|
Supra probavit Evangelista, quod mater Dei de spiritu sancto
concepit, ex duobus, scilicet ex revelatione Angeli, et ex
praenuntiatione prophetae, hoc idem intendit ostendere ex obedientia
Ioseph, qui non acquievisset verbis Angeli, ut Mariam susciperet in
sponsam, nisi cognovisset eam impraegnatam de spiritu sancto. Et
circa hoc duo facit: primo ponitur obedientia ipsius sponsi ad
Angelum; secundo describitur obedientiae modus, ibi et accepit. Et
nota quod quia per inobedientiam primi hominis prolapsi sumus in
peccatum, Rom. V, 19: per inobedientiam unius hominis peccatores
constituti sunt multi, ideo in principio reparationis nostrae
proponitur obedientia. Et possumus quatuor notare, quae sunt
necessaria ad obedientiam. Primum est ut sit ordinata. Et dico
ordinata, quia primo deserenda sunt vitia, et postea obediendum est ad
operationem virtutum; Hier. IV, 3: novate vobis novale, et
nolite serere super spinas et cetera. Et ideo hic dicitur, quod
Ioseph exurgens a somno, pigritiae scilicet et dubietatis. De hoc
somno dicitur Eph. V, 14: surge qui dormis, et exurge a
mortuis. Secundum vero est, quod debet esse festina: et hoc est quod
dicitur Eccli. V, 8: non differas de die in diem, non tardes
converti ad dominum. Subito enim veniet ira illius. Et ideo hic
dicitur quod statim fecit sicut praecepit ei. Glossa: quisquis a Deo
monetur, solvat moras, surgat a somno, faciat quod iubetur. Tertium
vero, quod debet esse perfecta, ut non solum quod iubetur, sed eo
modo quo iubetur fiat et quo eis imperatur. Unde hic dicitur sicut
praeceperat. Glossa: perfecta obedientia. Col. c. III, 20:
filii, obedite parentibus per omnia. Quartum, quod debet esse
discreta, ut obediatur cui obediendum est, et in quo, ut non fiat
aliquid contra Deum: unde dicit quod fecit sicut praecepit ei
Angelus, non malus sed Dei. I Io. IV, 1: nolite omni
spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sint, quoniam
multi pseudoprophetae exierunt in mundum et cetera. Et accepit. Hic
ostenditur in quibus obedivit: et ponuntur tria. Primo obedientia
quam exhibuit ad Angelum; secundo reverentia quam exhibuit ad matrem;
tertio obsequium quod exhibuit Christo nato. Angelus praecepit
Ioseph noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Et fecit Ioseph
sicut praecepit et cetera. Ubi patet quod invenit mulierem bonam.
Sed numquid non habebat eam in domo? Quare ergo dicit, exurgens
(...) accepit? Respondet Chrysostomus: quia eam non eiecerat a
domo, sed a corde. Vel quia primo ducebatur, sed postea celebrandae
sunt nuptiae, et tunc dicitur, et est coniux. Et ne aliquis
suspicaretur quod copula carnalis interveniret, subiungit et non
cognoscebat eam. Ubi sciendum quod hoc verbum cognoscere dupliciter
accipitur in sacra Scriptura: quandoque pro agnitione, Io. XIV,
7: et amodo cognoscetis eum et vidistis eum, aliquando pro carnali
copula, sicut Gen. IV, 1: Adam vero cognovit uxorem suam Evam
etc., scilicet carnaliter. Sed obiicitur, quia non dicitur
simpliciter cognoscebat etc., sed, donec peperit filium suum. Ergo
postea cognovit; unde etiam dixit Elvidius: quamvis virgo concepit
Christum, tamen postea habuit alios filios ex Ioseph. Et ideo dicit
Hieronymus, quod donec aliquando significat aliquid finitum, et
determinatum, sicut dicam non veniam donec comedo quia postea significo
me venturum; quandoque significat infinite, et indeterminate, verbi
gratia I Cor. XV, 25: oportet et illum regnare, donec ponat
omnes inimicos sub pedibus eius. Numquid postea non regnabit? Immo:
sed utitur Scriptura tali modo loquendi quia intendit removere illud
quod potest esse dubium. Dubium enim esse poterat utrum regnaret,
quando non posuerat inimicos sub pedibus. Item dubium esse poterat,
cum beata virgo peperisset, an ante partum fuisset cognita a Ioseph,
quia primum nulli debebat venire in dubium; scilicet quoniam Angeli
decantaverunt: gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus
bonae voluntatis, Lc. II, 14. Et ideo hoc intendit
Evangelista. Et argumentatur optime Hieronymus contra Elvidium: tu
dicis, Elvidi, quod ante non cognovit Ioseph, quia fuit admonitus
in somnis ab Angelo. Si ergo admonitio in somnis tantum valuit quod
non coniungeret se Mariae, quanto magis Angelorum cognitio, pastorum
et magorum adoratio? Chrysostomus autem accepit cognitionem pro
agnitione intellectuali. Non cognoscebat scilicet quantae dignitatis
esset; sed postquam peperit, cognovit. Alii dicunt quod accipitur
pro agnitione sensibili; et sic est satis probabilis horum opinio.
Dicunt enim quod Moyses ex locutione domini habuit tantam claritatem
in facie, ut filii Israel non posset intendere in faciem eius, II
Cor. III, 7. Ergo si ex consortio Dei hoc habuit Moyses,
multo magis haec beata virgo, quae portavit eum in utero, habuit
tantam claritatem in facie quod Ioseph non cognoscebat eam. Sed prima
expositio est magis litteralis. Item dicit Elvidius quod littera
dicit, donec peperit filium suum primogenitum. Primum dicitur
respectu posterioris. Ergo habuit alios. Respondet Hieronymus,
quod consuetum est in sacra Scriptura quod primogeniti vocantur illi,
quos alii non praecedunt: Ex. XIII, 12 dicitur quod
primogeniti Iudaeorum offerrentur domino. Quaerit Hieronymus:
numquid oportebat expectare quod non offerrentur donec nasceretur
secundus? Ergo primogeniti dicuntur quos alii non praecedunt; et sic
intelligitur hic. Sequitur obsequium. Lc. II, 21, plenius
exequitur hoc, sed Matthaeus breviter tangit. Ita enim vult spiritus
sanctus, quod quae unus dixit, alius taceat. Vocavit nomen eius
Iesum; istud quidem nomen non parum celebre fuit apud antiquos et
desideratum; Gen. XLIX, 18: salutare tuum expectabo,
domine. Et Hab. III, 18: ego autem in domino gaudebo, et
exultabo in Deo Iesu meo.
|
|