|
Proposito titulo, hic series genealogiae texitur: et dividitur in
partes tres, secundum tres quaterdenarios quibus dicta genealogiae
series texitur. Primus quaterdenarius est ab Abraham usque ad
David, qui procedit per patriarchas. Secundus procedit a David
usque ad transmigrationem Babylonis, qui procedit per reges. Tertius
a transmigratione Babylonis usque ad Christum, qui incipit a
ducibus, et procedit per personas privatas. Secunda, ibi David
autem rex genuit Salomonem. Tertia, ibi et post transmigrationem
Babylonis et cetera. Prima dividitur in tres. Primo enim ponuntur
patres qui fuerunt ante ingressum in Aegyptum; secundo ponuntur illi
qui fuerunt in ipso exitu, et terrae promissionis ingressu; tertio
illi qui fuerunt post ingressum terrae promissionis. Dicit ergo primo
Abraham genuit Isaac. Hic considerandum est, antequam ulterius
procedamus, quod duo Evangelistae generationem Christi secundum
carnem prosequuntur, scilicet Lucas, et Matthaeus; sed
differenter. Et haec differentia attenditur quantum ad quinque.
Primo enim differunt quantum ad situm; secundo quantum ad ordinem;
tertio quantum ad modum; quarto quantum ad terminum; quinto quantum ad
personas numeratas. Primo dico quod differunt quantum ad situm: quia
Matthaeus generationem Christi in principio Evangelii incipit
texere; Lucas autem non in principio, sed post Baptismum. Et ratio
huius est, secundum Augustinum, quoniam Matthaeus generationem
Christi carnalem suscepit describendam, et ideo statim in principio
debuit eam ponere. Lucas autem maxime intendit commendare in Christo
personam sacerdotalem: ad sacerdotem autem pertinet expiatio
peccatorum, et ideo post Baptismum, in quo fit peccatorum expiatio,
convenienter a Luca ponitur Christi generatio. Secundo autem,
Lucas et Matthaeus in texendo genealogiam Christi differunt quantum
ad ordinem: quia Matthaeus texit Christi generationem incipiendo ab
Abraham, et descendendo usque ad Christum, Lucas autem incipit a
Christo et ascendendo procedit usque ad Abraham et etiam ultra. Et
ratio est quia, secundum apostolum, Rom. IV, 25, in Christo
fuerunt duo, scilicet humilitas suscipiendi defectus naturae nostrae,
et potestas divinitatis et gratiae, per quam nos ab huius defectibus
expiavit; Rom. VIII, 3: misit Deus filium suum in
similitudinem carnis peccati, propter primum, et de peccato damnavit
peccatum in carne, propter secundum. Matthaeus ergo, qui intendit
generationem Christi carnalem, per quam descendit usque ad
infirmitatis nostrae assumptionem, congrue eius generationem
descendendo describit. Sed Lucas, qui in ipso commendat sacerdotalem
dignitatem, per quam Deo reconciliamur, et ipsi Christo unimur,
congrue ascendendo procedit. Tertio differunt quantum ad modum: quia
in enarratione genealogiae Matthaeus utitur hoc verbo genuit, sed
Lucas hoc verbo fuit. Et hoc est, quia Matthaeus in tota
enarratione sua non ponit nisi patres carnales; sed Lucas ponit multos
patres secundum legem, sive per adoptionem. Praeceptum enim fuit in
lege quod si aliquis moreretur sine filiis, quod frater eius acciperet
sponsam eius, et generaret sibi filios: unde filii illi non erant eius
qui generabat, sed per quamdam adoptionem imputabantur priori. Unde
Lucas, qui ponit multos filios genitos per adoptionem, non dicit
genuit, sed fuit; quia quamvis ipsi eos non generassent, eorum tamen
per quamdam adoptionem erant. Matthaeus autem, qui ponit solum patres
carnales, dicit genuit. Ratio autem huius est quia, sicut dictum
est, Matthaeus versatur maxime circa Christi humanitatem. Et quia
secundum carnem natus est ex patribus carnalibus, ideo in genealogia
Matthaei nullus ponitur, qui non fuerit pater carnalis. Lucas autem
commendat maxime in Christo sacerdotalem dignitatem, per quam
adoptamur in filios Dei; et ideo non solum carnales, sed etiam
legales patres posuit. Quarto differunt quantum ad terminum: quia
Matthaeus generationem suam incipit ab Abraham, et protendit usque ad
Christum; Lucas autem a Christo, non solum usque ad Abraham, sed
etiam usque ad Deum. Cuius ratio potest sumi ex hoc quod Matthaeus
scripsit Hebraeis. Hebraei autem maxime gloriabantur de Abraham,
Ioan. VIII, 33: semen Abrahae sumus, qui fuit primum
credendi principium; et ideo Matthaeus ab Abraham incepit. Lucas
autem scripsit Graecis, qui nihil de Abraham sciebant nisi per
Christum: si enim non fuisset Christus, nihil unquam scivissent de
Abraham; et ideo Lucas incepit a Christo, et terminavit non solum
in Abraham, sed in Deum. Quinto differunt quantum ad personas
enumeratas: quia in tota serie genealogiae Lucae nulla prorsus de
muliere fit mentio; in Matthaeo autem aliquae interponuntur mulieres.
Cuius ratio est, secundum Ambrosium, quia Lucas, sicut dictum
est, commendat maxime sacerdotalem dignitatem; in sacerdote autem
maxima requiritur puritas. Matthaeus autem eius texit generationem
carnalem: et ideo ibi ponuntur aliquae mulieres. Notandum tamen quod
in tota genealogia Matthaei non ponuntur nisi mulieres peccatrices,
vel quae in aliquo fuerant peccato notatae, sicut Thamar, quae
fornicata est, Gen. XXXVIII, 24, et Ruth, quae fuit
idololatra, quia gentilis, et uxor Uriae, quae fuit adultera, II
Reg. XI, 2 ss. Et hoc ad designandum, secundum Hieronymum,
quod ille cuius genealogia texitur, intravit propter peccatores
redimendos. Alia ratio tangitur ab Ambrosio, scilicet ut tolleretur
confusio Ecclesiae. Si enim Christus ex peccatoribus nasci voluit,
non debent infideles irridere, si peccatores ad Ecclesiam veniant.
Alia ratio potest assignari, credo secundum Chrysostomum, ut
ostendatur imperfectio legis: et quod Christus venit legem implere.
Per hoc enim quod tanguntur quaedam mulieres peccatrices, denotatur
quod illi, qui erant maximi in lege, erant peccatores; sicut David
et Iudas. Et in hoc designat imperfectionem aliorum. Si enim isti
fuerunt peccatores, multo magis et alii; Rom. III, 23: omnes
peccaverunt, et egent gloria Dei. Et ideo isti ponuntur in
generatione Christi, ut designetur, quod ipse legem impleverat.
Nota tamen quod istae mulieres quamvis fuerint omnes peccatrices, non
tamen pro tempore illo quo texitur earum genealogia, sed iam erant
mundatae per poenitentiam. Dicit ergo Abraham genuit Isaac.
Notandum primo, quod hic duo sunt consideranda secundum litteram,
sive sensum litteralem. Primo, quod per patres istos positos
designatur Christus; secundo, quod etiam ista referuntur, et possunt
referri, ad instructionem nostram. Dicit ergo primo Abraham genuit
Isaac. Et hoc habetur Genes. XXI. Isaac autem genuit Iacob,
Genes. XXV. Iacob autem genuit Iudam et fratres eius. Hic
quaeritur, cum Abraham alium habuerit filium quam Isaac, scilicet
Ismael, et similiter Isaac, quare non fit mentio de eis, sicut hic
dicitur Iudam et fratres. Item, quare magis exprimitur Iudas ex
nomine, quam alii. Ratio est, quia Iudas et fratres eius sub
cultura unius Dei permanserunt: et ideo de eis fit mentio in
generatione Christi, non autem Isaac, et Ismael, nec Iacob, et
Esau. Ad secundum, quod hoc fuit ut impleri ostenderetur in Christo
prophetia Iacob, Genes. XLIX, 10: non auferetur sceptrum de
Iuda, et dux de femore eius, donec veniat, qui mittendus est: et
ipse erit expectatio gentium. Manifestum enim est quod de Iuda ortus
est dominus, ut dicitur Hebr. VII, 14; et ideo fit magis
mentio de ipso quam de aliis. Iudas autem genuit Phares et cetera.
Hic quaeritur, cum dominus non sit natus de Zaram, sed de Phares,
quare fit mentio de eo. Item, quare nominaliter exprimitur. Prius
enim dixit fratres eius, quare ergo expressit nomen Zaram? Et
dicendum, secundum Ambrosium, quod hoc in mysterio factum est. Ad
cuius evidentiam nota historiam, quae habetur Genes. XXXVIII,
quod in partu Thamar prior apparuit Zaram, in cuius manu obstetrix
ligavit filum coccineum dicens: iste egredietur prior, et ideo vocavit
nomen eius Zaram: postea illo retrahente manum egressus est alter,
dicente obstetrice: quare propter te divisa est maceria? Zaram
autem, qui prior apparuit, significat populum Iudaeorum, in cuius
manu obstetrix filum coccineum ligavit, hoc est circumcisionem, quae
fiebat cum sanguinis effusione. Sed illo retrahente manum etc.
egressus est alter: quia caecitas ex parte contigit in Iudaeis. Sic
enim populus gentilis divisus intravit in lucem fidei, egressus de
vulva ignorantiae et infidelitatis. Secundo notandum, quod per patres
positos in generatione Christi signatur Christus ratione vel nominis,
vel facti, vel alicuius alterius, sicut per se patet. Abraham enim
interpretatur pater multarum gentium, et significat Christum, de quo
Hebr. c. II, 10: qui multos filios in gloriam adduxerat. Item
Abraham ex praecepto domini exivit de terra sua, Gen. XII, 4,
et Christus est, qui dixit, Ierem. XII, 17: reliqui domum
meam, dimisi haereditatem meam et cetera. Similiter Abraham, qui
risit dicendo: nunc risum fecit mihi dominus, Gen. XXI, 6, et
Christus est, in cuius nativitate non solum uni personae, sed toti
mundo gaudium nuntiatur; Luc. II, 10: ecce evangelizo vobis
gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie
salvator, qui est Christus dominus. Similiter per Iacob, et
ratione interpretationis, et ratione facti, sicut patet in hoc, quod
supposuit lapidem, idest duritiem crucis, capiti suo. Similiter per
Iudam, et Phares, qui interpretatur divisio: ipse enim dividet oves
ab hoedis, infra XXV, 32. Moraliter autem in istis
generationibus designatur status nostrae iustificationis, secundum sex
quae requiruntur ad iustificationem. Scilicet fides per Abraham
iustificatum ex fidei iustitia; alibi enim ipse principium dicitur
fidei; Rom. IV, 11: ut sit pater omnium credentium per
praeputium. Isaac spes, quia interpretatur risus; Rom. XII,
12: spe gaudentes. Iacob caritas, qui duxit duas uxores, Liam,
quae interpretatur laborans, et Rachel; idest duas vitas, quae sunt
in caritate secundum duo praecepta: contemplativa enim delectatur in
Deo, activa autem est per quam subvenitur proximo. Iudas,
confessio, quae duplex est: fidei, Rom. X, 10: corde creditur
ad iustitiam; ore autem confessio fit ad salutem, et peccatorum:
confitemini alterutrum peccata vestra, Iac. V, 16. Ex hoc autem
sequitur duplex effectus, scilicet destructio vitiorum, quae per
Phares designatur, et origo virtutum, quae significatur per Zaram.
Et ista oriuntur de Thamar, quae interpretatur amaritudo; Isa.
XXXVIII, 15: recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine
animae meae. Phares autem genuit Esron. Hic ponitur series
genealogiae patrum, qui nati sunt in Aegypto, vel in exitu eius.
Sicut enim per Phares, qui interpretatur divisio, significatur
Christus, infra XXV, 32: separabit agnos ab hoedis, ita per
Esron, qui interpretatur sagitta, vel atrium. Dicitur enim sagitta
propter efficaciam praedicationis, qua audientium corda penetravit;
Psalm. XLIV, 6: sagittae tuae acutae, populi sub te cadent in
corda inimicorum regis. Atrium autem propter latitudinem caritatis,
qua non solum amicos, sed etiam inimicos dilexit; Rom. V, 10:
cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii eius;
Isa. LIII, 12: ipse pro transgressoribus rogavit; et idem
Luc. XXIII, 34: pater, dimitte illis: non enim sciunt quid
faciunt. Esron autem genuit aram. Aram autem interpretatur electus,
vel excelsus: Isa. XLII, 1: ecce puer meus, et ipse est
excelsus super omnes; Ephes. I, 21: ipsum constituit super omnem
principatum. Aram autem genuit Aminadab, qui interpretatur
spontaneus. Ipse est in cuius persona dicit Psalmista LIII, 8:
voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, quoniam bonum
est, domine; et Isa. LIII, 7: oblatus est, quia ipse
voluit, et non aperuit os suum etc., Io. VI, 38: non veni
facere voluntatem meam, sed eius qui misit me. Aminadab autem genuit
Naasson, qui interpretatur augurium vel serpentinum: quia Christus
non solum praesentia, sed etiam praeterita, et futura cognovit; ad
Hebr. IV, 13: omnia nuda et aperta sunt oculis eius. Item
serpentinum propter prudentiam; prudentia enim attribuitur serpenti,
infra X, 16: estote prudentes sicut serpentes; Iob XII,
16: ipse novit decipientem et eum qui decipitur. Nota quod iste
Naasson fuit in tempore Moysi, et exivit cum eo de Aegypto, et fuit
unus princeps in tribu Iuda in deserto, sicut habetur in Numer. I,
7. Sed advertendum, quod Exodi XIII, 18, ubi nostra littera
habet, filii Israel ascenderunt armati de Aegypto, aquila transtulit
instructi, propter aequivocationem; melior est autem littera
Septuaginta: filii Israel quinta generatione exierunt de Aegypto.
Sed contra. Naasson iste non fuit quintus a Iacob, sed septimus,
sicut patet computando Iacob, Iudam etc. usque ad Naasson. Ergo
non quinta, sed septima generatione. Sed dicitur quod non est
computandum per tribum Iuda, sed per tribum levi, sub cuius ductu
exierunt filii Israel de Aegypto; Ps. LXXVI, 21: deduxisti
sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron. Et patet quod tantum
sunt quinque generationes. Iacob enim genuit levi, levi autem genuit
Caath, Caath genuit Amram, Amram autem genuit Moysen et Aaron,
sicut patet Exod. II; et sub Moyse exierunt de Aegypto. Ubi
nota quod inter omnes tribus magis multiplicabatur tribus Iuda: et hoc
quia ex ea erant reges futuri, qui debebant pugnare. Inter omnes
autem minus multiplicabatur tribus levi: et hoc quia praeordinata erat
ad officium divinum, et sacerdotium, ad quod pauciores sufficiebant.
Et ideo vult quod etiam computando per tribum Iuda, sit verum quod
dicitur Gen. XV, 16: quinta generatione revertentur huc. Dicit
ergo Hieronymus, illud quod ibi dicitur, intelligendum esse
computando per tribum levi; quod autem hic dicitur, per tribum Iuda.
Phares enim ipse cum Iacob et Iuda patre suo intravit in Aegyptum.
Et ideo istae generationes non sunt computandae a Iacob, sed a
Phares, qui et ipse intravit in Aegyptum. Et patet quod Naasson
fuit quintus a Phares. Similiter levi ipse intravit in Aegyptum cum
patre suo Iacob. Et ideo a levi, et non a Iacob, computandae sunt
generationes. Clarum autem est quod Moyses fuit quartus a levi.
Naasson autem genuit Salmon. Salmon interpretatur sensibilis: et
significat Christum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et
scientiae absconditi. Moraliter hic notandum, quod sicut in prima
generatione significatur ordo nostrae iustificationis quantum ad statum
incipientium; ita in ista secunda generatione, quae similiter continet
quinque, significatur profectus proficientium. Primum enim quod
sequitur ex quo homo est iustificatus a peccato, est quod ipse habet
zelum animarum. Et ideo bene Phares genuit Esron, qui interpretatur
sagitta, propter efficaciam praedicationis qua penetrantur corda
auditorum; Isa. XLIX, 2: posuit me quasi sagittam electam.
Et ita adapta alia. Salmon autem genuit Booz et cetera. Hic
ponuntur patres qui fuerunt nati post ingressum terrae promissionis.
Salmon enim fuit genitus in deserto, et intravit cum Iosue in terram
promissionis, et accepit uxorem Rahab meretricem, de qua genuit
Booz. Booz interpretatur fortis; Ier. XVI, 19: dominus
fortitudo mea et robur meum. Rahab autem interpretatur fames, vel
latitudo: et significat Ecclesiam, quia ad ipsam pertinet illa
beatitudo, Matth. V, 6: beati qui esuriunt, et sitiunt
iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur et cetera. Interpretatur etiam
latitudo, quia Ecclesia per totum orbem dilatata est; Isa. LIV,
2: dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende
et cetera. Item interpretatur impetus, quia impetu praedicationis
reges et philosophos convertit. Item significat Ecclesiam ratione
facti. Rahab filum coccineum misit in fenestram, per quem liberata
est a subversione Iericho, Iosue II, 21. Fenestra nostra est
os: filum ergo in fenestra est confessio passionis Christi, per quam
Ecclesia liberata est a morte. Item ratione coniugii, quia sicut
Rahab iuncta est in matrimonio Salmon, qui fuit princeps in tribu
Iuda; sic Christus desponsavit sibi Ecclesiam; II Cor. c.
XI, 2: despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere
Christo. Sed hic quaeritur, secundum litteram, cum Rahab fuerit
meretrix, quomodo tanto principi, qui erat maior inter alios,
desponsata est? Et est dicendum, quod Rahab maximum quid fecit, eo
quod contempto populo suo et ritu paterno, cultum Dei Israel elegit.
Et ideo quasi pro maximo honore nobilissimo principi data fuit. Booz
autem genuit Obed ex Ruth. Hoc habetur Ruth ult. cap. Obed
interpretatur serviens vel servitus: et significat Christum, de quo
per prophetam: servire me fecistis peccatis vestris, Is.
XLIII, 24. Ruth autem significat Ecclesiam de gentibus natam
ratione loci: fuit enim Moabitis. Moab interpretatur ex patre;
Io. VIII, 44: vos ex patre Diabolo estis; et iterum ratione
coniugii, ut patet in Glossa. Sed quaeritur, quare istae mulieres
hic nominantur, cum fuerint peccatrices. Hieronymus assignat rationem
de Ruth, ut scilicet impleretur vaticinium Isa. XVI, 1: emitte
agnum, domine, dominatorem terrae de petra deserti. Petra deserti
est, scilicet mali, et significatur Ruth Moabitis. Ambrosius autem
assignat rationem dicens: futurum enim erat ut Ecclesia congregaretur
de gentibus infidelibus; et ideo poterat erubescere et confundi, nisi
viderent Christum etiam de peccatricibus nasci. Unde ut tolleretur
eorum erubescentia, et confusio, nominandae sunt. Sed quaeritur,
Deut. XXIII, 3 dicitur: Moabitae et Ammonitae non intrabunt
Ecclesiam; cum ergo Ruth fuerit Moabitis, quomodo recepta est in
Ecclesiam? Sed dicendum per apostolum ad Gal. V, 18, quod qui
spiritu ducuntur, non sunt sub lege: semper enim in lege magis debet
observari intentio legislatoris quam verba legis. Quae enim fuit causa
quare prohibuit dominus ut non intrarent Ecclesiam? Quia scilicet
invenit in eis idololatriam, ne scilicet pertraherent Iudaeos ad
idololatriam. Unde ista, quae iam erat conversa, non erat
idololatra; et ideo non erat subiecta prohibitioni. Obed autem genuit
Iesse, Ruth ultim. Iesse autem interpretatur sacrificium vel
incendium; et significat eum qui obtulit semetipsum hostiam Deo in
odorem suavitatis. Sed quaeritur: cum iste alio nomine vocatus sit
Isai, sicut patet I Reg. in multis locis, et illud nomen esset
solemnius, quare non nominavit eum Evangelista sic? Et dicendum,
quod hoc fuit ut ostenderetur in Christo impletum esse quod dictum est
per prophetam Isaiam, XI, 1: egredietur virga de radice Iesse.
Iesse autem genuit David regem. David interpretatur manu fortis et
aspectu desiderabilis; quae omnia competunt Christo, sicut patet.
Ipse enim fortis est qui Diabolum superavit; Luc. XI, 22: si
autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius
auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. Item ipse
speciosus forma prae filiis hominum, Psal. XLIV, 3. Sed hic
quaeritur: cum plures alii fuerint reges, quare solus iste dicitur
rex? Et dicendum quod iste primus rex fuit in tribu Iuda, de qua
ortus est dominus: quamvis enim Saul fuerit rex, ipse tamen fuit de
tribu Beniamin. Secunda ratio, quia alii propter meritum ipsius
David regnaverunt; Psal. LXXXVIII, 30: et ponam in
saeculum saeculi semen eius, et thronum eius sicut dies caeli. Tertia
ratio, ut ostenderetur impleta prophetia Ier. XXIII, 5:
suscitabo David germen iustum, et regnabit rex, et sapiens erit, et
faciet iudicium, et iustitiam in terra; Isa. c. IX, 7: super
solium David, et super regnum eius sedebit et cetera. Moraliter vero
in ista generatione designatur fructus perfectorum, sicut in aliis
fructus incipientium, et proficientium. Primum enim quod requiritur
in homine perfecto est quod ipse sit fortis ad aggrediendum adversa, ut
scilicet non retardetur propter aliquam difficultatem: et hoc
significatur per Booz; interpretatur enim fortis; Isa. XL,
31: qui sperant in domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas
sicut aquilae; current, et non laborabunt, ambulabunt, et non
deficient; Prov. ult., 10: mulierem fortem quis inveniet? et
cetera. Secundum est humilitas servientis, ut quanto scilicet magnus
est, tanto humiliet se in omnibus; et hoc significatur per Obed, qui
et ipse interpretatur serviens vel servitus; Luc. c. XXII,
26: qui maior est vestrum, fiat sicut minister. Tertium est fervor
caritatis, quod significatur per Iesse, qui interpretatur incensum
vel incendium; Psal. CXL, 2: dirigatur oratio mea sicut
incensum in conspectu tuo et cetera. Et ex hoc pervenitur ad regnum,
et ad gloriam: quia Iesse genuit David regem; Apoc. c. V,
10: fecit nos Deo nostro regnum, et sacerdotes Deo patri suo; I
Petr. II, 9: vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens
sancta, populus acquisitionis.
|
|