|
Hic ponitur tertius quaterdenarius generationis Christi, qui procedit
per personas privatas. De isto Iechonia, sicut dictum est supra,
fuit duplex opinio. Hieronymus enim et Ambrosius volunt quod alter
fuerit ille qui ponitur in fine primi quaterdenarii et vocatus est
Ioakim; alter vero qui dictus est Ioachim. Secundum vero
Augustinum, ut supra. Ista enim transmigratio filiorum Israel
significat translationem fidei ad gentes; Act. XIII, v. 46:
vobis oportebat primum loqui verbum Dei. In illa transmigratione
facta est quasi quaedam reflexio Iudaeorum ad gentes. Unde quasi
quidam constituitur angulus; et ideo Iechonias iste significat
Christum, qui factus est lapis angularis, in seipso utrumque copulans
populum, Iudaeorum et gentium; Ps. CXVII, v. 22: lapidem
quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Sed
hic quaeritur, Ier. XXII, 30 dicitur: scribe virum istum,
Sedeciam, virum sterilem, qui in diebus suis non prosperabitur; nec
enim erit qui sedeat de semine eius super solium David. Quomodo ergo
dicitur Christus descendisse a David per Sedeciam, cum de Christo
scripserit sic Is. IX, 2: super solium David, et super regnum
eius sedebit? Et dicendum, secundum Ambrosium, quod cum Christus
dicitur sedere super solium, intelligitur de regno spirituali, non
corporali, nisi inquantum per regnum David corporale significatur
spirituale. Salathiel autem genuit Zorobabel. Contra: I
Paralipom. III, 17 dicitur, quod filii Iechoniae fuerunt
Asir, Salathiel, et Melchiram, et Phadaia. Phadaia autem filios
habuit Zorobabel, et Semei; de Abiud autem nulla prorsus fit ibi
mentio. Ergo videtur, quod male dicit Evangelista, quod Salathiel
genuit Zorobabel, et quod Zorobabel genuit Abiud. Ad hoc
tripliciter respondetur in Glossa. Una responsio, quod in libro
Paralipomenon multa depravata sunt vitio scriptorum, praecipue de his
quae pertinent ad numerum et ad nomina. Unde istis generationibus
vitiatis prohibet apostolus intendere, quae magis quaestionem quam
utilitatem inducunt, I Tim. I, 4. Alia est responsio, quod
Salathiel binomius fuit: vocatus est enim Salathiel, et Caphadara;
et ideo liber Paralipomenon dicit Zorobabel filium Capha,
Evangelista vero filium Salathiel. Nulla est ergo contrarietas.
Tertia est responsio, et verior, quod Salathiel, et Caphadara
fuerunt fratres, sicut dicit liber Paralipomenon. Caphadara autem
genuit filium quem vocavit eodem nomine, scilicet Zorobabel, et iste
genuit Abiud. Dicendum etiam quod liber Paralipomenon narrat
genealogiam ipsius Capha; Evangelista generationem Salathiel, quia
de eo erat Christus nasciturus. Notandum autem quod de illis qui
fuerunt ab Abiud usque ad Ioseph, nulla fit mentio in libris sacrae
Scripturae, sed ex annalibus Hebraeorum, quos Herodes pro magna
parte comburi fecit ut occultaretur ignobilitas sui generis, accepta
sunt. Patet littera. Sensum mysticum prosequamur. Nota ergo quod
in hac parte genealogiae ponuntur tres ordines. Primus est ordo
doctorum, et continet quatuor generationes. Ante orationem enim
requiritur praeparatio, secundum illud Eccli. XVIII, 23:
ante orationem praepara animam tuam; et ideo de Iechonia, qui
interpretatur praeparatio domini, sequitur Salathiel, qui
interpretatur petitio mea; et designant Christum, qui in omnibus
exauditus est pro sua reverentia, Hebr. V, 7. Oratio autem debet
praecedere doctrinam, secundum illud ad Eph. VI, 19: orate, ut
detur sermo in apertione oris mei; et ideo Salathiel sequitur
Zorobabel, qui interpretatur magister Babel, idest confusionis;
quia per doctrinam et praedicationem apostolorum revocatae sunt gentes
ad Deum verum, et hoc fuit ad confusionem idololatriae; et hoc
competit principaliter Christo, qui dicit: vocatis me, magister, et
domine, et bene dicitis, Io. XIII, v. 13. Per doctrinam
autem, et praedicationem acquirit homo patris dignitatem; unde patres
dicuntur eorum qui instruuntur spiritualiter; I Cor. IV, 15:
nam et si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non
multos patres: in Christo enim Iesu per Evangelium filii sumus. Et
ideo sequitur Zorobabel autem genuit Abiud, qui interpretatur pater
meus iste; et hoc competit Christo; Ps. LXXXVIII, 27:
ipse invocabit me, pater meus es tu. Abiud autem genuit Eliacim.
Hic designatur ordo incipientium, scilicet auditorum. Primum autem
quod fit per praedicationem in auditore, et quod debet praedicator
intendere, est quod resurgat a vitiis ad virtutes, secundum illud
Eph. V, 4: surge qui dormis; et ideo Abiud genuit Eliacim, qui
interpretatur resurrectio; et competit Christo, qui dicit, Io.
XI, 26: omnis qui credit in me, habet vitam aeternam. Non autem
resurgens potest pervenire ad statum iustitiae nisi per auxilium Dei:
et ideo, postquam resurrexit, indiget homo auxilio Dei, secundum
illud Ps. CXX, 2: auxilium meum a domino; et ideo sequitur
Eliacim autem genuit Azor, qui interpretatur adiutus. Et hoc etiam
competit Christo, de quo in Ps. XXVI, 9: adiutor meus esto,
domine. Et per hoc auxilium devenitur ad iustitiam: unde Azor genuit
Sadoch, qui interpretatur iustus; Rom. III, v. 22: iustitia
Dei per fidem Iesu Christi in omnes, et super omnes qui credunt in
eum. Consummatio autem iustitiae sive finis, est caritas: finis
iustitiae Christus, finis praecepti est caritas, I Tim. I, 5.
Tantum sunt duo praecepta, scilicet dilectio Dei, et proximi; I
Io. c. IV, 21: et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit
Deum, diligat et fratrem suum. Et ideo Sadoch sequitur Achim, et
Achim Eliud. Achim interpretatur frater meus: unde signat
dilectionem proximi; Ps. CXXXII, 1: ecce quam bonum et quam
iucundum habitare fratres in unum. Hoc competit Christo, qui caro,
et frater noster est. Et quia dilectio proximi non potest esse sine
dilectione Dei, ideo sequitur Eliud autem genuit Achim. Eliud
interpretatur Deus meus; Ps. XVII, 2: diligam te, domine:
et hoc competit Christo; Ps. XXX, v. 15: Deus meus es tu.
Achim autem genuit Eleazar. Hic designatur ordo proficientium. Non
potest autem profici sine auxilio divino, unde primum quod requiritur
ad proficiendum est auxilium divinum; et ideo Eliud recte sequitur
Eleazar, qui interpretatur Deus meus adiutor; Ps. LXXXIII,
6: beatus vir cuius est auxilium abs te. Sed quia Deus multis modis
potest iuvare ad salutem, ut removendo prohibentia et dando
occasiones, potissimum adiutorium est per donum gratiae suae; I
Cor. c. XV, 10: gratia Dei sum id quod sum. Et ideo
Eleazar, idest adiutorium Dei, sequitur Mathan, qui interpretatur
donum, scilicet gratiae divinae: et hoc competit Christo, qui est
etiam donans; Io. III, 16: sic Deus dilexit mundum, ut
filium suum unigenitum daret; Eph. IV, 8: dedit dona hominibus.
Sed quia homo posset tantum confidere de dono gratiae, quod ipse
incideret in negligentiam, non cooperando per liberum arbitrium
gratiae, ideo sequitur Iacob, qui interpretatur luctator; propter
hoc I Cor. XV, 10: gratia Dei sum id quod sum, et sequitur:
et gratia eius in me vacua non fuit; II Cor. VI, 1: hortamur
vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Nunc autem sequitur
Ioseph, idest augmentum, quia per gratiam, et liberi arbitrii
conatum venit homo ad augmentum; Prov. IV, 8: iustorum semita
quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.
Unde Iacob genuit Ioseph virum Mariae. Sed hic oritur duplex
quaestio. Primo enim quaeritur de contrarietate quae videtur esse
inter Lucam et Matthaeum: Lucas enim dicit quod Ioseph fuit Heli,
qui fuit Mathat; Matthaeus autem dicit quod fuit Iacob: ergo
videtur esse contrarietas inter eos. Sed dicendum est ad hoc, quod
duo fuerunt de eadem stirpe, sed non de eadem familia, scilicet
Mathan et Mathat. Fuerunt enim de stirpe David; sed unus descendit
de stirpe David per Salomonem, scilicet Mathan; alius per Nathan,
scilicet Mathat. Accepit ergo Mathan uxorem Hesta nomine, ex qua
genuit Iacob; mortuo autem Mathan, quia lex non prohibebat viduam
nubere, nupsit fratri eius Mathat, qui genuit de ea Heli. Unde
Iacob et Heli fuerunt fratres de eadem matre, sed non de eodem
patre. Accepit autem Heli uxorem, et mortuus est sine liberis; unde
Iacob, ut suscitaret semen fratri suo, accepit eamdem uxorem, et
genuit Ioseph. Unde Ioseph fuit filius Iacob secundum carnem, sed
filius Heli secundum adoptionem. Et ideo Matthaeus, qui ponit in
genealogia Christi solum patres carnales, dicit Ioseph filium
Iacob; Lucas autem, qui ponit multos qui non fuerunt patres
carnales, dicit eum filium Heli. Ratio autem huius diversitatis
dicta est superius. Notandum autem quod quando frater accipiebat
uxorem fratris, ut suscitaret nomen eius, non est ita intelligendum
quod filius ille qui generabatur, vocaretur nomine fratris defuncti:
Booz enim qui accepit Ruth, ut suscitaret semen Elimelech, genuit
filium, quem non vocavit Elimelech, sed Obed; sed pro tanto dicitur
suscitare nomen eius, quia filius ille ei adscribebatur secundum
legem: nec est hoc inconveniens, quia, sicut dicitur in ecclesiastica
historia, ipsi apostoli et Evangelistae fuerunt instructi a proximis
parentibus Christi de genealogia Christi, qui eam partim memoria,
partim ex dictis libris Paralipom. corde tenebant. Secunda quaestio
est: Matthaeus intendit scribere generationem Christi. Cum ergo
Christus non fuerit filius Ioseph, sed solum Mariae, ad quid
necesse fuit protendere generationem Christi ab Abraham usque ad
Ioseph? Ad quod dicendum, quod consuetum fuit apud Iudaeos, et est
usque hodie, accipere uxorem de tribu sua, unde Num. XXXVI, 7
dicitur quod accipiat uxorem quisque de tribu et cognatione sua. Et
quamvis hoc non necessario observaretur, tamen ex consuetudine
observabatur. Unde Ioseph Mariam tamquam sibi propinquissimam duxit
uxorem. Et ideo quia erant de eodem genere, per hoc quod ostenditur
Ioseph a David descendisse, ostenditur etiam Mariam et Christum de
semine David fuisse. Sed unde potest haberi hoc quod Ioseph et
Maria fuerint de eadem tribu? Patet ex hoc quod habetur Luc. II,
4, quia cum debuisset fieri descriptio, ascendit ipse Ioseph et
Maria in civitatem David, quae est Bethlehem. Unde per hoc quod
eam duxit secum, patet quod de eadem erant familia. Sed quaeritur
quare per Mariam non ostendit Christi generationem ex David.
Dicendum quod non est consuetum apud Hebraeos, nec etiam gentiles,
genealogiam texere per mulieres; unde Christus, qui venerat pro
salute hominum, voluit in hoc imitari, vel observare mores hominum;
et sic non per feminas eius genealogia describitur, praecipue cum sine
periculo veritatis posset per viros eius genealogia cognosci. Virum
Mariae. Hieronymus: cum audieris virum, suspicio non oriatur
nuptiarum. Contra. Nonne fuit verum matrimonium? Dicendum quod
sic, quia ibi fuerunt tria bona matrimonii: proles, ipse Deus;
fides, quia nullum adulterium; et sacramentum, quia indivisibilis
coniunctio animarum. Quid ergo dicendum? Hoc intelligitur quantum ad
nuptiarum complementum, quod est per carnalem copulam. Ideo autem,
ut dicit Augustinus, nominatur vir Mariae, ut ostendatur matrimonium
esse inter pari voto continentes. Sed quomodo fuit matrimonium?
Votum enim impedit matrimonium contrahendum et dirimit contractum.
Cum ergo beata virgo voverit virginitatem, nullum videtur fuisse
matrimonium. Praeterea. Consensit in carnalem copulam, si fuit
matrimonium. Sed dicendum quod beata virgo angebatur inter duo: ex
una enim parte angebatur propter maledictum legis, cui subiacebat
sterilis; ex alia parte angebatur propter propositum servandae
castitatis; et ideo virginitatem proposuit, nisi dominus aliter
ordinaret; unde divinae dispositioni se commisit. Quod dicitur, quod
consensit in carnalem copulam, dicendum quod non; sed in matrimonium
directe, in carnalem autem copulam quasi implicite, si Deus
voluisset. De qua natus est Iesus qui vocatur Christus. Hic duplex
error excluditur. Unus qui dicit Christum fuisse filium Ioseph: et
hoc excluditur per hoc quod dicitur de qua. Si enim fuisset filius
Ioseph, dixisset de quo, vel saltem de quibus. Alius excluditur
error, scilicet Valentini, qui dicit Christum non assumpsisse corpus
de beata virgine sed de caelo apportasse, et per beatam virginem,
sicut per canale, transisse. Contra est quod dicitur de qua. Si
enim ita esset sicut dicit, dixisset Evangelista non de qua, sed per
quam, vel a qua, vel ex qua, vel aliquid tale. Haec enim
praepositio de semper notat consubstantialitatem; non autem haec
praepositio ex; unde potest dici: ex mane fit dies, et quod arca
procedit ex artifice, numquam dicitur, de artifice. Unde per hoc
quod dicit de, denotat quod de corpore b. virginis formatum est corpus
Christi; Gal. IV, 4: misit Deus filium suum factum ex
muliere, factum sub lege. Hic cavendus est error Nestorii, qui duas
in Christo personas posuit, et ideo non concedit Deum natum, vel
passum; nec alia quae sunt Dei, ut esse ab aeterno, vel creasse
stellas, attribuit homini. Unde in quadam sua epistola accipit istam
auctoritatem ad confirmationem sui erroris: de qua natus est Iesus,
non dicit Deus, sed Iesus: quod est nomen hominis, et Christus.
Sed secundum hoc nulla esset unio in Christo, nec Christus diceretur
unus. Unde nota, quod in Christo, quia fit unio duarum naturarum in
una persona, fit communicatio idiomatum, ut illa quae sunt Dei
attribuantur homini, et e converso. Et potest poni exemplum
qualecumque de duobus accidentibus in subiecto, sicut pomum dicitur
album et saporosum. Et quantum ad saporosum dicitur album, ratione
qua pomum est album, et e converso. Qui vocatur Christus. Nota.
Simpliciter dicitur Christus sine additione, ad denotandum quod oleo
invisibili unctus est, non materiali, sicut reges, vel prophetae in
lege. Ps. XLIV, 8: unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae
prae consortibus tuis. Omnes ergo generationes. Posita generatione
Christi, hic concludit numerum generationum: et dividit eas per tres
quaterdenarios. Primus quaterdenarius est ab Abraham usque ad David
inclusive, ut scilicet David numeretur in illo primo quaterdenario;
et hoc est omnes ergo generationes. Secundus quaterdenarius
protenditur a David exclusive, ita scilicet quod ipse David non
numeretur, sed incipiatur a Salomone, et terminatur ad
transmigrationem Babylonis; et hoc est et a David usque ad
transmigrationem Babylonis. Tertius incipit a transmigratione
Babylonis, et terminatur in Christum, ita quod Christus sit
quaterdenarius. Sed quaeritur quare Evangelista ita diligenter et
attente distinxit generationem Christi per tres quaterdenarios.
Chrysostomus assignat rationem: quia in istis tribus quaterdenariis
semper facta est aliqua mutatio in populo Israel. In primo enim
quaterdenario fuerunt sub ducibus; in secundo sub regibus; in tertio
sub pontificibus. Et ipse Christus est dux, et rex, et pontifex;
Is. XXXIII, 22: dominus iudex noster, dominus legifer
noster, dominus rex noster. Et de eius sacerdotio dicitur in Ps.
CIX, 4: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem
Melchisedech. Aliam rationem assignat ipse, ut scilicet ostenderetur
necessitas adventus Christi. In primo enim quaterdenario petierunt
regem contra voluntatem Dei, et legem transgressi sunt. In secundo
autem propter peccata sua ducti sunt in captivitatem. Sed in tertio
per Christum ab omni culpa, et miseria, et a servitute peccati
spirituali liberamur. Hieronymus tertiam assignat rationem, quia per
istos signantur tria tempora, quibus omnium hominum vita ducitur. Per
primum enim quaterdenarium signatur tempus ante legem, quia in illo
ponuntur aliqui patres qui fuerunt ante legem; per secundum, tempus
sub lege, quia omnes illi qui ponuntur sunt sub lege; per tertium
autem, tempus gratiae, quia terminatur ad Christum, per quem
scilicet gratia et veritas facta est, Io. I, 17. Congruit etiam
ista distinctio mysterio: quia quaterdenarius est numerus compositum ex
quatuor et decem. Per decem ergo vetus intelligitur testamentum, quod
datum est in decem mandatis. Per quatuor autem, Evangelium, quod in
quatuor libris distinguitur. Tres autem quaterdenarii designant fidem
Trinitatis. Unde per hoc quod Matthaeus genealogiam in tres
quaterdenarios dividit, designatur quod per novum et vetus testamentum
in fide Trinitatis pervenitur ad Christum. De numero autem
generationum est duplex opinio. Secundum enim Hieronymum, qui dicit
quod alius est Iechonias in fine primi quaterdenarii et in principio
secundi, sunt quadraginta duae generationes: tot enim faciunt
quaterdenarii tres. Sed secundum Augustinum non sunt nisi quadraginta
una; et quod Christus sit ille unus. Et hoc competit mysterio.
Quadragenarius enim numerus consurgit ex ductu quatuor in decem, et e
converso. Secundum autem Platonicos, quatuor est numerus corporum:
corpus enim componitur ex quatuor elementis; decem autem est numerus,
qui consurgit ex aggregatione numerorum linealium: unus enim, duo,
tres et quatuor faciunt decem. Et quia Matthaeus intendit declarare
quomodo Christus linealiter descendit ad nos, ideo per quadraginta
generationes venit ad nos Christus. Lucas autem qui intendit in
Christo commendare sacerdotalem dignitatem, cui competit expiatio
peccatorum infra XVIII, 22: non dico tibi usque septies, sed
usque septuagies septies etc. ponit generationes septuaginta septem;
consurgit enim iste numerus ex ductu septem in undecim: septies enim
undecim sunt septuaginta septem. Per undecim ergo intelligitur
transgressio Decalogi; per septem autem septiformis gratia, per quam
fit remissio peccatorum. Quod autem secundum Hieronymum sunt
quadraginta duae generationes, etiam non vacat a mysterio, quia per
illas duas intelliguntur duo praecepta caritatis; vel duo testamenta:
novum et vetus. Christi autem generatio sic erat. Posita genealogia
Christi in generali, hic describitur generatio eius in speciali: et
dividitur in tres partes. Primo ponit quemdam titulum; secundo
Evangelista describit generationis modum, ibi cum esset desponsata
mater eius Maria Ioseph: tertio probat generationis modum, ibi
Ioseph autem vir eius. Dicit ergo Christi autem. Hoc dupliciter
legitur. Secundum Chrysostomum enim est quasi quidam prologus
dicendorum; sed secundum Remigium est quidam epilogus dictorum.
Primo modo legitur sic: ita dictum est de genealogia Christi,
quomodo Abraham genuit Isaac etc. per carnalem admixtionem, sed
Christi generatio sic erat, supple: sicut dicetur in sequentibus.
Secundo modo legitur sic, ut sit epilogus praecedentium: ita Abraham
etc. usque ad Christum. Christi autem generatio sic erat; supple:
ut ab Abraham per David et alios protenderetur ad Christum.
Consequenter describit generationis modum; et primo describit personam
generantem, cum dicit cum esset desponsata; secundo ipsam Christi
generationem, cum dicit antequam convenirent inventa est in utero
habens; tertio generationis actorem, de spiritu sancto. Personam
generantem describit a tribus. Primo a conditione, cum dicit
desponsata (...) Ioseph; secundo a dignitate mater eius; tertio
a proprio nomine Maria. Dicit ergo cum esset desponsata mater eius
Maria Ioseph. Sed hic statim oritur quaestio. Cum Christus
voluerit nasci de virgine, quare voluit matrem suam desponsari?
Ratio, secundum Hieronymum, triplex assignatur. Prima est ut
credibilius esset testimonium virginitatis eius. Si enim non fuisset
desponsata, et diceret se esse virginem, cum esset impraegnata, non
videretur ob aliud dicere, nisi ut celaret crimen adulterii. Sed cum
desponsata erat, non habebat necesse mentiri. Et ideo magis esset
credendum ei; Ps. XCII, 5: testimonia tua credibilia facta
sunt nimis. Alia ratio est ut haberet praesidium viri, sive cum
fugeret in Aegyptum, sive cum inde rediret. Tertia fuit, ut partus
eius Diabolo celaretur, ne scilicet si ipse sciret, impediret
passionem eius, et fructum nostrae redemptionis; I Cor. II, 8:
si enim cognovissent, numquam dominum gloriae crucifixissent;
exponitur de Daemone, idest non crucifigi permisisset. Sed contra.
Diabolus numquid non cognoscit an ista est virgo? Virginitas enim
eius erat in carne non corrupta. Ergo Diabolus potuit scire eam esse
virginem. Sed dicendum, secundum Ambrosium, qui etiam istam
rationem assignat, quod Diaboli possunt aliqua subtilitate naturae,
quae tamen non possunt nisi divina permissione. Unde Diabolus eius
virginitatem cognosceret, nisi a diligenti consideratione divinitus
fuisset prohibitus. Secundum Ambrosium assignatur triplex ratio.
Prima est propter honorem matris domini conservandum: maluit dominus
de ortu suo homines dubitare, quam de pudicitia matris. Et ideo
voluit eam desponsari, ut tolleretur suspicio adulterii: ipse enim
venerat legem adimplere, non solvere; Matth. V, 17: non veni
solvere, sed adimplere; Ex. XX, 12 dicitur, honora patrem tuum
et matrem tuam. Alia ratio est, ut virginibus notatis de adulterio
auferretur excusatio: si enim mater domini non fuisset desponsata, et
tamen gravida, possent similiter se per eam excusare; Ps. CXL,
4: non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas
excusationes in peccatis. Tertia ratio, quia Christus Ecclesiam
sibi desponsavit, quae virgo est; II Cor. II, 2: despondi
enim vos. Et ideo de virgine desponsata nasci voluit in signum quod
Ecclesiam sibi desponsavit. Cum ergo esset desponsata. Sed cui?
Ioseph. Secundum Chrysostomum, Ioseph fuit faber lignarius; et
signat Christum, qui per lignum crucis omnia restauravit, caelestia
et cetera. Mater eius, idest Dei. Hic ostenditur eius dignitas:
nulli enim creaturae hoc concessum est, nec homini, nec Angelo, ut
esset pater, aut mater Dei; sed hoc fuit privilegium gratiae
singularis, ut non solum hominis, sed Dei mater fieret; et ideo in
Apoc. c. XII, 1 dicitur: mulier amicta sole, quasi tota
repleta divinitate. Quod negavit Nestorius; et hoc quia divinitas
non fuit accepta a virgine. Contra quem Ignatius martyr pulchro
exemplo utitur ad ostendendum quod fuit mater Dei. Constat, inquit,
quod in generatione hominum communium mulier dicitur mater: et tamen
mulier non dat animam rationalem, quae a Deo est, sed ministrat
substantiam ad corporis formationem. Sic igitur mulier dicitur mater
totius hominis, quia id quod sumptum est de ea, unitur animae
rationali. Similiter cum humanitas Christi sumpta sit de beata
virgine, propter unionem ad divinitatem dicitur beata virgo non solum
mater hominis, sed etiam Dei; quamvis ab ipsa non sumatur divinitas;
sicut nec in aliis anima rationalis sumitur a matre. Maria, proprium
nomen. Interpretatur maris stella, vel illuminatrix, et suo sermone
domina: unde in Apoc. XII, 1 describitur luna sub pedibus eius.
Antequam convenirent et cetera. Hic obiicit Elvidius: si antequam
convenirent, ergo aliquando convenerunt. Unde iste negavit
virginitatem matris Christi: non ante partum, nec in partu, sed post
partum dicit quod fuit cognita a viro. Et respondet Hieronymus, quod
sine dubio hoc quod dicitur antequam, semper importat ordinem ad
futurum. Sed hoc potest esse dupliciter: vel secundum rationem, vel
secundum intellectus acceptionem. Si enim dicatur: antequam comederem
in portu Romae, navigavi ad Africam, non est intelligendum quod
postquam navigaverim ad Africam comederim; sed quia proposueram
comedere, et praeventus navigatione non comedi. Ita est hic. Non
est ita intelligendum quod postea realiter convenirent, sicut dicit
impius ille; sed quia ex hoc ipso quod sibi desponsata erat secundum
communem opinionem, licebat eis aliquando convenire, quamvis numquam
convenerint. Remigius aliter exponit, ut intelligatur de solemni
celebratione nuptiarum: ante enim erat et fiebat per aliquos dies
desponsatio, et interim sponsa non erat sub custodia viri; postea
autem fiebat solemnis celebratio nuptiarum, et tunc traducebatur ad
domum viri. De his nuptiis loquitur Evangelista hic. Et secundum
hoc non habet locum obiectio Elvidii. Nota proprietatem verbi:
proprie enim illud inventum dicitur, de quo non sperabatur, nec
putabatur; et Ioseph tantam habebat opinionem de pudicitia Mariae,
quod praeter aestimationem eius fuit quod invenit eam gravidam. In
utero habens, supple ab ipso Ioseph, qui, sicut dicit Hieronymus,
maritali licentia pene omnia secreta eius rimabatur. De spiritu
sancto. Hic tangitur actor conceptionis. Hoc autem legendum est
divisim ab illo praecedenti. Non enim legendum est, aut intelligendum
quod Ioseph invenerit eam habentem in utero de spiritu sancto; sed
solum quod invenit eam gravidam. Et ne oriretur auditoribus interim
suspicio adulterii, addidit de spiritu sancto, idest de virtute
spiritus sancti, non de substantia, ne filius spiritus sancti
credatur; Luc. I, 35: spiritus sanctus superveniet in te, et
virtus altissimi obumbravit tibi. Quamvis autem secundum Augustinum
indivisibilia sint opera Trinitatis, et ideo ipsam conceptionem non
solum spiritus sanctus, sed etiam pater et filius operati sint; tamen
per quamdam appropriationem spiritui sancto attribuitur. Et hoc tribus
rationibus. Prima ratio est, quia spiritus sanctus amor est. Hoc
autem fuit signum maximi amoris, quod Deus filium suum incarnari
voluerit; Io. III, 16: sic Deus dilexit mundum, ut filium
suum unigenitum daret. Secunda, quia spiritui sancto attribuitur
gratia; I Cor. XII, 4: divisiones gratiarum sunt, idem autem
spiritus; et hoc fuit maxima gratia. Tertia ratio assignatur in
gestis Nicaeni Concilii, et est, quod in nobis est duplex verbum:
verbum cordis et verbum vocis. Verbum cordis est ipsa conceptio
intellectus, quae occulta est hominibus, nisi quatenus per vocem
exprimitur, sive per verbum vocis. Verbo autem cordis comparatur
verbum aeternum ante incarnationem, quando erat apud patrem, et nobis
absconditum; sed verbo vocis comparatur verbum incarnatum quod iam
nobis apparuit, et manifestum est. Verbum autem cordis non
coniungitur voci nisi mediante spiritu; et ideo recte incarnatio
verbi, per quam nobis visibile apparuit, mediante spiritu sancto facta
est. Nota hic quatuor rationes quare Christus de virgine nasci
voluit. Quarum prima fuit, quia peccatum originale contrahitur in
prole ex commixtione viri et mulieris: unde si Christus natus fuisset
de concubitu coniugali, peccatum originale contraxisset. Hoc autem
esset inconveniens, cum ipse ad hoc venisset in mundum ut peccata
nostra tolleret: unde peccati contagione infici non debuit. Secunda,
quia Christus praecipuus fuit doctor castitatis; infra XIX, 12:
sunt eunuchi qui se castraverunt propter regnum caelorum. Tertia
propter puritatem et munditiam. In malevolam animam non introibit
sapientia, Sap. I, 4. Unde decuit ut venter matris eius nulla
corruptione pollueretur. Quarta propter proprietatem verbi: quia
sicut verbum sine corruptione cordis emanat a corde, ita Christus de
virgine nasci voluit et debuit sine corruptione. Ioseph autem vir eius
cum esset iustus. Postquam posuit generationis modum, hic confirmat
ipsum per testimonium. Cum enim supra dixerit Evangelista, quod
mater Iesu inventa est in utero habens, et quod hoc erat de spiritu
sancto, posset aliquis credere quod Evangelista hoc apposuisset ob
gratiam magistri; ideo hic Evangelista confirmat generationis modum
supradictum. Et primo praenuntiatione prophetica, hoc autem factum
est; secundo revelatione angelica, ibi exurgens autem Ioseph. In
prima parte sunt tria. Primo introducitur persona, cui facta est
revelatio; secundo persona revelans, ibi haec autem eo cogitante,
ecce Angelus domini apparuit; tertio ponuntur verba revelationis, ibi
Ioseph fili David. Persona autem, cui fit revelatio, commendatur
ex duobus, scilicet ex hoc quod est iustus, et ideo non mentiretur;
secundo ex hoc quod sponsus, sive vir, et ideo crimen in ea non
pateretur; Prov. VI, 34: zelus et furor viri non parcet in die
vindictae. Dicit ergo ita: inventa est a Ioseph habens in utero,
sed Ioseph vir eius cum esset iustus, et nollet eam traducere. Hic
est duplex sanctorum sententia, Ambrosii videlicet, et Augustini.
Augustinus enim vult, quod Ioseph, qui non erat praesens, quando
facta est Annuntiatio angelica, rediens, et inveniens eam gravidam,
habuit suspicionem adulterii. Sed tunc statim oritur quaestio:
quomodo iustus erat, si eam quam suspectam habebat de adulterio,
nolebat traducere, idest crimen ipsius propalare? In hoc enim
videbatur ei in peccato consentire, et Rom. I, 32 dicitur, quod
non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, digni
sunt morte. Sed ad hoc est triplex responsio. Prima est secundum
Chrysostomum, quod duplex est iustitia: una enim est iustitia, quae
est virtus cardinalis, quae dicitur iustitia specialis; alia est
iustitia legalis, quae includit omnem virtutem, et pietatem, et
clementiam, et huiusmodi. Quando ergo dicitur quod Ioseph iustus
erat, intelligendum est de iustitia generali, ut iustitia accipiatur
pro pietate. Unde quia iustus erat, idest pius, noluit eam
traducere. Alia est responsio Augustini, qui dicit, quod duplex est
peccatum, scilicet peccatum occultum et peccatum manifestum: peccatum
enim occultum non est publice arguendum, sed aliter est ei remedium
adhibendum. Suspicio ergo adulterii, quam habuit Ioseph, erat
suspicio peccati occulti, et non manifesti, quia ipse solus sciebat;
et iterum si alii scirent eam gravidam, non possent opinari nisi quod
de ipso esset; et ideo crimen eius non debuisset propalasse. Tertia
vero responsio est Rabani, quod etiam Ioseph iustus fuit et pius: in
hoc enim quod pius, non voluit crimen propalare; sed in hoc quod
voluit eam dimittere, apparuit iustus: sciebat enim quod qui tenet
adulteram, stultus et insipiens est, ut dicitur Prov. XVIII,
22. Secundum autem Hieronymum et Origenem non habuit suspicionem
adulterii. Noverat enim Ioseph pudicitiam Mariae; legerat in
Scriptura quod virgo concipiet, Is. VII, 14 et cap. XI,
1: egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet
etc.; noverat etiam Mariam de David generatione descendisse. Unde
facilius credebat hoc in ea impletum esse, quam ipsam fornicatam
fuisse. Et ideo indignum reputans se tantae cohabitare sanctitati,
voluit occulte dimittere eam, sicut Petrus dixit: exi a me, domine,
quia homo peccator sum, Luc. V, 8. Unde nolebat eam traducere,
idest ad se ducere, et in coniugem accipere, se indignum reputans.
Vel, secundum aliorum sententiam, ignorans finem, ne tamquam reus
haberetur si celaret, et secum eam teneret. Haec autem eo cogitante.
Hic persona revelans introducitur: et tanguntur tria. Primo enim
tangitur tempus; secundo persona revelans introducitur; ecce
Angelus: tertio revelationis modus exprimitur, apparuit in somnis.
Dicit ergo haec autem eo cogitante, idest dum ista secum in mente
revolveret, ecce Angelus domini apparuit. Nota quod duo commendantur
hic de Ioseph, scilicet sapientia et clementia. Sapientia quidem in
hoc, quod ipse antequam ageret, deliberavit; Prov. IV, 25:
palpebrae tuae praecedant gressus tuos: hoc est, nihil facias sine
iudicio et deliberatione rationis. Item, clementia sive pietas in hoc
quod factum eius non propalavit, vel promulgavit, contra multos qui
statim illud quod habent in corde, volunt exterius publicare; Prov.
XXV, 28: sicut urbs patens, et absque murorum ambitu, ita vir,
qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. Et ideo meruit
instrui, sive consolari. Unde sequitur ecce Angelus domini
apparuit: quasi in promptu sit adiutorium Dei; Ps. IX, 10:
adiutor in opportunitatibus, in tribulatione; Ps. LIII, 6:
ecce enim Deus adiuvat me, et dominus susceptor est animae meae.
Angelus domini: nihil enim melius potuit excusare, quam ille qui
conscius erat virginitatis servatae. Unde ille idem Angelus qui
missus est ad Mariam, Luc. I, 26, creditur missus ad Ioseph,
Ps. XXXIII, 8: immittet Angelus domini in circuitu timentium
eum, scilicet Mariae, et Ioseph, ut ipsam liberaret ab infamia, et
Ioseph in perturbatione non dimitteret. Sed hic quaeritur, quare non
a principio facta est Ioseph revelatio, antequam ita perturbaretur.
Item, quare Maria ei non revelavit Annuntiationem angelicam, quae
sibi facta fuerat. Et dicendum ad primum, quod hoc fecit ut
testimonium eius esset credibilius. Sicut enim dominus Thomam
apostolum permisit dubitare de sua resurrectione, ut scilicet dubitans
palparet, et palpans crederet, et credendo infidelitatis in nobis
vulnus amoveret; sic permisit dominus Ioseph de pudicitia Mariae
dubitare, ut dubitans revelationem angelicam acciperet, et accipiendo
firmius crederet. Ad hoc quod quaeritur secundo, dicendum, quod si
Maria ei dixisset, ipse non credidisset. Apparuit ei in somnis:
ecce modus revelationis. Nota quod apparere proprie est illius rei,
quae de natura sua est invisibilis, tamen in potestate sua est ut
videatur: sicut est Deus, vel Angelus; illa enim quae de sui natura
habent ut videantur, proprie apparere non dicuntur: unde dicitur
apparitio divina, vel angelica. Unde proprie loquitur. Apparuit in
somnis. Sed hic quaeritur quare in somnis. Ratio redditur in
Glossa, quia Ioseph quodammodo dubitans erat: unde quasi quodammodo
dormiebat, et ideo recte in somnis dicitur Angelus apparuisse ei.
Alia ratio potest assignari melior, sicut enim dicit apostolus, I
Cor. XIV, 22, prophetia data est fidelibus, signa autem
infidelibus. Proprie autem revelatio, quae dicitur prophetica, fit
in somnis; Num. XII, 6: si quis fuerit inter vos propheta
domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum: et
ideo quia Ioseph iustus erat, et fidelis, ipsi tamquam fideli debuit
fieri apparitio, quae competit credentibus, scilicet revelatio quasi
prophetica. Quia vero apparitio corporalis est miraculosa, talis
apparitio sibi non competebat, cum ipse crederet, et esset fidelis.
Sed tunc quaeritur, quare Mariae facta est visibilis apparitio, cum
ipsa esset fidelissima. Et dicendum est, quod mysterium incarnationis
a principio revelatum est virgini Mariae, quando difficilius erat ad
credendum; et ideo oportuit quod sibi fieret apparitio visibilis.
Ipsi vero Ioseph non est revelatum a principio, sed magis quando iam
pro magna parte erat impletum, cum iam videret alvum eius intumescere,
unde facilius poterat credere; et ideo sufficiebat sibi apparitio quae
fit in somnis. Ioseph fili David. Hic revelationis verba ponuntur:
et dividitur in tres partes, secundum tria quae facit Angelus: primo
enim Mariae et Ioseph prohibet divortium; secundo incarnationis
aperit mysterium, cum dicit quod in ea natum est, de spiritu sancto
est; tertio ipsius Ioseph futurum praenuntiat obsequium, quod
scilicet puero exhibebat, ibi pariet autem filium. Dicit igitur
Ioseph. Vocat eum ut reddat eum attentum ad audiendum, et ut revocet
eum ad seipsum. Hoc commune est in Scriptura, quod scilicet quando
praemittitur apparitio, quae est de superius, requirit in auditore
quamdam mentis elevationem, et attentionem; Ez. II, 1: fili
hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum, et infra, fili
hominis, audi quaecumque loquor ad te, et noli esse exasperans.
Hab. II, 1: super custodiam meam stabo. Fili David. Ideo
genus exprimit ut avertat illud quod dicitur Is. VII, 13:
audite, domus David: numquid parum est molestos esse hominibus, quia
molesti estis et Deo meo? et cetera. Signum enim datum fuit non uni
personae, sed toti tribui sive domui: unde quia de hoc debebat eum
instruere, iubetur in expressione generis sui vaticinium prophetae ad
memoriam reducere. Noli timere. Omnis apparitio, sive sit boni,
vel mali Angeli, timorem quemdam incutit: et hoc, quia talis
apparitio est inconsueta, et quasi extranea naturae hominis; et ideo
ponit hominem quasi extra se. Sed in hoc est differentia, quia
apparitio mali Angeli terrorem incutit, et in ipso terrore hominem
dimittit, ut scilicet hominem quasi extra se positum facilius pertrahat
ad peccatum; sed boni Angeli apparitio, quamvis terrorem incutiat,
tamen statim subditur conclusio, et assecutio consolationis, ut
scilicet homo ad se redeat, et quae sibi dicuntur advertat; unde
Luc. I, ubi dicitur quod apparuit Angelus Zachariae, statim
sequitur: ne timeas, Zacharia, et similiter in eodem: ne timeas,
Maria. Unde post apparitionem factam Ioseph statim subditur
consolatio. Duplicem habebat iste timorem, scilicet Dei, et etiam
peccati, ne scilicet Mariae cohabitando peccaret tamquam conscius
peccati, et ideo, ne timeas, subditur, scilicet metu peccati,
accipere Mariam coniugem tuam. Nota quod coniux dicitur, non propter
matrimonium, sed propter desponsationem: consuetudo enim est
Scripturae et sponsas vocare coniuges, et coniuges sponsas. Sed
quaeritur, quomodo iubet eam accipere, cum eam nondum dimisisset. Et
dicendum quod licet eam corporaliter non dimisisset, tamen in animo eam
dimiserat: et ideo iubetur eam accipere. Vel ne timeas accipere
quantum ad solemnitatem, et nuptiarum celebrationem. Quod enim in ea
natum est, de spiritu sancto est. Hic aperit incarnationis
mysterium. Et nota quod cum tria ibi fuerint, scilicet ipsa virgo
concipiens, filius Dei conceptus, et virtus activa spiritus sancti;
duo bene exprimit Angelus, scilicet concipientem, et conceptionis
actorem; sed tertium, ipsum Dei filium conceptum, non exprimit nisi
indefinite: quod enim, inquit, in ea natum est: et hoc ut denotetur
quod ipsum est ineffabile et incomprehensibile, non solum homini, sed
etiam ipsis Angelis. Quod enim, inquit, in ea natum est, non
dicit, de ea, quia nasci de matre est in lucem prodire: in matre
nasci est ipsum concipi, de spiritu sancto est. Hoc est ergo
testimonium angelicum, quod inducit Evangelista ad probandum quod
supra dixerat inventa est in utero habens de spiritu sancto. Nota quod
in conceptione aliarum mulierum, in semine viri est virtus formativa,
cuius subiectum est semen, et per hanc virtutem formatur foetus, et
vegetatur in corpore mulieris. Hanc autem supplevit virtus spiritus
sancti. Et ideo aliquando invenitur dictum a sanctis, quod spiritus
sanctus fuit ibi pro semine, aliquando tamen dicitur quod non fuit ibi
semen. Et hoc est, quia in semine viri sunt duo, scilicet ipsa
corrupta substantia, quae descendit a corpore viri, et ipsa formativa
virtus. Dicendum ergo, quod spiritus sanctus fuit pro semine quantum
ad virtutem formativam; sed non fuit ibi pro semine quantum ad
corpulentam substantiam, quia non de substantia spiritus sancti facta
est caro Christi, vel conceptio eius. Et ideo patet, quod spiritus
sanctus non potest dici pater Christi, quia nec secundum divinam
naturam, nec secundum humanam. Secundum divinam naturam quidem, quia
quamvis Christus sit eiusdem gloriae cum spiritu sancto, filius tamen
secundum divinam naturam nihil accipit a spiritu sancto: et ideo non
potest dici filius eius; filius enim aliquid accipit a patre.
Similiter nec secundum humanam, quia pater et filius debent convenire
in substantia; Christus autem, quamvis sit conceptus virtute spiritus
sancti, non tamen de substantia spiritus sancti. Sed contra hoc quod
dicitur de spiritu sancto est, quod Prov. IX, 1 dicitur, quod
sapientia aedificavit sibi domum. Ergo videtur quod ipsamet divina
sapientia, idest Dei filius, sibi humanam naturam univit, et ita non
est facta virtute spiritus sancti. Sed duplex est responsio, secundum
Augustinum. Prima, quod verbum illud quod scribitur Prov. IX,
1, intelligitur de Ecclesia, quam Christus in sanguine suo
fundavit. Alia est, quod indivisa sunt opera Trinitatis: et ideo
illud quod facit filius, facit etiam spiritus sanctus, sed tamen per
quamdam appropriationem attribuitur spiritui sancto. Et ratio huius
dicta fuit superius.
|
|