|
Supra dominus confutavit detrahentes suis miraculis, et doctrinae,
hic arguit tentantes; et hic duo facit. Primo ponitur interrogatio
tentativa; secundo reprobatio, ibi respondens ait illis. Dicitur
ergo tunc responderunt; hoc est postquam multa miracula viderant, et
postquam multa verba sapientiae audierant, ita quod impletum est in eo
quod dicitur Eccli. XXII, 9: cum dormiente loquitur qui narrat
stulto sapientiam. Magister, volumus a te signum videre. Magister
dicunt tentando; Ps. XXVII, 3: loquuntur pacem in ore suo,
mala autem in cordibus eorum. Volumus a te signum videre. Nonne
multa signa viderant? Ita; sed alius Evangelista sic exponit
dicens, Lc. XI, v. 16: volumus signum de caelo videre, sicut
legitur Lib. I Reg. XII, 18 quod Samuel fecit tonitruum: et
Elias qui fecit ignem descendere, IV Reg. I, 10. Proprium
enim Iudaeorum est signum petere, ut habetur I ad Cor. I, 22:
Iudaei signum petunt. Sed cum signa dedisset terrena, non
credebant; etiam si daret caelestia, non crederent; Io. III,
12: si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo si dixero
caelestia, credetis? Qui respondens ait illis et cetera.
Consequenter repellit eos: et duo facit. Primo petitionem negat;
secundo indignitatem ostendit, ibi viri Ninivitae et cetera. Primo
designat quod quaerebant; secundo denegat. Dicitur ergo qui
respondens ait illis: generatio mala et adultera signum quaerit.
Malos enim dicit, quia insidiatores erant. Dicitur quis malus, quia
nocet proximo. Generatio ergo mala, et iniqui filii. Dicitur
adultera generatio, Is. LVII, 3: vos autem accedite huc filii
auguratricis, semen adulteri, et fornicariae. Ita ergo ista
generatio iniquitati subiecta signum quaerit, sed non dabitur ei nisi
signum Ionae prophetae. Is. VII, 11: pete tibi signum a
domino Deo tuo in profundum Inferni, sive in excelsum supra et
cetera. Petebat ergo signum de caelestibus, sed non erant digni
videre. Hoc enim dedit apostolis suis, qui viderunt eum ascendentem,
qui gloriam Dei viderunt in monte. Sed istis non dabitur nisi signum
in Inferno, quantum ad animam, et de terra, quantum ad corpus.
Unde non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae. Unde signatur mors
Christi, et ostenditur caritas Dei, sicut dicit apostolus ad Rom.
V, 8: cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro
nobis mortuus est et cetera. Item, ostenditur potestas resuscitantis
ut habetur I ad Cor. XV, 20 ss. Et haec sunt signa eorum,
quae in nobis esse debent. Per mortem Christi significatur nobis quod
nos mori debemus peccato; per resurrectionem vero, quod nos debemus a
peccato resurgere. Et sicut Ionas fuit in ventre ceti tribus diebus
et tribus noctibus, scilicet secundum veritatem, sic filius hominis
erit in corde terrae. Et in hoc confunditur error Manichaei
dicentis, quod non in veritate mortuus est. Et dicit in corde
terrae, quia sicut cor hominis est in profundo, ita Christus in
profundo terrae. Vel in corde terrae, idest in corde terrenorum et
discipulorum, qui desperabant de eo, ut habetur Lc. ult., 21:
nos autem sperabamus, quod ipse esset redempturus Israel. Tribus
diebus et tribus noctibus. Sed hic est quaestio litteralis. Videtur
hoc esse falsum, quia hora nona expiravit, et sepultus est in
vespere, resurrexit autem in mane tertiae diei. Dicit Augustinus,
quod aliqui volunt dicere, quod computanda est hora qua positus fuit in
cruce. Unde primam noctem dicunt illam tenebrositatem quae apparuit,
secunda fuit nox diei Veneris, tertia diei sabbati. Sed secundum
Augustinum non valet: posset tamen nobis suppetere, si tota die
dominica fuisset in sepulcro. Ideo aliter dicendum, quod dies
naturalis pro die et nocte, sumitur pro spatio viginti quatuor
horarum. Sed, sicut dicit Augustinus, in Scriptura aliquando
sumitur pars pro toto. Sic ergo dicendum, quod Christus per
synecdochen fuit tribus diebus et tribus noctibus in sepulcro, quia
sexta feria pro tota die et etiam pro praecedenti nocte sumitur: de die
vero secunda non est dubium; tertia vero nox pro nocte et die
sequenti. Tamen si secundum veritatem inspicimus, fuit duabus
noctibus et uno die integro, ad signandum quod suum simplum destruxit
nostrum duplum. In nobis erat poena et culpa, in eo poena solum,
ideo et cetera. Viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione
ista. Hic ponit indignitatem. Hic est quaestio litteralis. Nonne
multa miracula fecit? Nonne Lazarum resuscitavit, et multa alia?
Quid est ergo non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae?
Respondeo. Non dabitur tale signum quale petebant: vel non dabitur
signum ad utilitatem eorum; sciebat enim quod non reverterentur, quia
indurati erant. Sed signa fecit propter fideles et electos, quales
post multi fuerunt. Viri Ninivitae et cetera. Haec est indignitas.
Et primo praeferuntur gentiles; secundo ponitur ratio, ibi cum autem
immundus spiritus exierit ab homine et cetera. Videte. Aliquis est
bonus vel quia non peccat, vel quia poenitet. Primo ergo praefert eos
qui poenituerunt, scilicet gentiles; secundo qui peccatum non
fecerunt, ibi regina Austri et cetera. Comparaverat dominus
resurrectionem suam Ionae; ideo possent credere quod istis accideret
sicut Ninivitis qui liberati sunt; sed isti non solum non fuerunt
liberati, sed fuerunt etiam dispersi. Unde viri Ninivitae surgent.
In verbis istis excluditur unus error Iudaeorum, quod resurrectio
erit ante iudicium, et quod in medio reaedificabitur Ierusalem. Et
adducunt pro se quod dicitur Is. XXV, 6: faciet dominus in monte
hoc convivium pinguium. Alii dixerunt quod iusti et martyres resurgent
ante alios per mille annos, et adducunt pro ipsis quod dicitur Apoc.
XX, 1: vidi Angelum descendentem de caelo habentem clavem abyssi
et catenam magnam in manu sua; et sequitur, et apprehendit draconem
serpentem antiquum, qui vocatur Diabolus, et ligavit eum ut non
amplius gentes decipiat, donec consummentur mille anni. Utrumque
excluditur cum dicit surgent cum generatione ista, simul boni et non
boni. Et condemnabunt, comparatione, non auctoritate, quia inter
condemnandos resurgent; Ez. V, 5: ista est Ierusalem, in medio
gentium posui eam et in circuitu eius terras: contempsit iudicia mea ut
plus esset impia quam gentes, et praecepta mea ultra quam terrae quae
in circuitu eius sunt. Et in quo condemnabunt? Quia poenitentiam
egerunt; isti vero noluerunt facere poenitentiam. Dominus incepit
praedicationem suam a poenitentia: Ioannes similiter, et non
audierunt; Ier. VIII, 6: nullus est qui agat poenitentiam
super peccato suo. Item illi fecerunt poenitentiam in una
praedicatione Ionae; Iesus autem multas praedicationes eis fecerat,
et tamen non sunt conversi; Io. XV, 24: si opera non fecissem
quae nullus alius fecit, peccatum non haberent. Item conversi sunt in
praedicatione unius prophetae; sed isti non solum habuerunt prophetam,
sed filium Dei. Unde habetur ad Hebr. c. I, 1: multifarie,
multisque modis, olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime
diebus istis, locutus est nobis in filio, quem constituit haeredem
universorum, per quem fecit et saecula et cetera. Et sequitur ecce
plusquam Ionas hic, ut habetur ad Hebr. III, 3: amplioris
gloriae enim iste prae Moyse dignus est. Ergo Ninivitae
praeferuntur, quia poenitentiam egerunt. Regina Austri surget in
iudicio cum generatione ista, et condemnabit eam, scilicet in
sapientia, quam isti noluerunt recipere. De ista habetur III
Reg. X, 24, quod venit audire sapientiam Salomonis. Per istam
signatur Ecclesia ex fidelibus; Ps. XLIV, 10: astitit regina
a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate et cetera.
Regina dicitur, quia regere se debet; Prov. XX, 8: rex qui
sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo et cetera. Et
dicitur Austri ratione spiritus sancti; Cant. IV, 16: surge,
Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum et cetera. Ista
regina surget in iudicio cum generatione ista. Nota quod non dicitur
quod non peccaverit, sed non fuit rebellis. Quare? Quia venit a
finibus terrae audire sapientiam Salomonis, sicut habetur III
Reg. X, 24: et non oportuit quod vos veniretis a finibus terrae,
quia hic est. Unde: ecce plusquam Salomon hic, quia ille rex
temporalis erat et peccator, iste vero innocens et aeternus; Dan.
VII, 14: potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur, et
regnum aeternum, quod non corrumpetur. Cum autem immundus spiritus
exierit ab homine et cetera. Ostendit supra gentiles esse potiores
Iudaeis, hic vult confirmare exemplo: et primo ponit exemplum;
secundo adaptat, ibi sic erit generationi huic pessimae. Exemplum
ponit de spiritu immundo. Notare debetis quod aliquando ponitur
exemplum ex re gesta, aliquando ex parabola. Et quando ponitur ex re
gesta, oportet quod unumquodque seorsum exponatur ita quod utrumque
indiget expositione sua, sicut hic positum est exemplum de Iona.
Aliquando ponitur exemplum de parabola, ut cum dicitur, simile est
regnum caelorum et cetera. Hic non oportet ponere quid sit in regno
caelorum. Possumus ergo dicere secundum Hieronymum, quod sit
similitudo et parabola, et sic est unus sensus. Vel ex re gesta
secundum Augustinum, et sic est duplex sensus. Immundus spiritus
exit ab homine dupliciter, quia hominem aliquando torquet
corporaliter, aliquando spiritualiter. Unde videndum quomodo
impleatur homo spiritu immundo; quomodo corporaliter et quomodo
spiritualiter; tertio quomodo pertineat ad propositum. Quatuor ergo
dicuntur. Primo liberatio a spiritu immundo; secundo iterata
vexatio; tertio gravitas; quarto secundae vexationis occasio. Dicit
ergo si spiritus immundus exierit ab homine. Omnis res quae
commiscetur viliori rei, immunda dicitur; quae puriori, purior; ut
si argentum plumbo iungatur, fit vilius: sic spiritus creatus, si
adhaereat inferiori se, dicitur spiritus immundus. Et iste exit
aliquando ab homine quem corporaliter vexat, aliquando quem
spiritualiter, ut in Baptismo. Consequenter ponitur iterata
vexatio, et occasio. Et primo ex parte Daemonis; secundo ex parte
eorum qui vexantur. Ex parte Daemonis primo quantum ad illos alios;
secundo quantum ad istos: haec enim est consuetudo Daemonis, quod non
potest quiescere nisi noceat, quia ab initio peccatum dilexit. Unde
cum ab aliquo expellitur, quaerit ubi vexet. Unde dicit ambulat per
loca arida, quaerens requiem, et non invenit. Unde aliquando requiem
non invenit. In quibus autem inveniat, dicitur Iob XL, 16: sub
umbra dormit, in secreto calami, in locis humentibus. Loca humentia
sunt corda voluptatibus dedita; loca arida sunt qui contemnunt
voluptates, qui a prosperitatibus declinant. Et de hoc Ezech.
XXXVII, 11: aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra.
Dicit ambulat, et explorat quemcumque hominem quem decipiat. Unde
pro hoc quod dicitur ambulat, sollicitudinem ostendit; I Petr. V,
vers. 8: sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester
Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. Quaerens
requiem, et non invenit, nisi in locis humentibus. Ita fuit de
Iudaeis, quod exiens a Iudaeis ivit ad gentiles, qui aridi sunt ab
humore gratiae divinae; sed non invenit requiem, quia expulsus est,
quia verbum Dei receperunt. Tunc dicit: revertar in domum meam unde
exivi. Ex verbo isto potestis colligere quod si Diabolus aliquando
expellitur ab aliquo, quia agit poenitentiam, non tamen totaliter
dimittit eum: sicut de Christo legitur Lc. IV, 13, quod
dimisit ad tempus. Hoc ergo est intelligendum, ut semper solliciti
sint homines ne revertatur. Et hoc est quod dicit revertar et cetera.
Et veniens invenit eam vacantem. Hic ponitur occasio ex parte eius
qui secundo affligitur. Si volumus ad Iudaeos retorquere, planum est
quod cum expelleretur a gentibus, rediit ad Iudaeos. Unde triplex
ponitur occasio. Scilicet otiositas; unde dicit vacantem; Eccli.
XXXIII, 29: multam malitiam docuit otiositas. Ideo
Hieronymus: semper aliquid boni facito ut te Diabolus inveniat
occupatum. Unde vacantem, idest otiosum; Thren. I, 7: viderunt
eam hostes, et deriserunt sabbata sua. Scopis mundatam, quia quod
mundatur scopis non mundatur, nisi quia leviter adhaeret. Unde idem
est scopare, quod leviter mundare, et inde scopatio imperfecta
mundatio. Item ornatam et hoc est superficialis ornatus. Mundatio
perfecta debet cum igne fieri, sicut habetur in lege, quod vasa igne
debebant mundari. Item illud quod ornatur, aliam habet ex se
pulchritudinem, aliam ex ornatu tantum, de qua in Ps. CXLIII,
12: filiae eorum compositae, circumornatae ut similitudo templi et
cetera. Sed qui volunt esse securi, debent habere pulchritudinem
interiorem; Ps. XLIV, v. 14: omnis gloria eius filiae regis
ab intus, in fimbriis aureis, circumamicta varietatibus et cetera.
Sed quando fit ornatus solum in exterioribus, non relinquitur a
Daemonibus. Ita est de Iudaeis, quia ipsi servabant sabbata, in
quibus magis vacabant a bonis quam a malis. Item totam curam ponebant
in minimis legis. Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus
nequiores se. Hic ponitur de secunda vexatione graviori, et
ostenditur gravior primo quantum ad numerum; secundo quantum ad
durationem; tertio quantum ad effectum. Quantum ad numerum, quia
assumit septem. Secundum Chrysostomum exponitur ad litteram, quia
cum aliquis cadit, et non cavet, tunc deterius accidit ei; Io. V,
14: ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius aliquid
tibi contingat. Secundum Augustinum assumit septem, et hoc
dupliciter. Aliquando enim poenitens agit poenitentiam, sed
negligenter se habet, et tunc fit proclivior; ad Rom. I, 28:
propter quod tradidit illos dominus in reprobum sensum. Et per hoc
quod dicit septem, universitas vitiorum signatur. Aliter secundum
beatum Augustinum: aliqui peccant aliquo peccato, et in statu
poenitentiae addunt simulationem. Et sicut septem sunt dona spiritus
sancti, sic septem simulationes. Unde primo erant vitia simplicia,
tunc adduntur simulationes vitiorum, quae sunt deteriores: et dicuntur
septem, vel propter universitatem vitiorum, vel propter sabbatum. Et
qui hoc modo peccant, fient perseverantiores in malo, unde dicit et
intrantes habitant ibi, quia inde recedere nolunt; Ier. VIII,
v. 5: populus in Ierusalem aversus est aversione contentiosa,
apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti. Si exponatur de
Iudaeis, patet, quod habitat in eis, et discedere ab eis non vult.
Et fiunt novissima illius hominis peiora prioribus. Hic ponitur
aggravatio quantum ad effectum. Ad litteram, qui magis punitur,
magis aggravatur. Unde II Petr. II, 21: melius erat viam
veritatis non cognoscere, quam post agnitionem retrorsum reverti.
Item quantum ad Iudaeos, quia peius egerunt blasphemando Christum,
quam colendo idola. Ideo sequitur sic erit generationi huic pessimae,
quia deterius erit eis quam unquam fuerit eis in Aegypto.
|
|