|
In parte praecedente dominus confutavit adversarios; nunc commendat
discipulos credentes etc. praesentia assumpta matris et fratrum.
Primo ponitur praesentia; secundo denuntiatio; tertio discipulorum
commendatio. Dicit ergo adhuc eo loquente. Sed hic est quaestio
litteralis, quare Lc. c. VIII, 19, ubi ponuntur eadem verba
quae dicta sunt, non ponuntur verba quae sequuntur, sed subditur:
factum est autem cum loqueretur, extollens vocem quaedam mulier et
cetera. Et ita videtur esse contrarietas. Solvit Augustinus: quod
absque dubio ita dictum est, ut Matthaeus narrat, quod adhuc eo
loquente, idest dum esset in narratione et cetera. Sed potest esse
quod contigerit quod Lucas dicit, et quod iste: et potest esse, quod
Lucas praeoccupet, vel ad ordinem suae memoriae referat. Ecce mater
eius, et fratres stabant foris et cetera. De matre nulla dubitatio
quin sit illa, de qua dictum est I cap.; de fratribus autem potest
esse quaestio. Et quia fit mentio de fratribus, ideo est occasio
haeresis, quod cum virgo genuisset Iesum, Ioseph cognovit Mariam et
genuit inde filios; quod haereticum est, quia post partum virgo
inviolata permansit. Fuit etiam opinio, quod isti essent filii
Ioseph de alia uxore. Sed hoc nihil est, quia credimus, quod sicut
mater Iesu fuit virgo, sic Ioseph, quia virgini virginem
commendavit: et sicut in fine, sic etiam et in principio. Qui sunt
ergo isti fratres? Hieronymus dixit quod fratres dicuntur multis
modis. Aliqui enim fratres natura, sicut supra I: Iacob genuit
Iudam et fratres eius. Aliquando fratres qui sunt unius gentis:
Deut. XVII, 15: non poteris constituere regem, qui non sit
frater tuus. Aliquando religione, ut omnes Christiani, ut infra
XXIII, 8. Et in hoc inolevit consuetudo quod homines eiusdem
religionis dicuntur fratres. Aliquando homines de una parentela, ut
Iosue II, 12, detisque mihi signum ut salvetis patrem meum, et
matrem, et fratres. Aliquando omnes homines, qui ab uno patre,
scilicet Deo; Mal. II, 10: numquid non est pater unus omnium?
Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo unusquisque despicit
fratrem suum? Nullo istorum modorum dicuntur hic fratres domini; ideo
uno modo dicuntur fratres, quia consanguinei. Unde Gen. XIII,
8 dixit Abraham ad Lot, fratres enim sumus, quamvis Lot nepos
esset Abraham. Sic isti fratres erant, quia consobrini erant.
Consequenter ponitur denuntiatio poenitentiae eorum dixit autem ei
quidam: ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te.
Quare hoc dixerit, et qua necessitate, exponitur in Luca VIII,
19 quia tanta erat multitudo, quod non poterant intrare. Mystice
per matrem significatur synagoga; unde Cant. III, 11:
egredimini, et videte regem Salomonem in diademate quo coronavit illum
mater sua. Et fratres, idest Iudaei, qui foris stant derelinquentes
Christum; Iob VI, v. 15: fratres mei dereliquerunt me.
Quaerunt, sed non inveniunt, ut habetur ad Rom. c. IX, 31:
Israel sectando legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit. At
ille respondens et cetera. Ponitur responsio Christi: et duo facit.
Primo confutat interrogantem; secundo commendat discipulos, ibi et
extendens manum et cetera. Dicit autem ipse quae est mater mea et qui
sunt fratres mei? Ex isto loco quidam negaverunt Christum sumpsisse
carnem vere, sed phantastice. Unde exponebant: non est haec mater
mea, neque hi fratres mei. Quod est contra apostolum ad Gal. IV,
4: misit Deus filium suum factum ex muliere et cetera. Item ad
Rom. I, 3: qui factus est ex semine David secundum carnem. Item
dominus eam recognovit in cruce: mulier, ecce filius tuus, ut habetur
Io. XIX, 26. Chrysostomus. Quare inquit dominus: quae est
mater mea, et qui sunt fratres mei? Et dicit duo; quorum unum est
sanum, aliud non. Dicit enim quod mater et fratres aliquid humanum
passi sunt, quia videntes Christum praedicantem, et turbam
sequentem, elationem habuerunt; ideo volebant quasi quamdam gloriam
habere; ideo dominus voluit ostendere, quod illud quod faciebat, non
habebat ex eo quod assumpserat ex matre, sed ex patre. Haec positio
partim sana est: nam quantum ad fratres sana est, quia sic habetur
Io. c. VII, 5: neque enim fratres eius credebant in eum. Sed
de matre domini non sana est, quia creditur quod numquam peccavit, nec
mortaliter, nec venialiter: de ea namque dicitur Cant. IV, 7:
tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Et
Augustinus: cum de peccato agitur, nullam prorsus volo de ea fieri
mentionem. Solvit ergo aliter Hieronymus, quod iste qui
denuntiavit, insidiose denuntiaverat: volebat enim explorare, an ita
intenderet spiritualibus, quod non curaret de temporalibus. Ideo
affectui respondet. Unde nec matrem plus dilexisset, nisi plus
spiritualitatis habuisset. Unde dicit quae est mater mea? Non eam
matrem esse negat, sed intendit prohibere inordinatum affectum. Unde
supra X, 37: qui amat patrem aut matrem plusquam me non est me
dignus. Consequenter ponitur commendatio discipulorum. Et primo
commendat discipulos; secundo universaliter omnes credentes. Dicit
ergo et extendens manum in discipulos dicit: ecce mater mea; quasi
dicat: plus diligo istos quam affectus matris meae vel fratres;
praeponendus enim est affectus spiritus sancti. Et non solum extendit
ad istos, sed ad omnes. Unde dicitur quicumque fecerit voluntatem
patris mei qui in caelis est, ipse meus frater, soror et mater est.
Habebat enim generationem caelestem et temporalem: unde praeponit
caelestem temporali. Illi enim qui faciunt voluntatem patris mei,
illi attinent ei secundum generationem caelestem; unde Io. VIII,
39: si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. Ipse enim
venit ut faceret voluntatem eius, ut habetur Io. IV, 34: V,
30 et VI, 38. Frater dicit quantum ad firmiores, et soror
quantum ad debiliores. Sed quid est quod dicit et mater est?
Dicendum quod quilibet fidelis, qui facit voluntatem patris, scilicet
qui simpliciter obedit, ille frater est, quia similis est ei, qui
voluntatem patris implevit. Qui autem non solum facit, sed alios
convertit, generat Christum in aliis, et sic fit mater. Sicut e
contra occidit Christum in aliis, qui provocat eos ad malum.
Apostolus ad Gal. IV, v. 19: filioli mei, quos iterum
parturio, donec formetur Christus in vobis.
|
|