|
Per duas ostendit impedimentum evangelicae doctrinae. Sed quia posset
aliquis dicere: si ita est, quod ita impeditur, quod quaedam secus
viam, quaedam super petram etc., videtur quod non possit proficere;
ideo subdit de profectu parabolice, quod scilicet profecerit propter
duo. Primo propter parvitatem apparentem; secundo propter
occultationem. Ideo duas parabolas ponit. Secunda ibi aliam
parabolam locutus est eis. Tertio confirmat modum per auctoritatem
prophetae, ibi haec omnia locutus est Iesus in parabolis. Circa
primum primo agit de seminatione; secundo de parvitate seminis; tertio
de magnitudine fructus. Secundum ibi quod minimum quidem est omnibus
seminibus; tertium ibi quod cum creverit maius est omnibus oleribus.
Dicit ergo simile est regnum caelorum grano synapis et cetera. In
regno est rex, princeps, subditi, et etiam incarcerati. Item
divitiae et cetera. Ideo ad haec omnia possumus assimilare regnum.
Quod ergo dicit quod simile est regnum caelorum grano synapis, potest
exponi, sicut dicit Hieronymus, quod per granum synapis doctrina
evangelica intelligitur. Et quare? Quia granum istud fervidum est;
item venena repellit. Et hoc significatur, quia doctrina evangelica
per fidem facit fervescere; infra XVII, v. 19: si habueritis
fidem sicut granum synapis, dicetis monti huic, transi hinc, et
transibit; et nihil impossibile erit vobis. Item excludit errores;
unde utilis est ad arguendum, ut habetur II ad Timoth. III,
16. Quod accipiens homo seminavit. Homo iste est Christus, qui
seminavit istud semen; vel quilibet homo qui doctrinam evangelicam
seminat. In agro suo, idest in corde suo, quando ei praebet
assensum. Christus seminavit, quia fidem dedit in qua salvi sumus;
Eph. II, 8: gratia enim salvati estis per fidem, et non ex
vobis, Dei enim donum est. Item quilibet, qui obedit, seminat in
agro, idest in corde; Prov. XXIV, 27: diligenter exerce
agrum tuum. In isto agro sunt diversa semina, quae sunt diversa
dogmata. Dogmata Hieronymi et Augustini magna videntur, et
confirmantur magnis argumentis: similiter doctrina legis. Sed
doctrina legis evangelicae modica apparuit, quia praedicabat Deum
passum, crucifixum et huiusmodi. Et quis posset hoc credere? I ad
Cor. I, 18: verbum crucis pereuntibus quidem stultitia est, his
autem qui salvi fiunt, idest nobis, virtus Dei est. Et ideo dicit
quod minimum quidem est omnibus seminibus; unde primo minima apparuit.
Sequitur magnitudo. Et primo ponitur magnitudo; secundo
confirmatur, ibi cum autem creverit, idest pullulaverit, maius est
omnibus oleribus, quia doctrina evangelica magis fructificavit quam
doctrina legis, quia doctrina legis non fructificavit nisi inter
Iudaeos; unde dicebatur Ps. CXLVII, 20: non fecit taliter
omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis. Non enim fuit
aliquis philosophus qui aliquam patriam potuerit totam convertere ad
suam doctrinam: si enim aliquis philosophus, sicut Plato, dixisset
quod talis et talis veniet, non crederetur ei. Ps. CXVIII,
85: narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.
Maior est ergo in soliditate, in generalitate et in utilitate. In
soliditate et fit arbor, quia aliae doctrinae sunt olera mollia, nihil
firmum habentia, quia rationi humanae subiecta, Sap. IX, 14:
cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae,
sed haec est arbor firma; Ps. CXVIII, 89: in aeternum,
domine, permanet verbum tuum; Lc. XXI, 33: caelum et terra
transibunt, verba autem mea non transibunt. Ideo sicut haec arbor se
habet ad alias arbores, ita haec doctrina ad alias. Ita ut volucres
caeli veniant, et habitent in ramis eius. Item praeest in
generalitate doctrinae: quia haec scientia multos ramos habet, et
exhibet homini quae sunt necessaria ad vitam. Unde si sunt coniugati,
habent per istam qualiter se regere debent; si clerici quomodo vivant,
et sic de aliis: ideo diversa dogmata sunt diversi rami. Item praeest
utilitate, quia volucres habitant in ramis eius, idest omnes qui
habent animum in caelis; ad Phil. III, 20: nostra conversatio
est in caelis. Isti veniunt et meditantur, et quiescunt: qui enim
habitant in terra, non sunt volucres; II ad Cor. IV, 18: non
contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur: quae enim
videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna sunt.
Chrysostomus exponit de apostolis, quos comparavit grano synapis quia
erant spiritu ferventes; et istud seminavit homo, idest Christus, in
agro, idest in Ecclesia, ex quo tota fructificatio accidit
Ecclesiae: et fuerunt modici et abiecti; nulla enim scientia
divulgata est per tam deiectos homines; unde apostolus, I Cor. I,
27: non multi sapientes, sive potentes, non multi nobiles; sed
quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et cetera.
Sed cum creverit, maius est, effectum, omnibus, quia apostoli
maiorem fecerunt fructum. Alexander convertit unam partem mundi ad
se, Roma similiter, sed numquam tantum sicut isti, qui tantum
fecerunt. Ut volucres caeli, idest boni, requiescant in ramis,
idest in doctrinis eorum; Zach. VIII, 23: apprehendent
fimbriam viri Iudaei dicentes: ibimus vobiscum; audivimus enim,
quoniam Deus vobiscum est. Hilarius exponit de Christo qui fuit
granum synapis propter fervorem, quia plenus spiritu sancto, quod
seminavit, postea in morte, in agro, idest in populo, quod minimum
fuit propter contemptum infidelium; Is. LIII, 2: vidimus eum,
et non erat ei aspectus, et desideravimus eum, despectum et novissimum
virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem. Et maius est
omnibus oleribus, idest omnibus perfectis. Non adaequabitur ei
aurum. Et comparantur perfecti oleribus, quia olus datur infirmis:
qui infirmus est, olera manducet. Sed doctrina Christi perfectis
datur, et sic fit arbor. Et hoc significatur per arborem, de qua
habetur Dan. IV, 7 ss. Aliam parabolam locutus est eis. Hic
ponitur parabola de profectu, et ostenditur mirabilis, quia de semine
occulto; unde dicit simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum
mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum.
Notate quod non est inconveniens idem aliquando in bonum, aliquando in
malum interpretari, sicut petra aliquando interpretatur Christus,
aliquando contrarium, ut duritia; Ez. XXXVI, 26: auferam a
vobis cor lapideum de carne vestra. Ita fermentum aliquando
interpretatur in malum, inquantum habet corruptionem; I ad Cor.
V, 7: expurgate vetus fermentum et cetera. Item ibid.: non in
fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis
sinceritatis et veritatis. Sed secundum quod habet fervorem et
virtutem dilatandi, sic sonat in bonum. Quid ergo significatur per
illud? Significantur quatuor. Chrysostomus dicit, quod istud
fermentum sunt apostoli. Mulier, divina sapientia, abscondit, eos,
in farinae satis tribus, idest in tribulationibus oppressit. Sed
primo accepit; unde Io. XV, 19: ego vos elegi de mundo ut
eatis. Quos misit inter fideles, posuit in farinae satis tribus.
Satus est mensura, et valet modium et dimidium; idest in tribus
mensuris farinae. Et quare in tribus? Ponitur finitum pro infinito,
quia inter multas gentes. Vel propter tres partes mundi, quia ad
omnes missi; vel propter gentes, quae a tribus filiis Noe ortae
sunt. Donec fermentatum est totum, idest donec omnes converterentur
ad Deum; Ps. XVIII, 5: in omnem terram exivit sonus eorum,
et in fines orbis terrae verba eorum. Vel aliter, secundum
Augustinum, per fermentum fervor caritatis significatur, quia sicut
fermentum dilatat, sic caritas; Ps. CXVIII, 32: viam
mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Mulier, ratio vel
anima, abscondit in tribus, idest in toto corde, in tota anima, in
totis viribus. Vel per tria sata tres status, scilicet praelatorum,
contemplativorum et activorum, qui per Noe, Iob et Daniel
intelliguntur. Vel possunt referri ad fructum centesimum, sexagesimum
et trigesimum. Hieronymus exponit de doctrina evangelica, quam
mulier, idest sapientia, abscondit in tribus satis, quae sunt
spiritus et anima, vel irascibilis, et concupiscibilis, et
rationalis. Vel aliter, per mulierem intelligitur fides; per tria
sata, tres personae in divinis. Hilarius exponit de Christo, qui
est fermentum, quod per providentiam patris in mundo absconsum est in
lege triplici, lege naturae, lege Mosaica, et lege evangelica.
Haec omnia locutus est Iesus in parabolis et cetera. Positis
diversis parabolis ad turbas, hic confirmat, vel approbat per
auctoritatem prophetae. Et dividitur in tres; quia primo ponitur
consuetudo Christi circa parabolicam lectionem; secundo adhibetur
auctoritas; tertio ponitur praecedentium expositio. Secunda ibi ut
adimpleretur quod dictum est per prophetam; tertia ibi tunc dimissis
turbis, venit in domum. Dicit ergo haec omnia locutus est Iesus in
parabolis ad turbas. Quare ergo turbis loqueretur in parabolis, ratio
est duplex: quia in turba permixti erant aliqui fideles, et aliqui
infideles, item aliqui benigni, et aliqui maligni: propter malignos
et infideles loquebatur sic, ut non intelligerent, ut supra dictum
est, ut videntes non videant, propter fideles, ut melius capiant,
melius retineant. Et hoc habetur Marci IV, 33 s. Paulus I ad
Cor. c. III, 1: non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed
quasi carnalibus. Et sine parabolis non loquebatur eis. Hoc videtur
falsum, quia in sermone domini in monte, et in multis aliis non
loquebatur in parabolis. Chrysostomus sic solvit, quod verum est de
ista tota locutione, quia istam totam praedicationem ad turbas
parabolice locutus est. Augustinus sic, quod ideo non sine
parabolis, quia aliquam locutionem non est locutus ad turbas, quin
permiscuerit aliquam parabolam. Unde in sermone domini in monte
permiscuit, ubi dixit nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua.
Et dicit, quod si aliquando inveniatur sine parabola, dicendum quod
Evangelistae non secundum ordinem narraverunt: unde etsi non sit
scripta, parabola intelligi debet, propter hoc quod ibi dicit, quod
sine parabolis non loquebatur eis, et nisi commisceret parabolas. Ut
adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem: aperiam in
parabolis os meum. Dupliciter locutus est dominus humano generi.
Primo in prophetis; secundo in seipso; Is. LII, 6: ecce ego
qui loquebar, ecce adsum. Utrobique parabolice locutus est, in
prophetis multipliciter, et per seipsum similiter: quod enim factum
est in prophetis, signum fuit eius quod faciendum erat per Christum;
unde dicit, ego dominus, qui aperui os prophetarum in parabolis,
aperiam in meipso. Eructabo abscondita a constitutione mundi. In
aperitione oris est manifestatio secretorum, ut supra; eructatio ex
intimis est. Tunc eructat quando de profundo sapientiae emittit;
Ps. XLIV, 2: eructavit cor meum verbum bonum. Sapientia
domini abscondita est; Iob XXVIII, 21: abscondita est ab
oculis omnium viventium; Io. I, 18: Deum nemo vidit umquam;
unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit et cetera.
Eructavit abscondita, et quae fuerunt occulta a mundi constitutione;
ad Eph. III, 5: quod aliis generationibus non est agnitum filiis
hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius, et
prophetis in spiritu. Vel aliter. Eructabo ea, quae sunt a
constitutione mundi, quae sunt abscondita. Et quare? Quia ipse est
a constitutione mundi et ipse nobis revelavit seipsum per ea quae
fecit; Rom. I, 20: invisibilia Dei per ea quae facta sunt
intellecta conspiciuntur. Tunc dimissis turbis, venit in domum. Hic
exponitur una de praemissis parabolis. Et primo describitur locus;
secundo discipulorum interrogatio; tertio expositio. Dicit ergo tunc
dimissis turbis, venit in domum. In quo datur nobis exemplum, quod
si velimus secreta investigare, debemus in secretum intrare; Sap.
VIII, 16: intrans in domum meam, conquiescam cum illa;
Eccli. XXXII, 15: praecurre in domum tuam, et illic
avocare, et illic lude, et age conceptiones tuas, et non in delictis
et verbo superbo et cetera. Et accesserunt ad eum discipuli eius
dicentes: edissere nobis parabolam zizaniorum agri etc., quia de ista
magis dubitabant. Aliquando prae reverentia accedere non audebant, ut
habetur Io. IV, 27, quod nemo dixit ei, quare cum muliere
loqueretur et cetera. Sed hic specialem audaciam acceperunt, quia
audierant vobis datum est nosse mysteria regni caelestis. Sic si
aliquid mysticum velimus acquirere, debemus ad eum accedere; Ps.
XXXIII, 6: accedite ad eum, et illuminamini. Qui respondens
ait. Hic ponitur expositio parabolae zizaniae. Et primo quoad primam
seminationem; secundo quoad superseminationem; tertio quoad utrumque.
Et primo exponit quid sit seminator, quid ager, quid semen. Qui
seminat bonum semen est filius hominis. Nominat se filium hominis,
tum propter humilitatem, tum ut repellat haereticos futuros: quidam
enim Deum esse negaverunt, quidam vero hominem. Unde dicit se filium
hominis, quod ad hominem pertinet; et seminare spirituale, ad Deum
pertinet. Ps. IV, 7: signatum est super nos lumen vultus tui,
domine et cetera. Ager est mundus, quem ipse creavit; unde supra
dixit, in agro suo; Io. I, 11: in propria venit et cetera.
Item ibidem: mundus per ipsum factus est. Bonum vero semen hi sunt
filii regni, ex quo alii propagati sunt, qui fuerunt boni filii; quod
si filii, et haeredes, ad Rom. VIII, 17. Deinde exponit
quod ad superseminationem pertinet, et dicit quid sit semen. Zizania
autem filii sunt nequam; Is. I, 4: vae populo gravi iniquitate,
semini nequam, filiis sceleratis. Deinde quis seminator, dicens
inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus, qui induxit
peccatum; Sap. II, 24: invidia Diaboli intravit mors in orbem
terrarum. Consequenter agitur de distinctione, et tria facit: primo
ponitur tempus; secundo ministri; tertio distinctio. Tempus ponit
messis vero consummatio saeculi est. Sicut est dictum, collectio
prima facta est per apostolos, de qua Io. IV, 35: levate oculos
vestros et videte regiones, quia albae sunt iam ad messem. Alia
vero, in qua erit fructus collectio, de qua ad Galat. ult., 8:
quae seminaverit homo, haec et metet. Messores vero Angeli sunt.
Sicut enim in praesenti Ecclesia ministri boni sunt homines, sic tunc
erunt Angeli. Consequenter ponit finem utriusque, ibi, sicut ergo
colliguntur zizania, et cetera. Et primo quoad malos; secundo quoad
bonos; tertio excitat ad spiritualem sensum. Dicit ergo sicut zizania
colliguntur, et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi.
Mittet filius hominis Angelos suos (haec verba ostendunt eum esse
hominem et Deum) et colligent de regno eius omnia scandala.
Retorquet ad peccata, quae fiunt in proximum. Quod autem sequitur et
eos qui faciunt iniquitatem, refert ad alia peccata. Quod autem
dicitur regnum, intelligitur praesens Ecclesia, quia in triumphanti
non sunt scandala, et homo sciet per tribulationem praecedentem finale
iudicium. Augustinus dicit, quod non legimus quod mali sunt ad
remunerandum bonos, sed boni inveniuntur aliquando punire malos. Quod
ergo dicit omnia, intelligendum est in praesenti Ecclesia, immittendo
tribulationes, per quas etiam boni et mali puniuntur. Chrysostomus
exponit per regnum caelestem patriam. Et quod dicitur omnia scandala,
non intelligitur quod ibi sint, sed quod non sint. Unde colligent,
et separabunt malos a bonis, ne sint cum eis et mittent eos in caminum
ignis. Poena damni est carentia divinae visionis. Sed tangitur poena
sensus, cum dicitur et mittent eos in caminum ignis; Apoc.
penult., 27: non intrabit in eam aliquod coinquinatum. Et mittet
eos, idest filius hominis potestate iudicatoria, in caminum ignis;
unde dicetur: ite, maledicti, in ignem aeternum. Ibi erit fletus et
stridor dentium. Hoc expositum est; tamen potest ex hoc haberi quod
damnati et in anima et in corpore punientur; unde supra X, 28: eum
timete qui potest animam et corpus mittere in Gehennam. Fletus enim
pertinet ad oculos, stridor ad dentes; oculi autem et dentes sunt
membra corporalia, in quo significatur veritas resurrectionis. Item
per fletum, qui ex fumo cito generatur, significatur poena ignis; per
stridorem dentium frigus. Iob XXIV, 19: ad nimium calorem
transeat ab aquis nivium. Vel aliter, quod fletus ex tristitia,
stridor ex ira, unde Act. VII, 54 dicitur, quod stridebant
dentibus in eum. Is. penult., 14: servi mei gaudebunt prae
exultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis, et prae
contritione cordis ululabitis. Lc. VI, 25: vae vobis qui
ridetis, quia plorabitis. Item in stridore signatur impatientia et
rixa; Apoc. XVI, v. 10: qui manducaverunt linguas suas
propter impatientiam sustinendi. Tunc iusti fulgebunt sicut sol in
regno patris eorum. Hic exponit quoad bonos; et in eis erit duplex
fulgor, scilicet in anima, per quem Deum videbunt; Ps. XXXV,
v. 10: in lumine tuo videbimus lumen, scilicet increatum; Is.
LVIII, 11: et implebit splendoribus animam tuam. Et
derivabitur ad corpus; ad Phil. III, 21: reformabit corpus
humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Sap.
III, 7: fulgebunt iusti, et tamquam scintillae in arundineto
discurrent et cetera. Quod dicit sicut sol, non est intelligendum
absolute per omnimodam aequalitatem: maiorem enim habebunt splendorem;
sed quia in istis sensibilibus quod magis splendet est sol. Convenit
autem cum sole, quia sicut sol non mutatur, sic nec iustus; Eccli.
XXVII, 12: homo sanctus in sapientia manet sicut sol; stultus
autem ut luna mutatur. Deinde excitat ad spiritualem sensum: qui
habet aures audiendi, scilicet interiores, audiat, intelligendo Is.
l, 5: dominus aperuit mihi aurem.
|
|