|
Supra posuit parabolam, in qua ostendebatur impedimentum evangelicae
doctrinae ab extrinseco, hic ponitur alia parabola, in qua ponitur
impedimentum de audienda doctrina, quod est ab intrinseco, quia in hac
ad nos trahuntur ea, de quibus ingenia solent sollicitari. Primo ergo
docet de origine boni et mali; secundo de processu; tertio de fine.
Secundum ibi cum autem crevisset et cetera. Tertium ibi et in tempore
messis dicam messoribus et cetera. Circa primum notantur duo. Primo
de origine boni; secundo mali, ibi cum autem dormirent homines et
cetera. Dicit ergo aliam parabolam proposuit illis. Et quibus?
Eis. Dico non apostolis tantum, sed etiam turbis. Unde cum primam
in navi exposuisset apostolis, convertit se ad turbas. Aliam, non
alteram; quia non solum proposuit duas parabolas, sed plures; alterum
vero unum de duobus dicitur. Plures autem posuit, ut pluribus
dispositionibus subveniret. Quidam enim afficiuntur in uno, quidam in
alio. Simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum
semen in agro suo. In regno continetur rex, et hi qui reguntur: et
isti sunt homines caelestes, qui facti sunt aequales Angelis; Ps.
XC, 11: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus
viis tuis et cetera. Homini qui seminavit bonum semen. Tres
parabolae ponuntur consequenter de semine. Prima de semine seminato;
secunda de semine inspirato; tertia de semine multiplicato. Secundum
intentionem litterae, aliter quam supra accipitur semen. Seminatur
enim semen quod seminatur in homine, et hoc est verbum Dei, sicut
habetur Lc. XXII. Hic autem accipitur ipse homo, in quo
seminatur. Et hoc patet, quia infra dicit quod semen istud sunt filii
regni; unde non est alia facienda expositio ab ea quam dominus fecit.
Et dicitur semen, quia sicut semen est principium propagationis, sic
homines boni fundamentum totius fidei; unde ex apostolis tota Ecclesia
pullulavit. Unde Is. I, 9: nisi dominus reliquisset nobis
semen, quasi Sodoma fuissemus. Et istud fuit bonum semen, de quo
Is. VI, 13: semen sanctum erit id quod steterit in ea. Istud
seminavit Christus, et ubi? In agro suo, idest in mundo. Mundus
enim dicitur ager, in quo sunt boni ac mali, quem dominus per
creationem edidit; unde Io. I, 10: mundus per ipsum factus est.
Et in Ps. XLIX, 11: pulchritudo agri mecum est. Cum autem
dormirent homines et cetera. Habito de origine boni, hic agit de
origine mali. Et primo ponitur occasio malitiae illatae; secundo
ordo. Et primo ponitur occasio duplex: una est ex parte custodum,
secunda ex parte seminantis. Ex parte custodum dicit cum autem
dormirent homines etc., idest praepositi humani generis, qui positi
sunt ad custodiendum dormirent, scilicet per dormitionem mortis.
Sancti scilicet apostoli qui noverunt quod haeretici in Ecclesia
miscuerunt se tritico; unde Paulus: scio quod post decessum meum
intrabunt lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. Deinde ponitur
alia occasio; unde dicit venit inimicus etc., idest Diabolus; Ps.
LXXIII, 23: superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper:
eorum qui te oderunt, idest Daemonum. Haec autem inimicitia est
secundum perversitatem voluntatis. Sed est quaestio. Estne hoc verum
quod aliqua res odiat Deum? Dicendum, quod amor non est nisi rei
cognitae. Dupliciter autem potest cognosci Deus: in se, vel in suis
effectibus. In se impossibile est quin ametur: quicquid enim amatur,
amatur sub specie boni. Cum ergo sit prima bonitas, odiri non
potest. Sed in effectibus suis non est impossibile. Daemones enim
inquantum sunt, eum amant a quo sunt; sed aliqui effectus displicent
eis, quod scilicet contra voluntatem suam puniantur, quod non ad
voluntatem suam puniant homines, et similia. Sequitur de ordine et
superseminavit zizania. Singula verba habent magnam significationem.
Videamus ergo quid est quod seminatur, et qualis est ordo. Quod
seminatur est zizania, quae similis est tritico, et lolium vocatur.
Quid significatur per zizaniam? Filii nequam, et omnes qui
iniquitatem diligunt, specialiter haeretici. Tria sunt genera
malorum: pravi Catholici, schismatici et haeretici. Mali Catholici
per paleas significantur, de quibus supra cap. III, 12: paleas
comburet igni. Schismatici per aristas. Haeretici per zizaniam.
Seminantur ergo in agro, idest in hoc mundo. Item zizania habet
similitudinem cum tritico, sic isti praetendunt speciem boni, ut
habetur I Tim. I, 7: volentes esse legis doctores, et non
intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant. Et
nota quod dicitur supra seminavit, et hic non; quia prius fuerunt
Catholici, quam haeretici. Diabolus enim videns Ecclesiam
dilatari, invidit, et seminavit corruptivum, et movit corda
haereticorum, ut magis noceret; unde ex nobis erant, secundum quod
habetur in I canonica Ioannis II, 19, sed ex nobis non erant,
quia si ex nobis fuissent, permansissent utique nobiscum. Item dicit
in medio tritici. Non curat Diabolus quod aliqui sint haeretici inter
gentiles, quia omnes possidet, sed in medio tritici et fidelis
populi. Et hoc est quod dicitur Iob IV, 18: et in Angelis suis
reperit pravitatem. Et Augustinus dicit, quod nulla societas est ita
bona quin aliquis sit pravus: unde in societate apostolorum unus fuit
malus, scilicet Iudas. Item dicit et abiit: ubi signatur malitia
Daemonis. Abiit, idest occultum se reddidit. Quando enim
instigat, non semper cooperatur: si enim ad votum omnia succederent,
de facili posset discerni; ideo aliquando malitiae suae cedit; Ps.
IX, 9: insidiatur in abscondito, quasi leo in specula sua.
Consequenter agitur de processu boni et mali. Cum autem crevisset
herba. Et ut intelligatis, tria considerantur. Primo ponitur
manifestatio bonorum a malis; secundo zelus bonorum contra malos;
tertio tolerantia. Dicit ergo cum crevisset herba, et fructum
fecisset, tunc apparuerunt et zizania et cetera. A principio enim
quando seminatur, non apparet, sed cum crescit herba. Et hoc potest
ad utrumque referri, et ad triticum, et ad zizaniam. Augustinus
exponit de tritico, quia cum homo parvus est, non potest discernere;
sed quando crescit, et facit fructum, et fit spiritualis, tunc
cognoscit; I ad Cor. II, 15: spiritualis discernit omnia.
Chrysostomus exponit de zizania, quia primo non apparet, quia
haeretici primo abscondunt scientiam, quia primo aliqua bona dicunt et
praedicant laicis, et post inserunt aliqua mala de clericis, quae
libenter audiuntur; et sic avertunt populum a dilectione clericorum,
et sic per consequens Ecclesiae. Sed post cum suscipiunt doctrinam,
manifestant malitiam. Primo enim non dicunt nisi levia, sed post se
manifestant et doctrinam suam, quae intelligitur per vinum; de quo
vino dicitur Prov. XXIII, 31: ingreditur blande, retro autem
mordebit ut coluber. Accedentes autem servi patrisfamilias et cetera.
Hic ponitur de zelo bonorum contra malos. Et primo inquirunt de
origine mali; secundo moventur zelo ad extirpationem malorum, ibi
servi autem dixerunt et cetera. Dicit accedentes autem et cetera.
Primo videndum qui sint isti servi. Infra dicit de messoribus; sed
isti non servi, sed Angeli. Isti sunt homines boni: et hoc non est
inconveniens, cum dominus dicatur et ostium, et ostiarius.
Accedentes autem servi, per fidem; Ps. XXXIII, 6: accedite
ad eum, et illuminamini. Dixerunt, domine, nonne bonum semen
seminasti in agro tuo? Nonne apostoli bonam doctrinam seminaverunt?
Ita utique. Vidit dominus cuncta, quae fecerat, et erant valde
bona, Gen. I, 31. Unde ergo habet zizania? Quaestio similis
habetur Ier. c. II, 21: ego plantavi vineam electam, quomodo
conversa es mihi in pravum, vinea aliena? Respondet dominus et ait
illis: inimicus homo hoc fecit. Et notate quod hoc non ex prima
origine, sed de hoc quod in hominibus est a Diabolo; Sap. II,
24: invidia Diaboli intravit mors in orbem terrarum. Homo dicitur
Diabolus per defectum a deitate; Ps. IX, 20: exurge, domine,
non confortetur homo. Hic homo dicitur inimicus propter consummatam
malitiam; Gen. III, 15: inimicitias ponam inter te et ipsum.
Servi autem dixerunt. Hic dicitur quod servi moventur zelo ad
extirpationem malorum. Vis, imus, et colligimus ea? Dicuntur hic
de ipsis duo laudabilia, quia moventur ad destruendum malum; I ad
Cor. c. V, 13: auferte malum ex vobis ipsis. Item aliud
laudabile, quia hoc facere nolunt proprio motu, sed iussu domini;
unde Tob. IV, v. 20: omni tempore benedic Deum, et omnia
consilia tua in ipso permaneant. Et ait illis. Nota, hoc est
tertium, scilicet de sustinentia malorum; de hoc Eccle. VIII,
11: etenim quia cito non profertur contra malos sententia, filii
hominum absque timore perpetrant mala. Et primo ostendit propositum;
secundo rationem assignat; tertio ponit terminum sustinentiae, quia
semper non sustinebit. Dicit ergo non, idest non volo quod colligatis
adhuc; II Petr. ult., 9: non tardat dominus promissionem suam,
sed patienter expectat. Ne forte, hic ponit rationem. Et prima
fronte notare debetis, quod bonum est magnum, et victoriosum supra
malum, quia bonum potest esse sine malo, malum autem non sine bono;
ideo sustinet dominus multa mala, ut veniant vel etiam ne pereant multa
bona. Ideo dicit ne forte colligentes zizania, idest malos, vel
haereticos etc., eradicetis simul et triticum. Quatuor de causis
contingit quare mali non debeant eradicari propter bonos. Una causa
est, quia per malos exercitantur boni; I Cor. XI, 19: oportet
haereses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant in vobis; Prov.
XI, 29: qui stultus est, serviet sapienti. Si non fuissent
haeretici, non claruisset scientia sanctorum, Augustini, et
aliorum. Unde qui vellet malos eradicare, eradicaret et multa bona.
Item contingit quod qui modo malus est, postea bonus fit, ut
Paulus. Unde si occisus fuisset Paulus, careremus doctrina tanti
magistri, quod absit. Ideo si vis eradicare, eradicabis simul et
triticum, scilicet eum, qui erit triticum; Ps. LXVII, 23:
dixit dominus, ex Basan convertam, convertam in profundum maris.
Tertia ratio, quia aliqui videntur mali, et non sunt; ideo si velles
evellere malos, statim multos bonos extirpares. Et hoc apparet, quia
noluit Deus quod colligerentur, donec ad perfectam maturitatem
pervenirent; unde I ad Cor. IV, 5: nolite ante tempus
iudicare. Quarta ratio est, quia aliquis quandoque est magnae
potestatis; ideo si excludatur, trahit multos secum, et sic cum illo
malo multi pereunt. Ideo congregatio non excommunicatur, nec princeps
populi, ne cum uno multi cadant. De tali intelligitur quod dicitur in
Apocalypsi XII, 4, quod draco traxit tertiam partem stellarum
secum et cetera. Et Gen. c. XVIII, 25: absit a te ut hanc
rem facias, et occidas iustum cum impio. Sed numquid semper parcetur
eis? Non, sed usque ad tempus; unde dicit sinite utraque crescere
usque ad messem et cetera. Similis sententia habetur Apoc. ult.,
11: qui nocet, noceat adhuc, et qui in sordibus est, sordescat
adhuc. Sinite utraque crescere usque ad messem. Contra istam
sententiam obiicitur, quia dicitur Is. I, 16: auferte malum
cogitationum vestrarum et cetera. Item I Cor. V, v. 7:
expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio sicut estis azymi
et cetera. Quid ergo dicit sinite et cetera? Chrysostomus dicit quod
loquitur de occisione. Unde haeretici non sunt occidendi, quia inde
multa mala sequerentur. Augustinus in epistola quadam dicit, quod
fuit sibi visum aliquando quod non deberent occidi; sed post
experimento didicit quod multi convertuntur per violentiam: dominus
enim quosdam violenter trahit, sicut traxit Paulum. Unde iste coacte
conversus plus profecit quam omnes alii qui voluntarie crediderunt. Et
hanc opinionem (vel quaestionem) tractavit Augustinus. Unde
secundum sententiam Chrysostomi, si non possit sine periculo, non
debet fieri, sed ubi maius periculum timetur. Et hoc patet inducendo
in omnibus, quia etsi mali sunt, prosunt ad exercitationem. Quia
tamen magis timendum est ne evangelica doctrina per eos in aliis
pereat, ideo et cetera. Item aliqui qui modo sunt mali, fiunt post
boni. Verum est quod statim non debent occidi, sed, sicut habetur ad
Titum III, 10, haereticum post primam et secundam monitionem
devita. Ad aliud quod tertio opponitur, quia scilicet multi videntur
mali qui sunt boni, verum est, si fieret indiscrete, sicut habetur I
ad Tim. IV. Item quod dictum est, quod princeps populi
excommunicari non debet, si videas quod maius sit scandalum si
excommunicetur quam in eo quod delinquit, non debet excommunicari; sed
si aliquid egisset quod esset ad periculum fidei, sine dubio
excommunicari debet, quodcumque inde accidat damnum. Et in tempore
messis dicam messoribus et cetera. Supra dominus exposuit parabolice
originem boni et mali, et processum utriusque, hic agitur de
similitudine utriusque. Et primo ponitur tempus finis; secundo
ponuntur ministri; tertio modus et ordo, quorum unumquodque ordinatur
ad finem. Tempus tangitur, cum dicitur in tempore messis et cetera.
Tempus messis est tempus collectionis fructus, qui expectatur ex
seminibus. Duplex est autem collectio: una in Ecclesia praesenti,
alia in caelesti. Et ideo duplex est messis: quaedam congregationis
fructuum in praesenti; de hac Io. IV, 35: levate oculos
vestros, et videte regiones, quoniam albae sunt iam ad messem. Item
tempus messis in triumphanti Ecclesia; unde infra, eodem dicitur,
quod messis est consummatio saeculi; ergo usque ad illud tempus
differtur. Qui sunt ministri? Messores. Unde dicam messoribus.
Messores primae messis fuerunt apostoli: ipsi enim collegerunt et
converterunt totum mundum, de quibus Io. IV, 38: misi vos
metere quod non seminastis. In secunda messe messores erunt Angeli;
Apoc. XIV, 15 dictum est cuidam Angelo: mitte falcem tuam, et
mete: quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terrae et
cetera. Quae enim mediante Deo fiunt, credendum quod fiant
ministerio Angelorum; unde dicitur de Angelis Ps. CII, 21:
ministri eius, qui facitis voluntatem eius. Sed videamus ordinem, et
quo modo assequantur finem, et quem finem. Et primo de malis;
secundo de bonis. De malis sciendum, quod primo colliguntur; secundo
alligantur; tertio comburuntur. In primo est separatio malorum a
bonis. Quamdiu durat tempus istud, mali cum bonis sunt, zizania cum
tritico, lilium inter spinas, ut habetur Cant. II, 2; infra
XXV, 31: cum venerit filius hominis, separabit bonos a malis,
haedos ab agnis. Unde dicit colligite primum zizania et cetera. Modo
quasi indiscrete accidunt bona et mala bonis et malis: et hoc est quod
dicitur Eccle. IX, 3, quod hoc pessimum est inter omnia, quae
sub caelo fiunt, quia eadem cunctis eveniunt; sed tunc bona reddentur
bonis, et mala malis. Ne ergo involvantur, oportet quod separentur
et alligentur. Unde et alligate ea. In alligatione perpetuitas
poenae signatur; Ps. CXLIX, 8: ad alligandos reges eorum in
compedibus etc.; infra XXII, 13: ligatis manibus et pedibus,
proiicite eum in tenebras exteriores, quod signat impoenitentiam et
irrevocationem aeternae damnationis. In fasciculos. Omnes erunt
separati a visione Dei: poena damni erit aequalis omnibus, ideo
ponentur in fasciculos, sicut habetur Lev. XIII, ubi docetur
discernere inter sanguinem et sanguinem, inter lepram et lepram; et
Is. XXVII, 8: in mensura contra mensuram. Et ad quid? Ad
comburendum, idest igni aeterno tradentur. De isto dicitur Lc.
XVI, v. 24: quia crucior in hac flamma. Deinde cum dicitur
triticum autem congregate in horreum meum, ponitur finis bonorum, et,
e contrario, tria ponuntur, scilicet puritas, et unitas, et
tranquillitas. Puritas, cum dicitur triticum. Sed notate quod
zizania fuit colligata, ideo non fuit excussa, triticum vero fuit
excussum. Et hoc significat quod mali cum suis inquinamentis in
Infernum mittentur; sed boni penitus erunt purgati; Is. XXXV,
8: via sancta vocabitur, non transibit per eam pollutus. Item est
inter eos unitas; unde congregate. Inter malos semper sunt iurgia,
ideo non habent unitatem; sed boni congregantur; Ps. XLIX, 5:
congregate illi sanctos eius, qui ordinant testamentum eius super
sacrificia etc.; et infra XXIV, 28: ubi corpus, ibi
congregabuntur et aquilae. Item erit inter eos tranquillitas; unde
dicit in horreum meum. Horreum fit ad conservationem messis; sic illa
patria erit horreum sanctorum, ubi erunt cum laude et laetitia
sempiterna, ut habetur Is. XXXV, 10.
|
|