|
His dictis, transiit dominus ut doceret et praedicaret; et hoc
propter tria. Una ratio est, ut quod verbo dixerat, monstraret
exemplo; Act. I, 1: coepit Iesus facere et docere. Item, ut
ostenderet quod etiam impiis est praedicandum. Unde ad Rom. I, v.
14: sapientibus et insipientibus debitor sum. Item, ut aliis daret
locum praedicandi, ut habetur I Cor. XIV, 30: quod si aliquid
fuerit revelatum sedenti, prior taceat. Ioannes autem cum audisset in
vinculis opera Christi. Posita est doctrina Christi, et
confirmata, et instructi sunt praedicatores; hic confutantur
rebelles. Et primo confutat discipulos Ioannis; secundo Scribas,
ibi illis autem abeuntibus et cetera. Circa primum tria facit. Primo
dubitantes confutat; secundo arguit turbas, ibi cui autem similem
aestimabo generationem istam? Tertio persolvit gratias de fide
apostolorum, ibi in illo tempore respondens Iesus dixit et cetera.
Circa primum primo ponitur quaestio; secundo quaestionis solutio, ibi
et respondens Iesus et cetera. Dicit ergo cum audisset in vinculis
opera Christi. Ponitur occasio, quare misit istos. Idem habetur
Lc. VII, 18: tamen alio ordine. Dicit ergo quod erat in
vinculis, ut Sup. IV. Tunc incepit Iesus miracula facere. Et
hoc erat conveniens, ut sol non appareret dum nubes essent. Infra:
lex et prophetae usque ad Ioannem. Opera, idest miracula,
Christi, mittens duos de discipulis suis, ait illi. Quidam volunt
ex hoc condemnare Ioannem, quia dubitavit an esset Christus, et
constat quod dubius in fide est infidelis. Ambrosius super Lucam
dicit, quod haec quaestio non fuit infidelitatis, sed pietatis: non
enim loquitur de adventu in mundum, sed de adventu ad passionem. Unde
miratur si venerat ad patiendum, sicut dixit Petrus: propitius esto
tibi, domine. Sed contra dicit Chrysostomus, quia Ioannes a
principio praescivit, cum dixit, ecce agnus Dei, Io. I, 29.
Constat ergo quod scivit eum fore hostiam immolandam; unde commendatur
hic a domino, quod sit plusquam propheta; sed prophetae noverunt
futura. Alia ratio est Gregorii, quod non est quaestio de adventu in
mundum, nec ad passionem, sed de descensu ad Inferos, quia Ioannes
propinquus erat eundo ad Inferos, ideo voluit certificari tu es qui
venturus es et cetera. Sed contra hoc obiicit Chrysostomus. Apud
illos qui sunt apud Inferos, non est status poenitentiae: unde
videtur, quod frustra diceret istud. Sed hoc non est contra
Gregorium, quia voluit non ut nuntiaret captivis conversionem, sed
iustis ut gauderent. Alia responsio. Legimus quod dominus multoties
interrogaret, non quia dubitaret, sed ut calumniam tolleret, ut in
Io. XI, v. 34 interrogavit de Lazaro, ubi posuistis eum? Non
quia ignoraret, sed ut illi qui ostenderent sepulcrum, non possent
negare, nec calumniari: ideo sic fuit de Ioanne. Quia discipuli
eius calumniabantur de Christo, ideo ipse misit, non quia ipse
dubitaret, sed ne ipsi calumniarentur, sed confiterentur. Sed quare
non ante miserat? Quia ante semper erat cum eis, et ideo certificabat
eos; sed cum voluit discedere ab eis, voluit quod ipsi per Christum
essent certi. Dicit ergo tu es qui venturus es, an alium expectamus?
Verum est, quod patres nostri expectaverunt te, ut habetur Exod.
IV. Et respondens ait illis et cetera. Hinc tangitur Christi
responsio. Ioannes habuit multos discipulos, ut habetur Io. IV.
Erat ergo inter eos contentio, quia videntes opera Christi
praeferebant Christum Ioanni. Item videntes abstinentiam Ioannis,
praeferebant Ioannem Christo. Unde primo quaestionem ponit; secundo
commendat Ioannem. Circa primum respondet secundum adventum ad
passionem. Veniet tempus quo Deus passurus est, et multi
scandalizabuntur, quia Iudaeis scandalum, I Cor. I, 23. Unde
respondet quando hoc erit. Secundum Chrysostomum ostendere vult quod
ille venit, quem prophetae praedixerunt. Unde per prophetas tria
erant promissa. Aliquando promittebatur adventus Dei, in aliquibus
adventus novi doctoris, in aliquibus adventus sanctificationis et
redemptionis. Quomodo ergo cognoscemus quod iste veniet? Et
respondet eo modo quo respondetur Is. cap. XXXV, 4: ecce Deus
veniet, et salvabit nos et cetera. Unde videbitis ista miracula.
Nuntiate ergo Ioanni quae audistis, in doctrinis. Et vidistis, in
miraculis. Item promittebatur doctor; Ioel II, 22: filii
Sion, exultate; et sequitur, quia dedit vobis doctorem iustitiae.
Caeci vident et cetera. Et hoc ad litteram. Item, si quaeris
quando veniet. Is. LXI, 1: spiritus domini super me, ad
annuntiandum mansuetis misit me, vel ad evangelizandum; et hoc
significatur, cum dicitur pauperes evangelizantur. Aliquid proprium
voluit significare, quasi dicat: veniet ponere novam doctrinam.
Pauperes evangelizantur, idest evangelizatur paupertas; unde Sup.
V, 3: beati pauperes spiritu etc.; Lc. IV, 18: spiritus
domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit
me. Item veniet aliquis sanctificatus sanctificans peccatores. Unde
Is. VIII, 13: dominum exercituum, ipsum sanctificate. Unde
aliquibus promittebatur sanctificatio, quibus sanctificatis alii
scandalizabuntur; unde dicitur et beatus qui non fuerit scandalizatus
in me. Unde ad Hebr. ult., 12: propter quod et Iesus ut
sanctificaret per proprium sanguinem populum, extra portam passus est.
Ideo ostendit signa de adventu. Et si moraliter loquamur, per hoc
significatur totus processus sanctificationis hominis. Primo enim
peccatori accidit caecitas, quando ratio obtenebratur; Ps.
LVII, 9: supercecidit ignis, et non viderunt solem; et Is.
XLIII, 8: educ foras populum caecum, et oculos habentem.
Claudus dicitur quando ad diversa mens trahitur, ut dicitur III
Reg. cap. XVIII, 21: ut quid claudicatis in duas partes?
Item fit ulcerosus in insidiis, et leprosus, quia tunc retrahi non
potest, et alios inficit. Et post surdus efficitur, quia castigatio
non auditur. Ulterius moritur; Ephes. c. V, 14: surge qui
dormis, et exurge a mortuis. Et omnes istos sanat dominus. Ultimo
fit pauper spiritu, ita quod non est in eo sanitas; Ps.
XXXVII, 8: quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non
est sanitas in carne mea et cetera. Et istos dominus sanat, et sanati
in quamdam soliditatem mentis conscendunt, ubi est vera pax: pax multa
diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum, Ps.
CXVIII, 165. Illis autem abeuntibus et cetera. Hic
satisfacit dubitationi turbarum. Turbae autem audierant testimonium
Ioannis de Christo; sed modo videbantur dubitare. Tria enim
poterant habere in corde, quia triplici ratione mutat aliquis verbum
suum: vel propter animi levitatem, vel propter aliquod commodum, vel
quia ex humano spiritu, quando nesciat veritatem, et post cognoscat
illam. Ps. XCIII, 11: scit enim Deus, quoniam cogitationes
hominum vanae sunt. Ideo primo excludit ab eo levitatem; secundo
appetitum commodi; tertio ostendit eum propheticam habere veritatem.
Dicit ergo illis abeuntibus et cetera. Docet nos dominus magnam
curialitatem, quia noluit Ioannem laudare discipulis suis
praesentibus, sicut nec aliquem in sua praesentia, sicut habetur
Prov. XXVII, 2: laudet te alienus, et non os tuum:
extraneus, et non labia tua. Quia si bonus est qui laudatur,
erubescit; si malus est, adulatur. Coepit Iesus dicere ad turbas:
quid existis in desertum videre? Numquid existis ad videndum
arundinem? Non. Sed existis videre hominem firmum. Arundo autem de
facili movetur; unde animus cito mutabilis ventus reputatur. Ad
Ephes. IV, 14: ut non simus iam parvuli fluctuantes, et
circumferamur omni vento. Item non est levis pro aliquo commodo. Sed
quid existis videre? Omnes enim divitiae ad aliquam utilitatem
pertinent corporis, et hoc vel in cibo, vel in vestitu: et constat
quod in nullo horum facit vim. Non est ergo credendum quod pro aliquo
commodo hoc dicat; unde dicit quid existis videre? Hominem mollibus
vestitum? Et quare non facit mentionem de cibo? Quia non poterat
esse dubium. Vestiebatur autem de pilis camelorum. Unde qui mollibus
vestiuntur, non sunt in deserto, sed in domibus regum. Aliter
exponitur secundum Chrysostomum. Aliqui ex natura leves fiunt,
aliqui ex deliciis, ut Os. IV, 11: fornicatio, et vinum, et
ebrietas auferunt cor. Primum amovet per prius dictum: secundum per
hoc quod dicit mollibus vestitum; ideo non est inconstans ex deliciis
vitae. Sed hic potest fieri quaestio de deliciis vestitus, utrum sit
peccatum; quia si non est peccatum, non imputaretur illi diviti, qui
quotidie induebatur purpura et bysso, Lc. XVI, 19. Respondet
Augustinus, quod talia non sunt consideranda, sed affectus utentis:
quilibet enim debet indui ad modum simul conviventium, ideo magis
enucleanda est consuetudo. Nam in aliquibus terris omnes, aut plures
induuntur serico. Unde aliqui strictius induunt, aliqui latius, et
utroque modo distinguitur: si restrictius, aut intentione bona, et
hoc est bonum: aut propter vanam gloriam, et hoc malum. Si latius,
aut propter superbiam, et hoc malum: aut propter significationem, ut
pontifex et sacerdos, et hoc bonum. Mystice per homines qui mollibus
vestiuntur, significantur adulatores: ille enim mollibus vestitur,
qui verbis blandis molitur, ut in ore homines superbi quaerant
gloriam. Et Prov. XXIX, 12: princeps qui libenter audit
verba mendacii, omnes ministros habet impios. Sed dicerent: non est
inconstans, sed humano spiritu loquitur, ideo hoc amovet sed quid
existis videre? Prophetam et cetera. Unde testimonium perhibet quod
non humano spiritu, sed prophetico loquebatur. Unde primo ostendit
eum esse prophetam; secundo plusquam prophetam. Fuit enim propheta,
ut habetur Lc. I, 76: et tu, puer, propheta altissimi vocaberis
et cetera. Item extollit eum super prophetas dicens dico vobis: etiam
plusquam prophetam: et hoc quantum ad tria. Primo, quia prophetae
est futura praedicere; iste autem non solum futura, sed etiam
praesentia ostendit dicens: ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum
mundi. Item non dicitur solum propheta, sed etiam Baptista, ut
supra cap. III. Item praecursor, ut habetur Lc. I, v. 76:
praeibis enim ante faciem domini parare vias eius. Item quantum ad
modum: miraculosius enim egit, quam propheta, quia iste ex utero
prophetavit, alii non, ut habetur Lc. I, 44: ecce enim ut facta
est vox salutationis tuae in auribus meis, exultavit infans in gaudio
in utero meo. Hic est enim de quo scriptum est. Hic probat dominus
excellentiam Ioannis. Et primo per auctoritatem; secundo per
specialia eius privilegia, ibi amen dico vobis et cetera. Dicit
ergo: dixi quod est plusquam propheta, de quo habetur Mal. III,
1: ecce ego mitto Angelum meum, qui praeparabit viam tuam ante te et
cetera. In hac auctoritate ponuntur excellentiae Ioannis, quia primo
vocat eum Angelum: Angelus enim est supra prophetam, quia sicut
sacerdos est medius inter prophetam et populum, sic propheta inter
Angelos et sacerdotes. Angelus autem inter Deum et prophetas; unde
Zacharias dicit: Angelus qui loquebatur in me, Zach. I, 9.
Angelus est nomen officii, non naturae; unde Ioannes Angelus
dicitur ex officio. Differentia est enim inter Angelum et prophetam,
quia Angeli manifeste vident, unde habetur inf. XVIII, 10,
ubi dicitur: dico enim vobis, quia Angeli eorum semper vident faciem
patris mei qui in caelis est. Angeli semper vident faciem Dei,
prophetae vero non. Unde sicut Angeli semper vident faciem patris,
sic Ioannes specialiter Christum vidit: et ideo quia specialiter,
ideo dicit meum. Item dicit ante faciem meam. Quando rex vadit,
praecedunt multi, sed magis familiares praecedunt faciem suam; sic
Ioannes honorabilior dicitur, quia missus ante faciem eius: tanto
enim honorabilior, quanto propinquior. Item iste praeparabat viam,
quia baptizabat; unde dicit qui praeparabit viam ante te. Amen dico
vobis et cetera. Supra commendavit dominus Ioannem per auctoritatem
prophetae; nunc intendit eum commendare propriis verbis, et
auctoritatem prophetae exponit: et tria facit. Primo commendat ipsum
quantum ad differentiam omnis ordinis et status. Et primo secundum
differentiam caelestium et terrestrium; secundo quantum ad differentiam
legis et Evangelii; tertio quantum ad differentiam praesentis saeculi
et futuri. Et primo ostendit eum excellentem inter terrestres;
secundo ostendit eum minorem inter caelestes, ibi qui autem minor est
in regno caelorum, maior est illo. Dicit ergo: dictum est quod
Ioannes est Angelus, et, ut in summa breviter comprehendam dico
vobis: inter natos mulierum non surrexit maior. Proprie locutus est
cum dixit surrexit, quia omnes nascuntur filii irae, ut habetur ad
Ephes. II, 3: eramus natura filii irae, sicut et ceteri.
Quicumque ergo potest ad statum gratiae pervenire, surgit. Unde
inter natos mulierum et cetera. Et significanter loquitur, ut ab hac
universalitate excludatur Christus, quia mulier corruptionem sonat,
sed foemina sexum; unde si alicubi invenitur filius mulieris, ut in
Io. XIX, 26: mulier, ecce filius tuus, sexum tunc nominat,
non corruptionem. Sed quid est quod dicit inter natos mulierum non
surrexit maior? Estne propter hoc maior omnibus? Dicit Hieronymus,
quod non sequitur: si non surrexit maior, ergo est maior.
Chrysostomus autem dicit, quod maior est omnibus. Secundum ergo
primam expositionem dico quod argumentum illud in Angelis, ubi est
ordo, valorem haberet, quod ille, quo non est alius maior, est
maximus; sed inter homines non habet veritatem, quia inter homines non
est ordo secundum naturam, sed solum secundum gratiam. Item si
dicatur maior omnibus patribus veteris testamenti, non est
inconveniens: ille enim maior et excellentior est, qui ad maius
officium est assumptus: Abraham enim maior est inter patres quoad
probationem fidei; Moyses vero quoad officium prophetiae, ut habetur
Deut. ult., 10: non surrexit propheta ultra in Israel sicut
Moyses. Omnes isti praecursores domini fuerunt; nullus autem fuit in
tanta excellentia et favore; ideo ad maius officium est assumptus;
Lc. I, 15: erit enim magnus coram domino. Qui autem minor est
in regno caelorum, maior est illo. Occasione istorum verborum quidam
locum calumniandi invenerunt: volunt enim omnes patres veteris
testamenti damnare; si enim maior est aliis, sequitur quod alii non
sunt de numero salvandorum, quia per regnum caelorum praesens Ecclesia
designatur. Si ergo Ioannes non fuit de praesenti Ecclesia, non
fuit de numero electorum, ergo minus alii. Et haec opinio est
erronea, quia constat quod id quod dominus dicit, in laudem Ioannis
introducitur. Potest autem haec locutio exponi tripliciter. Primo,
ut per regnum caelorum ordo beatorum intelligatur: et qui inter illos
est minor, maior est quolibet viatore. Et ideo praesentem statum
appellat dominus pueritiam. Unde I ad Cor. XIII, 11: cum
autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli, unde nominat
viatores parvulos. Et hoc verum est intelligendo de maioritate
actuali: actu enim maior est qui comprehensor est. Secus de
maioritate virtuali, sicut una parva herba maior dicitur virtute,
licet alia maior sit quantitate. Aliter potest exponi, ita quod per
regnum caelorum praesens Ecclesia designetur: et hoc est, quod minor
non dicitur universaliter, sed minor tempore. Supra III et Io.
I, v. 15: qui post me venit, ante me factus est. Unde ille qui
minor est, maior est illo. Vel aliter potest exponi, quod aliquis
dicitur maior dupliciter: vel quantum ad meritum; et sic multi
patriarchae sunt maiores aliquibus novi testamenti, sicut dicit
Augustinus quod caelibatus Ioannis non praefertur coniugio Abrahae:
aut comparando statum ad statum, sicut virgines meliores sunt
coniugatis; non tamen quaelibet virgo melior quolibet coniugato: unde
Ioannes habet istam dignitatem, quod est in quodam confinio, quia
maior viatoribus, sed minor comprehensoribus; unde tenet locum
medium. A diebus autem Ioannis usque nunc et cetera. Hic
commendatur quantum ad distinctionem novi et veteris testamenti. Et
notatur excellentia Ioannis, quia est principium novi testamenti, et
finis veteris. Ita dixi, quod qui minor est in regno caelorum, maior
est illo: et hoc pertinet ad hoc, quod ipse est principium novi
testamenti: sed a diebus Ioannis Baptistae, idest a praedicatione
Ioannis, regnum caelorum vim patitur. Hoc tripliciter exponitur.
Scitis quod in raptu quaedam violentia est, et quidam conatus; unde
oportet quod peccator ad hoc quod possit venire ad regnum caelorum,
assurgat ad spiritualia, et conetur multum. Aliter exponitur.
Scitis quod rapina est proprie quando alienum praeter voluntatem domini
rapitur: praedicatio salutis missa est Iudaeis, et per Christum
ubique. Ipse dicit infra XV, 24: non sum missus nisi ad oves,
quae perierunt domus Israel. Et cum ad eos mitteretur, non
receperunt; tamen illi quibus non mittebatur, propter humilitatem
rapiebant. Unde supra VII, 12: multi venient ab oriente et
occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno
caelorum; filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores et
cetera. Et infra XXI, 43: auferetur a vobis regnum et dabitur
genti facienti fructus eius. Ideo isti violenter rapiunt. Et haec
est expositio Hilarii. Tertia expositio est. Illud quod rapitur,
cum festinatione rapitur, unde Iob: sicut torrens qui raptim transit
in convallibus, et hoc propter motus velocitatem. Et quia praedicatio
ita commoverat corda omnium, videbatur festinus cursus; ideo dicit vim
patitur, quia per modum cuiusdam festinationis tendunt ad regnum; unde
ab ipso incepit Evangelium, et ipse est finis legis. Unde Christus
dicit omnes enim prophetae et lex usque ad Ioannem prophetaverunt:
quia omnes prophetae propter Christum; et inceperunt impleri a
praedicatione Ioannis. Unde Lc. ult., 44: oportet impleri quae
scripta sunt de me. Et hoc usque ad Ioannem. Sed quid est?
Numquid post Ioannem non fuerunt prophetae? Nonne legimus infra
XXIII, 34: ecce mitto ad vos prophetas, sapientes et
Scribas? et cetera. Dicendum quod propheta ad duo mittitur: ad
confirmandam fidem, et corrigendos mores; Prov. XXIX, 18:
cum prophetia defecerit, dissipabitur populus. Ad confirmandam
fidem, ut habetur I Petr. I, 10: de qua salute exquisierunt,
atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vobis gratia
prophetaverunt, scrutantes in quod vel in quale tempus significaret in
eis spiritus Christi. Unde prophetia de istis duobus serviebat; sed
iam fides fundata est, quia iam promissa per Christum sunt completa.
Sed ad corrigendos mores numquam deficit, nec deficiet prophetia.
Habet ergo excellentiam Ioannes, quia in medio veteris et novae
legis; unde missus est ante faciem quasi simul cum Christo. Et si
vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. Hic ponit
excellentiam Ioannis quoad distinctionem praesentis et futuri. Elias
enim fuit praecursor domini, sicut Ioannes; unde Mal. IV, 5:
ecce ego mittam vobis Eliam prophetam et cetera. Et Ioannes est
Elias. Sed quid est quod dicit dominus? Quia interrogatus Ioannes
si esset Elias, dixit quod non. Per hoc autem amovetur quaedam
haeresis, quae posuit transmigrationem animae, quod anima videlicet
exibat de uno corpore, et intrabat aliud corpus, ideo anima Eliae
intraverat Ioannem, ut dicebat. Sed haec opinio falsa est, quia
ipse negavit quod esset Elias. Christus autem dixit, quod Ioannes
erat Elias propter triplicem similitudinem. Primo, quia sicut
Angelus dicitur similis Angelo, quia pares in officio, sic Elias et
Ioannes pares sunt officio, quia uterque praecursor; Lc. I, v.
76: ipse praeibit ante faciem domini parare vias eius et cetera.
Item quantum ad conversationem, quia vitam austeram duxit, ut habetur
III Reg. XIX, 6 ss. Item quantum ad persecutionem, quia
sicut ille persecutus est a Iezabel, ita iste ab Herode. Unde si
vultis accipere, secundum quod accipi debet, ipse est Elias. Et ut
ipsi intelligant quod istud dictum est mystice, subdit qui habet aures
audiendi audiat, idest, qui habet aures spiritualiter, audiat, et
intelligat.
|
|