|
Supra proposita est doctrina evangelica, et confutati sunt
adversarii, hic ostendit virtutem evangelicae doctrinae; et primum
verbis; secundo factis in capite XIV. Et circa primum primo
ponuntur circumstantiae doctrinae; secundo Christi doctrina; tertio
effectus. Secunda ibi ecce exiit qui seminat seminare; tertia ibi
intellexistis haec omnia? Et primo ponit quatuor circumstantias,
scilicet locum, tempus, dispositionem audientium et dispositionem
loquentis. Tempus tangit, cum dicit in die illo. Ex quo datur
intelligi quod tangit ordinem rei gestae. Aliter enim non posset
intelligi, nisi ly die sumatur pro tempore. Deinde tangitur
circumstantia loci, sedebat secus mare et cetera. Et hoc potest
exponi secundum expositionem litteralem et mysticam. Litteralem tangit
Chrysostomus. Quia enim supra dixerat, quod loquente eo ad turbas
dixit quidam, ecce mater tua etc., ibi exposuerat Chrysostomus quod
aliquid humanum senserant, ideo dominus voluit exire, ut eorum,
scilicet fratrum, nequitiam reprimeret. Et exivit etiam, ut matri
honorem deferret. Unde Ex. XX, 12: honora patrem et matrem
tuam. Mystice per domum Iudaea intelligitur, de qua exiens propter
infidelitatem, venit ad mare, scilicet ad gentes, quae turbatae erant
per infidelitatem; infra XXIII, 38: ecce relinquetur vobis
domus vestra deserta; sicut Ier. XII, v. 7: reliqui domum
meam, dimisi haereditatem meam, dedi dilectam animam meam in manibus
inimicorum eius. Mare dicitur mundus; Ps. CIII, 25: hoc
mare magnum et spatiosum manibus, illic reptilia, quorum non est
numerus et cetera. Vel aliter per domum intelligitur interior mens;
Sap. VIII, 16: intrans in domum meam, conquiescam cum illa.
Unde aliquando exit de secreto contemplationis ad publicum doctrinae.
Et congregatae sunt ad eum turbae. Hic ponit auditores: cum enim
mens exit ad publicum doctrinae, tunc multi possunt audire et
proficere; Eccli. ult., 31: appropinquate ad me, indocti, et
congregate vos in domum disciplinae. Deinde ponitur dispositio
docentis et audientium; unde dicitur ita ut in naviculam ascendens
sederet. Et quare in naviculam? Potest esse ratio litteralis, quia
multi auditores erant, ideo voluit eos habere ante faciem, ut melius
intelligerent. Omnia enim ante ipsum; Iob XIII, 1: ecce omnia
vidit oculus meus. Alia ratio mystica est, quia per navem Ecclesia
ex gentibus collecta significatur, ubi sedet per fidem, et docet eos
qui stant in littore, scilicet catechumenos, qui parati sunt ad
fidem. Vel aliter, quod Iesus in mari, auditores autem in littore
stant, in hoc dat exemplum praedicatoribus, quod scilicet non exponant
subditos suos periculis. Et hoc significatur Ex. XIII, 17
ss., quod cum Moyses educeret populum suum, non eduxit eos per viam
terrae Philisthiim, reputans ne forte poeniterent, et reverterentur
in Aegyptum. Ideo Iesus in turbine sedit, alios autem extra
dimisit; ideo dicitur et omnis turba stabat in littore. Sequitur
modus doctrinae et locutus est eis multa in parabolis. Ratio duplex
est. Una est, quia per huiusmodi parabolas absconduntur sacra ab
infidelibus, ne blasphement: supra enim dictum est: nolite sanctum
dare canibus: ideo quia multi blasphemabant, ideo voluit loqui in
parabolis. Unde Lc. VIII, 10: vobis datum est nosse
mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis. Secunda ratio est,
quia per huiusmodi parabolas homines rudes melius docentur. Unde
homines, scilicet rudes, quando divina sub similitudinibus
explicantur, melius capiunt, et retinent. Ideo dominus loqui voluit
in parabolis, ut melius memoriae commendarent. Quia enim noverat quod
digni doctrinam suam reciperent, voluit eam sic tradere, ut magis
memoriter tenerent; in Ps. LXXVII, 2: aperiam in parabolis
os meum. Et quare multas proposuit parabolas? Ratio una est, quia
in multitudine hominum diversi diversimode sunt affecti; ideo
diversificare debuit, ut congrueret diversis affectibus. Alia ratio
est, quia spiritualia semper sunt occulta; ideo per temporalia non
plene manifestari possunt, ideo per diversa habent manifestari; Iob
XI, 5: utinam loqueretur Deus tecum, et aperiret labia sua tibi,
ut ostenderet tibi secreta sapientiae. Exiit qui seminat seminare et
cetera. Hic ponitur parabolica doctrina. Et intendit tria. Primo
ponit impedimentum evangelicae doctrinae; secundo profectum; tertio
dignitatem. Secunda ibi simile est regnum caelorum fermento etc.;
tertia ibi simile est regnum caelorum homini quaerenti bonas margaritas
et cetera. Circa primum primo ponit impedimenta ab intra; secundo
quae ab extra, in sequenti parabola. Prima in tres: quia primo
ponitur parabola; secundo assignatur; tertio exponitur. Secunda ibi
et accedentes discipuli etc.; tertia ibi vos ergo audite parabolam
seminantis. In prima tria facit. Primo describitur studium
seminantis; secundo impedimentum seminis; tertio fructus. Secunda
ibi et cum seminat, quaedam ceciderunt secus viam etc.; tertia ibi
alia vero ceciderunt in terram bonam et cetera. Dicit ergo exiit qui
seminat seminare. Qui exit est Christus. Exit enim tripliciter.
Ab occulto patris, non mutans locum. Item exiit a Iudaea ad
gentes. Item a profundo sapientiae ad publicum doctrinae. Exiit ergo
qui seminat, scilicet semen doctrinae. Unde Christus seminat sicut
baptizat, ut habetur Io. IV. Semen enim est principium fructus.
Unde omnis bona operatio est a Deo; Phil. I, 6: qui incepit in
nobis opus bonum, perficiet et cetera. Et in hoc removetur error
dicentium quod initium boni operis est a nobis; quod falsum est. Unde
Gregorius: in vanum laborat praedicator, nisi intus insit gratia
salvatoris. Unde dicit exiit qui seminat seminare et cetera. Videtur
ista involvere verba; sed non involvit, quia seminator exiit aliquando
ad seminandum, et aliquando ad metendum; sic Christus in principio
exit ad seminandum; Prov. c. XI, 18: seminanti iustitiam
merces fidelis. Exiit ergo qui seminat seminare. Et quid? Semen
suum. Quidam enim exeunt seminare iniquitatem; Iob IV, 8: vidi
eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos.
Sed iste exiit seminare semen suum. Istud semen est verbum Dei,
quod procedit essentialiter. Unde est verbum patris; Eccli. I,
5: fons sapientiae verbum Dei. Sed quid facit? Similes ei a quo
procedit, quia facit filios Dei; Ps. LXXXI, 6: ego dixi:
dii estis, et filii excelsi omnes. Io. X, 35: illos dixit deos
ad quos sermo Dei factus est. Et ibid. c. I, 12: dedit eis
potestatem filios Dei fieri. Exiit ergo et cetera. Sed videamus de
impedimento seminis. Tripliciter enim impeditur, quia tria
requiruntur. Requiritur enim quod memoria conservetur. Unde Prov.
VI, 21: liga eas in corde tuo iugiter. Secundum est, quod
radicetur per amorem; Ps. CXVIII, 140: ignitum eloquium
tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. Tertio requiritur
sollicitudo; I ad Tim. VI, 11: sectare iustitiam, pietatem,
fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem et cetera. Haec tria
per tria tolluntur. Memoria per vanitatem; amor, sive caritas, per
duritiam; sollicitudo per germinationem vitiorum. Unde dicit et dum
seminat, quaedam ceciderunt secus viam. Via patens est omni viatori,
sic cor quod cuilibet exponitur cogitationi; Ez. XVI, 25: ad
omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae, et abominabilem
fecisti decorem tuum. Unde quando in corde vano et instabili cadit
verbum Dei, cadit secus viam, et subiacet duplici periculo. Sed
Matthaeus non ponit nisi unum, scilicet volucres caeli comederunt
illud. Lucas vero ponit duo, videlicet quia conculcatur, item
rapitur a volucribus. Sic quoniam vani recipiunt verbum Dei,
conculcatur per vanam cogitationem, vel pravam societatem. Quare
multum gaudet Diabolus, quando potest auferre et conculcare semen
istud. Habacuc I, 13: quare respicis contemptores, et taces
impio conculcante iustiorem se? Secundum est cordis duritia; Iob
penult., 15: cor eius indurabitur quasi lapis, et stringetur quasi
malleatoris incus. Et hoc opponitur caritati, quia amoris est
liquefacere; Cantic. V, 6: anima mea liquefacta est, ut dilectus
locutus est et cetera. Durum enim est quod est in se constrictum, et
propriis metis arctatum. Amor facit transferre amantem in amatum:
unde diffunditur. Dicit ergo alia ceciderunt in petrosa loca et
cetera. Ez. XXXVI, 26: auferam a vobis cor lapideum et dabo
vobis cor carneum. Aliqui enim sunt qui ita habent cor privatum omni
amore, quod omni carne carent. Aliqui vero habent bonum affectum,
sed parum habent: unde non habent profundum. Habere profundum est,
quum finis et affectus est profundus. Ille ergo habet profundum
amorem, qui omnia diligit propter Deum, et nihil praeponit amori
Dei. Unde aliqui bene delectantur in Deo, sed magis in aliis
rebus: et isti non sunt liquefacti: et tales non habent terram
multam. Et per terram significatur mollities. Unde sumitur pro mente
indurata. Sequitur et continuo exorta sunt et cetera. Quia illi qui
profunde cogitant, diu cogitant; sed qui non profunde, statim in opus
prorumpunt. Unde cito exeunt; Is. XVIII, 5: ante messem
enim totus effloruit, et immatura perfectio germinavit. Unde cito
audiunt, sed non radicantur in illo, quia non habent altitudinem
terrae amoris et caritatis. Ad Eph. III, v. 17: in caritate
radicati et fundati et cetera. Tertium est destructio fructus, quia
si magis amat divitias, cum tempus venit tribulationis, accipit quod
magis amat. Unde sole orto aestuaverunt etc., scilicet per
impotentiam. Apoc. XIII, 10: qui in gladio occiderit,
oportet eum gladio occidi, hoc est patientia iustorum. Et quia non
habebant radicem, aruerunt, quia Deus non erat radix. Ps. XXI,
16: aruit tamquam testa virtus mea. Aliquando in Scriptura petra
accipitur pro bono, aliquando pro malo. Similiter terra et sol.
Unde aliqui sunt qui afficiuntur bene, sed post negligenter se
habent. Non autem sic Paulus qui dicebat, castigo corpus meum, et
in servitutem redigo et cetera. Alia autem ceciderunt in spinas.
Spinae autem sunt sollicitudines, irae, rixae, et huiusmodi; Ier.
IV, 3: nolite serere super spinas; Prov. XXIV, 30: per
agrum hominis pigri transivi; et sequitur: et operuerant superficiem
eius spinae. Et creverunt spinae, et suffocaverunt ea. Sed posset
aliquis dicere: stultitia fuit seminantis. Potest dici, quod si
fieret sermo de terra sensibili, verum esset; sed fit mentio de
spirituali, ideo non valet, quia ad diversas materias retorquetur.
Positis impedimentis, agitur de seminis fructu alia ceciderunt in
terram bonam, et dederunt fructum. Terra quae non secus viam, quae
non petrosa, quae non spinosa, est terra bona, scilicet cor bonum;
et si ibi seminatur, fructum affert; Ps. LXXXIV, v. 13:
dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Sed
quem? Aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.
Quidam retorquent istud ad praemium quod est in caelo, quia quidam
habent centesimum et cetera. Sap. III, 15: bonorum labiorum
gloriosus est fructus. Alii retorquent fructum trigesimum ad fidem
Trinitatis, sexagesimum ad fructum boni operis, centesimum ad
contemplationem caelestium. Sed hoc non potest esse, quia auditor est
qui facit fructum. Item praemium recipitur. Unde oportet retorqueri
ad perfectionem iustitiae. Fructus igitur est proprie ultimum quod
expectatur in arbore: sic fructus iustitiae qui habetur ex
praedicatione. Et haec est centesima etc., quia triplex est
perfectio, minor, maior et media, ita quod centesima martyrum,
sexagesima virginum, trigesima est coniugatorum. Et quare? Quia et
cetera. Sed perfectio virginum sexagesima, quia tunc debent vacare a
malitia; ideo haec perfectio est virginum et quiescentium, qui
separati sunt a mundo. Per trigesimum perfectio militantium in hac
vita, quia tales apti sunt ad bellum. Alii assignant per
computationem in manu etc. ut in Glossa habetur. Aliter potestis
secundum numerum numerorum. Semen enim fructificat in perfectione.
Videatis ergo quod semen est mandatum Dei: trigesimus numerus ex
trinario et denario componitur, sexagesimus ex sex et decem,
centesimus ex ductu denarii in seipsum. Ternarius est numerus
completus, et habet communem perfectionem; senarius similiter est
numerus perfectus, quia nihil deest ei, habet enim perfectionem
integritatis; denarius est numerus perfectus, quia est primus limes
numerorum, unde habet perfectionem finis. Sic triplex est perfectio.
Communis iustitia, et sic est perfectio trinarii, quae habetur per
tricenarium numerum; sed cum plus habet ultra communem, tunc dicitur
facere sexagesimum fructum; sed quando perfectus est, et iam
praegustat suavitatem, tunc pervenit ad centesimum fructum. Vel
aliter secundum Augustinum, secundum quod tripliciter homines se
habent ad tentationes. Quidam enim graviter tentantur, sed resistunt
fortiter; et hi habent fructum trigesimum. Alii parum tentantur, sed
surgunt; et hi habent sexagesimum. Centesimum vero habent qui iam in
quieta pace manent. Et quia hoc parabolice dictum est, ideo subdit
qui habet aures audiendi, scilicet cordis interius audiat per
intellectum. Et accedentes discipuli et cetera. Supra posita est
parabola, hic assignatur ratio: et circa hoc ponuntur duo hic. Primo
ponitur interrogatio discipulorum; secundo responsio, ibi qui
respondens et cetera. Dicit ergo accedentes discipuli dixerunt ei.
Incidit quaestio litteralis: quoniam ipse erat in navicula, quomodo
ergo accesserunt ad eum? Sciendum quod ipsi erant in navicula cum
Christo; accesserunt autem per sollicitudinem mentis, vel etiam
corporaliter, quia cum parum distarent ab eo, venerunt magis prope:
vel cum essent extra, venerunt ad eum. Sic nos, si velimus accedere
ad eum, illuminabimur; Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum, et
illuminamini. Et duo attenduntur. Primo datur exemplum non importune
interrogandi; unde dum doceret turbas, non interrogaverunt eum;
Eccle. c. III, 7: tempus tacendi, et tempus loquendi. Quare
in parabolis loqueris eis? Item hic considerandum est, quod debet
semper fieri quod de salute hominum est. Unde sequitur responsio qui
respondens ait illis. Et primo ponitur Dei ordinatio; secundo
quaedam ratio assignatur. Dicit, ideo dico quod in parabolis loquor,
quia vobis datum est nosse mysterium regni caelorum, illis autem non
est datum: in quibus verbis tria ponuntur. Primo quod quidam sunt
intelligentes, quidam non. Et non est attribuendum alicui, sed Deo
ordinanti; ideo datum est vobis, aliis non. Et ideo est divina
ordinatio. Item magnae utilitatis est, quia est quaedam notificatio
beatitudinis: unde magna est utilitas, inquantum dat vobis cognitionem
de mysteriis divinis; Ier. IX, 12: quis est vir sapiens qui
intelligat hoc, et ad quem verbum oris domini fiat, ut annuntiet
illud? Item est signum divini amoris; Io. XV, 15: vos autem
dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a patre meo, nota feci
vobis. Item hoc fit ex dono, non ex merito; Phil. I, 29: quia
vobis datum est pro Christo non solum ut in eum credatis, sed ut etiam
pro illo patiamini. Et hoc est mysterium regni caelorum Dei, et hoc
a Deo; I ad Cor. IV, 7: quid autem habes, quod non
accepisti? Qui enim habet, dabitur ei et abundabit. Aliquid enim
est quod habet homo cui datur. Et quid est illud? Dicendum quod
quatuor sunt praeparatoria ad hoc quod detur aliquid. Primum est
desiderium. Unde si vis habere scientiam, praeoccupat desiderium, ut
habetur Sap. VI, v. 21: concupiscentia sapientiae deducit ad
regnum perpetuum. Et supra VII, 7: petite, et accipietis.
Unde qui habet, desiderium, dabitur ei, et abundabit, quia ipse est
qui dat abundanter omnibus, et non improperat, Iac. c. I, 5.
Qui autem non habet, et si aliquam videatur habere aptitudinem ad
sapientiam, vel iustitiam, et sit tepidus id quod videtur habere, et
non habet, auferetur ab eo. Unde Chrysostomus: si vides tepidum,
debes admonere quod desistat: et si non vult, dimitte eum. Apoc.
III, 16: utinam calidus esses, aut frigidus; sed quia tepidus
es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo.
Secundum quod requiritur est studium; et haec est expositio Remigii.
Unde qui habet bonum ingenium, et non studet, non proficiet. Unde
qui habet studium, illi dabitur sapientia, et abundabit; Prov.
II, v. 4: si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros
effoderis illam, tunc intelliges timorem domini, et scientiam Dei
invenies. Qui autem non habet, studium, quod videtur habere,
scilicet ingenium naturale, non proficiet, sed auferetur ab eo.
Tertium quod requiritur est caritas: quia caritas omnium virtutum
radix est et omnium bonorum operum. Apostolus ad Eph. III,
17: in caritate radicati et fundati. Unde si habes, scilicet
caritatem, prorumpes in omne opus bonum; apostolus I Cor.
XIII, 4: caritas patiens est, benigna est. Unde si non habes,
totum siccatur. Unde quodcumque bonum habet homo sine caritate, nihil
est, quia qui non diligit, manet in morte, I Io. III, 14.
Quartum quod requiritur, est fides, quia qui fidem non habent, alia
bona parum valent; Sap. I, 2: apparet autem eis qui fidem habent
in illum. Et Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, ore
autem confessio fit ad salutem. Et qui non habet iustitiam fidei, id
quod videtur habere, sive naturale, sive morale, auferetur ab eo.
Apostolus ad Rom. XIV, 23: omne quod non est ex fide,
peccatum est. Dico ergo quod datum est vobis, quia vos habetis
fidem, illis autem non est datum. Sed hic cavendum est de quodam
errore, quia videtur quod ex studio et bonis naturalibus possemus
acquirere gloriam aeternam. Sed Paulus dicit: quid habes quod non
accepisti? Unde et desiderium, et studium, et caritas, et fides,
omnia haec sunt a Deo. Ideo in parabolis loquor eis et cetera. Hic
adaptat ad propositum; et duo facit. Primo applicat quantum ad
Iudaeos; secundo quoad apostolos, ibi vestri autem beati oculi et
cetera. Et primo duo facit. Primo adaptat ne ex odio videretur
dicere; secundo inducit auctoritatem, ibi et adimpletur in eis
prophetia Isaiae. Notate quod monens ad salutem, manifestat
doctrinam suis actibus. Unde Act. I, 1: coepit Iesus facere et
docere. Et Io. XV, 24: si opera non fecissem quae nullus alius
fecit, peccatum non haberent. Item: si locutus non fuissem eis,
peccatum non haberent. Unde ante sine parabolis locutus est eis, sed
modo post operationem miraculorum in parabolis loquor eis, quia
videntes non vident. Vident miracula, non vident effectum. Vel sic
videntes, scilicet exterius, non vident interius. Is. XLIII,
v. 8: educ foras populum caecum, et oculos habentem, surdum, et
aures ei sunt et cetera. Et audientes non audiunt, nec intelligunt.
Audiunt verba quibus excitari deberent ad bonum, tamen non audiunt,
idest non habent effectum; Ez. II, 7: si forte audiant et
quiescant. Et ibid. XXXIII, 31: in canticum oris sui
vertunt illos. Et quid est quod non vident? Quia non intelligunt;
Ps. LXXXI, 5: nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris
ambulant. Consequenter inducitur auctoritas Isaiae prophetae. Et
adimpletur in eis prophetia Isaiae dicentis: auditu audietis, et non
intelligetis etc., quod scribitur Is. VI, v. 9; sed ibi
dicitur imperative, hic praenunciative. Ibi: audite audientes, et
nolite intelligere, et videte visionem, et nolite cognoscere. Et
tanguntur tria. Primo Iudaeorum duritia; secundo causa; tertio
illius causae effectus. Secunda ibi incrassatum est enim cor populi
huius; tertia ibi ne quando videant et cetera. Et quia duo dixerat,
scilicet de auditu et de visu; ideo duo dicit audietis, auditu
scilicet exteriori, audietis doctrinam Christi et non intelligetis,
mysteria; Ps. XXXV, v. 4: noluit intelligere ut bene ageret;
Osee c. IV, 6: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne
sacerdotio fungaris mihi. Et videntes videbitis, et non videbitis.
Videbitis carnem Christi visu exteriori, et non considerabitis
virtutem eius. Palpavimus sicut caeci parietem, et quasi absque
oculis attrectavimus, etc., Is. LIX, 10. Sequitur ratio
incrassatum est enim cor populi huius et cetera. Quia enim de auditu
fecerat mentionem, et intelligere proprie est mentis; ideo cor populi
huius, idest mens, incrassatum est, idest excaecatum. Quare? Quia
sicut ad visionem corporalem puritas requiritur, sic ad spiritualem.
Unde intellectus dicitur vis superior, quoniam maxime spiritualis.
Incrassatur intellectus, quando applicatur grossis et terrenis, sed
quando abstrahitur, subtiliatur, sicut in apostolis; II ad Cor.
IV, 18: non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non
videntur. Unde isti non considerabant nisi terrena. Animalis homo
non percipit quae sunt spiritus Dei, apostolus I ad Cor. II,
14; Deut. XXXII, 15: incrassatus, impinguatus,
dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari
suo. Item sciendum quod quando homo audit quae non placent, non
potest de facili intelligere: ergo isti male intelligebant, quia eis
non placebant verba sua. Ideo dicitur: et auribus graviter
audierunt; Io. VI, 61: durus est hic sermo, et quis potest
hunc audire? Et oculos suos clauserunt et cetera. Contingit quod
aliquis habet oculos, et non videt, quia claudit oculos: unde ipse
sibi facit impedimentum. Aliqua vero sunt ita occulta, ut nisi multum
infigat intuitum, non potest videre; sed si res sit in medio, sicut
paries, non potest homo non videre nisi claudat oculos. Ideo si
dominus non fecisset miracula aperta, non esset mirum si non
crederent; sed apertissima fecit, ideo ipsi cognoscerent, nisi
clauderent oculos; Dan. XIII, 9: declinaverunt oculos suos,
ut non viderent caelum et cetera. Unde notandum quod in ista
obduratione causa per se est homo, Deus vero non indurat nisi in non
impartiendo gratiam. Deus ergo indurat, quia non dat gratiam; sed
homo quia imponit sibi impedimentum lumini. Ideo istis imputatur quod
oculos clauserunt. Ne quando videant oculis. Hic ponitur damnum quod
consequuntur. Unde potest intelligi dupliciter. Ita quod ly ne
quando referatur ad totum sequens, ut sit sensus: ita clauserunt
oculos, ne quando etc., et hoc modo intelligitur quod sit ex eorum
malitia, quidam enim peccant ex infirmitate, quidam ex industria,
sive ex certa malitia. Unde isti hoc attendentes clauserunt oculos ne
intelligant; unde tacita est eorum malitia. Ne convertantur, et
sanem eos, scilicet si convertantur; Ier. III, 14:
convertimini, filii revertentes et cetera. Et haec expositio est
Chrysostomi. Et ponuntur tria: ne videant, ne audiant, ne corde
intelligant, et respondent tribus supradictis. Augustinus aliter
exponit dicens ne quando videant, cum modo non videant oculis, et
auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem
eos. Unde dicit Augustinus quod possent haec verba habere duplicem
sensum, quia aliquando ponitur ne quando pro eo quod est ut possit
accidere, ut habetur II ad Tim. II, 25: ne quando det illis
Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem. Aliquando vero ponitur
pro eo quod est ne possit contingere, idest hoc contingeret nisi
argueremus et cetera. Et quid est ergo quod dicit incrassatum est?
Solvit Augustinus quod aliquando contingit quod homo superbus est, et
videtur ei, quod sit valde bonus; et permittit dominus cadere in alia
peccata ut sanet eum a superbia sua. Tales sunt praesumptuosi, de
quibus Rom. X, 3: ignorantes Dei iustitiam, et suam quaerentes
statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Quia igitur isti superbi
erant, ideo permisi ut excaecarentur, ut videant et audiant, et sanem
eos. Et haec expositio habetur ex littera Marci c. IV, 12.
Sed littera Ioannis XII, 40 contradicit quia ibi dicit,
propterea non poterant credere, quia Isaias dixit: excaecavit oculos
eorum; et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et non
intelligant corde, et convertantur, et sanem eos. Non ergo sunt
excaecati, ut crederent, sed ut non crederent. Sed, secundum
Augustinum, hic est quaestio gravis, quia si excaecati sunt, ut non
credant; ergo non debet eis imputari. Solvit Augustinus: possumus
dicere, quod hoc quod excaecati sunt, ex praecedentibus peccatis
meruerunt. Rom. I, 21: obscuratum est insipiens cor eorum;
dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, et sequitur post,
propter quod Deus tradidit eos et cetera. Ideo propter peccata
induravit, et aures aggravavit, non indurando, sed non impartiendo
gratiam propter peccata eorum. Et possumus aliter dicere, secundum
Augustinum: incrassatum est cor populi huius; ut non videant, et
convertantur, scilicet statim, sed permanentes crucifigant Christum,
et post videntes miracula convertantur. Et dicit Augustinus quod
videtur haec sententia extorta, si non videmus ita accidisse de facto.
Aliqui enim non reducuntur ad humilitatem nisi in grave peccatum
cadant: sic dominus istis fecit. Vestri autem beati oculi qui
vident, et aures vestrae quae audiunt et cetera. Supra ostendit
dominus miseriam Iudaeorum qui videntes non videbant, hic ostendit
beatitudinem apostolorum qui videbant et audiebant. Et primo ostendit
beatitudinem; secundo signum ostendit, ibi amen quippe dico vobis et
cetera. Dicit ergo, quod videntes non vident, sed vestri oculi sunt
beati. Sed si istud referatur ad oculos exteriores et aures, ita
beatificantur oculi Iudaeorum sicut apostolorum. Ideo dicit
Hieronymus quod oportet intelligere duplices oculos, scilicet
exteriores, quibus communiter omnes viderunt: et de his non loquitur;
vel interiores, quibus apostoli soli viderunt. Ad Eph. I, 17:
det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius
illuminatos oculos cordis. Unde similiter et sunt aures quaedam
exteriores, quaedam interiores, de quibus supra: qui habet aures
audiendi, audiat. Is. l, 5: dominus mihi aperuit aurem, ego
autem non contradico, retrorsum non abii. Beatitudinem tribuit in
videndo, quia haec beatitudo in via non consistit nisi in
participatione beatitudinis aeternae, quae consistit in visione: in
visione enim Dei est gloria hominis; Ier. IX, 23: non
glorietur sapiens in sapientia sua; et sequitur, sed glorietur qui
gloriatur, scire et nosse me. Deinde ponit signum amen quippe dico
vobis et cetera. Dicit Augustinus: beatus est qui habet omnia quae
vult. Unde beati quibus sunt data omnia quae antiqui voluerunt,
scilicet prophetae et iusti. Quilibet enim iustus rex est; unde
habetur Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio, dissipat omne
malum. Et hoc est ideo, quia cupierunt videre quae videtis. Si ergo
illi desideraverunt, et non habuerunt, et vos habetis: ergo iam
quamdam participationem beatitudinis percipitis. Sed quid est quod
dicit et non viderunt? Nonne habetur Io. VIII, 56: Abraham
desideravit videre diem meum, vidit, et gavisus est? Item Isaiae
VI, 1: vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum.
Et idem de passione; unde cap. LIII, 2: vidimus eum, et non
erat aspectus. Una solutio est quod aliqui viderunt, aliqui non.
Sed, ut dicit Hieronymus, periculosum est hoc dicere. Vel aliter,
quod viderunt, sed non ita manifeste. Ad Eph. III, 5: quod
aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicut nunc
revelatum est sanctis apostolis. Vel aliter, quod totum referatur ad
visionem et auditum praesentiae corporalis, quia videre in carne
desiderabile fuit iustis. Exemplum habetur in Simeone, Lc. II,
10. Unde vestri oculi sunt beati qui vident et cetera. Et nonne
Iudaei viderunt? Dico quod de ipsis dicitur quod non vident, quia
solum exterius vident. Sed contrarium habetur in Io. XX, 29,
ubi dicitur: beati qui non viderunt et crediderunt. Dicendum, quod
est beatitudo rei, quae habetur per participationem, et beatitudo
spei, quae habetur in merendo. Unde beati qui non viderunt
beatitudine spei sive meriti, et beati qui vident beatitudine rei sive
participationis; unde de Abraham dicitur Io. VIII, v. 56:
exultavit ut videret diem meum; vidit, et gavisus est. Vos autem
parabolam seminantis et cetera. Hic ponitur expositio. Et primo
concludit, quod ipsi erant digni; secundo exponit. Dicit ergo vos
ergo audite etc., quia scilicet estis digni vos audire, et non solum
audire, sed per me audire; Prov. I, 5: audiens sapiens
sapientior erit. Omnis qui audit verbum regni et cetera. Hic
exponit; et quia fecerat mentionem de duplici terra, ideo primo
exponit quod dixerat de terra mala, secundo de terra bona, ibi qui
vero in terram bonam seminatus est et cetera. Item, in terra mala
posuerat tres differentias, quia quaedam secus viam quaedam in
petrosa, quaedam in spinosa. Et hoc exponit. Et ad huius
intellectum debetis scire, quod audire verbum Dei debet habere
effectum unum, ut infigatur in corde unde: beatus qui in lege domini
meditatur die ac nocte, Ps. I, 2. Alibi in corde meo abscondi
eloquia tua, ut non peccem tibi. Item alius effectus est ut
perducatur in opus. In quibusdam enim impeditur primus, in quibusdam
secundus. De primo ponitur. Et sciendum quod littera habet
interpositionem, et debet sic intelligi. Omnis qui audit verbum
regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in
corde eius. Et hic est qui est secus viam. Et quare non intelligit?
Quia venit malus homo etc., unde omnis qui audit verbum regni, idest
Christi praedicantis regnum caelorum, quia Christus solum regnum Dei
praedicavit: Moyses enim terrenum regnum praedicavit. Unde Petrus,
Io. VI, 69: domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae
habes. Aliqui, sicut infideles, non audiunt; Is. LXV, 12:
locutus sum, et non audivistis et cetera. Aliqui sunt qui audiunt;
beati qui audiunt verba Dei, Lc. XI, 28. Sed non intelligit.
Glossa: quia audit non ex affectu unde non recondit in corde. Ps.
XXXV, 4: noluit intelligere ut bene ageret. Et quid erit de
isto? Capitur a furibus, quia detinetur mens a cogitationibus, et
ita rapitur; et hoc est quod dicit venit malus, scilicet Diabolus,
quia malus non natura, sed perversitate: et rapit, scilicet occulte,
seducendo, et inducendo vanam cogitationem, quod seminatum est in
corde eius, scilicet semen: hic est qui seminatus est secus viam.
Seminatus aliquando nominat quod seminatur, aliquando agrum qui
seminatur: unde cum dicit quod seminatum est, intelligitur semen; cum
vero dicitur qui seminatus est, intelligitur ager. Homo enim dicitur
ager, de quo agro habetur Prov. XXIV, 27: diligenter exerce
agrum tuum et cetera. Et quomodo secus viam? Quoniam non
custoditur, contra illud Prov. IV, 23: omni custodia serva cor
tuum, quoniam ex ipso vita procedit. Sic homo dicitur seminatus secus
viam, qui verbum recipit, sed non custodit. Secundus effectus est
producere in opus; unde Iac. I, 22: estote factores verbi, et
non auditores tantum. Effectus autem iste impeditur per prospera et
adversa. De eo qui impeditur per adversa dicit qui autem super petrosa
seminatus est et cetera. Primo ergo ponit principium boni; secundo
occasionem mali, ibi non habent autem in se radicem; tertio malum,
ibi facta autem tribulatione et cetera. Petra est malum cor, in quod
non potest penetrare verbum, sicut in terra petrosa, et ubi est parum
de terra; sic aliqui non exponunt cor suum penetrabile. Tunc enim
dicitur penetrabile, quando nihil praeponit verbo, ita quod verbum
habeat ut radicem principalem. Unde Ez. XI, 19: auferam a
vobis cor lapideum et cetera. Hic verbum audit, et continuo cum
gaudio suscipit illud, ideo delectatur de iustitia, et pronus fit ad
bonum. Ad Gal. III, 5: qui tribuit vobis spiritum sanctum,
operatur in vobis virtutes. Et sic delectatur; sed non potest figi,
quia radicem non habet, quia in lapide seminatur. Radix autem caritas
est. Ad Eph. c. III, 17: in caritate radicati et fundati et
cetera. Sed temporalis est, et ad tempus gaudet; Eccli. VI,
10: est amicus socius mensae, et non permanebit in die
necessitatis. Haec est ergo occasio, quia non habet radicem. Et
quomodo est? Quia male figitur. Unde dicit facta tribulatione et
persecutione propter verbum etc., ut quando occurrunt adversantes
contra fidem, et tribulationes per interiores vel exteriores
adversitates propter doctrinam verbi, vel propter fidem continuo
scandalizantur, quia a fide resiliunt; Ps. CXVIII, 165:
pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Ille
qui perseverat, est amicus. Et dicit continuo: quia etsi caritatem
habeant, ex multa tribulatione possent scandalizari. Sed quando
continuo ex parva tribulatione quis scandalizatur, non est radicatus in
caritate; unde I ad Cor. X, 13: fidelis Deus, qui non
permittit hominem tentari ultra quam possit, sed faciet etiam cum
tentatione proventum. Et ad Hebr. XII, 4: nondum enim
restitistis usque ad sanguinem. Et secundum Hieronymum continuo,
quia distanter inter istum et illum. Qui autem seminatus est in spinis
et cetera. Hic ponitur impedimentum bene fructificandi, quod
aliquando fit ex prosperitatibus, et aliquando ex adversitatibus; unde
dicit qui autem in spinis seminatus est, hic est qui audit verbum
Dei. Istae spinae sunt sollicitudines huius saeculi; sicut enim
spinae pungunt, et non sinunt hominem quiescere, sic nec istae
sollicitudines. Ideo nolite seri super spinas. Sollicitudo huius
saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum. Sollicitudo quoad
futura, fallacia divitiarum, quoad praesentia: unde cum abundant
divitiae, fallaces sunt; I ad Tim. VI, 17: divitibus huius
saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto
divitiarum. Item cum desiderantur, fallunt quantum ad satietatem,
quia non satiant. Item sollicitant; ideo dominus apostolis suis
prohibet, nolite solliciti esse quid manducetis, aut bibatis, supra
VI, 31. Suffocat verbum. Superius dixit aruit, hic suffocat.
Scitis enim quod candela potest extingui vel propter defectum humoris,
et tunc arescit: aliquando propter superfluitatem, et tunc
suffocatur; sic et vita naturalis, quae fundatur in calido et humido,
potest deficere propter abundantiam humoris, vel propter defectum.
Similiter tribulationes aliquando subtrahunt humores consolationis
praesentis, et tunc redditur instabile, et arescit: aliquando
accrescunt, et tunc suffocatur; ideo semen est sine fructu; unde
dicit et sine fructu efficitur. Ad Rom. VI, 21: quem ergo
fructum habuistis in illis in quibus nunc erubescitis? Et sequitur,
servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem;
ad Eph. V, 9: fructus enim lucis in omni bonitate, et iustitia,
et veritate. Qui vero in terram bonam seminatus est et cetera.
Exposita triplici differentia ad malum, subiungit ad bona, quam
distinguit per tres effectus, quia primo audit, item plus et
intelligit, item fructum affert, et facit aliud quidem centesimum,
aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. Exponatur sicut
supra. Sciendum tamen quod Augustinus Lib. II, cap. 23 de
Civ. Dei, ponit expositionem quorumdam qui volebant sic
interpretari, quia in die, cum dominus veniet ad iudicium, multi
sancti orabunt pro multis; et secundum quod erunt meliores, plures eis
dabuntur. Unde quibusdam dabuntur triginta, quibusdam sexaginta,
quibusdam centum. Sed hoc est contra fidem: quia peccata mortalia non
dimittentur, quia sine caritate non possunt dimitti; unde mortalia
contraria sunt caritati, venialia non: ideo et cetera.
|
|