret filii Abraham, secundo filii
David, oporteret secundo repetere Abraham, ut continuaretur ordo
genealogiae. Secundum Ambrosium autem dicendum, quod David
praeponitur ratione dignitatis; ad David enim facta est repromissio de
ipso capite, cum dicitur Ps. CXXXI, 11: de fructu ventris
tui ponam super sedem tuam. Sed ad Abraham de membris, scilicet de
Ecclesia; unde Genes. XXII, 18: in semine tuo benedicentur
omnes gentes terrae. Hic notandum, quod multi fuerunt terrores de
Christo. Quidam enim erraverunt circa eius divinitatem, sicut
Paulus Samosatenus, Photinus, et Sabellius; quidam circa
humanitatem; et quidam circa utramque. Alii autem erraverunt circa
eius personam. Circa humanitatem eius primus erravit Manichaeus, qui
dixit eum non verum corpus, sed phantasticum accepisse. Contra quod
est quod dicit dominus Luc. ult., 39: palpate, et videte, quia
spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Secundo
post eum erravit Valentinus, qui dixit eum corpus caeleste secum
attulisse, non de virgine assumpsisse, sed per eam sicut aquam per
canale transisse. Sed contra est quod dicitur Rom. c. I, 3: qui
factus est ei ex semine David secundum carnem. Tertius error fuit
Apollinaris, qui dixit eum tantum accepisse corpus, et non animam,
sed loco animae habuisse divinitatem. Sed contra est quod frequenter
dicitur: nunc anima mea turbata est. Sed propter hoc ipse idem
mutavit postea opinionem, et dixit Christum habuisse animam
vegetabilem et sensibilem, non tamen rationalem, sed loco eius
divinitatem. Sed tunc sequeretur inconveniens, quod Christus non
esset plus homo quam unum brutum. Hos autem errores quasi quadam sorte
diviserunt sibi quatuor Evangelistae. Marcus enim et Ioannes
principaliter errores illos, qui sunt circa divinitatem,
destruxerunt; unde Ioannes in principio statim dixit: in principio
erat verbum. Et Marcus exorsus est sic: initium Evangelii Iesu
Christi filii Dei, non dixit filii Abraham. Matthaeus autem et
Lucas illos, qui circa eius humanitatem sunt errores, destruunt in
principio. Unde nota quod in hoc quod dicitur filii David, filii
Abraham, omnes errores qui fuerunt circa Christi humanitatem
excluduntur. Filius enim non dicitur alicuius aliquis, nisi per
generationem univocam, quae est secundum convenientiam in specie.
Quantumcumque enim aliquid generetur ex homine, nisi participet eamdem
specie naturam, numquam dicitur filius, sicut patet de pediculis et
huiusmodi. Si igitur Christus est filius David et Abraham, oportet
eum habere eamdem naturam ratione eiusdem speciei; non autem haberet
eamdem naturam secundum speciem, si non haberet corpus verum et
naturale, nec si illud de caelo attulisset; nec etiam si careret anima
sensitiva, sive rationali. Unde patet exclusio omnis erroris.
|
|