|
Cui autem hic prorumpit in increpationem turbarum. Et primo ponit
quaestionem; secundo quamdam similitudinem; tertio eam exponit.
Procedit ergo sic. Ita comparatur Ioannes Eliae ratione officii,
sed cui comparabo hanc generationem? Et quare dicit hoc hic? Hoc
dicit sicut aliquis quando alicui fecit quicquid boni potuit, et ipse
est ingratus, nescit cui comparare eum; sic dominus omnia bona fecerat
generationi huic; unde Is. V, 4: quid ultra debui facere vineae
meae, et non feci ei? Cui ergo potero comparare tantam malitiam?
Notandum quod generatio aliquando in Scripturis pro congregatione
bonorum accipitur, aliquando malorum, aliquando utrorumque. Pro
congregatione bonorum, ut in Ps. CXI, 2: generatio rectorum
benedicetur. Pro congregatione mala, infra XII, v. 39, ubi
dicitur generatio mala et perversa. Pro utrisque, Eccle. I, 4,
ubi dicitur: generatio praeterit, generatio ventura est, terra autem
in aeternum stat. Similis est pueris sedentibus in foro et cetera.
Hic ponit quamdam similitudinem; et potest exponi secundum planum
litterae, vel secundum mysticum sensum. Primo ponit similitudinem de
pueris; secundo adaptat eam, ibi venit Ioannes neque manducans,
neque bibens et cetera. Notandum enim quod naturale est homini
quaerere delectationes, et semper quaerit illas, et nisi abstrahatur
per sollicitudines, statim ruit in malas delectationes, sed pueri non
habent sollicitudines, ideo vacant circa illa, quae sibi competunt,
hoc est ludere. Item notandum, quod homo naturaliter sociale est, et
hoc quia naturaliter unus alio indiget, unde delectatur in convictu;
unde philosophus I Polit.: omnis homo qui solitarius est, aut est
melior homine, et est Deus; aut peior homine, et est bestia. Unde
dicitur sedentibus in foro, quia nullus per se vult ludere, sed in
foro, ubi fit congregatio multorum. Item notandum, quod naturale est
homini quod delectatio eius sit in aliqua repraesentatione, unde si
videamus aliquid bene sculptum, quod bene repraesentet quod debet,
tunc delectamur; ideo pueri qui delectantur in ludis, semper ludos
suos faciunt cum aliqua repraesentatione vel belli, vel huiusmodi.
Item notandum, quod ad duas passiones terminantur omnes animi
affectus, scilicet vel ad gaudium, vel ad luctum. Qui clamantes et
cetera. Hoc est ita videndum. Ponamus quod sint pueri ex una parte,
et alii ex alia, ita quod quidam debeant cantare, alii saltare; unum
isti facere, alii eis respondere. Si isti canerent, et illi eis non
responderent secundum formam suam, iniuriarentur eisdem, unde dicunt
cecinimus vobis, et vos non saltastis. Item nihil ita immutat
animum, sicut cantus; unde computat Boetius in musica sua de quodam
qui coram Pythagora cum alio litigabat, et cantu alii loquebantur.
Tunc Pythagoras fecit mutari cantum, et ille quievit; unde omnes
exercebantur in musica. Ideo notandum, quod quidam cantus est propter
gaudium, sicut habetur Eccli. XL, 20: vinum et musica
laetificant cor; ideo dicitur cecinimus, idest cantum gaudii diximus,
et non saltastis. Item consuetudo est, quod sicut aliqui immutantur
ad gaudium, ita quidam ad fletum; unde Ier. IX, 17: vocate
lamentatrices, et assumant super nos lamentum et cetera. Ideo dicunt
lamentavimus, idest cantus lugubres fecimus, et vos non planxistis.
Mystice per pueros significatur populus veteris legis, inter quos
quidam fuerunt provocatores ad gaudium spirituale, ut David Ps.
XXXII, 1: exultate, iusti, in domino, quidam ad luctum, ut
Ioel II, 13: convertimini ad dominum in toto corde vestro, in
ieiunio, fletu et planctu et cetera. Unde possunt dicere cecinimus,
idest incitavimus vos ad spiritualem laetitiam, et non suscepistis:
lamentavimus, idest invitavimus ad poenitentiam, et vos non
acquievistis. Venit Ioannes et cetera. Hic adaptat similitudinem.
Et primo adaptat; secundo rationes assignat. Dupliciter homines
attrahuntur ad bonam vitam: quidam enim per speciem sanctitatis,
quidam autem per viam familiaritatis. Dominus et Ioannes diviserunt
sibi duas vias. Ioannes, immo dominus per Ioannem, elegit viam
austeritatis; per se elegit viam lenitatis: et tamen per nullum sunt
conversi. Unde dicit venit Ioannes non manducans, neque bibens: et
hoc ad litteram, quia multum abstinens fuit, et dicunt: Daemonium
habet, sicut hypocritae bonum in malum convertunt. Venit filius
hominis manducans, et bibens, idest differenter utens cibis, et non
valet ei, quia non creditis, immo dicitis ecce homo vorax, potator
vini, publicanorum amicus; contra illud Prov. cap. XXIII,
20: noli esse in conviviis potatorum et cetera. Hic notandum, quod
qui observaret dicta hominum, numquam aliquid bene faceret; Eccle.
XI, 4: qui observat ventos, non seminat, et qui considerat
nubes, numquam metet. Sed hic est quaestio. Quare elegit dominus
per se vitam leniorem, et per Ioannem asperiorem monstravit? Ista
ratio est, quia dominus confirmabat actus suos miraculis; Ioannes
autem non faciebat: ideo si nullam haberet excellentiam, non
approbaretur eius testimonium, sicut videmus in sanctis, quia unus
habet excellentiam in uno, alius in alio; ut Augustinus habuit
excellentiam in doctrina, Martinus in miraculis. Item alia ratio,
quia Ioannes purus homo erat, ideo abstinebat se a carnalibus
desideriis; Christus autem Deus erat: ideo si austeritatem duceret,
non ostenderetur esse homo; ideo humanam vitam magis assumpsit. Item
Ioannes fuit finis veteris testamenti, cui gravia imponebantur; sed
Christus fuit initium novae legis, quae procedit per viam
mansuetudinis. Et iustificata est sapientia. Istud potest dupliciter
legi. Uno modo retorquendo ad utrumque quod dictum est de Ioanne et
Christo; et tunc est sensus: quando homo facit quod debet, et alius
non corrigitur, tunc salvat animam suam, et iustificatur in sermonibus
suis. Iustificata est sapientia, hoc est filius Dei, sive
Christus, idest iusta apparuit filiis suis, quia exhibuit Iudaeis
quod debuit: abstinentiam per Ioannem, mansuetudinem per Christum.
Vel aliter potest dici. Ita dicant filii Diaboli, quod vorax est et
potator vini; sed filii sapientiae intelligunt quod non est vita in
cibo et poto, sed in aequalitate animi, utendo cibo pro loco et
tempore, et abstinendo similiter quando decet, ita quod non excedant
in multo, nec deficiant in pauco, ut dicit apostolus ad Phil. IV,
12: ubique, et in omnibus institutus sum, et satiari, et esurire,
et abundare, et penuriam pati. Ideo plenam iustitiam non videretur
ostendere, si totaliter abstineret, quia crederetur tota iustitia esse
in abstinentia; sed in hoc non consistit, sed in animi aequalitate.
Et nota quod dicit sapientia, quia uti cibis, vel abstinere secundum
moderationem sapientiae est ut abstineat quando debet, et ubi debet.
|
|