|
Et qui non accipit crucem suam. Ita dictum est quod qui amat patrem
etc. immo dico plus: qui amat seipsum plusquam me, non est me
dignus. Quia nihil potest replere totum affectum nisi Deus. Et ideo
Deut. VI, 5: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex
tota anima tua, ex tota fortitudine tua. Unde dicit qui non accipit
crucem suam et sequitur me, non est me dignus. Intelligit, quod qui
non est paratus etiam mortem pati propter veritatem, et illam maxime
mortem, scilicet mortem crucis non est me dignus: immo etiam debet
gloriari de cruce, sicut habetur ad Gal. ult., 14: mihi autem
absit gloriari nisi in cruce domini. Et in hoc praenuntiat mortem
suam, et modum mortis; I Pet. II, 21: Christus passus est
pro nobis, vobis relinquentes exemplum, ut sequamini vestigia eius.
Item aliter exponitur. Quia ille crucem accipit, qui carnem
affligit, ut habetur ad Gal. V, 24: qui Christi sunt, carnem
suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis suis et cetera. Item
crux fertur in corde, quando contristatur pro peccato, ut dicebat
apostolus, II Cor. XI, 29: quis scandalizatur, et ego non
uror? Item non sufficit istud, nisi sequatur dominum. Unde et
sequitur me. Si ieiunas, si compateris proximo, non propter me, non
es me dignus. Magnum est enim sequi dominum, ut habetur Eccli.
XXIII, 38: gloria magna est sequi dominum. Sed possent
dicere, quid inde habebimus? Ideo ostendit poenam inobedientium;
unde dicit qui invenit animam suam, perdet eam. Anima sumitur pro
vita. Aliquis quando est in periculo amittendi denarios, consuevit
dicere: amisi denarios; et si liberetur a periculo, dicit se
invenisse denarios. Similiter si aliquis est in periculo corporis, et
aliqua occasione liberatur, dicit invenisse vitam suam. Qui ergo
invenit vitam suam, et in periculo fuerit propter me, et neget me, ut
inveniat vitam, non est me dignus. Et qui perdiderit animam, idest
vitam, idest si exposuerit se morti propter me, inveniet eam; Prov.
c. VIII, 35: qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet
salutem a domino. Qui recipit vos, me recipit. Hic ponit remedium.
Tu dicis quod ita faciamus. Unde poterimus vivere? Da nobis
indulgentiam. Sicut Papa dat legatis potestatem indulgendi, ita dat
dominus mercedem recipientibus eos. Et ponit tria, quorum duo
pertinent ad minores. Dicit ergo. Qui recipit vos, me recipit:
quia Deum habebunt, quia vos estis membra mea, quia membrum de
membro. Unde me recipit. Sed possent dicere: tu es pauper: non est
magnum recipere pauperem, sive te. Immo qui me recipit, recipit eum
qui me misit, quia, sicut habetur Io. V, 23, qui honorificat
filium, honorificat et patrem meum. Magnum est Deum habere
hospitem, sicut Abrahae reputatum est ad laudem, ut habetur Hebr.
c. XIII, 2. Item aliud consequetur, scilicet mercedem
prophetae. Unde qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem
prophetae accipiet. Duo excellentia sunt in propheta. Scilicet
prophetia, Ioel II, 28: effundam de spiritu meo super omnem
carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae, item donum
iustitiae; I ad Cor. I, 30; ex ipso autem vos estis qui factus
est nobis sapientia et iustitia. Qui recipit prophetam in nomine
prophetae. Potest sic intelligi: qui recipit prophetam in nomine
prophetae, idest eo quod propheta est, mercedem prophetae recipiet.
Vel aliter. Tu dicis quod recipiamus apostolos: sed venient aliqui
pseudoprophetae, vel pseudoapostoli. Ideo dicit: non facio vim de
veritate, sed de nomine. Quia qui in nomine prophetae recipit,
mercedem habebit. Et quam? Eamdem quam haberes si verum prophetam
reciperes. Unde dicit mercedem prophetae, idest quam haberet pro
propheta. Item non facit vim quis sit ille, utrum unus vel alter.
Qui enim recipit prophetam, recipit mercedem prophetae, quia propheta
inde pronior est ad exercendum opus suum; quia non solum qui faciunt,
mercedem recipiunt, sed etiam qui facientibus consentiunt, ut habetur
Rom. I in fine. Unde si cooperaris ad bonum, de bono illo recipis
mercedem; si ministras subsidia vitae, accipis mercedem; quia aliter
non posset officium implere. Et idem est quod sequitur: qui recipit
iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. Sed posset dicere
aliquis: si veniret Petrus, vel Elias, libenter reciperem eum;
ideo subdit et quicumque potum dederit uni ex minimis, idest
fidelibus, ut habetur inf. c. XXV, 40: amen dico vobis, quod
uni ex his fratribus meis minimis fecistis, mihi fecistis etc.; quasi
dicat: non curo utrum magni vel parvi sint. Posset aliquis dicere:
pauper sum; non habeo quid dare; ideo addit calicem aquae frigidae:
non dicit aquae calidae propter inopiam lignorum, ne posset se sic
excusare; unde vult dicere: quicquid minimum fecerit, habebit
mercedem suam. Et hoc confirmat dicens, amen dico vobis, non perdet
mercedem suam; Is. XL, 10: ecce dominus veniet; et sequitur:
et merces eius cum illo, et opus illius coram illo.
|
|