|
Supra satisfecit discipulis Ioannis, nunc exprobrat non credentibus:
et duo facit. Primo describitur factum domini; secundo verba ipsius,
ibi vae tibi, Corozaim et cetera. Dicit ergo primo tunc coepit
exprobrare civitatibus et cetera. Exprobratio est respectu
beneficiorum, et respectu datorum. Magnum enim beneficium fecerat
dominus, quia sui praesentia eos illustraverat; unde ingrati erant,
et ideo merito exprobrabiles; unde Mich. VI, 3: popule meus,
quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi? Quasi dicat, nihil. Et
non exprobravit eos quod peccata egissent, sed quod poenitentiam non
fecissent: unde eis conveniebat quod dicitur Iob XXIV, 23:
dedit ei locum poenitentiae, et ipse abutitur eo in superbiam. Et
Rom. cap. II, 4: an ignoras quod benignitas Dei te ad
poenitentiam adducit? Sed hic est quaestio litteralis, quia Lucas
istud alio ordine ponit. Ponit enim in missione discipulorum; iste
hic. Respondet Augustinus. Videtur quod Lucas magis ordinem servet
historiae: hic autem seriem memoriae. Sed tunc obiicitur quod hic
dicitur tunc; ergo videtur quod hic magis series texatur historiae.
Respondet Augustinus, quod tunc tempus indefinitum dicit. Vel
aliter potest dici quod bis dixit haec verba, et ideo potuit esse et
tunc secundum istum, et tunc secundum Lucam. Vae tibi, Corozaim et
cetera. Hic ponuntur verba domini. Et primo fit sermo de civitatibus
suffraganeis, secundo de metropoli, ibi et tu, Capharnaum et
cetera. Et primo comparat culpam ad culpam; secundo poenam ad
poenam, ibi verumtamen dico vobis et cetera. Dicit ergo vae tibi,
Corozaim et cetera. Istae autem sunt civitates sive villae in
Galilaea, ubi multa signa dominus fecerat, et tamen non erant
conversae. Ideo dicit vae tibi et cetera. Sed quid est quod facit
dominus? Immo scriptum est Rom. XII, 14: nolite maledicere et
cetera. Dicendum quod est maledicere formaliter, et materialiter:
formaliter nullus debet maledicere, sed materialiter potest. Unde
notandum quod quaedam coniuncta sunt secundum sensum, quae tamen
possunt separari secundum intellectum, ut in pomo est odor et sapor,
quae non possunt separari secundum sensum, licet secundum intellectum.
Similiter velle istum non puniri, et velle ordinem iustitiae, non
possunt simul esse, nisi secundum intellectum. Unde si maledico
isti, quia delector in eius malo, malum est. Si autem non pro malo
eius, sed pro ordine iustitiae, sic est bonum. Unde verbum domini
non erat verbum delectantis, sed opus iustitiae nuntiantis. Vae
tibi, Corozaim. Corozaim interpretatur ministerium in eum,
Bethsaida domus fructuum. Cui plus committitur, ab eo plus
exigitur. Et quare plus ei exhibuit? Quia ibi suum ministerium
implevit: ideo revelata est ira Dei de caelo super omnem impietatem,
et iniustitiam hominum eorum qui veritatem Dei in iustitia retinent,
Rom. I, 18. Bethsaida domus fructuum. Si igitur multum fructum
fecit ibi dominus, et non faciunt poenitentiam, quid erit eis? Is.
V, 4: expectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas. Vae tibi
(...) quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae
factae sunt in vobis, olim in Cilicio et cinere poenitentiam
egissent. Olim, idest a longinquis temporibus. Et notate modum
poenitentiae, quia in cinere et Cilicio, quia duo inducunt ad
poenitentiam. Unum recordatio delictorum; et hoc significatur in
Cilicio, quod fit de pilis caprarum: istud enim animal immolabatur
pro peccato. Aliud est consideratio mortis et conditio humanae
fragilitatis; unde dicitur Gen. III, 19: pulvis es, et in
pulverem reverteris. Et Iob ult., 6: ideo reprehendo me, et ago
poenitentiam in favilla et cinere. Verumtamen dico vobis: Tyro et
Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis. Hic comparat culpam
ad culpam: quia si inventi sunt graviores in culpa, deterius erit
eis: quia quod audierunt, non fecerunt: ideo gravius erit, secundum
quod dicitur Io. cap. XV, 22: si non venissem, et non eis
locutus fuissem, peccatum non haberent. Notandum quod ex istis verbis
tres errores excludit. Quidam dicebant omnia peccata paria, et
similiter supplicia; hoc excludit cum dicit, quia istis erit deterius
quam Tyro et Sidoni. Item quidam dixerunt quod non salvabuntur nisi
quos praescivit: quia si praedicaretur eis, converterentur; hoc
excludit cum dicit quod Tyro et Sidoni male erit, sed tamen deterius
istis, quibus nuntiatum est regnum Dei. Unde Augustinus in libro
perseverantiae: non remunerat dominus pro his quae fecisset, sed pro
his quae facit. Item removet tertium errorem, quia dicebant quidam
quod dominus misit prophetas et praedicatores Iudaeis, et non aliis:
quia sciebat quod alii non reciperent. Sed hoc excludit, quia si
praedicaretur eis, poenitentiam agerent. Sed tunc restat quaestio:
quia si Iudaei non credebant, videretur quod dominus non bene
fecisset, cum non misit ad eos, si illi credidissent. Dicit
Gregorius, quod scire secreta Dei non est hominis; tamen secundum
quod videtur, quia promissum erat patribus, ideo ad confirmandas
promissiones patrum primo praedicavit Iudaeis. Item ut ostenderetur
iustior eorum condemnatio, ideo eis praedicavit, et post aliis
discipulos misit. Remigius solvit sic: quia licet ex Tyro et Sidone
plures credidissent in maiori multitudine; tamen apud eos erant aliqui
perversi, qui nondum erant parati ad credendum; ideo non misit primo
ad eos. Tertiam expositionem ponit Augustinus, quod praescivit
dominus, quia si credidissent, non perseverassent in tempore
passionis; et ideo ad eos non misit. Alia est expositio Augustini,
quia praedestinatio est praescientia beneficiorum Dei. Unde
quaecumque pertinent ad salutem, sunt effectus praedestinationis in
praedestinatis: unde diversimode distribuit dominus dona sua, quia
quibusdam dat cor docile, et pronitatem ad bene agendum; sed hoc non
sufficit nisi sit instructor. Item aliquando est instructor, sed cor
est durum: et sicut illis non sufficit facilitas ad credendum, sic
istis nocet cor durum. Unde quaerere quare istum elegit, non illum,
fatuum est quaerere; unde Augustinus: quare trahat hunc, et non
illum, noli iudicare, si non vis errare. Unde melius est ut totum
torqueatur ad ordinationem Dei, quam ad humana merita. Et tu,
Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? In parte ista
exprobrat civitati solemniori. Et primo exprobrat superbiam, et hoc
quia magni magis superbiunt; secundo exprobrat eorum impoenitentiam,
ibi quia si in Sodomis factae fuissent virtutes et cetera. Circa
primum primo exprobrat superbiam; secundo minatur poenam. Dicit ergo
et tu, Capharnaum et cetera. Et est ibi duplex littera. Una
interrogative numquid usque in caelum exaltaberis? Alia littera: tu
es quae exaltata es usque in caelum: quia a domino exaltata est, et
praesentia domini, et multis meritis; Lc. IV, 23: quanta
audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. Item a
teipsa exaltata es: unde tu numquid exaltaberis per superbiam, vel
doctrinam meam? Quantumcumque exaltata fueris, tamen ad Inferos
descendes: Iob XX, 28: detrahetur in die furoris domini; haec
est pars hominis impii a Deo. Unde tu quae videris tangere caelum,
detraheris ad Infernum. Unde propria poena superbi est deiectio;
Is. XIV, v. 14 contra illum qui dicebat: ascendam ad astra
caeli, sequitur, ad Infernum detraheris. Consequenter arguit de
impoenitentia. Et primo comparat quantum ad culpam; secundo quantum
ad poenam. Dicit ergo quia si in Sodomis et cetera. Et quare hoc
dicit? Ad significandum libertatem arbitrii: quia ante hominem vita
et mors. Nullus illos monuit: quamvis enim Lot inter illos esset,
tamen non fecit miracula. Sed isti viderunt dominum docentem, et
miracula facientem, ideo et cetera. Capharnaum interpretatur villa
dulcissima, et per hanc interpretatur Ierusalem. Verumtamen dico
vobis: in die iudicii gravior erit poena tua quam illius terrae, quae
subversa est. Vel potest intelligi de habitantibus; Lc. XII,
47: servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens, vapulabit
multis. In illo tempore respondens Iesus dixit: confiteor tibi,
pater et cetera. Supra dominus redarguerat infidelitatem turbarum;
nunc gratias agit de fide discipulorum et aliorum credentium. Et primo
reddit gratias patri tamquam auctori; secundo ostendit eamdem
potestatem se habere, ibi omnia mihi tradita sunt a patre meo. Dicit
ergo in illo tempore, scilicet quo accidit etc. respondit: sed cui
respondit? Convenit ei quod dicitur Iob XV, v. 2: numquid
sapiens respondet quasi in ventum loquens? Non. Unde respondet
tacitae obiectioni. Posset enim dicere aliquis: isti non credunt
quibus praedicasti; alii autem credidissent, si praedicatum fuisset
illis. Ideo respondet, et responsione redarguit quosdam qui causas
electionis inquisierunt, quare videlicet illi elevati sunt in caelum,
et isti demersi sunt in profundum; ut Origenes, qui ponebat quod
electio ex meritis est. Sed hic reprobat hoc, ostendens quod hoc
attribuendum est divinae voluntati. Dicit ergo confiteor tibi, pater
et cetera. Notandum, quod triplex est confessio. Scilicet fidei;
unde Rom. X, 10 dicitur: corde creditur ad iustitiam, ore autem
confessio fit ad salutem. Item confessio peccatorum; Iac. V,
16: confitemini alterutrum peccata vestra. Item confessio gratiarum
actionis, de qua Ps. CV, 1: confitemini domino, quoniam bonus
et cetera. De hoc intelligitur confiteor tibi, pater caeli et
terrae. Duae haereses excluduntur, haeresis scilicet Sabellii, qui
non distinguit filium a patre; unde dicit confiteor tibi, pater et
cetera. Sic confitetur auctoritatem patris et cetera. Item quia
eiusdem naturae. Ideo dicit patrem suum, contra Arium. Et vere
dominus, quia pater caeli et terrae. Et in Ps. XCIX, v. 3:
scitote quoniam dominus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi
nos. Et dicitur pater, non quia eum creavit, sed quia eum genuit;
Ps. LXXXVIII, 27: ipse invocavit me: pater meus es tu.
Et quare gratias agit? Agit gratias super quamdam distinctionem, et
ponit sic: quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et
revelasti ea parvulis. Unde hic considerare oportet qui sint parvuli,
et qui sapientes, et qui prudentes. Tripliciter autem dicuntur aliqui
parvuli. Ad litteram parvuli dicuntur abiecti; unde in Abdia v.
2: ecce parvulum dedi te, contemptibilis tu es valde. Item dicitur
parvulus humilitate, quia parva de se sentit. Unde dominus infra
XVIII, 3: nisi conversi fueritis, et efficiamini ut parvuli,
non intrabitis in regnum caelorum. Item simplicitate: unde apostolus
I Cor. XIV, 20: malitia parvuli estote. Unde potest illud
intelligi: quia revelasti ea parvulis et abiectis piscatoribus. Et
quare? Apostolus reddit rationem dicens, quod despecta mundi elegit
Deus, ut fortia quaeque confundat. Augustinus exponit: parvulis,
idest humilibus, non de se praesumentibus: ubi enim humilitas, ibi
sapientia. Hilarius exponit de simplicibus. In simplicitate quaerite
illum, Sap. I, 1. E contrario sapientes et prudentes, quia in
carnali sapientia student; Ier. IX, v. 23: non glorietur
sapiens in sapientia sua. Istis non revelavit, sed rusticis non
confidentibus de sapientia sua; Eccle. VII, 24: dixi: sapiens
efficiar, et ipsa longius recessit a me, multo magis quam erat.
Quare apostolus ad Rom. X, 3: ignorantes autem Dei iustitiam,
et suam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Item
per sapientes intelligit superbos iactantes se; et talibus non
revelavit. Ad Rom. I, 22: dicentes se esse sapientes, stulti
facti sunt. Item dicit sapientes secundum carnem viventes, quae
carnis sunt quaerentes, non quae Dei, Phil. II, v. 21. Item
sapientes sunt, ut faciant mala, et bene facere nescierunt, Ier.
IV, 22. Et revelasti. Ad Eph. IV, 17: ut non ambuletis
sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui. Unde abscondisti a
sapientibus, revelando parvulis. Sapientiam abscondit a sapientibus,
non apponendo gratiam. Unde dicitur ad Rom. I, 28: tradidit eos
in reprobum sensum. Sed quid est quod gratias reddit, quod
abscondit? Dico quod hoc non facit, ut gaudeat de caecitate eorum,
sed de iudicio Dei, qui ita sapienter ordinat. Et quare? Hic non
est quaerenda causa: in talibus enim Dei voluntas pro causa est.
Ita, pater, quia sic placitum est ante te. Artifex bene potest
assignare causam quare lapides quosdam in fundamento, quosdam superius
posuit; sed quod hunc posuerit hic, alium ibi, non est alia causa
nisi voluntas sua. Sic quod dominus aliquos salvet, hoc est ad suam
misericordiam, quod hos damnet, ad iustitiam. Sed quare circa illum
sic misericorditer agit, potius quam circa alium, hoc solum pertinet
ad suam voluntatem. Unde ad Rom. IX, 18: cuius vult
miseretur, et quem vult indurat. Unde sic facit propter
beneplacitum. In Ps. CXVIII, v. 108: beneplacitum fac,
domine et cetera. Omnia mihi tradita sunt a patre meo. Egerat
gratias patri, quia secreta parvulis revelat: posset aliquis credere,
quod non posset ipse revelare, unde hoc removens primo tangit
magnitudinem suae potestatis; secundo invitat ad se quasi dicat: ecce
sum potens; venite ergo ad me et cetera. Et primo duo facit. Primo
ponit aequalitatem filii ad patrem; secundo spiritualiter applicat ad
id de quo agebatur, ibi et nemo novit filium nisi pater. Dicit ergo:
posset dicere aliquis: numquid omnia potest? Respondet omnia tradita
sunt mihi. Et attende aequalitatem, sed tamen a patre originem, quod
est contra Sabellium. Sed quid est quod dicit omnia? Tripliciter
potest exponi. Omnia, hoc est: supra omnem creaturam. Infra ult.
18: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Vel omnia,
idest electi et praedestinati, qui specialiter sunt dati; Io.
XVII, 6: tui erant et eos tradidisti mihi. Item omnia,
scilicet intrinseca, idest omnem perfectionem divinitatis; Io. V,
v. 26: sicut pater habet vitam in semetipso, sic filio dedit vitam
habere in semetipso. Et non debemus intelligere carnaliter, quia si
dedit, sibi etiam retinuit. Et haec expositio et Augustini et
Hilarii. Sed posset aliquis dicere: quomodo dedit? Ideo addit
modum, cum dicit a patre meo. Unde per generationem hoc recepit. Et
nemo novit filium nisi pater. Modo specialiter ad propositum adaptat,
et non solum quantum ad aequalitatem ad patrem, sed etiam quantum ad
consubstantialitatem. Substantia enim patris superat omnem
intelligentiam, cum ipsa essentia patris dicatur incognoscibilis,
sicut substantia filii. Unde hic notatur aequalitas, et confunditur
Arius, qui dicit patrem invisibilem, filium autem visibilem. Et
nemo novit filium nisi pater. Sed quid est? Nonne sancti noverunt?
Dicendum, quod attingendo, vel fide, sed comprehendendo non
cognoscunt. Sed quid est? Nonne spiritus sanctus cognoscit? Immo.
Sed notandum, quod dictiones exclusivae aliquando adduntur nominibus
divinis essentialibus, aliquando personalibus. Et cum adiunguntur
personalibus, non excludunt illud quod idem est in natura: unde addita
patri non excludit filium. Unde ubi dicitur, regi immortali,
invisibili, soli Deo honor et gloria, I Tim. I, 17, non
excluditur alius in natura. Similiter cum dicit hic nisi filius, non
excluditur spiritus sanctus, qui idem est in natura. Sed cum dicit
nemo novit etc. intelligitur nullus homo nisi filius. Et ita habetur
quod novit filius patrem. Sed hoc est contra Origenem. Cognoscit
enim per comprehensionem. Quia ergo perfecte cognoscit, et est
cognoscibilis, ideo habet potestatem revelandi sicut pater; ideo dicit
et cui voluerit filius revelare. Manifestatio enim fit per verbum;
Io. XVII, 6: pater, manifestavi nomen tuum hominibus et
cetera. Ibid. I, 18: Deum nemo vidit unquam. Sed ipse novit:
ergo manifestare potuit. Illud ergo quod dixerat de patre, sibi
attribuit. Dixerat enim abscondisti haec a sapientibus, et revelasti
ea parvulis; sic etiam et filius potest, ex quo habet eamdem
potestatem. Venite ad me omnes et cetera. Venite ad mea beneficia.
Et primo ponitur invitatio; secundo necessitas invitationis; tertio
utilitas. Dicit ergo venite ad me; quod verbum etiam sapientiae est,
Eccli. XXIV, 26: transite ad me omnes qui concupiscitis me et
a generationibus meis adimplemini. Unde appropinquate ad me indocti,
quia vult se communicare. Sed quae est necessitas? Quia absque me
homines laborant nimis; qui laboratis. Specialiter hoc potest
convenire Iudaeis, quia laborabant in oneribus legum et mandatorum,
ut habetur Act. XV, 10: hoc est onus quod nec nos, nec patres
nostri portare potuimus. Item generaliter quantum ad omnes qui
laborant propter humanitatis fragilitatem; Ps. LXXXVII,
16: pauper sum ego, et in laboribus a iuventute mea. Et onerati
estis, onere scilicet peccatorum. Ps. XXXVII, 5:
iniquitates meae sicut onus grave gravatae sunt super me. Et quid
habebimus si veniamus ad te? Ego reficiam vos. Io. VII, 37:
si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Consequenter exponit
invitationem. Et primo exponit; secundo rationem assignat, ibi iugum
enim meum suave est. Circa primum sic. Posuerat invitationem, et ad
quid; nunc vult ostendere quae sit illa invitatio, dicens tollite
iugum meum super vos. Sed quid est? Tu dicis, quod vis nos
reficere, et a nobis auferre laborem, et statim praecipis ferre
iugum? Credebamus esse sine iugo. Dico quod verum est, sine iugo
peccati; Is. IX, 4: iugum enim oneris eius, et virgam humeri
eius, et sceptrum exactoris eius superasti. Non quod sitis sine lege
Dei, sed sine iugo peccati; Ps. II, 3: proiiciamus a nobis
iugum ipsorum. Osee ult., 2: convertere, Israel, ad dominum
Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua et cetera. Ad Rom.
VI, 18: liberati a peccato, servi facti estis iustitiae.
Tollite ergo iugum meum, scilicet documenta evangelica. Et dicit
iugum; sicut enim iugum colla boum ad arandum iungit et ligat, sic
doctrina evangelica utrumque populum ligat ad iugum suum. Et quid est
illud discite a me quia mitis sum et humilis corde? Tota enim lex nova
consistit in duobus: in mansuetudine et humilitate. Per mansuetudinem
homo ordinatur ad proximum. Unde Ps. CXXXI, v. 1: memento,
domine, David, et omnis mansuetudinis eius. Per humilitatem
ordinatur ad se, et ad Deum. Is. LXVI, 2: super quem
requiescet spiritus meus nisi super quietum et humilem? Unde humilitas
facit hominem capacem Dei. Item dixerat et ego reficiam vos. Quae
est ista refectio? Invenietis requiem animabus vestris. Corpus enim
non reficitur, quamdiu afficitur, et quando ulterius non afficitur,
tunc dicitur refectum. Et sicut fames in corpore, sic desiderium in
mente: unde impletio desideriorum est refectio; Ps. CII, 5:
qui replet in bonis desiderium tuum. Et haec requies est requies
animae; Eccli. LI, 35: modicum laboravi, et inveni multam
requiem. Sic in mundo mansueti non quietantur: unde invenietis
requiem sempiternam, scilicet impletionem desideriorum. Sed non
miremini si invito vos ad iugum, quia iugum meum non est onus.
Quare? Iugum enim meum suave est, et delectabile; Ps.
CXVIII, 103: quam dulcia faucibus meis eloquia tua. Et onus
meum leve. Et haec possunt retorqueri ad duo. Iugo tenentur boves,
sed onus portatur: unde iugum retorquetur ad praecepta negativa, onus
ad affirmativa. Sed videtur hoc esse falsum, quia onus legis novae
videtur gravissimum, sicut supra V, 21 dictum est: audistis quia
dictum est antiquis, non occides (...). Ego autem dico vobis,
quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio: et sic videtur
quod gravius onus sit. Item dictum est supra VII, v. 14: arcta
est via, quae ducit ad vitam. Item apostolus II Cor. XI,
23: in laboribus plurimis. Unde videtur iugum gravissimum. Ideo
duo sunt consideranda: effectus doctrinae et actus circumstantia; et
in omnibus est levis, in effectu doctrina Christi, quia immutat cor,
quia facit nos non amare temporalia, sed magis spiritualia: qui enim
amat temporalia, modicum amittere est ei magis grave, quam ei qui amat
spiritualia, amittere multum. Lex vetus non prohibebat illa
temporalia, ideo grave erat eis amittere; sed modo, etsi in principio
aliquantulum grave, post tamen parum; Prov. IV, 11: ducam te
per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris, non coarctabuntur
gressus tui. Item quantum ad actum lex onerabat actibus exterioribus.
Lex autem nostra est in voluntate solum; unde ad Rom. XIV,
11: regnum Dei non est esca et potus. Item lex Christi iucundat;
unde apostolus ad Rom. XIV, 17: iustitia, et pax, et gaudium
in spiritu sancto. Item quantum ad circumstantiam, quia multae sunt
adversitates; unde qui pie in Christo Iesu volunt vivere,
persecutionem patientur et cetera. II ad Tim. III, 12. Sed
istae non sunt graves, quia condiuntur condimento amoris, quia quando
aliquis amat aliquem, non gravat eum quicquid patitur pro illo: unde
omnia gravia et impossibilia levia facit amor. Unde si quis bene amat
Christum, nihil est ei grave, et ideo lex nova non onerat.
|
|