|
Posita serie genealogiae patrum, quae cucurrit per patriarchas, hic
ponit seriem patrum, quae procedit per reges: et dividitur in duo.
Primo ponuntur reges, qui nati sunt ex Israel sine commixtione
seminis alieni; secundo ponuntur reges, qui secuti sunt coniunctionem
alienae copulae, ibi Ioram autem genuit Oziam. Hic est duplex
quaestio. Lucas enim computando generationem Christi ascendit per
Nathan; Matthaeus autem descendendo procedit a David ad Christum
per Salomonem: unde videtur esse quaedam contrarietas. Sed
dicendum, sicut dictum est, Lucas in genealogia Christi ponit multos
patres, qui non fuerunt patres carnalis originis per propagationem,
sed secundum legalem adoptionem; Matthaeus autem nullum ponit, qui
non fuerit pater carnalis. Et verum est quod secundum carnem dominus
descendit a David per Salomonem, et non per Nathan; et tamen,
secundum Augustinum, non vacat mysterio quod Matthaeus a David per
Salomonem descendit ad Christum, Lucas autem a Christo ad David
per Nathan ascendit. Matthaeus enim generationem Christi carnalem
susceperat describendam, secundum quam Christus usque ad similitudinem
carnis peccati descendit: et ideo recte Matthaeus in eius generatione
a David per Salomonem descendit, cum cuius matre ipse David
peccavit; Lucas autem, qui maxime commendare intendit in Christo
sacerdotalem dignitatem, per quam fuit peccatorum expiatio, recte per
Nathan ad David ascendit, qui fuit vir sanctus. Nota tamen quod
secundum eumdem Augustinum in libro Retractationum, non est
intelligendum quod idem fuit Nathan propheta, qui eum reprehendit, et
filius quem genuit; sed solum quod fuerunt similes in nomine. Secundo
quaeritur quare Bersabee non nominatur ex nomine, sicut Thamar,
Rahab et Ruth. Et dicendum, quod aliae, quamvis per aliquod tempus
fuerint peccatrices, tamen postea fuerunt conversae et poenitentes;
haec autem turpiter peccavit crimen adulterii et in consensu homicidii:
et ideo propter verecundiam subticetur eius nomen. Nota tamen quod in
Scriptura recitantur aliquando peccata magnorum, sicut David et
aliorum; et hoc, quia Diabolus non solum parvos et inferiores, sed
etiam magnos prostravit: adversarius enim noster est. Et ideo propter
cautelam recitantur, ut qui stat videat ne cadat. Alia ratio est, ne
aliquis putaret eos plusquam homines esse. Si enim aliquis solam in
eis perfectionem consideraret, decipi posset per idololatriam; sed cum
videt eos per peccatum corruisse, non credit iam aliquid amplius ab
homine in eis esse. Nota etiam hoc, secundum Gregorium, quod
aliquando factum litterale est malum et significatum est bonum;
aliquando vero factum bonum et significatum malum. Urias enim fuit vir
bonus et iustus, nec de aliquo in Scriptura reprehenditur; et tamen
significat Diabolum. Bersabee autem fuit peccatrix; et tamen rem
bonam significat, scilicet Ecclesiam, ut notat Glossa II Reg.
XII, et etiam Glossa quae dicitur exponere figuram secundum sensum
allegoricum. Urias enim interpretatur lux mea Deus, et significat
Diabolum, qui lucem divinitatis appetivit; Isa. XIV, 14: ero
similis altissimo. Bersabee interpretatur puteus septem, vel puteus
societatis; et significat Ecclesiam de gentibus, propter septiformem
gratiam baptismalem. Hanc sibi desponsaverat primo Diabolus; sed
David, idest Christus, abstulit eam ab eo, et copulavit sibi, et
ipsum Diabolum interfecit. Aliter Bersabee significat legem, per
cuius vias populus inductus est, qui non vult ingredi in domum per
spiritualem intelligentiam, et ideo defert litteras mortis suae, quia
littera occidit, II Cor. III, 6. Sed David, idest
Christus, abstulit a Iudaeis legem, quando docuit eam spiritualiter
intelligendam. Salomon autem genuit Roboam et cetera. Sicut autem
David interpretatur manu fortis, vel aspectu desiderabilis, ita
Salomon pacificus: et hoc est rectum, quia ex fortitudine operationis
bonae provenit pax conscientiae; Ps. CXVIII, 165: pax
multa diligentibus legem tuam. Contingit autem quod ex pace
conscientiae homo velit alios ad bonum venire. Unde Salomon genuit
Roboam, qui interpretatur impetus: quia impetu praedicationis
movetur, habens pacem conscientiae ad dilatandum nomen Christi; sicut
legitur de apostolis, Is. XXVII, 6: qui ingrediuntur impetu
ad Iacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis
semine. Utrumque autem significat Christum, quia ipse est pax.
Item ipse Roboam, qui populum impetu praedicationis convertit.
Roboam autem genuit Abiam, qui interpretatur pater Deus: quia ex
hoc quod homo studet ad profectum aliorum spiritualem, vel corporalem
per opera misericordiae, efficitur dignus paternitate Dei, ut infra
V, 44: benefacite his qui oderunt vos, ut sitis filii patris
vestri, qui in caelis est et cetera. Et Luc. VI, 36: estote
misericordes. Hoc etiam competit Christo, cui dicitur: ego ero illi
in patrem, et ipse erit mihi in filium. Abias autem genuit Asa, qui
interpretatur attollens: quia quandoque homo ex hoc quod efficitur
pater et superior aliorum, incurrit quamdam negligentiam securitatis;
ideo Abias genuit Asa, ut scilicet homo sit in continuo profectu, et
attollat se semper ad maiora. Hoc etiam competit Christo, qui
dicitur attollens, idest crescens; Luc. II, 40: puer autem
crescebat. Vel attollens, quia abstulit peccata mundi. Asa autem
genuit Iosaphat, qui interpretatur iudicans, quia ex hoc quod semper
crescit homo spiritualis, efficitur iudicans; I Cor. II, 15:
spiritualis homo omnia diiudicat. Et hoc Christo competit, quia
pater omne iudicium dedit filio. Iosaphat autem genuit Ioram, qui
interpretatur habitans in excelsis; quia ille qui iudex constituitur,
debet in excelsis habitare; Isa. XXXIII, 16: iste in
excelsis habitabit. Quomodo autem hoc sit, dicit apostolus: nostra
conversatio in caelis est. Et hoc competit Christo, quia excelsus
super omnes gentes dominus, Psal. CXII, 4. Ioram autem genuit
Oziam. Hic est quaestio litteralis. Nam I Par. III, 11
dicitur quod Ioram genuit Ochoziam. Ochozias autem genuit Ioram.
Ioras autem genuit Amasiam, qui et Azarias dicitur. Amasias autem
genuit Oziam. In duobus ergo videtur Evangelista in genealogiae
serie defecisse. Primo quia Ioram non genuit Oziam, sed Amasiam;
secundo, quia omisit tres generationes. Et dicendum ad primum, quod
generare aliquem alium potest intelligi dupliciter, mediate vel
immediate: immediate, sicut pater carnalis immediate generat filium;
et sic Ioram non genuit Oziam. Alio modo mediate, sicut nos dicimur
filii Adam; et sic filius potest dici genitus ab avo vel proavo, quia
ab ipso per generationem mediatam descendit. Quare autem omisit tres
reges, triplex ratio assignatur. Prima a Hieronymo; qui dicit
(sicut scriptum est Exod. XX, 5): dominus visitat peccata
patrum in tertiam et quartam generationem, his qui patrum sceleris
efficiuntur imitatores. Ioram autem duxit uxorem filiam Iezabel,
scilicet Athaliam, quae traxit eum ad idololatriam. Ochozias etiam
magis quam pater idololatriae deditus fuit. Et similiter Ioras, qui
cum scelere idololatriae etiam Zachariam filium Ioiadae occidit: et
ideo isti tres quasi indigni excluduntur a generatione Christi.
Chrysostomus aliam assignat rationem. Praecepit enim dominus IV
Reg. IX Iehu filio Nansi, quod ipse extirparet domum Achab, qui
diligens fuit in executione praecepti, et tamen a cultura deorum non
recessit: adoravit enim vitulos conflatiles. Et quia diligenter
perfecit domini imperium destruendo domum Achab, dictum est ad eum,
quod filii eius usque in quartam generationem sederent super thronum
domus Israel; unde sicut Iehu meruit regnum Israel usque in tertiam
vel quartam generationem, ita per oppositum Ioram, qui commiscuit se
feminis gentilibus, et transtulit iniquitatem domus Israel ad domum
Iuda, debuit amittere nomen posteritatis in genealogia Christi usque
in quartam generationem, facta expiatione peccati. Augustinus in
quaest. novi et Vet. Test. aliam assignat rationem. Dicit enim,
quod quidam fuerunt boni, et bonos invenerunt patres, sicut Isaac et
Iacob; quidam mali, et tamen bonos invenerunt patres, sicut
Salomon, qui peccator fuit, et tamen David virum iustum et sanctum
habuit patrem; quidam nec boni fuerunt, nec bonos patres habuerunt,
sicut fuerunt isti tres, ut patet per praedicta. Ioram peccavit, et
peccatum eius continuatum fuit usque ad Oziam, qui pene nihil mali
fecit, nisi quod incensum adolevit; continuatio autem peccati causa
vel ratio est destructionis. Et ideo isti tres qui in peccato
idololatriae permanserunt, excluduntur a genealogia Christi. Ratio
autem mystice assignatur propter tres quaterdenarios, per quos
Matthaeus genealogiam Christi describere intendit. Ozias autem
interpretatur robustus domini; et signat Christum, de quo in Psal.
CXVII, 14: fortitudo mea, et laus dominus, factus est mihi in
salutem et cetera. Mystice autem Ioram genuit Oziam, quia qui in
excelso habitant, debent esse fortiter operantes. Nota quod sub hoc
Ozia prophetavit Isaias, ut patet Isa. I, 1. Propter enim
peccatum principum, et regum, et etiam populi, abstulit Deus
prophetiam et doctrinam; unde sub rege bono coepit iterum emanatio
prophetiae. Ozias autem genuit Ioatham, qui interpretatur
profectus; et significat Christum, per quem Ecclesia proficit
quotidie. Et sic bene Ozias genuit Ioatham quia qui fortiter
operantur, sunt in continuo profectu; Psalmi LXXXIII, 8:
ibunt de virtute in virtutem. Ioatham autem genuit Achaz, qui
interpretatur comprehendens; quia per continuum profectum virtutum
venit homo ad cognitionem Dei; Ps. CXVIII, 104: a
mandatis tuis intellexi, propterea odivi omnem viam iniquitatis; Ps.
LXIII, 10: annuntiaverunt opera Dei, ostendendo in opere, et
facta eius intellexerunt. Propter quod Paulus ad Philippenses
III, 12: sequor, si quo modo comprehendam, in quo et
comprehensus sum a Christo Iesu. Et hoc competit Christo, qui
solus perfecte divinitatem comprehendit; Lc. X, 22: nemo novit
patrem nisi filius. Achaz autem genuit Ezechiam, idest fortis
dominus: quia talis habet fortitudinem a domino; II regum XXII,
2: dominus fortitudo mea, et robur meum. Et hoc competit Christo,
qui fortis est in praelio. Ezechias autem genuit Manassen, et
interpretatur oblivio: quia qui iam perfecte Deum cognoscit, istorum
temporalium obliviscitur; Ps. XLIV, 11: obliviscere populum
tuum, et domum patris tui; Gen. XLI, 51: oblivisci me fecit
dominus Deus omnium laborum meorum. Et hoc Christo convenit, de quo
dicitur Ez. XVIII, 21: si impius egerit poenitentiam ab
omnibus peccatis suis, quae operatus est, omnium iniquitatum eius,
quas operatus est, non recordabor. Manasses autem genuit Amon,
idest fidelis et nutriens: quia vere est ille fidelis qui contemnit
temporalia. Secundum enim Gregorium, fraus est filia avaritiae: et
ideo qui temporalia perfecte contemnit, iam non curat de infidelitate.
Unde recte Manasses genuit Amon. Hoc etiam interpretatur nutriens:
quia qui temporalia contemnit, debet inde nutrire pauperes per
misericordiam; infra XIX, 21: si vis perfectus esse, vade, et
vende omnia quae habes, ecce contemptus, et da pauperibus, ecce
nutrimentum. Hoc autem Christo competit, qui vere fidelis est,
Ps. CXLIV, 13: fidelis dominus in omnibus verbis suis, et
iterum nutritius, Os. XI, 3: ego qui nutritius Ephraim,
portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos; infra
XXIII, 37: quoties volui congregare filios tuos quemadmodum
gallinae congregant pullos suos sub alas, et noluisti? Amon autem
genuit Iosiam, qui interpretatur salus domini, vel incensum; quia ex
hoc consequitur homo salutem, quod etiam temporalia obliviscitur et
largitur, sive distribuit. Vel incensum. Hoc competit Christo;
Ps. LXXIII, 12: qui operatus est salutem in medio terrae,
et se obtulit sacrificium Deo in odorem suavitatis, Eph. V, 2.
Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius, qui interpretatur
praeparatio domini, vel resurrectio; et significat Christum, qui
praeparavit nobis locum, Ioan. XIV, 2, et qui dicit Ioan.
XI, 25: ego sum resurrectio et vita, et per hanc venimus ad
resurrectionem. Hic autem triplex est quaestio secundum litteram.
Primo quaeritur, quomodo dicatur Iosias genuisse Iechoniam; et
tamen non ipsum, sed patrem eius Ioakim genuit. Et ad hoc est duplex
responsio. Secundum enim Chrysostomum, cui consentit Augustinus,
nomen Ioakim praetermittitur omnino; et hoc quia non per divinam
ordinationem regnavit, sed per Pharaonis potentiam, qui ipsum in
regno instituit, incarcerato primogenito fratre eius Ioathan, qui
regnaverat ante eum. Et ad hoc nota historiam IV Reg. XXII,
et II Paral. XXXVI, 1 ss. Habuit etiam Iosias tres
filios, Ioathan, Ioakim, qui et Eliacim, et Sedeciam. Si
enim, ut dicit Augustinus, illi tres reges removentur de genealogia,
quia per idololatriae depravati sunt, quanto magis iste, qui non per
Deum, vel prophetam, sed per gentilis hominis positionem institutus
est in regno? Sententia est non verba Hieronymi, ut vult et ei
consentit Ambrosius, quod uterque dictus est Ioakim, et ille qui
ponitur in fine quaterdenarii, et qui ponitur in principio tertii, et
uterque Iechonias et Ioakim idem sunt. Unde notandum, quod Iosias
tres habuit filios, Ioakim, qui et Eliacim, Ioathan, et
Sedeciam. Mortuo autem Iosia regnavit pro eo Ioathas, medius
scilicet filius; quo capto a Pharaone rege Aegypti, et incarcerato,
constituit fratrem eius primogenitum Ioakim regem, imponens ei
tributum; postea Nabuchodonosor rex Babylonis, superato rege
Aegypti, obsedit Ierusalem, et cepit Ioakim, quem sub tributo
remisit in Ierusalem. Postea autem cum vellet Ioakim rebellare
contra regem Babylonis, confisus de auxilio regis Aegypti, ascendit
Nabuchodonosor Ierusalem, et cepit eum, et occidit, et constituit
filium eius pro eo Ioachim, quem et Iechoniam nominavit nomine
patris; quo facto timens Nabuchodonosor, ne iste memor mortis patris
confoederaretur cum rege Aegypti, rediit in Ierusalem, et obsedit
eam; et Iechonias, vel Ioachim iste, filius scilicet alterius, de
consilio Ieremiae tradidit se regi Nabuchodonosor, et uxorem, et
filios; et isti proprie dicuntur transmigrasse in transmigrationem.
Nabuchodonosor vero constituit regem eius Sedeciam fratrem patris
eius, et ipsum Ioachim duxit in Babylonem; et ille est de quo
dicitur post: et post transmigrationem. Sed quare nominatus est
Iechonias, cum nomen eius fuerit Ioachim? Et dicendum, quod istud
nomen impositum fuit a propheta, scilicet Ieremia; Ier. XXII,
24: haec dicit dominus: si fuerit Iechonias filius Ioakim regis
Iuda, annulus in manu dextera mea, inde evellam eum; et infra:
numquid vas fictile atque contritum vir iste Iechonias? Et ideo
potius nominatur ab Evangelista tali nomine, ut ostendatur
Evangelistam concordare cum propheta. Nota etiam quod quamvis idem
sit nomen, diversimode tamen scribitur. Primi enim Ioakim nomen
scribitur per k, et videtur dici Ioakim; sed secundi scribitur per
ghimel, unde dicitur Ioachim: et ideo diversas habent
interpretationes. Primum enim interpretatur resurrectio; secundum
vero praeparatio domini. Secundo quaeritur quare dicitur Iechoniam et
fratres eius. Multi enim fuerunt de regibus qui fratres habuerunt,
sed numquam dicitur, vel fit mentio de fratribus. Et dicendum,
secundum Ambrosium, quod ubicumque fit mentio de fratribus, sicut cum
dicitur Iudam et fratres eius, et Phares et Zaram de Thamar, hoc
significat quod aequales fuerunt in sanctitate, vel malitia. Isti
autem tres omnes sunt mali. Aliter potest dici, quod ideo quia
istorum fratrum quilibet regnavit, sicut patet per ea quae dicta sunt,
sic autem non fuit de fratribus aliorum regum. Tertio quaeritur de hoc
quod dicitur in transmigratione. Videtur falsum, quia Iosias numquam
transmigravit. Et dicendum hoc accipiendum esse secundum praescientiam
divinam, secundum quam ordinatum erat eos quos tunc generabat,
transmigrandos esse. Vel dicendum, quod in transmigratione idem est
ac prope transmigrationem, sive iam imminente.
|
|