|
Supra proposuerat doctrinam suam, hic ministros instituit. Et
describuntur numero, potestate et nominum positione. Numero, unde
dicit convocatis duodecim. Et quare dicit duodecim? Ut ostenderetur
conformitas novi et veteris testamenti, quia in veteri duodecim
patriarchae: et isti similiter duodecim. Secunda ratio, ut
ostenderetur virtus et effectus futurus per eos: iste enim numerus ex
partibus quatuor et tribus in se ductis componitur, ut quater ter, vel
ter quater. Per trinarium Trinitas designatur: per quaternarium
mundus. Ideo signatur quod in totum mundum debebat eorum praedicatio
extendi; unde dominus Mc. ult., 15: euntes in mundum universum
praedicate Evangelium omni creaturae et cetera. Item ad signandum
perfectionem, quia duodenarius consistit ex duplicitate senarii:
senarius enim perfectus est numerus, quia ex omnibus partibus
aliquotis: consurgit enim per unum, duo et tria, et istae partes
simul iunctae sunt sex. Unde tot vocavit ad signandum perfectionem.
Supra, V, 48: estote perfecti, sicut et pater vester perfectus
est. Sequitur de potestate eorum: quia dedit eis potestatem etc.,
scilicet ut ipsi faciant, vel facere possint, sicut ipse fecit. Et
non solum quae fecit, sed maiora, Io. XIV, 12. Non est enim
scriptum quod ad umbram Christi curarentur infirmi, sicut scriptum est
quod ad umbram Petri multi curabantur; Act. V, 15. Immundorum
spirituum ut eiicerent eos. Unde noluit quod ipsi eiicerent, sicut
ipse; sed ipse vero proprio, ipsi vero in nomine Christi: unde Mc.
ult., 17: in nomine meo Daemonia eiicient et cetera. Et non
solum ut Daemonia eiicerent, sed ut omnem languorem curarent, ut
habetur Mc. ult., 18: super aegros manus imponent, et bene
habebunt. Sed si quaeras, quare modo praedicatoribus non datur ista
potestas, respondet Augustinus, quia in promptu est maximum
miraculum, scilicet quod totus mundus conversus est. Aut ergo facta
sunt miracula, et sic habeo propositum; si non, hoc est maximum:
quia per duodecim vilissimos homines piscatores totus mundus conversus
est. Sequitur nominum positio. Et quare? Ne si veniret aliquis
pseudopropheta, qui diceret se esse apostolum, crederetur ei; et
propter hoc reprobata est epistola fundamenti, scilicet Manichaei.
Et notandum quod iste semper binos combinat. Et quare? Quia numerus
binarius est numerus caritatis. Item ubicumque ponit aliquem qui
duobus nominibus vocatur, ponit aliquid per quod notetur differentia.
Item sciendum quod non servat ordinem dignitatis; tamen Petrus semper
ponitur primus, qui etiam dicitur Simon, idest obediens; unde
dicitur Prov. XXI, 28: vir obediens loquetur victoriam.
Petrus a petra dicitur propter eius firmitatem; et Cephas, quod
Syrum nomen est, non Hebraeum. Andreas virile; unde dicitur Ps.
XXVI, 14: viriliter age, et confortetur cor tuum. Item
Philippus, os lampadis; talis debet esse praedicator. Ps.
CXVIII, v. 140: ignitum eloquium tuum vehementer.
Bartholomaeus, filius suspendentis aquas; et iste dicitur Christus,
de quo Iob XXVI, 8: qui ligat aquas in nubibus suis. Item
Iacobus Zebedaei, qui occisus est ab Herode, qui supplantator
dicitur. Et Ioannes, qui gratia dicitur; I Cor. XV, 10:
gratia Dei sum id quod sum. Iste non sequitur ordinem dignitatis,
sicut Marcus. Item Thomas et Matthaeus. Alii non ponunt
publicanus; sed iste posuit causa humilitatis. Item alii praeponunt
Matthaeum Thomae: iste e contrario. Thomas abyssus dicitur,
propter profunditatem fidei. Matthaeus, donatus, ut habetur ad
Eph. IV, v. 32: donantes invicem, sicut et Christus donavit
nobis. Iacobus Alphaei, ad differentiam alterius. Iste frater
domini dicitur, quia consobrinus. Et Thadaeus, frater Iacobi. Et
dicitur Iudas qui scripsit epistolam, et interpretatur cor; Prov.
IV, 23: omni custodia serva cor tuum. Item Simon Chananaeus a
Cana villa. Et Iudas Scariotis, ad differentiam alterius Iudae;
et dicitur vel a villa, vel a stirpe de tribu Issachar; qui mors
dicitur. Qui tradidit eum. Et quare posuit? Ut daret documentum,
quod dignitas status non sanctificat hominem. Item est alia ratio, ad
notandum quod vix contingit quin in multa congregatione sit aliquis
malus; et ideo ita ponitur, ut ostendatur quod boni aliquando non sunt
sine malis; Cant. II, 2: sicut lilium inter spinas, sic amica
mea inter filias. Et Augustinus: non est domus mea melior quam domus
domini. Hos duodecim elegit Deus, et posuit divulgatores sacrae
Scripturae. Praecipiens eis, et dicens et cetera. Hic ponit eorum
instructionem. Et primo instruit eos verbo; secundo exemplo, ibi et
factum est cum consummasset Iesus et cetera. Verbo tripliciter.
Primo de officio suo; secundo de sumptibus; tertio de periculis.
Secundo, ibi nolite possidere aurum neque argentum; tertio, ibi ecce
ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Circa officium quatuor
mandat. Primo quo vadant; secundo quid dicant, ibi euntes autem
praedicate etc.; tertio quid faciant, ibi infirmos curate etc.;
quarto quo fine, ibi gratis accepistis, gratis date. Et primo dicit
quo non vadant; secundo quo vadant, ibi sed potius ite ad oves quae
perierunt domus Israel. Et circa primum duo dicit. Primo in viam
gentium ne abieritis et in civitatem Samaritanorum ne intraveritis.
Isti erant medii inter gentiles et Iudaeos, de quibus habetur Lib.
IV Reg. XVII, 24 ss., et isti retinuerunt partim ritum
Iudaeorum, partim gentilium, et isti multum erant contrarii
Iudaeis. Unde prohibet ne vadant ad simpliciter gentiles, nec ad
mediocres istos. Sed contrarium videtur quod dixit ite, docete omnes
gentes. Et Is. XL, 5: et videbit omnis caro pariter quod os
domini locutum est. Quid ergo dicit in viam gentium ne abieritis?
Dicendum, quod missi sunt ad utrosque: sed ordo debebat observari.
Quia primo Iudaeis. Et una ratio est, quia primo fieri debet quod
iustitia exigit, quam quod ex misericordia provenit; sed iustitia erat
quod primo Iudaeis praedicarent: quia istud ex promissione habebant,
ut habetur Rom. XV, 8: dico autem Christum Iesum ministrum
fuisse circumcisionis propter veritatem ad confirmandas promissiones
patrum. Gentibus autem tenebatur ex misericordia; ut enim habetur
Rom. XI, 17, gentiles oleastri sunt ab oliva recepti, scilicet
a fide antiquorum patrum: unde ibi dicitur, tu autem cum oleaster
esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivae
factus es. Primo ergo oliva nutrienda erat, ut aliquid acciperet ab
ea, postmodum oleaster inserendus, Rom. XI, 17. Item volens
fideles in fidem patrum introducere, primo voluit Iudaeis praedicari
fidem. Secunda ratio fuit, quia dominus infundit omnibus id ad quod
sunt dispositi; sed multi Iudaeorum erant iam dispositi per fidem.
Et sicut ignis primo agit in ea, quae sunt prope, sic dominus ex
caritate primo voluit in his, qui prope erant. Unde dicitur Is.
LVII, 19: venient ut annuntient pacem his qui prope, et pacem
his qui longe sunt. Item si ad gentiles primo ivisset, Iudaei, qui
multum habebant gentiles odio, reprobassent eum ex indignatione; ideo
in Act. XIII, v. 46: vobis primo oportuit praedicari regnum
Dei. Unde dicit in viam gentium ne abieritis, idest ne
appropinquetis ad viam, quae ducit ad gentes, ut non loquantur de
vobis. Sed non dicit in viam Samaritanorum. Et mystice: qui sunt
discipuli Dei, non debent ire in viam gentium, nec haereticorum;
unde Ier. II, 18: quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam
turbidam? Sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel. Et
quare oves? Quia magis perierunt ex culpa Pharisaeorum, quam ex
culpa ipsorum. Unde Ps. XCIX, 3: nos autem populus eius, et
oves pascuae eius. Et I Petr. c. II, 25: eratis sicut oves
errantes; sed conversi estis ad pastorem et episcopum et cetera. Sed
quid facient discurrentes? Euntes autem praedicate. Io. XV,
16: posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester
maneat et cetera. Et mittit eos, sicut ipse missus est, scilicet ad
praedicandum. Unde agite poenitentiam, et cetera. Et sicut Iesus
inceperat, agite poenitentiam, sic praecepit eis. Inceperat, agite
poenitentiam, appropinquabit enim regnum caelorum; Ps.
CXVIII, 155: longe enim a peccatoribus salus; sed modo est
prope per passionem Christi; Hebr. IX, 12: per proprium
sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa.
Unde dicit appropinquabit, scilicet per passionem meam; unde in eis
fundatur per participationem gratiae: totum enim regnum Dei intra vos
est. Sed possent dicere: quomodo confirmabimus quae dicemus? Certe
miraculis, sicut ipse fecit. Unde dicit infirmos curate et cetera.
Sed si quis diceret: quare non facit modo miracula Ecclesia?
Dicendum, quod miracula facta sunt ad probationem fidei; sed iam
fides approbata est. Et ideo sicut qui faceret unam demonstrationem ad
probandum aliquam conclusionem, non esset alia probatio necessaria,
sic ibi. Unde maximum miraculum est conversio totius mundi: ideo non
oportet quod fiant alia; et sicut facta fuerunt alia miracula
corporalia, ita fiunt quotidie spiritualia, quia infirmi spiritualiter
curantur. Infirmi enim sunt qui peccato agitantur, qui proni sunt ad
peccatum, Rom. XIV, 1: infirmum autem in fide assumite: et
isti a domino sanantur. Qui autem consentiunt, mortui sunt, quia
separantur a Deo: et isti resuscitantur a domino, ut Eph. V,
14: surge qui dormis, et exurge a mortuis. Item leprosi
mundantur; leprosi enim dicuntur qui sunt infectivi aliorum, quia
lepra est morbus contagiosus: et isti aliquando curantur. IV Reg.
V, 27, dicitur quod lepra Naam adhaesit Giezi. Item Daemones
eiiciuntur: Daemones enim sunt quorum peccatum iam transiit ad
effectum, de quibus dicitur Prov. II, 14: laetantur cum male
fecerint, et exultant in rebus pessimis. Et, ut habetur de Iuda
Io. XIII, 27, quod intravit in eum Satanas et cetera. Et
isti aliquando curantur. Et quia possent dicere apostoli: modo erimus
divites; si facimus miracula habebimus multa, et de hac causa voluit
Simon magus facere miracula: hanc causam excludit dominus dicens
gratis accepistis, gratis date. Magnum est facere miracula, sed
maius est virtuose vivere. Unde amovet ab eis superbiam, quia potest
superbia accidere duobus modis: vel ex cupiditate, vel ex meritis.
Una enim est maxima superbia, quando aliquis bonum quod habuit, sibi
adscribit. Ideo excludit, quia accepistis; I ad Cor. IV, 7:
quid habes quod non accepisti? Item, non debetis superbire, quia non
ex meritis, sed gratis. Qui enim ex meritis, non gratis recipit.
Item cupiditatem excludit, gratis date, idest non propter aliquod
temporale. Pretium enim rei vel maius est, vel aequale. Illum enim
quod per pretium tradis, non est ita in corde tuo fixum, sicut pretium
quod recipis. Nihil autem est dono Dei aequale, vel maius; Sap.
VII, 9: comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in
comparatione illius arena est exigua. Nolite possidere aurum et
cetera. Quia possent dicere: unde ergo vivemus? Ideo de sumptibus
instruit illos. Et primo prohibet ne sumptus deferant; secundo docet
a quibus accipiant, ibi in quamcumque autem civitatem aut castellum
intraveritis et cetera. Dicit ergo nolite possidere aurum. Et
notanda sunt verba quae sequuntur, quia dicit iste nec calceamenta;
Marcus dicit: calceatos sandaliis. Item dicit nec virgam; Marcus
dicit, quod virgam: ideo haec verba sunt dubia et difficilia. Quod
enim dicit nolite etc. aut est praeceptum, aut est consilium. Sed
istud certum est quod est praeceptum, quia ita dicitur Iesus
praecipiens eis et cetera. Sed apostoli et fuerunt apostoli, et
fuerunt fideles. Aut ergo fuit eis praeceptum, inquantum fideles,
aut inquantum apostoli. Si inquantum fideles: ergo ad hoc tenentur
omnes fideles; et haec fuit quaedam haeresis, ut ait Augustinus,
quae dicebat quod nullus posset salvari, nisi hi qui nihil possident.
Et haec fuit haeresis apostolicorum. Item alia haeresis fuit, quod
nullus salvaretur, nisi discalceatus pergens et hae fuerunt haereses,
non quia malum praeciperent, sed quia non observantibus praecludebant
viam salutis. Si autem praecipitur eis inquantum apostolis, tunc
omnes praelati, qui sunt successores apostolorum, ad haec tenentur.
Sed esto quod isti non male fecerunt, nonne Paulus male fecit qui
portabat, et accipiebat a quibusdam, ut aliis daret? Ideo
difficultatem habent haec verba. Et ideo dicendum, quod fuit una via
secundum Hieronymum, exponendo ad litteram, quod praecepit aliquid
propter officium apostolatus, et non quod sit de necessitate
simpliciter, sed secundum illud tempus. Unde ante passionem praecepit
nihil ferre. In passione autem, Lc. XXII, 35: quando misi
vos sine baculo et pera, numquid aliquid defuit vobis? Et sequitur:
sed nunc qui habet sacculum, emat similiter et peram. Et qui non
habet, vendat tunicam, et emat gladium. Unde ante passionem missi
sunt ad Iudaeos; apud Iudaeos autem erat consuetudo, quod suis
debebant providere magistris. Ideo nihil ferre praecepit cum mitteret
eos ad Iudaeos. Sed ista non erat consuetudo in gentibus; ideo cum
missi sunt ad gentes, data est eis licentia portandi sumptus.
Portabant igitur quando praedicabant aliis quam Iudaeis. Et quia
quaedam sunt ad necessitatem, alia quibus emuntur necessaria: et hoc
est quod dicitur, quod quaedam sunt divitiae artificiales, ut vestes
et calceamenta, ideo utrumque prohibet. Dicit ergo nolite, et
cetera. Quia omnis pecunia vel est de auro, vel de argento, vel de
aere; ideo prohibet ne possideant aurum, nec argentum; unde dicebat
Petrus: argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi
do. Et quare hoc Deus praecepit? Una ratio est, quia dominus
mittebat pauperes ad praedicandum; ideo posset aliquis credere quod non
praedicarent, nisi propter quaestum. Ut igitur ista suspicio
amoveatur, ideo praecepit nihil portare. Item ad tollendum
sollicitudinem: quia si essent circa hoc nimis solliciti, impediretur
verbum Dei. Item prohibet divitias, quae subveniunt in necessitate.
Et quia possent dicere: non feremus aurum, non argentum, sed peram
possumus, ubi portabimus ova et panem, quae sunt necessaria ad
victum? Et istud prohibet non peram in via. Et quare hoc prohibuit?
Dicit Chrysostomus, ut ostenderet eis virtutem suam: quia sine his
poterat eos mittere; unde in Lc. XXII, 35: quando misi vos
sine baculo et pera, numquid aliquid defuit vobis? Ergo fecit ut
ostenderet virtutem suam. Item quantum ad vestimentum neque duas
tunicas: non quod non haberent nisi unam tunicam, sed quod non
haberent duo paria vestimentorum, ita quod unum reconderent, et aliud
induerent. Unde nomine unius tunicae intelligit unum vestimentum;
Lc. III, v. 11: qui habet duas tunicas, det unam non
habenti. Neque calceamenta. Et quare prohibuit? Duplex est causa,
eadem ratione qua aurum et argentum. Dominus mittebat eos, ut apud
omnes, pauperes reputarentur. Unde apostolus, I Cor. I, 26:
non multum potentes elegit Deus. Ideo voluit quod abiecti essent:
pauperes enim in partibus orientis vadunt discalceati; utuntur tamen
quibusdam quae sandalia dicuntur, et fiunt de paleis. Ideo volebat ut
irent sicut pauperes illius patriae. Alia ratio, quia sicut docuit
Plato quod homines non multum cooperirent nec pedes, nec caput ut
firmaret eos ut magis robusti essent ad sustinendum, praecepit eos ire
discalceatos. Sed neque virgam. Et quae est ratio? Aliqui enim
equis utuntur, alii vero virga sustinentur: ideo illud minimum etiam
prohibuit, ut in ipso totaliter confiderent, secundum illud Ps.
XXII, 4: virga tua, et baculus tuus ipsa me consolata sunt.
Unde quod dicit aliter, quod virgam portent, non fuit praeceptum,
nisi pro loco et tempore observandum. Augustinus per aliam viam vadit
dicens, quod haec non sunt praecepta, nec consilia, sed sunt
permissiones, ita quod abstinere magis est consilium quam implere.
Unde sensus est nolite etc., idest, non est negotium, ut alia
calceamenta possideatis praeter haec quibus estis calceati. Neque
virgam, idest nihil, sicut dicitur, neque festucam. Et quare?
Dignus est enim operarius mercede sua et cetera. Quia vos habetis
potestatem accipiendi ab aliis, et ideo non est necessarium, ut
portetis. Unde quando aliquid est permissum, si non fiat, non est
peccatum; quicquid autem plus fit, supererogationis est. Unde et
Paulus, quamvis posset ab aliis recipere, nihil accipiebat, et istud
erat supererogatio, ut dicit Augustinus, quia permissis non uti, est
supererogationis. Unde Paulus, I ad Cor. IX, v. 15: melius
est mihi mori, quam evacuare gloriam meam. Et quare? Quia non
utebatur isto permisso: dignus est enim mercenarius et cetera. Sed
quid est quod aliter dicit, quod ferant virgam? Dicit Augustinus,
quod non est inconveniens quod quaedam aliquando dicantur mystice,
aliquando ad litteram. Unde quod hic dicit Matthaeus, dicit ad
litteram, quod virgam non ferant; quod vero Marcus dicit, mystice
intelligitur, quod scilicet non ferant temporalia, sed habeant
potestatem accipiendi ab aliis. Unde dignus est enim operarius cibo
suo. Istud enim non est ibi casuale. Isti operarii sunt de quibus
dictum est supra: rogate dominum messis, ut mittat operarios in messem
suam. Tertia expositio est nolite possidere aurum, idest saecularem
sapientiam, argentum, eloquentiam saecularem, non peram, idest
sollicitudinem, nec duas tunicas, idest duplicitatem, nec
calceamenta, idest terrenorum affectionem; fiunt enim calceamenta de
pellibus animalium mortuorum. In quamcumque civitatem aut castellum
intraveritis et cetera. Supra dominus ordinavit quod apostoli
victualia secum non deferrent: et ratione probavit quia dignus est
operarius mercede sua, nunc determinat modum qualiter accipere debent;
et primo dat modum, quia debent a volentibus dare accipere; secundo
quid fiat volentibus. Circa primum tria facit. Primo docet eligere
hospitem; secundo prohibet mutare hospitium; mandat, tertio, quod
hospes salutetur. Dicit ergo: dictum est quod dignus est operarius
cibo suo, ut sciatis a quo debetis accipere, ne credatis quod domus
cuiuslibet vobis sit concessa; ideo in quamcumque civitatem aut
castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit. Et hoc ne
propter infamiam hospitis vestra praedicatio contemnatur, ut habetur I
ad Tim. III, 7: oportet autem illum testimonium habere bonum ab
his qui foris sunt. Secunda ratio, quia si bonus aliquis fuerit,
facilius vobis necessaria ministrabit. Et in hoc providet eis.
Tertia ratio est, ut excludatur suspicio quaestus: quia cum viderent
homines tales pauperes non accipientes nisi a bonis, signum erat eis,
quod propter quaestum non praedicabant. Istas duas expositiones
ultimas ponit Chrysostomus; primam Hieronymus. Et hoc dicit
apostolus, I Thess. II, 5: neque enim aliquando fuimus in
sermone adulationis, neque in occasione avaritiae. Item dicit quis in
ea sit dignus, et hoc est, quia magnum ei reputatur, qui tales
hospites recipit. Unde Abrahae magnum reputatum est quod hospites
recepit, ut habetur ad Hebr. ult., 2: hospitalitatem nolite
oblivisci: per hanc enim quidam placuerunt, Angelis hospitio
receptis. Et ibi manete. Hic docet de stabilitate hospitii. Ibi
manete, idest non transite de hospitio in hospitium. Et quare? Ne
sit tristitia hospiti; et si dignus sit, recipiet vos libenter, et
ita cum tristitia dimittet; Ier. c. XVIII, 20: numquid
redditur pro bono malum? Secunda ratio est, ne incurrant notam
levitatis, quae non convenit praedicatori. In populo gravi laudabo
te, Ps. XXXIV, 15. Item ut evadant notam gulae, quia si
dimitterent malum hospitium pro bono, imputaretur gulae. Ideo dominus
dicit, quod antequam intrent, petant quis fuerit in ea dignus.
Intrantes autem domum salutate eam. Hic notatur salutatio hospitis.
Et primo ponit salutationem; secundo effectum, ibi et si quidem
fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam. Oportebat enim
quod eis qui temporalia ministrabant, spiritualia ministrarent, et non
solum spiritualia, sed quae sunt necessaria ad salutem, dicendo pax
huic domui et cetera. Et iste erat modus salutandi congruus, quia
mundus erat in guerra; in Christo autem mundus est reconciliatus:
isti enim legati erant domini, et ad quid? Certe ad pacem; ideo
congrua erat haec salutatio. Sequitur effectus quo ad bonos, et quo
ad malos. Et si quidem fuerit domus illa digna et cetera. Possumus
dicere quod domus illa habebit inde quamdam vim benedictionis. Unde
apostoli sive episcopi in prima versione ad populum dicunt pax vobis.
Unde dicitur Num. VI, 27: invocabunt nomen meum super filios
Israel, et ego benedicam eis et cetera. Si autem non fuerit digna,
pax vestra revertetur ad vos. Sed quid est quod dicit? Nonne dixerat
quod primo interrogarent? Ideo ostendit quod in talibus
inquisitionibus falluntur homines: homo enim videt quae patent,
dominus autem intuetur cor, ut habetur I Reg. XVI, 7. Non
enim adhuc ita perfecti erant quod possent cognoscere quis esset
dignus. Pax vestra revertetur ad vos; et hoc est quod aliquis
aliquando orat, et laborat pro salute alterius, et tamen effectum non
consequitur; et tamen quod facit, non amittit, sed in ipsum redit.
Unde revertetur ad vos, idest fructus referetur ad vos. Et quicumque
non receperit vos. Hic agitur de his qui non recipiunt. Et primo
docet eos quid facere debeant; secundo quid a Deo recipient. Dicit
ergo et quicumque non receperit vos. Et ponit duas culpas. Unam quod
eos non receperant; aliam, quia missi erant ad praedicandum, quia
verbum Dei non audiebant. Ideo exeuntes foras de domo, vel
civitate, quia aliquando recipiebantur in civitate, sed non in domo;
aliquando vero nec in civitate; sicut habetur in actibus apostolorum.
Quid ergo faciendum? Excutite pulverem de pedibus vestris. Et hoc
leguntur Paulus et Barnabas fecisse ad litteram, ut habetur Act.
c. XIV, 51. Et quare hoc mandat dominus? Pulvis enim adhaeret
pedibus, unde hoc praecepit ad ostendendum quod laborem itineris
incassum fecerant. Et hoc erat eis in poenam; quasi dicat: inde
estis damnabiles. Tamen dicit apostolus Phil. II, 16: non in
vacuum laboravi. Item alia ratio est, quia minimum quod potest
haberi, est pulvis; ideo voluit, ut excuterent, in signum quod nihil
haberent de eis. Tertia ratio est, quia per pulverem significantur
temporalia, per pedes affectus, ad significandum quod in affectibus
eorum nihil debet remanere temporale. Quarta causa est mystica.
Pedes sunt affectus eorum: quantumcumque enim sunt sancti
praedicatores, oportet quod aliquo pulvere affectus eorum moveatur,
vel ex aliqua vanagloria etc., ut habetur Io. c. XIII, ubi
dicitur quod dominus lavit pedes discipulorum, et dixit: qui mundus
est, non indiget nisi ut pedes lavet, et est mundus totus. Unde
indigebant lotione quod ad venialia. Et quare hoc praecepit dominus?
Ad ostendendum quod praedicator committit se periculo. Unde si non
credunt ei, hoc in damnationem eorum revertitur. Sed quid est?
Nonne habebunt peius? Immo dico vobis: tolerabilius erit terrae
Sodomorum et Gomorrhaeorum in die iudicii quam illi civitati. Quia,
sicut habetur Io. XV, 22: si non venissem, et locutus non
fuissem eis, peccatum non haberent. Magis enim peccant qui audiunt,
et non implent, quam qui numquam audierunt. Ideo forte quod isti
Sodomitae non audierunt, ideo tolerabilius erit eis. Item isti licet
immundi, hospitales tamen erant. Unde quantum ad hoc tolerabilius
erit eis. Sed contrarium habetur Gen. XIX, quod peccatum
Sodomorum est gravissimum peccatum, ut patet ex poena. Et dicendum
quod in genere peccatorum carnalium illud est gravissimum. Istud
autem, quod immediate est contra Deum, sicut idololatria, illo est
gravius. Vel dicendum quod non comparat peccatum ad peccatum, sed ad
circumstantiam; quia peccabant isti, quibus fuerat praedicatum, illis
vero non. Item redarguit quosdam haereticos qui dicebant quod omnia
peccata erant paria, et omnes poenae, et merita omnia, et omnia
praemia. Ideo hoc excludit cum dicit tolerabilius etc., quia
quibusdam peccatoribus erit deterius.
|
|