|
Supra instruxit dominus de officio suo, et de necessariis ad victum,
modo vero instruit de periculis imminentibus: et circa hoc duo facit.
Primo ponitur instructio in figura; secundo exponit illam figuram,
ibi cavete autem ab hominibus. Circa primum primo praenuntiat
pericula; secundo quomodo in periculis se habere debent, ibi estote
ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Dicit
ergo ecce ego mitto vos. Quia dixerat in quamcumque civitatem
intraveritis etc., et tunc quod dignus est operarius cibo suo:
possent credere quod omnes deberent eos recipere, ideo istud excludit;
quasi dicat, non sic erit. Ecce ego mitto vos sicut oves in medio
luporum, unde mitto vos ad pericula. Et hoc dicit propter duo, ne
imputaretur eius ignorantiae, vel impotentiae, quod non posset eos
tueri. Item dixit eis, ne putarent se deceptos. Et comparat eos
ovibus propter mansuetudinem, persecutores vero lupis propter
rapacitatem; ipse enim Christus ovis fuit, de quo Is. LIII,
7: quasi ovis ad occisionem ducetur. Et discipuli oves; Ps.
XCIV, 7: nos autem populus eius, et oves pascuae eius. Sed ut
non credatis quod hoc non sit ex mea voluntate mitto vos in medio
luporum; Io. XX, 21: sicut misit me pater, ego mitto vos. Et
quare voluit sic Deus mittere ad pericula? Hoc fuit ad
manifestationem suae virtutis, quia si misisset aliquos armatos, illud
imputaretur violentiae eius, non virtuti Dei; ideo pauperes misit.
Magnum enim fuit quod per pauperes, et despectos, et inermes, tot
fuerint conversi ad dominum, sicut dicit apostolus I Cor. I,
26: non multum potentes elegit et nobiles Deus; sed quae stulta
sunt mundi elegit Deus et cetera. Estote ergo prudentes sicut
serpentes, et simplices sicut columbae. Hic ostendit quomodo se
debeant habere. Et quia duo mala poterant accidere: quia si apostoli
consensissent eis, posset eis malum accidere; si contradixissent,
posset similiter; ideo ad duo monet eos: ad prudentiam videlicet, et
simplicitatem. Ad prudentiam, ut devitent mala illata; ad
simplicitatem, ut non inferant mala. Unde, quia mitto vos, estote
prudentes. Vult eos habere prudentiam serpentis. Prudentia serpentis
in hoc consistit quod semper vult defendere caput. Caput Christus
est, quem servare iubet. Unde II ad Tim., c. ult., 7: bonum
certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Item debent
servare caput, I Cor. XI, 3, quod est principium totius;
Prov. IV, 23: omni custodia serva cor tuum. Item alia
prudentia est serpentis, quia quando veterascit, transit per foramen
arctum, et expoliat vestem, sive pellem; sic nos debemus facere in
nostra conversatione. Et dicit apostolus ad Col. III, 9:
expoliantes veterem hominem cum actibus suis et cetera. Item debemus
habere prudentiam serpentis in praedicatione; quia, sicut habetur
Gen. III, 1 ss., propter astutiam serpentis deiectum est genus
humanum, quia invasit fragiliorem sexum; item ostendit ei lignum.
Sic praedicatores debent peccatores convertere per magis aptos. Item
debent suadere de ligno crucis, ut sicut ille profecit in ligno ad
malum, ita isti proficiant ad bonum. Et simplices sicut columbae.
Comparaverat autem eos ovi, quia non remurmurat, item non nocet; hic
comparat columbae, quia non habet iram in corde. Item simplices
contra dolositatem, quae aliud gerit in corde, aliud in ore, iuxta
illud Ps. XXVII, 3: loquuntur pacem cum proximo suo, mala
autem in cordibus suis. Contra tormenta habere patientiam et
simplicitatem. Prov. XI, 3: simplicitas iustorum diriget eos.
Post exponit pericula dicens cavete autem ab hominibus et cetera. Et
primo in generali; secundo in speciali. Quia isti sunt simplices,
possent credere quod mittebat eos in medio luporum, ita quod hoc
diceret ad litteram; ideo exponit cavete ab hominibus. Unumquodque
enim debet denominari ab eo, quod principalius inest ei. Unde
videndum quid principalius movet in homine: si ratio, homo est; si
ira, ursus vel leo est; si concupiscentia, tunc non est homo, sed
potius porcus, vel canis. Unde licet sint homines per naturam, tamen
lupi sunt per affectionem; in Ps. XLVIII, 13: homo autem
cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis
insipientibus, et similis factus est illis et cetera. Et alibi Ps.
XXXI, 9: nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est
intellectus. Tradent enim vos et cetera. Primo tangit quibus
tradentur; secundo a quibus tradentur, ibi tradet autem frater fratrem
et cetera. Et primo ostendit quod dictum est; secundo eos confortat,
ibi cum autem tradent vos et cetera. Et primo dicit quibus sunt
tradendi; secundo quid sequatur ex ista traditione, ibi et in
synagogis suis flagellabunt vos. Circa primum sic. Talis erat mos
apud Iudaeos, quod si aliquis primo diceret, vel faceret contra
legem, primo vocabatur ad Concilium, et reprehendebatur; sed si
secundo, cum reprehensione flagellabatur; sed si tertio, vel
occidebatur, cum esset eis potestas, vel occidendus tradebatur ei cui
potestas inerat. Et istud factum est, sicut dicitur Act. IV, 1
ss. et V, 16; ibi enim dicitur quod loquentibus apostolis ad
populum, comminati sunt eis; et post hoc cum adhuc loquerentur,
caesis nuntiaverunt, quod non loquerentur, et tertio lapidaverunt
Stephanum, et Iacobum Herodi tradiderunt. Ideo cavete, quia
tradent vos in Conciliis suis; Ps. XXV, 4: non sedi cum
Concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Et ad
praesides et reges ducemini, ut ad Herodem, et multos alios. Sed
magnam debetis habere consolationem, quia propter me, scilicet quem
diligitis. Augustinus: omnia quasi inania et quasi nulla facit amor.
Item beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam etc. supra
V, 10. Et quid inde sequetur? Hoc erit in testimonium illis,
idest contra illos, idest Iudaeos et gentes. Quia enim tradent vos
in Conciliis, ideo hoc erit in testimonium contra illos. Item quia
ante reges et praesides, hoc similiter erit contra illos. Unde infra
XXIII, 34: ecce ego mitto ad vos sapientes et Scribas et ex
illis occidetis, et flagellabitis in synagogis vestris et cetera. Vel
sic: in testimonium illis, scilicet Iudaeis et gentibus, quia mitto
vos ad eos, testes fidei meae ad Iudaeos et gentes; unde martyr idem
est quod testis; quia per passionem vestram eritis testes passionis
meae; Act. I, 8: et eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni
Iudaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae et cetera. Cum
autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini et
cetera. Possent dicere apostoli: nos sumus piscatores insipientes,
erimus stupefacti. Et non est mirum, quia Moyses, qui instructus in
lege erat, cum mandaret dominus quod accederet ad Pharaonem, dixit,
impeditioris linguae sum. Ex. IV, 10. Ideo ut hoc excludat,
dicit cum autem tradent vos et cetera. Et tria facit. Primo excludit
stuporem; secundo promittit sapientiae donum, ibi dabitur enim vobis
in illa hora quid loquamini; tertio auctorem doni, ibi non enim vos
estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis.
Nolite ergo cogitare de hoc. Et duo excludit. Et quantum ad id quod
dicitur; et quantum ad modum loquendi. Primum pertinet ad
sapientiam; secundum ad eloquentiam. Sed videtur esse contra hoc quod
apostolus Petrus dicit in canonica sua: parati semper ad
satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est,
fide et spe. Chrysostomus solvit, quod quando aliquis habet
necessitatem respondendi, et habet tempus deliberandi, non debet
expectare divinum auxilium; sed apostoli cum erant in tribulatione,
non habebant tempus, quare debebant se committere filio Dei: sic
etiam est quod cum aliquis habet facultatem, debet facere quod potest;
sed certe si non habet tempus, debet se committere filio Dei, sed non
debet tentare Deum si habeat tempus cogitandi. Ideo dominus non dixit
solum nolite cogitare, sed dicit cum tradent vos (...) nolite
cogitare et cetera. Et sequitur ex illa promissione dabitur enim vobis
in illa hora; quia in manu Dei sunt omnes sermones nostri, Sap. c.
VII, 16. Et Ex. IV, 12: ego ero in ore tuo doceboque
quid loquaris. Et Lc. XXI, 15: ego dabo vobis os et
sapientiam. Et quis est auctor? Certe spiritus sanctus. Non enim
vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in
vobis. Simile est quod habetur II Cor. c. XIII, 3: an
experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus? Sed quid est
quod videbantur isti arreptitii? Notandum quod omnis actio quae ex
duobus causatur, quorum unum est principale agens, secundum vero
instrumentale, debet denominari e principaliori. Isti fuerunt agentes
instrumentaliter, spiritus sanctus principaliter; ideo tota actio
debet denominari a spiritu sancto. Sed videndum quod aliquando movet
spiritus perturbando rationem, aliquando movet confortando. Unde haec
differentia est inter motum Diaboli, et spiritus sancti. Homo enim
non est dominus, nisi per rationem, per quam est liber; unde quando
homo secundum rationem non movetur, tunc est motus arreptitius.
Quando cum ratione, tunc dicitur motus a spiritu sancto. Motio enim
Diaboli perturbat rationem. Isti autem, licet a spiritu sancto
loquerentur, tamen remanebat in eis ratio; et ideo etiam a se
loquebantur, non sicut arreptitii. Unde reducit eos ad veritatem
propheticam, ut habetur II Petr. I, 19: et habemus firmiorem
propheticum sermonem. Sed possent dicere apostoli: quis tradet nos?
Non habemus inimicitias. Primo ergo ostendit a quibus tradentur;
secundo consolationem adhibet, ibi qui autem perseveraverit usque in
finem, hic salvus erit. Aliquis potest male cavere a persecutione
sibi praenuntiata in universali tantum; ideo praenuntiat in singulari.
Et duo dicit quoad primum. Tradet autem frater fratrem. Istud
secundum litteram aliquando accidit quod pater tradidit filium, et e
converso, et frater fratrem, aut propter timorem, aut propter odium;
quia tanta est virtus fidei quod inter homines qui non sunt eiusdem
fidei, vix firma sit amicitia. Et hoc est quod dicit tradet enim
frater fratrem et cetera. Unde dicitur et Ier. IX, 4: ut
unusquisque in fratre suo non habeat fiduciam. Et ob hoc est
necessarium quod caveant, et propter laesionem quam homo patitur, et
propter amissionem amicitiae; in Ps. LIV, 13: si inimicus meus
maledixisset mihi, sustinuissem utique. Item plus, quia non ibitis
ad familiares, sed ad extraneos. Et hoc non valebit, quia eritis
odio omnibus hominibus. Unde in Io. XVI, 2: venit hora in qua
omnis qui occiderit vos, reputabit se obsequium praestare Deo. Sed
numquid fuit hoc verum? Nonne multi fuerunt qui recipiebant eos?
Ideo dicebat de hominibus, qui humanitus vivebant. Alii vero, qui
Dei erant, eos recipiebant. Sed causa huius assignatur Io. XV,
18: si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat, diligeret; quia
vero de mundo non estis, ideo odit vos mundus. Item promisit dominus
consolationem, quia propter nomen meum. Hoc enim vobis dulce debet
esse pro nomine meo pati, ut habetur I Petr. IV, 14: si
exprobramini in nomine Christi, beati eritis. Item alia ratione
confortat eos, quia ad magnum fructum eorum debebat venire tribulatio.
Quia enim praevidit multos cadere, ideo monet ad perseverantiam; quia
qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Unde II Tim.
ult., 7: bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem
servavi; in reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet
mihi dominus in illa die iustus iudex. Unde in Levitico dicitur quod
cauda offerebatur, idest finis. Cum autem persequentur vos in
civitate ista, fugite in aliam. Supra docuit pericula, in quo
exposuit quod dixerat, ecce ego mitto vos etc., nunc autem docet
quomodo se habere debent. Et dividitur haec pars: quia primo docet
cavere mala et periculum quoad prudentiam; secundo docet habere
aequanimitatem in periculis, ibi nolite ergo timere. Circa primum
primo docet vitare periculum corporale; secundo spirituale, ibi non
est discipulus super magistrum. Circa primum duo facit. Primo innuit
malum periculorum; secundo ad tacitam obiectionem respondet, ibi amen
dico vobis et cetera. Dicit ergo: ita dictum est, quod qui
perseveraverit usque in finem hic salvus erit, et non propter hoc
tentationibus exponatis vos, immo cum persequentur vos in civitate
ista, fugite in aliam: et hoc infirmis expedit, ne incaute se
exponentes deficiant; Prov. XIV, 15: astutus considerat
gressus suos, stultus transibit, et confidit. Item docet etiam
perfectos; et si non propter ipsos, tamen propter aliorum salutem, ut
habetur ad Phil. c. I, 24: manere autem in carne necessarium est
propter vos. Istud autem ostendit dominus quando propter Herodem
fugit in Aegyptum, ut habetur supra II, 14. Item hoc fecerunt
discipuli, sicut habetur Act. VIII, 1. Sed contra hoc
obiicitur quod habetur Io. X, 12, quod mercenarius fugit, et
dimittit oves. Ergo videtur quod ad ipsos non pertineat, sed ad
mercenarios. Respondet Augustinus, quod persecutio aut imminet
singulari personae: et tunc declinare, et dimittere aliquos debet,
per quos fiat salus; si autem toti Ecclesiae, oportet quod vel tota
Ecclesia fugiat ad loca tutiora, ut iam factum est; vel quod aliqui
fugiant, et aliqui firmi remaneant, aut pastor cum grege remaneat.
Sequitur amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec
veniat filius hominis. Respondet tacitae obiectioni. Possent
dicere: tu mittis nos ad Iudaeam; si eiiciant, quo ibimus? Dico,
dato quod ab una civitate expellant vos, fugite in aliam, et non
poteritis peragrare civitates Iudaeae, donec veniat filius hominis,
idest donec resurgat a mortuis, et tunc mittet vos ad gentes, ut
habetur in. ult., 19: ite, docete omnes gentes. Hilarius aliter
exponit. Dicit enim quod loquitur de secunda missione, scilicet cum
dicit, cum persequentur vos; scilicet de Iudaea fugite ad gentes,
sicut habetur Act. XIII, 46: vobis oportebat primum praedicare
regnum Dei: sed quia repellitis illud, et indignos vos iudicatis
aeternae vitae, ecce convertimus nos ad gentes. Sed possent dicere:
quare vis quod dimittamus nostros? Quia non poteritis consummare usque
in finem, tunc consummabuntur filii Israel. Mystice sic: cum
persequentur vos haeretici cum auctoritatibus suis, eos auctoritatibus
repellite; non enim consummabuntur donec manifestetur veritas. Non
est enim discipulus super magistrum. Hic monet eos ne deficiant: et
primo exemplo; secundo beneficio, ibi ne ergo timueritis eos; tertio
ex divino iudicio, ibi et nolite timere eos qui occidunt corpus.
Primo hortatur ne deficiant exemplo; et primo ponit similitudinem;
secundo applicat ad propositum. Et primo inducit quod est
inconveniens; secundo quod perfectum est. Dicit ergo non est
discipulus super magistrum. Possent enim dicere: tu dicis quod erimus
odio omnibus hominibus; quomodo poterimus tot odia sustinere? Dederat
eis dominus magnam sapientiam, et magnam potestatem: unde sapientiae
debetur honor, potestati reverentia; ideo dominus ponit se in exemplum
quoad utrumque. Non est discipulus super magistrum, inquantum
discipulus; unde si honorem mihi non exhibuerunt qui debetur magistro,
nec vobis. Item nec servus est maior domino; et hoc inquantum ad
dominium. Unde Io. XIII, 13: vos vocatis me, magister, et
domine, et bene dicitis, sum etenim et cetera. Debet autem esse
gloriae unicuique si sit sicut dominus eius vel magister; ideo subdit
sufficit discipulo ut sit sicut magister eius. Sicut enim est in rebus
quod unumquodque perfectum est, quando potest generare sibi simile,
sic etiam tunc est perfectus discipulus, cum est persimilis magistro;
similiter et de servo. Ideo non debet vobis esse grave si sitis sicut
et ego; unde habetur I Petr. II, 21: Christus passus est pro
nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. Et
Eccle. II, 12: quis est qui possit sequi dominum suum? Deinde
vocat eos domesticos: si patrem familias vocaverunt Beelzebub, quanto
magis domesticos eius? Et vocat eos domesticos ad maiorem
familiaritatem: unde magnum est donum pati pro Christo, ut habetur
Iac. I, 2: magnum gaudium existimate, fratres, cum in
tentationes varias incideritis, scientes quod probatio fidei vestrae
patientiam operatur. Et Act. V, v. 41: ibant apostoli
gaudentes a conspectu Concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine
Iesu contumeliam pati. Unde non est magnum, domesticum pati pro
amico. Ad Eph. II, 19: vos estis cives sanctorum, et
domestici Dei. Unde si patrem familias vocant Beelzebub, non est
mirum si vobis opprobria dicunt. Quid autem dicitur Beelzebub?
Sciendum quod Ninus fuisse dicitur filius Beli: unde imaginem patris
fecit honorari, et vocavit Bel. Deinde postmodum translatum est ad
aliam linguam, et dictum est Beelzebub. Zebub, idest musca:
sacrificabatur enim isti cum multo cruore, ubi congregantur multae
muscae. Ne ergo timueritis eos et cetera. Hic hortatur ne deficiant
in tribulationibus ex beneficio. Et primo eos confortat; secundo
similitudinem dat; tertio ad propositum applicat. Dicit ergo:
persequentur vos, sed ne timeatis, quia non debetis timere nisi
malum; sed magnum bonum est portare quod dominus portavit. Unde
Paulus ad Gal. ult., 17 gloriabatur dicens: stigmata domini mei
in corpore meo porto. Nihil est enim opertum quod non reveletur.
Istud potest ad praecedentia referri, vel ad sequentia. Ad
praecedentia sic: isti vocabunt vos Beelzebub; sed non est curandum,
quia in fine patebit malitia eorum. Ideo non timeatis, quia nihil
opertum quod non reveletur; ut habetur I Cor. IV, 5: nolite
itaque ante tempus iudicare, quousque veniat dominus, qui revelabit
abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Et
occultum. Differt opertum, et occultum: quia occultum dicit aliquid
non manifestum, sicut est illud quod alius habet in corde, secundum
illud supra c. IX, 4: ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?
Opertum autem est etiam aliquid quod, etsi sit manifestum, operitur
tamen per aliquid aliud. Vel potest exponi sic: non timeatis, quia
si statim non pateat veritas vestra, tamen postea patebit. Deinde
instruit eos dominus sicut instruitur advocatus: quia primo docetur
qualiter debeat allegare antequam proferat ante alios. Sic dominus
discipulos elegerat ad seminandum verbum suum omni populo; ideo primo
in occulto volebat eos docere dicens: quod vobis dico in tenebris,
dicite in lumine. Duo sunt sensus disciplinales: auditus, et visus.
Quod in tenebris dicitur, occultum est: similiter quod in auribus
auditur. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, quia in
lumine omnia manifestantur. Item occultum est, quod in aure auditur;
ideo dicit et quod in aure auditis, praedicate super tecta. Sed
contra hoc videtur quod dicitur in Io. XVIII, 20: in occulto
locutus sum nihil. Sed hoc intelligendum est sic: nihil locutus sum
in occulto quod non possit dici in manifesto. Vel sic quod dico vobis
in tenebris, idest inter Iudaeos, qui tenebrae sunt. Unde Eph.
V, 8: eratis aliquando tenebrae. Vel quod dico vobis qui estis
tenebrae, dicite in lumine; I ad Cor. IV, 5: qui illuminabit
abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Et quod in
aure auditis, praedicate super tecta. Prov. X, 14: sapientes
abscondunt scientiam. Et Iob V, 27: quod auditum est, mente
pertracta. Super tecta, quia in aliquibus regionibus mos est quod
tecta sunt plana; ita quod et ibi potest fieri manifestatio omnibus.
Mystice super tecta praedicat, qui carnem sibi subiiciens aliis
praedicat. Et nolite timere eos qui occidunt corpus. Supra ostendit
quod non debebant discedere a confessione veritatis, tum propter
exemplum, tum propter beneficium, nunc ostendit, quod non debent
discedere ex divino iudicio, quia facta subsunt iustitiae divinae.
Vel potest aliter continuari. Docuit qualiter vitandae sunt
persecutiones, nunc autem docet quod propter aliquid non desistant ab
executione officii. Tria autem poterant impedire: opprobria, timor
mortis, affectus carnalis. Docuit ergo quod non desistant propter
opprobria; nunc autem quod non propter timorem mortis; deinde quod non
propter affectum carnalem, ibi nolite arbitrari quia venerim pacem
mittere in terram. Unde secundum hoc primo docet quia non timendi sunt
qui occidunt corpus, ne praedicatio veritatis dimittatur; secundo non
sunt timendi, quia parum possunt, ibi animam autem non possunt
occidere; tertio ostendit qui sunt timendi, quia qui multum possunt.
Primo ergo dicit nolite timere eos qui occidunt corpus. Et quare?
Quia corpus in se necessitatem habet moriendi, unde non facit quod non
sit aliquando futurum; Rom. c. VIII, 10: si in vobis est
Christus, corpus quidem mortuum est propter peccatum. Item quia
occisio corporis propter gloriam est optabilis; unde Rom. VII,
24: quis me liberabit de corpore mortis huius? Item quia brevis est
et momentanea; II ad Cor. IV, 11: semper enim nos qui vivimus
in mortem tradimur. Et ideo nolite timere. Is. LI, 12: quis
es tu ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi
foenum arescit? Animam autem non possunt occidere. Hic tangit quod
parum possunt, quia animam non possunt occidere; unde spiritus semper
vivit; Eccli. XV, 18: ante hominem vita et mors, bonum et
malum: quod placuerit, dabitur ei. Sicut enim corpus vivit per
animam, ita anima per Deum: et ita Deus est vita animae. Non sunt
ergo timendi, quia parum possunt. Nolite ergo eos timere; sed potius
timete eum qui potest et animam et corpus perdere in Gehennam. Si
dicitis quod illi sunt timendi qui corpus occidunt; potius ille
timendus est qui potest etiam animam perdere. Et notandum quod nomen
Gehennae, ut dicit Hieronymus, non habetur in Scriptura, tamen
assumitur a salvatore ab Ier. XIX, 6, ubi dicitur: ecce dies
veniunt, et non vocabitur locus iste amplius vallis filiorum Ennon,
sed vallis occisionis. Unde Ennon vallis est a radice montis
Ierusalem, quae erat vallis pinguissima, et vocabatur vallis Ennon.
Contigit autem quod locus ille esset consecratus idolo; et ideo quia
ad voluptates conversi sunt, comminatus est dominus quod occiderentur,
et quod non vocaretur locus Ennon, sed coriandrum, idest sepulcrum
mortuorum; ideo vocat locum istum Gehennam. Unde dicit: non solum
timete eos qui occidunt corpus, sed potius timete eum qui potest et
animam et corpus perdere in Gehennam, quia Deo non est serviendum
propter timorem poenae, sed propter amorem iustitiae, ut habetur
Rom. VIII, 15: non enim accepistis spiritum servitutis in
timore; sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei. Et notandum
quod hic excludit duos errores. Quidam enim dicebant, quod anima,
mortuo corpore, perit; et hoc destruit, cum dicit qui potest animam
mittere in Gehennam. Unde patet quod post corpus remanet. Item erat
positio quorumdam quod non esset resurrectio, sicut habetur I ad
Cor. XV, 12. Et hoc excludit, quia si corpus et anima mittitur
in Gehennam, constat quod erit resurrectio: et hoc habetur Apoc.
XX, 9: mittentur in resurrectione in stagnum ignis et sulphuris.
Nonne duo passeres asse veneunt? Ita dictum est quod isti non sunt
timendi, quia non possunt et cetera. Item non sunt timendi, quia
illud parum quod possunt, non possunt nisi ex divina providentia. Et
primo ponit divinam providentiam circa aves; secundo circa homines,
ibi vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt; tertio indicit
eis securitatem nolite ergo timere et cetera. Dicit ergo nonne duo
passeres, per passeres dat intelligere omnes aves parvas, asse
veneunt? Et in hoc notat vilitatem, quia duo habentur pro asse, quia
sicut unitas est minimum in numeris, ita as in ponderibus. Sed nota,
secundum Augustinum, quod aliquid dicitur valere dupliciter: aut
secundum dignitatem naturae, et sic unus passer dignior est quam
denarius: vel secundum quod ad usum nostrum refertur, et sic dignior
est denarius. Sed obiicitur quod Lucas XII, 6 ponit quinque
passeres, et duos asses. Dicendum, quod pauca est differentia: si
duo habentur pro asse, et quinque pro duobus, non est magna
differentia. Et unus ex illis non cadet super terram sine patre
vestro: sine providentia patris. Et quare dicit hoc? Quia consonat
verbum istud verbo legis, Lev. XIV, quod cum aliquis curabatur a
lepra, offerebat duos passeres, et unus immolabatur, alter vero cum
ligno cedrino et hyssopo intingebatur in sanguine occisi, et
aspergebatur mundandus, et sic vivus dimittebatur. Vult ergo quod duo
accipiuntur, et unus non occiditur; et hoc non fit sine providentia
Dei. Hilarius sic exponit: per duos passeres intelliguntur corpus et
anima, et dantur pro asse, idest pro modica delectatione; Is. l,
1: ecce in iniquitatibus venumdati estis; et in sceleribus vestris
dimisi matrem vestram. Et istorum unus solus cadit in terram,
scilicet corpus; anima autem tendit ad iudicium. Sed obiicitur: non
est cura Deo de bobus: ergo nec de passeribus. Dicendum, quod Deo
est cura de omnibus, ut habetur Sap. XII, 13: non est alius
Deus, quam tu, cui cura est de omnibus. Sed sciendum quod providet
omnibus secundum modum suae naturae. Haec autem est diversitas in
rebus creatis, quod quaedam sunt naturaliter liberae, aliae vero non.
Illa dicitur creatura libera, in cuius potestate est quod faciat quod
vult: non libera, quae hoc non habet. Unde providet rationalibus
tamquam liberis, sed providet aliis tamquam servis: sicut
paterfamilias aliter providet liberis, aliter servis; liberis providet
propter seipsos, sed servis secundum quod sunt in usum dominorum, et
etiam secundum quod unusquisque magis aptus est ad serviendum. Sic
divina misericordia rationalibus distribuit propter seipsos, quia totum
fit propter bonum eorum, vel propter malum. Unde eis omnia sunt vel
praemia vel poenae meritorum. Quae autem irrationalibus fiunt, vel ad
salutem hominum fiunt, vel ad completionem universi, ut habetur III
Reg. XIII, quod quidam propheta occisus est a leone, et hoc
propter culpam. Mus occiditur a catto ad servandum bonum universi.
Hic est enim ordo universi, ut unum animal vivat de alio. Ideo
consequenter ostendit aliam curam habere de hominibus et brutis, cum
dicit vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. Ostendit quod
differentia est providentiae Dei, ex quo diversimode providet.
Dixerat enim quod de passeribus non cadit unus in terram sine patre:
hic vero dicit, quod nedum vos non cadetis, sed nec capilli vestri.
Et hic notat providentiam circa minimos actus, quia omnia quae in
ipsis sunt, ordinantur ad eos, et de his providet dominus. Sed
notandum quod dicit numerati sunt. Sed ratio est, quia consuetum
est, quod illud quod vult aliquis sibi retinere, illud numerat; quod
vult autem dispensare, alii tradit. Unde haec est differentia inter
providentiam rationabilium et aliorum, quia immediate ordinantur ad
Deum, quia talis creatura capax Dei est, aliae vero non. Item quae
numeramus, nobis conservare volumus; et ideo non dixit superius, quod
passeres numerati sunt, quia non in perpetuum durant; sed homines ita
sunt ut in perpetuum durent, quia anima perpetua est. Sed hic est
quaestio: si capilli numerati sunt, nonne totum in resurrectione
reintegrabitur, quod de capillis abscinditur? Et si hoc, indecens
erit longitudo. Dicunt aliqui quod non perit materies; sed quod erit
superfluum in una parte, cedet in aliam partem. Sed dato quod nihil
fuerit diminutum, quid inde fiet? Ideo intelligendum est quod fuit
hic triplex opinio. Quidam dixerunt, quod non resurget nisi quod est
de veritate humanae naturae. Alii vero quod non resurget nisi quod
decisum est ab Adam, quod sic multiplicatum est in tantam
magnitudinem. Alii vero quod non solum quod ab Adam, sed etiam quod
decisum est a proximo parente. Unde quicquid additur, quod est de
veritate humanae naturae, resurget; sed quod pertinet ad quantitatem
partium, non resurget. Sed contra hoc videtur, quod calor agens in
humidum nutrimentale agit etiam in radicale, et ita homo non consumit
unum, quin consumat alterum, cum permisceantur ad invicem. Ideo
aliter dicendum videtur, quod quicquid est de veritate, remanebit
solum quantum ad complementum pertinet. Appello autem illud, quod est
de veritate humanae naturae, carnem secundum speciem; aliud autem,
carnem secundum materiam. Caro autem secundum speciem resurget, non
secundum materiam. Sed quid est dictu carnem secundum speciem?
Dicendum quod partes hominis possunt considerari aut quantum ad
formam, aut quantum ad materiam. Quantum ad formam semper manent.
Si autem consideremus materiam subtractam, aliquid fluit et refluit,
ut patet in igne. Si autem igni addantur ligna, ignis secundum
speciem manet idem; tamen fluit materia secundum subtractionem
lignorum. Unde resurget quod magis perfectum est. Unde non dicit:
capilli vestri ponderati sunt, sed numerati sunt: unde non resurgent
in pondere, sed in forma. Nolite timere et cetera. Hic ostendit
securitatem ex quo non possunt nisi parum: et illud quod possunt, non
possunt sine Dei providentia. Nolite ergo timere: multis passeribus
meliores estis vos. Omnia enim subiecisti sub pedibus eius, oves et
boves universas, insuper et pecora campi; ut habetur in Ps.
VIII, 8. Et Gen. I, 26: faciamus hominem ad imaginem et
similitudinem nostram; et sequitur: et praesit volatilibus caeli, et
piscibus maris, et bestiis, universaeque terrae, omnique reptili quod
movetur in terra. Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus,
confitebor et ego eum coram patre meo. Hic tangit utilitatem, quae
provenit ex ipsius confessione. Secundo, damnum quod provenit ex
negatione, ibi qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego
eum coram patre meo. Dicit ergo: ita volo quod moriamini et
patiamini. Et quare? Certe propter utilitatem vestram. Quia qui me
confitebitur coram hominibus et cetera. Et elidit errorem cuiusdam,
qui dicebat non esse necessarium confiteri fidem, nisi coram Deo in
corde, non autem ore coram hominibus; quod hic patet falsum, quia
corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem,
Rom. X, v. 10. Confitebor illum coram patre meo, scilicet cum
habebo accessum ad patrem, quando dicetur venite, benedicti patris mei
et cetera. Sed possent dicere: tu es in terra, hoc potest parum
valere; ideo addit qui est in caelis, et ille habet potestatem. Qui
autem negaverit verbo, ut Petrus, vel facto, sicut illi de quibus
dicitur ad Titum I, 16: quidam ore confitentur se nosse Deum,
factis autem negant. Negabo et ego eos, quando dicet, sicut habetur
supra c. VII, 23: numquam novi vos, idest numquam approbavi
vos. Nolite arbitrari quod venerim pacem mittere in terram et cetera.
Supra monuit discipulos, quod non desisterent a praedicatione
veritatis, nec propter opprobria, nec propter timorem mortis, nunc
autem monet, quod non desistant etiam propter affectum carnalem. Et
primo ostendit quod imminet eis separatio ab affectu carnali; secundo,
quomodo debent se habere, ibi qui amat patrem aut matrem plus quam me,
non est me dignus. Circa primum tria facit. Primo excludit
intentionem opinatam; secundo suum proponit propositum; tertio
exponit. Secunda ibi non veni pacem mittere; tertia ibi veni enim
separare hominem adversus patrem suum et cetera. Dicit ergo: possent
ita opinari: quid est, domine, quod tot evenient nobis? In adventu
tuo credebamus habere pacem. Et ideo dicit nolite arbitrari et
cetera. Sed quid est quod dicit? Nonne habetur Lc. II, 14,
quod nato domino cecinerunt Angeli, gloria in excelsis Deo, et in
terra pax hominibus bonae voluntatis? Et ipse episcopus cum primo
vertitur ad populum, dicit: pax vobis, et supra nuntiavit dominus
pacem? Ideo dicendum quod duplex est pax, videlicet bona, et mala.
Nomine pacis concordia significatur. Est pax mala, de qua habetur
Sap. XIV, 22: sed in magno viventes inscientiae bello, tot et
tam magna mala pacem appellant. Ista pax est carnalium affectuum.
Istam non veni ponere. Unde Apoc. VI, 14: datum est ei ut
sumeret pacem de terra. Est et pax bona, de qua Eph. II, 14:
ipse est pax nostra qui fecit utraque unum; et ideo Angeli
cecinerunt, Lc. II, 14: et in terra pax hominibus bonae
voluntatis. Ideo, non veni mittere pacem, sed gladium. De ratione
gladii est dividere. Iste gladius est verbum Dei; Hebr. IV,
12: vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio
ancipiti. Unde etiam: gladium spiritus, quod est verbum Dei, ad
Eph. ult., 17. Iste gladius missus est in terram. Et quidam
crediderunt, quidam non. Et ideo fit bellum, ut habetur ad Gal.
IV, 9: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa,
quibus denuo servire vultis et cetera. Unde venit separare istam
divisionem. Venit ergo mittere gladium etc. scilicet verbum, sed
partim, quia quidem crediderunt, et hoc ex eo fuit; quidam vero non,
et hoc ex malitia sua. Hoc tamen causatur etiam ab eo, quia
permittit, sicut habetur ad Rom. I, 26: propterea tradidit illos
Deus in passiones ignominiae. Sed posset aliquis dicere: venisti
separare. Inter quos venisti? Nonne inter diversos et extraneos?
Et ostendit quod non, sed inter coniunctissimos. Veni enim,
inquit, separare hominem adversus patrem et cetera. Duplex est enim
maxima coniunctio: quaedam est coniunctio naturalis; quaedam
domestica, vel oeconomica; ideo contra utramque mittit gladium.
Amicitia naturalis fundatur super actum naturalem, et hic est
generatio, vel coniunctio maris et feminae: domestica vel oeconomica
super affinitatem. Contra primam ergo veni separare hominem adversus
patrem. Sed est quaestio. Dictum est supra non veni solvere legem,
sed adimplere. Sed lex praecipit: honora patrem tuum et cetera.
Solutio. Dico quod debes ei obedire ubi non retrahit a Dei amore;
sed ubi retrahit, non teneris obedire. Et filiam adversus matrem
suam: et hoc quantum ad generationem. Et nurum adversus socrum suam.
Et in hoc communicat nova lex veteri, ut habetur Ex. XXXII,
ubi dicitur: si quis est domini, coniungatur mihi. Congregatique
sunt ad eum omnes filii levi, quibus ait: ponat vir gladium super
femur suum. Et sequitur, et occidat unusquisque fratrem suum, et
amicum. Et illud reputatum est ad laudem Levitarum, ut habetur
Deut. XXXIII, 8, ubi dicitur, levi quoque ait: perfectio
tua et doctrina a viro sancto tuo. Et sequitur, qui dixit patri suo,
et matri suae, nescio vos; et fratribus suis, ignoro vos: et
nescierunt filios suos. Sed hic est quaestio, quia hic enumerat sex
personas; in Luca XII, 53 vero non enumerantur nisi tres. Et
dicendum quod idem est utrobique, quia eadem est mater, et socrus
uxoris eius. Item ponit quae ad familiaritatem pertinent, ubi dicit
et inimici hominis domestici et cetera. Et habetur Ier. XX,
10: et audivi contumelias multorum, et terrorem in circuitu:
persequimini, et persequemur eum: ab omnibus viris qui erant pacifici
mei. Et videte quia totum istud habetur Michaeae VII, 6: filius
contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam,
nurus contra socrum suam, et inimici hominis domestici eius. Qui amat
patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus. Hic ostendit
quomodo in ista divisione se debeant habere. Si vis recipere gladium
domini, oportet quod dividaris ab istis quos dixit. Sed diceret
aliquis: nolo dividi a patre, et huiusmodi; ideo dicit qui amat
patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus. Hortatur dominus ut
omni amori carnali praeponatur. Et primo ponit exhortationem; secundo
utilitatem inde sequentem, ibi qui recipit vos, me recipit. Et ponit
tres gradus. Naturale enim est quod homo diligat patrem, sed magis
naturale quod pater filium diligat: item plus naturale quod diligat
seipsum. Quare ergo pater plus diligit filium, quam e converso?
Assignant quidam rationem, quia pater habet plus scire de filio, si
sit filius, quam filius de patre. Item quanto aliquis diutius
adhaeret alicui, tanto magis radicatur in amore eius. Item alia
ratio, quia unusquisque magis diligit se quam alium. Sed filius est
quaedam pars separata ab eo, pater autem non est pars filii; ideo et
cetera. Item naturale est quod unumquodque diligat facturam suam.
Sed diversitas est secundum aliquos, quia quoad aliquid filius magis
diligit patrem: naturaliter enim fit descensus a patre in filium,
tamen naturaliter filius subditus est patri; ideo pater naturaliter
diligit filium, etiam pater spiritualis, ut habetur I Cor. IV,
v. 14: non ut confundam vos, hoc scribo, sed ut filios carissimos
moneo. Sed filii naturaliter subiecti sunt patri; ideo naturaliter
honorant patrem, et magis irascuntur de iniuria patri illata quam
sibi, et magis appetunt gloriam patri quam sibi; Prov. XVII,
6: gloria filiorum patres eorum. Unde qui amat patrem aut matrem
plusquam me, non est me dignus, quia ipse est Deus. Deus autem prae
cunctis est diligendus; Iob XXXII, 21: non accipiam personam
viri, et Deum homini non aequabo. Deus enim ipsa bonitas est; ideo
magis amandus. Non est ergo me dignus qui amat patrem aut matrem
plusquam me. Et qui amat filium aut filiam et cetera. Quare diligit
filius patrem? Dicendum, quod quicquid habet filius, habet a patre:
habet enim a patre nutrimentum et doctrinam. Et hoc non potest filius
dare patri; sed quae filius recipit a patre, abundantius recipit a
Deo. Ipse enim docet nos, ut habetur Iob c. XXXV, 11: qui
docet nos super iumenta terrae, et super volucres caeli erudit nos et
cetera. Item pascit nos, ut dicitur in Gen. de Iacob. Item
conservat nos in perpetuitatem. Et hoc magis habet a Deo homo quam
filius a patre. Ideo semper magis est diligendus Deus. Scio quod
redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et
rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum, Iob
XIX, 25.
|
|