|
Pariet autem filium. Hic praenuntiat obsequium, quod exhibebit
Ioseph puero iam nato, et facit tria: primo enim praenuntiat virginis
partum; secundo praemonstrat obsequium ab ipso Ioseph puero
exhibendum, cum dicit et vocabis nomen; tertio aperit nomen impositum
ipsi puero, cum dicit Iesum. Dicit ergo pariet. Ita concepit de
spiritu sancto quidem primo, sed pariet filium. Non dicit tibi, quia
ipse puerum non genuit. Luc. I, 13 dictum est Zachariae: uxor
tua pariet tibi filium, quia ipsum Zacharias genuit. Vel ideo non
dicit, tibi, ut ostendatur, quod pro omnibus natus est: non solum
tibi, vel ipsi pariet filium, sed toti mundo; Luc. II, 10:
ecce annuntio vobis gaudium magnum, quia natus est vobis hodie
salvator, qui est Christus dominus in civitate David et cetera. Sed
quia Ioseph posset dicere: ita concepit ipsa de spiritu sancto, et
pariet filium, quid ergo ad me? In nullo sum ei necessarius. Ideo
subdit ipsius Ioseph obsequium vocabis nomen eius. Consuetudo erat
apud Hebraeos, et est hodie, quod die octavo circumcidebant puerum,
et tunc imponebant ei nomen; et hoc factum est per Ioseph: unde in
hoc opere minister fuit. Unde dicitur ei vocabis; non dicitur
impones, quia iam est sibi impositum; Is. LXII, 2: vocabitur
tibi nomen novum, quod os domini nominavit. Iesum, hoc est nomen a
Deo impositum. Et reddit causam ipse enim salvum faciet populum
suum, quem sibi acquisivit sanguine suo, hoc est populum eius. Dan.
IX, v. 26 dicitur: non erit populus eius, qui est eum
negaturus; unde est populus domini per fidem; I Petr. II, 9:
vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus
acquisitionis. A peccatis eorum. In libro Iudic. frequenter
dicitur quod talis, vel talis salvavit Israel: sed a quibus? Ab
inimicis carnalibus; hic autem a peccatis, remittendo peccata, quod
soli Deo competit. Luc. V, 24: ut autem sciatis, quia filius
hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata. Nota, quod hic
confunditur Nestorius, qui dicebat, quod illa, quae Dei sunt, ut
esse ab aeterno, esse omnipotens, vel huiusmodi, non conveniunt illi
homini. Ecce quod ille idem homo, qui natus est de virgine, qui
vocatur Iesus, ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
Unde cum peccata dimittere non possit nisi solus Deus, oportet dicere
quod iste homo sit Deus, et quod ea, quae Dei sunt, ei verissime
conveniunt. Praemiserat Evangelista, quod mater Dei inventa est in
utero habens de spiritu sancto, et hoc supra probavit per angelicam
revelationem, hic probat per prophetiae praenuntiationem; unde dicit
hoc totum factum est ut adimpleretur quod dictum est a domino per
prophetam. Et sciendum quod ista particula dupliciter potest introduci
hic. Chrysostomus enim vult quod totum hoc dixerit Angelus et
prophetiam introduxerit. Et ratio est, quia ipse, ne quod
praenuntiabat videretur novum, subito voluit ostendere quod ab antiquo
praenuntiatum erat; Is. XLVIII, 3: qui fecit iam quod
futurum est, secundum aliam translationem. Alii dicunt, et credo
melius, quod istud, scilicet hoc totum factum est etc., sunt verba
Evangelistae. Nam ibi terminantur verba Angeli: et ipse salvum
faciet et cetera. Et inducit ea Evangelista propter tria. Primo,
ut ostendat quod vetus testamentum est de Christo; Act. c. X,
43: huic omnes prophetae testimonium perhibent, remissionem
peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum. Secundo
ut facilius Christo credant: Io. V, 46: si crederetis Moysi,
crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. Tertio ad
ostendendum conformitatem veteris et novi testamenti; Col. II,
17: quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi. Sed ad hoc
quod sciatur quid in ista prophetia contineatur, sciendum quod tria
annuntiat Angelus. Primo enim dixit quod in ea natum est etc.;
secundo pariet filium; tertio vocabitur nomen eius Iesum. Ista per
ordinem in prophetia continentur. Et primum probat quod dicit ecce
virgo; secundo pariet autem; tertio et vocabitur. Ergo de spiritu
sancto erat, quod per virginitatem concepit. Et hoc est, quod
dicitur in prophetia, ecce virgo concipiet; Is. XXXV, 2:
germinans germinabit, et exultabit laetabunda, et laudans et cetera.
Item virgo pariet filium, quia in pariendo in nullo laesa est
virginitas; Is. XI, 1: egredietur virga de radice Iesse, et
flos de radice eius ascendet et cetera. Christus quidem flos est.
Ergo in nullo laesa est virginitas. Sequitur et vocabitur nomen eius
Emmanuel. Sed quaeritur, quare non consonat hoc cum verbis Angeli,
dicendo et vocabitur Iesus? Dicendum, quod ista repromissio facta
fuit Iudaeis, qui ex adventu Christi salutem haberent. Et Iesus
salvator interpretatur, quod idem est quod Emmanuel, nobiscum Deus.
Est enim Deus nobiscum quatuor modis: per naturae assumptionem,
Io. I, 14: verbum caro factum est, per naturae conformitatem,
quia in omnibus similis, Phil. II, 7: in similitudinem hominum
factus, et habitu inventus ut homo, per conversationem corporalem,
Bar. III, 38: post hoc in terris visus est, et cum hominibus
conversatus est, per spiritualem conversationem, infra ult., 20:
ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.
Sed quaerendum, circa litteram, cur Evangelista non utitur eisdem
verbis cum propheta, sed utitur nomine Iesu. Sed dicendum, quod
eodem spiritu loquebatur. Tamen Hieronymus dicit quod ideo
Evangelista dixit habebit, quia iam de facto loquebatur. Item
quaerendum, cur in Isaia dicitur et vocabitur, hic autem dicitur et
vocabunt. Sed Hieronymus dicit, quod hic dicitur vocabunt, quia
quod primo Angeli vocaverunt annuntiando, Luc. II, 21, postea
apostoli vocaverunt praedicando et magnificando. Ut in nomine Iesu
omne genu flectatur etc., Phil. c. II, 10. Quod est
interpretatum nobiscum Deus. Sed quaeritur, quis apposuit hanc
interpretationem prophetiae nobiscum Deus, propheta, an
Evangelista? Et videtur quod non Evangelista, quia hac non
indiguit, quia scripsit in Hebraeo. Sed dicendum, uno modo, quia
Emmanuel est nomen compositum, ideo Evangelista illud etiam in
Hebraeo interpretatus est. Vel dicendum, quod ille, qui primo
transtulit de Hebraeo, interpretatus est. Et notandum, quod in
Glossa dicitur quod triplex est species prophetiae, scilicet
praedestinationis, praescientiae et comminationis; et differunt.
Prophetia enim dicitur praenuntiatio eorum, quae sunt procul, idest
futurorum; sed futurorum quaedam sunt quae solus Deus facit; quaedam
vero, etsi Deus facit, tamen fiunt per nos et per alias etiam
creaturas; quaedam autem sunt quae nullo modo Deus facit, ut mala.
Praenuntiatio illorum, quae solus Deus facit vocatur prophetia
praedestinationis, sicut conceptus virginis; unde illud Is. VII,
14: ecce virgo concipiet, est prophetia praedestinationis. Sed ea
quae fiunt a causis secundis, possunt dupliciter considerari. Primo,
secundum quod sunt in praescientia Dei, verbi gratia de Lazaro; si
enim aliquis consideret causas naturales, diceret quod numquam
surgeret, et verum diceret: cum tamen deberet resuscitari secundum
ordinem divinae praescientiae. Ergo quando prophetia est praenuntiatio
secundum quod est in praescientia divina, semper impletur; quando
autem secundum ordinem causarum inferiorum, non semper, sicut patet
Is. XXXVIII, v. 1, quando Isaias ad Ezechiam dixit:
dispone domui tuae, quoniam morieris tu, et non vives et cetera. Sed
numquid prophetia imponit necessitatem praescientiae? Et dicendum quod
non; quia prophetia est quoddam signum divinae praescientiae, quae non
imponit necessitatem rebus praescitis, quia considerat futura in sua
praesentialitate. Quicquid enim agitur, est Deo praesens, quia eius
intuitus se extendit ad omne tempus; si enim video aliquid praesens,
non imponit necessitatem meus intuitus, sicut quando aliquem sedere
video. Et hoc modo istas prophetias, quae in isto libro inducuntur,
intelleximus. Considerandum est enim tres errores fuisse. Unus
Manichaeorum dicentium, quod in toto veteri testamento non invenitur
prophetia de Christo: et quicquid inductum est in novo testamento de
veteri, totum est ex corruptione. Contra quod Rom. I, 1:
Paulus servus Christi, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium
Dei, quod ante promiserat per prophetas suos et cetera. Et quod
loquatur de Iudaeorum prophetiis, patet infra c. IX, 5: quorum
patres, ex quibus est Christus secundum carnem et cetera. Alius fuit
Theodori dicentis, quod nihil eorum quae inducuntur de veteri
testamento, sunt ad litteram de Christo, sed sunt adaptata, sicut
quando inducunt illud Virgilii talia pendebat memorans, fixusque
manebat hoc enim adaptatum est de Christo; et tunc illud ut
adimpleretur, debet sic exponi, quasi diceret Evangelista: et hoc
potest adaptari. Contra quod Lc. ult., 44: oportet impleri
omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de
me. Et sciendum quod in veteri testamento aliqua sunt quae referuntur
ad Christum, et de eo solo dicuntur, sicut illud ecce virgo in utero
concipiet, et pariet filium, Is. VII, 14; et illud Ps.
XXI, 2: Deus, Deus meus, respice in me, quare me
dereliquisti? et cetera. Et si quis alium sensum litteralem poneret,
esset haereticus, et haeresis damnata est. Sed quia non solum verba
veteris testamenti, sed etiam facta significant de Christo, aliquando
dicuntur aliqua ad litteram de aliquibus aliis, sed referuntur ad
Christum, inquantum illa gerunt figuram Christi, sicut de Salomone
dicitur: et dominabitur a mari usque ad mare etc.; hoc enim non fuit
impletum in eo. Tertius error fuit Iudaeorum. Sciendum autem, quod
Iudaei specialiter obiiciunt contra istam auctoritatem, quia in
Hebraeo non habetur virgo, sed alma, quod idem est quod
adolescentula. Unde ad litteram non sunt dicta de Christo sed de
Emmanuel, vel de quodam filio Isaiae, secundum alios. Sed contra
hos obiicit Hieronymus: et quod de filio Isaiae non potuerit dici,
probatur, quia iam erat natus, quando hoc dictum fuit. Item non
invenitur aliquis famosus fuisse tempore illo, qui vocaretur
Emmanuel. Item non est signum quod iuvencula pariat. Unde dicit
Hieronymus, quod alma est aequivocum, et significat quandoque
aetatem, quandoque absconditam, et tunc significat virginem studiose
conservatam; et sic significat hic. Item obiiciunt Iudaei, quod
illud datum fuit ut signum. Is. VII, 3: venient duo reges
contra Achaz etc., et promisit quod liberarentur ab his dando hoc
signum ad Achaz. Sed dicendum, quod dedit hoc signum non solum ad
Achaz, sed etiam ad domum David, quia dicit audite ergo, domus
David; quasi dicat propheta: dominus adiuvabit te contra istum
regem, quia ipse multo maiora faciet, quia non solum ipsius liberatio
erit, sed totius mundi. Sed revertamur ad litteram. Hoc totum
factum est. Sed contra. Angelus multa praemiserat, scilicet quod in
ea natum est etc., pariet etc., et iterum, vocabitur et cetera.
Hoc vero non totum factum erat. Sed dicendum uno modo, secundum
Rabanum, ut hoc totum factum etc. referatur ad praeterita facta,
quod Angelus apparuit virgini, et dixit illa verba, hoc totum factum
fuit, ad conservationem virginis, ut ly ut teneatur causaliter. Vel
refertur ad ea quae praenuntiaverat; et potest dici totum factum
propter praedestinationem. Vel dicendum, quod Evangelista scribebat
quando totum factum erat; et ideo refertur ad id. Unde ly ut tenetur
consecutive, quia non voluit Deus incarnari propter hoc ut impleretur
prophetia, quasi vetus testamentum dignius sit novo; sed consecutum
est ad prophetiam hoc quod Christus incarnaretur.
|
|