|
Supra repulit dominus eos qui calumniabantur et suae doctrinae, et
suae vitae, hic vero repellit eos qui suis miraculis detrahunt. Et
primo ponitur miraculum; secundo perversitas detrahentium; tertio
confutatio eorum. Secunda ibi et stupebant omnes etc.; tertia ibi
Iesus autem et cetera. Circa miraculum duo ponuntur. Primo ponitur
multiplex infirmitas; secundo perfecta curatio, ibi et curavit eum,
ita ut loqueretur, et videret. Dicit ergo tunc oblatus est ei homo
Daemonium habens. De hoc habetur Lc. XI, 14 sub aliis verbis.
Sed non est inconveniens; quod recitatur in uno, subticetur in alio.
Per istum significatur gentilitas, vel peccator, qui Daemonium habet
inquantum servus, quia qui facit peccatum, servus est peccati, Io.
VIII, 34. Iste est caecus privatus lumine gratiae; unde Is.
LIX, 10: palpavimus sicut caeci parietem, et quasi absque oculis
attrectavimus et cetera. Item mutus a confessione fidei. In Ps.
XXXVIII, 3: obmutui, et silui a bonis et cetera. Et alibi:
quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea. Sequitur perfecta curatio et
curavit eum, expellendo mutitatem, ita ut loqueretur; expellendo
caecitatem, ita ut videret. Unde datur perfectio sanitatis; Ps.
CII, 3: qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat
omnes infirmitates tuas. Unde illum non dimisit nec caecum, nec
mutum. Sequitur effectus miraculi, scilicet turbarum admiratio, et
stupebant omnes turbae et cetera. Item eorum confessio; unde
dicebant, idest confitebantur, numquid iste est filius David?
Promissum erat in prophetis, quod Christus de semine David
nasceretur; Ier. XXIII, 5: suscitabo David germen iustum.
Sed videtur impletum, quod supra dictum est cap. XI, 25: quia
abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis
et cetera. Unde turbae confitebantur. Pharisaei autem videntes
dixerunt: hic non eiicit Daemonia, nisi in Beelzebub, qui est Deus
Accaron, ut habetur IV Reg. I, 16, qui dicitur Deus muscarum
propter turpissimum ritum sanguinis immolatitii, ratione cuius multae
muscae congregabantur. Ideo credebant illum Daemonem principem
Daemoniorum, ideo credebant in potestate illius posse eiici
Daemonia; Ier. V, 5: ibo ad optimates, et loquar eis. Et
paulo post, et ecce magis hi simul confregerunt iugum, ruperunt
vincula. Iesus autem sciens cogitationes eorum et cetera. In parte
ista repellit dominus detrahentes. Et primo arguit contra dicta;
secundo contra dicentes, ibi ideo dico vobis: et cetera. Dictum
redarguit quadruplici argumento. Secundum ibi et si Satanas Satanam
et cetera. Tertium autem ibi quomodo ergo et cetera. Quartum ibi qui
non est et cetera. Primum expressissime ponitur: omne regnum contra
se divisum desolabitur. Primo ponit maiorem, cum dicit omne regnum et
cetera. Triplex est communitas: domus, sive familiae, civitatis,
et regni. Domus est communitas consistens ex his, per quos fiunt
communes actus; ideo consistit ex triplici coniugatione, ex patre et
filio, ex marito et uxore, ex domino et servo. Communitas civitatis
omnia continet quae ad vitam hominis sunt necessaria: unde est perfecta
communitas quantum ad mere necessaria. Tertia communitas est regni,
quae est communitas consummationis. Ubi enim esset timor hostium, non
posset per se una civitas subsistere; ideo propter timorem hostium
necessaria est communitas civitatum plurium, quae faciunt unum regnum.
Unde sicut vita in quolibet homine ita pax in regno; et sicut sanitas
nihil est nisi temperantia humorum, sic pax est cum unumquodque retinet
ordinem suum. Et sicut, recedente sanitate, tendit homo ad
interitum; sic de pace; si a regno discedit, tendit ad interitum.
Unde ultimum quod attenditur, est pax. Unde philosophus: sicut
medicus ad sanitatem, sic defensor reipublicae ad pacem. Ideo dicit
omne regnum in se divisum desolabitur. Osee X, 2: divisum est cor
eorum, nunc interibunt. Is. III, 5: tumultuabitur puer contra
senem, et ignobilis contra nobilem. Et si Satanas Satanam eiicit,
adversus se divisus est. Eiectio importat actionem violentam; ideo
oportet, quod ubi est contradictio, sit divisio, quia inter superbos
semper sunt iurgia, Prov. XIII, 10. Sed posset quis dicere:
non est eiectio: quia voluntarie exit. Sed hoc non habet locum, quia
talis exitus non est eiectio, sed fit ex obedientia alio imperante;
unde hic esset voluntarius exitus. Sed quod involuntarie exeant,
apparet per hoc quod dictum est supra, quod inceperunt gemere, et
clamare, quid nobis et tibi, Iesu fili Dei? Venisti huc ante
tempus torquere nos. Ergo est divisio. Quomodo ergo stabit regnum
eius? Quod ad propositum Hieronymus exponit sic: quomodo stabit
regnum eius? Quasi dicat, regnum Diaboli stat in peccatoribus usque
ad diem iudicii, quia tunc evacuabitur omnis potestas. Unde si hoc
esset, iam esset finis mundi. Rabanus sic quomodo stabit regnum
eius? Quia si pugnatur contra eum: ergo est in casu; ergo a regno
suo debetis cavere. Hilarius. Quomodo stabit? Quasi dicat: de
potestate mea est, quod ego faciam, quod unus expellat alium. Ergo
ego destruo regnum Diaboli, et ex hoc debetis mihi adhaerere. Si ego
in Beelzebub. Hic ponitur secunda ratio. Si ego eiicio aut hoc
facio virtute Daemonis, aut virtute spiritus sancti: quid autem horum
sit, non debetis mihi detrahere. Et primo prosequitur primam;
secundo secundam, ibi si autem ego in spiritu Dei eiicio Daemones et
cetera. Dicit ergo si ego in Beelzebub eiicio Daemones, filii
vestri in quo eiiciunt? Hieronymus exponit dupliciter. Uno modo de
exorcistis, de quibus habetur Act. XIX, 13, quod quidam
exorcistae eiiciebant Daemonia in nomine Iesu Christi. Unde si ego
in Beelzebub eiicio Daemones, filii vestri in quo eiiciunt? Quasi
dicat, filii vestri eiiciunt. Si ergo de his non calumniamini, nec
de me debetis calumniari. Ideo accipitis personam. Unde iudices
vestri erunt. Quia ego eiicio in virtute Dei, ideo ipsi iudicabunt,
sicut infra de regina Austri, quod ipsa iudicabit. Vel potest exponi
de apostolis. Filii vestri: idest apostoli. Appellat autem eos
filios eorum, et non discipulos, ut magis moveantur ad eos. Item ut
derogantes eis, seipsos redarguant: quia si isti qui filii vestri
sunt, eiiciunt, similiter vos faceretis, si praepararetis vos. Ideo
quia isti sunt conscii, quod hoc facio potestate mihi tradita, non in
Beelzebub ideo iudices vestri erunt, non solum comparatione, sed
auctoritate, sicut habetur infra XIX, 28: sedebitis et vos super
sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. Si autem ego in
spiritu Dei eiicio Daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei;
quasi dicat: stultus est qui repellit a se quae in bonum suum cedunt;
hoc autem, scilicet expellere Daemones, redit in bonum vestrum.
Inde ergo potestis colligere quod in spiritu sancto, quia digitus Dei
est spiritus sanctus, sicut filius manus. Nec tamen est inde aliqua
invocatio, sed solum fit istud ex auctoritate. Unde si in spiritu
Dei eiicio Daemones et cetera. Sed quare dicitur eiectio Daemonum
fieri in spiritu sancto? Quia ei amor et bonitas appropriatur; ideo
repellere Diabolum nulli bene ita convenit sicut personae spiritus
sancti. Pervenit in vos; Lc. XVII, 21: regnum Dei intra
vos est. Et quod fit a Christo potestis cognoscere, et hoc est
vestra utilitas, ideo dicit in vos. Vel aliter: regnum Dei, idest
dominium Dei in hominibus; I ad Cor. XV, 25: oportet autem
illum regnare, donec ponat inimicos sub pedibus eius. Si ergo
Daemones iam suppeditari incipiunt, iam pervenit in vos regnum et
dominium Dei. Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis?
et cetera. Hic ponitur tertia ratio, per quam dominus dicta
Pharisaeorum confutare intendit, et est argumentum ex his quae
accidunt erga homines. Quia cum aliquis est potens in domo sua, non
potest inde eiici, nec vasa eius disrumpi, nisi fortior superveniat.
Sed Christus spoliat vasa Diaboli, expellendo eum ab hominibus, in
quibus est ut in vasis propriis. Ergo Christus fortior est eo. Et
hanc rationem ponit sub his verbis. Fortis. Iste est Diabolus, qui
fortis dicitur ex virtute; Iob XLI, 24: non est potestas, quae
huic valeat comparari. Et fortior efficitur per consensum, quia qui
consentit, dat vires supra se; Is. XIX, 2: pugnabit vir contra
fratrem, civitas contra civitatem, et tradam Aegyptum in manu
dominorum crudelium. Domus ista est mundus, vel congregatio
peccatorum, non quia mundum creavit, sed quia ei consentiendo
obedivit; unde Io. XII, 31 dicitur princeps huius mundi. Vasa
eius sunt homines. Vas dupliciter accipitur. Vas alicuius dicitur
quod plenum est illo, ut dicitur vas aquae, quia plenum est aqua, vel
vas olei, quia plenum est oleo; sic aliqui vasa Diaboli, quia pleni
Diabolo, et hoc secundum corpus, ut obsessi a Diabolo: secundum
animam vero illi quorum corda sunt in plenaria voluntate Diaboli, ut
dicitur de Iuda. Aliquando vasa dicuntur quaelibet instrumenta ad
quodcumque officium deputata; unde dicitur vas Diaboli qui occasionem
peccandi aliis tribuit. Et quocumque modo sumatur, diripit Christus
vasa Diaboli; ad Col. cap. II, 15: expolians principatus, et
potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in seipso et
cetera. Hoc tamen non sufficit, nisi alliget fortem; unde nisi prius
alligaverit fortem. Quae est haec alligatio? Quia potestas nocendi,
quam habet a seipso, cohibetur a Deo. Unde ex virtute naturae suae
potest multa facere, sed ex virtute Dei cohibetur, sicut homo ligatus
cohibetur ne impleat quod vult. Unde Ps. CXLIX, 8: ad
alligandos reges eorum in compedibus. Et tunc domum eis diripiet,
quia eo ligato, homines ligati disrumpentur; Is. XLIX, 25:
captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto
salvabitur. Qui non est mecum, contra me est. Hic ponitur quarta
ratio, et hic dat firmitatem omnibus. Posset enim aliquis dicere: si
per victoriam auferres, posset procedere ratio; sed non facis per
violentiam, sed per passionem, ideo non est signum quod alligaveris.
Ideo ponit quartam rationem. Ratio talis est. Quae conveniunt in
uno aliquo, opus simile habent: unde qui opera similia faciunt, non
se ad invicem impediunt. Sed ego contraria opera facio eis. Ideo qui
non est mecum, contra me est. Primo ponit rationem in generali;
secundo exemplificat in speciali. Dicit ergo qui non est mecum et
cetera. Et Diabolus apparet quod non est mecum, quia contrarius est
operibus meis; II ad Cor. VI, 15: quae conventio Christi ad
Belial? Quod autem sit contra eum, habetur Eccli. XXXIII,
15: contra vitam mors, et contra virum iustum peccator; sic contra
hominem Diabolus, qui est pater peccati. Sed in quo contrariatur
ei? Et qui non congregat mecum, spargit. Dominus enim congregat,
Is. XL, v. 11: in brachio suo congregabit agnos, et in sinu
suo levabit eos; foetas ipse portabit. Diabolus autem dispergit;
unde Io. X, v. 12: lupus rapit et dispergit oves. Sed Lc.
IX, 50 habetur: qui non est adversus vos, pro vobis est et
cetera. Hic autem dici videtur contrarium. Chrysostomus dicit quod
utrumque particulariter dictum est: unde non intelligitur
universaliter, sed in casu, et specialiter, quod qui non habet pactum
mecum, contra me est. Unde ibi vocabat discipulos, hic Diabolos.
Vel aliter possumus dicere, quod aliter est de Deo, et de homine.
Constat, quod Deus naturalis est finis in quem omnia tendunt; ideo
qui non est cum Deo, oportet quod sit separatus ab eo; unde III
Reg. XVIII, 21: ut quid claudicatis in duas partes? Si
dominus est Deus, sequimini eum. Sed de homine ad hominem non est
ita, quia qui non est pro me, non propter hoc contra me est. Ideo
dico vobis, omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus et
cetera. Postquam confutavit dictum ipsorum, hic invehitur contra
eos. Primo ex gravitate peccati; secundo ex mala intentione; tertio
ex futuro iudicio. Secunda ibi aut facite arborem bonam et cetera.
Tertia ibi dico autem vobis et cetera. Circa primum facit duo.
Primo praemittit quasdam sententias generales; secundo explicat, ibi
et quicumque dixerit verbum contra filium hominis et cetera. Dicit
ergo: ita factum est sicut dicitis ideo dico vobis et cetera. Et
ponit duas sententias. Primo de remissione generaliter peccati:
dico: omne peccatum, scilicet facti, et blasphemia, scilicet dicti,
remittetur hominibus, scilicet si poeniteant. Unde in Ps. CII,
3: qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes
infirmitates tuas. Et alibi, Ps. XXXI, 1: beati quorum
remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Et in hoc
destruitur opinio Novatii, qui dicebat quod non omnia peccata sint
remissibilia: hic autem dicitur, quod omne peccatum est remissibile.
Secundo ponit speciale, quod non remittitur, dicens spiritus autem
blasphemiae non remittetur, idest voluntas blasphemandi, scilicet
quando ex certa malitia blasphemat. Et haec dicta sunt generaliter.
Deinde accedit ad speciem, et exponit. Et primo, primum dictum
exponit. Ita dictum est, quod omne peccatum et cetera. Et quod hoc
sit verum, ostendo de isto, quia blasphemia quae est contra filium,
remissibilis est. Unde quicumque dixerit verbum contra filium
hominis, remittetur ei, scilicet si poeniteat. Qui autem dixerit
contra spiritum sanctum, verbum, non remittetur ei neque in hoc
saeculo, neque in futuro. Et, ut dicit Augustinus, haec verba ita
sunt difficilia, quod non sunt fortiora verba in Evangelio. Dicendum
ergo, quod triplex est modus exponendi. Quidam exponunt ad litteram,
quia ipsi videbant ipsum miracula facientem, et opera spiritus sancti,
et dicebant eum habere spiritum immundum; ideo blasphemabant contra
spiritum sanctum. Et in hoc diversa est expositio. Quidam dicunt
quod utrumque debet referri ad personam filii. Sed in filio duplex est
natura, divina et humana; et secundum divinam et spiritus est et
sanctus est. Unde filius dicitur spiritus sanctus, non secundum quod
sumitur in ratione unius vocabuli, et sic exponit Hilarius. Et est
sententia. Quicumque dixerit verbum contra filium, et contra humanam
naturam motus ex infirmitate, habet excusationem; sed quicumque
dixerit contra divinam, hic non habet rationem veniae. Alii exponunt
de spiritu sancto, secundum quod est tertia in Trinitate persona.
Unde quicumque dixerit contra filium hominis, idest humanam naturam,
remittetur ei; sed qui contra spiritum sanctum operantem, hic non
habet veniam. Haec videtur plena expositio, et hanc videtur dicere
textus. Sed Augustinus obiicit sic. Constat quod omnes Pagani
blasphemant, quia non credunt spiritum sanctum esse in Ecclesia.
Item multi sunt haeretici, et tamen istis non praecluditur via
veniae. Item multi Iudaei et cetera. Sed posset aliquis dicere:
intelligendum est post acceptam fidem. Sed ad hoc: si hoc sic est,
est ne neganda ei poenitentia, si poeniteat? Item non dicit,
quicumque Christianus, sed generaliter, quicumque. Quomodo ergo
solverit? Augustinus solvit dupliciter. Una est expositio in sermone
domini in monte, et illam retractat. Aliam vero ponit in libro de
verbis domini. Unde intelligere debetis, quod peccatum in spiritum
sanctum non dicitur blasphemia spiritus sancti, sed accipitur ex modo
peccandi. Spiritui sancto attribuitur bonitas, caritas et amor;
bonitati malitia respondet, caritati invidia. Si quis ergo cognoscens
veritatem, ex malitia deroget veritati, peccat in spiritum sanctum.
Item si aliquis videat opera sanctitatis in aliquo, et ex invidia
deroget: invidia enim sanctitatis, non personae, peccatum
irremissibile est; non quia impossibile sit quod remittatur, sed quia
tanta labes est peccati, quod ex divina iustitia fit quod non
poeniteat. Unde illi qui dicebant, quod in Beelzebub Daemonia
eiiciebat, non peccabant in spiritum sanctum, ut ait Augustinus,
quia ad profundam malitiam non venerant et cetera. Sed hoc incepit
dicere, non quia hoc facerent, sed ut ipsi qui inceperant, caverent
ne ad hunc statum venirent. Hunc sensum reprobat, et retractat
Augustinus, quia sic esset aliquis status, pro quo non esset
orandum, quod non est verum in via. Ideo aliter exponit in libro de
verbis domini, et est talis. Notate quod non dixit, quicumque dixit
verbum blasphemiae, sed, verbum infinite. Sed tale quod infinite
ponitur, non universaliter tenetur, sed aliquando particulariter, ut
Io. XV, 22: si non venissem, et locutus non fuissem eis,
peccatum non haberent; non simpliciter, sive universaliter, sed non
haberent peccatum infidelitatis: ita similiter qui dixit verbum; non
quodcumque verbum, sed tale verbum est, quod si dicatur,
irremissibile est. Quod autem sit illud, dicit Augustinus.
Spiritus sanctus caritas est, per quam membra Ecclesiae capiti
Christo uniuntur, et omne peccatum remittitur per spiritum sanctum.
Quod etsi remittit tota Trinitas, tamen spiritui sancto appropriatur
propter amorem. Ille ergo qui habet cor impoenitens, loquitur contra
spiritum sanctum. Unde ipsa impoenitentia opponitur caritati spiritus
sancti. Unde non quicumque quodcumque verbum dixerit, sed istud
verbum, scilicet verbum impoenitentiae, istud irremissibile est. Et
dicit verbum, non verba, quia consuetudo est in Scriptura, multa
verba unum verbum dicere; unde in Isaia dominus saepe dicit, dices
verbum meum, licet multa verba ei diceret. Unde non contradicit ei
quod dictum est supra, ibi dico vobis, omne peccatum et blasphemia
etc., quia qui contra spiritum sanctum dixerit verbum, blasphemat.
Unde quidam magister interrogatus, quid esset peccatum in spiritum
sanctum, dixit: impoenitentia thesaurizat sibi iram. Sed quid est
quod non remittitur neque in hoc saeculo, neque in futuro? Numquid
aliqua peccata remittentur in futuro? Augustinus dicit quod non.
Ergo non dicitur quod aliqua in praesenti et alia in futuro
remittantur; sed ideo quod sic hic remittitur peccatum, ut valeat in
futuro. Vel aliter. Quia quaedam peccata, scilicet mortalia, in
praesenti remittuntur, sed alia, scilicet venialia, in futuro; sicut
si aliquis moritur in aliquo veniali, constat quod remittatur. Unde
aliqua misericordia erit in futuro, quia tunc adhuc erit viator.
Chrysostomus valde plane exponit, et dicit, quod hic loquitur de
duplici blasphemia: contra filium hominis, et spiritum sanctum. Isti
blasphemabant filium hominis, quia dicebant quod potator erat vini.
Item alia eorum blasphemia erat contra spiritum sanctum, quia dicebant
quod in spiritu daemoniaco eiiciebat Daemones. De prima habebant
excusationem, quia non sciebant; sed de hoc quod contra spiritum
sanctum dicebant, non habebant excusationem, quia sciebant per
Scripturas, et ideo non remittetur. Sed quid est quod dicit neque in
hoc saeculo, neque in futuro? Dicitur hoc quia aliquod peccatum
punitur in hoc saeculo, aliquod in alio, aliquod hic et ibi. Quoddam
in hoc saeculo tantum, ut patet in poenitentibus. Quoddam in futuro
tantum, ut illi de quibus dicitur Iob XXI, 13: ducunt in bonis
dies suos, et in puncto ad Inferna descendunt. Quod vero hic et in
futuro, est peccatum in spiritum sanctum: unde non remittetur neque in
hoc saeculo, neque in futuro, non quia fiat remissio in futuro, sed
quia poena erit in futuro. Unde sensus est quod non remittetur, quin
poenam patiatur in hoc saeculo, et in futuro. Sic loquuntur sancti de
peccato isto. Notandum autem quod Magister in sententiis, dist.
XLIII, Lib. 2, ponit distinctionem, et assignat sex species
peccati in spiritum sanctum: desperationem, praesumptionem,
impoenitentiam, obstinationem, impugnationem veritatis agnitae, et
invidiam fraternae gratiae. Unde dicuntur in spiritum sanctum
peccare, qui contra appropriata spiritui sancto peccant. Patri
appropriatur potentia, filio sapientia, spiritui sancto bonitas.
Ille ergo in patrem dicitur peccare, qui ex infirmitate peccat: ille
in filium qui ex ignorantia: ille in spiritum sanctum qui ex malitia.
Sed sciendum, quod peccare ex malitia est quando quis voluntarie
peccat, quod est ex certa malitia, et hoc dupliciter: vel quia habet
inclinationem ad peccatum, vel quia non habet. Quando enim aliquis
homo peccata committit multa, ex hoc relinquitur in eo habitus
peccandi, et sic peccat ex electione. Item aliquis peccat, quia
removetur id per quod retrahebatur a peccato. Retrahitur autem a
peccato per spem vitae aeternae: unde qui non sperat in vitam
aeternam, peccat ex certa malitia. Ad Ephes. IV, v. 19: qui
desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae. Unde qui peccat ex
inclinatione, peccat in spiritum sanctum, scilicet ex hoc quod recedit
ab eo quod retrahit a peccato. Hoc autem fit sex modis. In Deo enim
sunt misericordia et iustitia. Ex contemptu misericordiae fit
desperatio; ex contemptu iustitiae praesumptio. Item ex parte
aversionis, quia convertit se ad bonum fragile, sic fit obstinatio.
Item ex parte aversionis, quia non proponit ad Deum reverti, fit
impoenitentia. Item ex parte remedii, scilicet spei et caritatis,
fit impugnatio veritatis agnitae, et invidentia fraternae dilectionis.
Haec sunt peccata in spiritum sanctum. Si ergo sit impoenitentia
actualis, sic non remittitur; non quia non remittatur omnino, sed
quia non facile remittitur, quia non habet aliquam rationem
remittendi, sed ex sola gratia Dei, ut si aliquis habeat febrem,
utpote tertianam, habet unde sanari potest; sed si habet emitriteum,
non habet unde sanari possit de se, quia non sanatur nisi ex divino
adiutorio. Sequitur aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum,
aut facite arborem malam, et fructum eius malum. Supra dominus
confutavit Pharisaeorum ritum, prout erant contra ipsius opera
loquentes, ostendens gravitatem peccati, nunc contra ipsos dicentes
pravam eius esse doctrinam. Et primo ponit similitudinem; secundo
adaptat; tertio rationem assignat. Secunda ibi progenies viperarum
etc.; tertia ibi ex abundantia cordis os loquitur. Circa primum duo
facit. Primo ponit similitudinem; secundo inducit probationem, ibi
siquidem ex fructu arbor cognoscitur. Dicit ergo aut facite arborem
bonam et fructum eius bonum et cetera. Istud dupliciter exponitur.
Una expositio secundum Chrysostomum et Hieronymum; alia secundum
Augustinum. Secundum Ioannem Chrysostomum sic exponitur. Vult
ostendere vituperationem eorum esse irrationabilem; unde comparat actus
ad vitam, sicut fructus ad arborem. Si aliquis videt fructum bonum,
iudicat arborem esse bonam; similiter, e converso, si malum. Isti
videbant actus Christi, puta expellere Daemones, et hoc erat bonum;
ideo valde irrationabile est quod dicitis. Et optime procedit ab
effectu in causam, ut dicit apostolus ad Rom. I, 20: invisibilia
enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta
conspiciuntur et cetera. Unde vult dicere: aut vos, scilicet
Pharisaei, facite, idest concedatis, quia si fructus bonus est,
quod arbor bona est: aut facite, idest dicite quod fructus malus est,
et ita arbor mala. Et hoc non potestis dicere. Augustinus autem
refert ad intentionem. Isti dicebant, quod in Beelzebub Daemonia
eiiciebat. Vult ergo ostendere ex qua radice hoc processerit, quia ex
malitia cordis: ideo dicit aut facite. Hic ponuntur duo, unum
meritorium, ut fiat, facite etc., et date operam et studium ut sitis
arbor bona, quod non potest homo sine praeparatione. Unde facite ut
sitis arbor bona, et tunc erit fructus bonus, et verba bona. Quod
autem sequitur, est ut caveant, scilicet aut facite arborem malam, et
fructum eius malum: aut studebitis malitiae, et sic eritis arbor
mala, et fructus malus; Ier. II, 21: ego plantavi te vineam
meam electam, quomodo conversa es mihi in pravum, vinea aliena?
Secundum autem utramque lecturam convenit probatio quae sequitur
siquidem ex fructu arbor cognoscitur etc., quia per fructum bonum
bona, per fructum malum mala. Progenies viperarum et cetera. Et hoc
diversimode subditur praemissis secundum diversas expositiones.
Secundum Augustinum est quaedam applicatio ad propositum sic. Dictum
est aut facite et cetera. Et vos facitis malum. Vos estis arbor
mala, et quia arbor mala, mala facitis, quia non potestis bona
loqui. Secundum expositionem aliorum ostendit ex quo procedat haec
malitia, et vocat Pharisaeos progenies viperarum, quia qui a pueritia
malitiam habent, firmius tenent; ideo malitia viperae dicitur malitia
eorum; Prov. cap. XXII, 6: adolescens iuxta viam suam, cum
senuerit, non recedet ab ea. Ideo pluries qui parentes habent malos,
promptiores sunt ad malum; Ier. XIV, 20: cognovimus
iniquitates patrum nostrorum. Unde bonum est, quod homo a
consuetudine subdat se bono operi. Item natura serpentum est, quod
cum lingua venenum eiiciunt, sic mali faciunt; Iob XX, 16:
occidit eum lingua viperae. Et in Ps. CXXXIX, 4: acuerunt
linguas suas sicut serpentes. Ideo dicit quomodo potestis bona loqui?
Non dicit bona facere, sed loqui, quia filii estis viperae, quae
nocet lingua; ideo cum sitis imitatores patrum sceleris, quomodo
potestis bona loqui? Quasi dicat, non potestis. Et assignat
rationem: et primo in generali; secundo in speciali, ibi bonus homo
de bono thesauro profert bona et cetera. Dicit ergo: ita non potestis
loqui. Unde? Quia mali estis. Quare? Quia ex abundantia cordis
os loquitur, quia vox est signum intellectus. Dicit ex abundantia
cordis, quia, secundum Chrysostomum, cum aliquis ex malitia
loquitur, signum est quod maior malitia sit in corde, quia de hoc quod
intus retinet, nullum timet. Dum ergo aliquid ex malitia profert,
signum est quod magis sit intus, quod proferre non audet. Ideo dicit
ex abundantia cordis os loquitur. Et ex abundantia malitiae interius
os loquitur, et hoc est in bono, et in malo. Unde Ier. XX, 9:
factus est sermo domini in me quasi ignis et cetera. Item in malo
similiter, quia aliqui ex malitia concipiunt aliquid quod non possunt
retinere; Iob XXXII, 18: coarctat me spiritus uteri mei et
cetera. Bonus homo de bono thesauro profert bona. Quod dixerat ex
abundantia cordis os loquitur, exponit in particulari. Verbum quod
egreditur de cogitatione, est sicut donum quod egreditur de thesauro.
Unde si cogitatio est bona, verbum est bonum, et e contrario. Bonus
thesaurus est scientia veritatis et timor domini; Is. XXXIII,
v. 6: divitiae salutis sapientia et scientia, timor domini ipse
thesaurus est. Item malus thesaurus est mala cogitatio; et de hoc non
procedit nisi malum; Prov. X, 2: nil proderunt thesauri
impietatis. Videte: quod de verbis ibi dicitur, istud etiam
intelligitur de operibus. Sicut enim cogitatio est radix sermonis,
ita intentio operationis; ideo si intentio est bona, opus est bonum.
Unde ibi Glossa, tantum facis quantum intendis. In bono videtur
habere instantiam. Ponatur quod aliquis velit furari ut det
eleemosynam, actus est malus et intentio bona: ergo et cetera.
Dico. Intentio et voluntas quandoque distinguuntur, quando scilicet
in uno et eodem aliud est voluntas et intentio. Voluntas est de
obiecto volito, intentio de fine: voluntas est sicut si volo ire ad
fenestram ut videam transeuntes, haec est intentio, quasi extra
tentio: unde oportet quod voluntas et intentio unum sint. Unde
possumus large considerare intentionem, et voluntatem, et sic in
isto. Si voluntas est mala, actus est malus. Tamen si excludatur,
et sumatur proprie, non est verum. Sed, posito quod intentio et
actus voluntatis unum sint, quid inde? Est dicendum, quod
principalitas meriti consistit circa caritatem, ex consequenti circa
meritum aliarum virtutum. Meritum enim respicit praemium essentiale,
penes quod consideratur caritas. Sic unumquodque opus, quod in maiori
fit caritate, magis habet de merito. Sola caritas habet Deum pro
obiecto et fine. Unde meritum caritatis respondet praemio
substantiali, meritum aliarum virtutum praemio accidentali. Quia
igitur caritas informat intentionem, quanto aliquis ex maiori caritate
aliquid intendit, tantum facit; sed quantum ad praemium accidentale
non. Dico autem vobis et cetera. Dominus istos reprehendit propter
gravitatem peccati, et propter malitiam eorum; nunc propter futurum
iudicium, quod fide tenemus: dicitur enim Iob XIX, 29: fugite
a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse
iudicium; Eccle. XII, 14: cuncta quae fiunt, adducet dominus
in iudicium pro omni errato, sive bonum sive malum sit. Item II ad
Cor. V, 10: omnes enim nos oportet manifestari ante tribunal
Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive
bonum sive malum. Unde ibi erit examinatio, quia reddet unusquisque
rationem de factis suis. Ideo addit etiam de verbis, dicens dico
autem vobis, quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines,
reddent rationem de eo in die iudicii. Et hoc dicitur Sap. I, 8:
qui loquitur iniqua, non poterit latere. Et subditur, quod sermo
obscurus in vacuum non ibit. Sed quid est quod dicit de verbo otioso?
Verbum otiosum dupliciter dicitur. Uno modo omne verbum malum dicitur
otiosum; quia illud dicitur otiosum quod non consequitur finem, sicut
si aliquis quaerit hominem, et non invenit, dicitur otiose
quaesiisse. Verbum autem datur ad instructionem. Quando ergo
proficit, non est otiosum: ad Ephes. IV, 29: omnis sermo malus
ex ore vestro non procedat; sed si quis bonum ad aedificationem fidei,
ut det gratiam audientibus et cetera. Et secundum Chrysostomum,
respicit ad propositum, quia dixerant quod in Beelzebub et cetera.
Istud verbum erat perniciosum, ideo etiam otiosum, secundum
Hieronymum. Differt quidem perniciosum, et otiosum, quia
perniciosum est quod nocumentum infert, otiosum vero quod non affert
utilitatem. Gregorius dicit, quod otiosum dicitur, quod caret pia
utilitate, vel necessitate. Unde quodlibet verbum quod profertur
leviter, dicitur otiosum, nisi habeat piam utilitatem, vel piam
necessitatem. Sed constat quod isti dixerant verbum perniciosum:
quare ergo non facit mentionem nisi de otioso? Quia vult arguere a
minori: quia si de otioso oportet reddere rationem, multo magis de
pernicioso. Deinde ostendit rationem ex verbis enim tuis
iustificaberis et cetera. In iudicio mundi aliquando innocentes
puniuntur, et mali liberantur, quia iudicium fit secundum dicta
testium; in iudicio Dei ex homine ipso seipsum accusante, scilicet ex
sui confessione. Unde ut non credas, quod iudiceris per ea quae alii
dicent de te, sed per ea quae tu dices de te, ideo dicit ex verbis
enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Sicut
Lc. XIX, 22: ex ore tuo te iudico, serve nequam.
|
|