|
Supra dominus parabolice ostendit doctrinae evangelicae et
impedimentum, et profectum; nunc autem ostendit eius dignitatem per
quasdam parabolas, quas discipulis exposuit. Dignitas ostenditur
quantum ad tria: quantum ad copiositatem, quantum ad pulchritudinem,
quantum ad eius communitatem. Secunda ibi iterum simile est regnum
caelorum homini negotiatori etc.; tertia ibi iterum simile est regnum
caelorum sagenae missae in mare et cetera. Dico ergo, quod copia
doctrinae evangelicae est in similitudine thesauri, quia sicut
thesaurus est copia divitiarum, sic doctrina evangelica; Is.
XXXIII, 6: divitiae salutis sapientia et scientia; timor
domini ipse est thesaurus eius. Circa istud sic procedit. Primo
ponitur thesaurus absconditus; secundo inventio; tertio acquisitio et
cetera. Secunda ibi quem qui invenit etc.; tertia ibi et prae gaudio
illius vadit et cetera. Iste thesaurus multipliciter potest exponi.
Secundum Chrysostomum est evangelica doctrina, de qua II ad Cor.
IV, v. 7: habemus hunc thesaurum in vasis fictilibus, qui
absconditus est in agro huius mundi, scilicet ab oculis immundorum;
Sup. c. XI, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus.
Secundum Gregorium dicitur caeleste desiderium; Is. XXXIII,
6: timor domini ipse est thesaurus eius. Iste est absconditus in
agro disciplinae spiritualis; quia exterius videtur contemptibilis,
interius vero dulcedinem habet; Prov. XXIV, 27: diligenter
exerce agrum tuum. Secundum Hieronymum est verbum Dei, de quo ad
Col. II, 3: in quo sunt omnes thesauri sapientiae, et scientiae
absconditi, quem abscondit in agro sui corporis, quia latebat in
carne. Is. II, 7: et non est finis thesaurorum eius. Ideo
aliter intelligitur sacra doctrina, quae absconditur in agro
Ecclesiae; Sap. VII, 14: infinitus enim thesaurus est
hominibus. Quem qui invenit homo abscondit. Invenitur in omnibus per
fidem. Non enim potest in aliquibus esse, nisi per fidem; Sap.
I, 2: invenitur ab his qui non tentant illum; apparet autem eis,
qui fidem habent in illum. Sed oportet quod abscondatur, secundum
quod dicitur Ps. CXVIII, 11: in corde meo abscondi eloquia
tua. Quod autem absconditur, non debet esse ex invidia, sed ex
cautela. Quare autem abscondi debeat, multiplex est ratio. Una quia
magis fructificat et proficit, quia magis exardescit; sicut enim ignis
conclusus magis calefacit, sic verbum quando est absconditum; Ier.
XX, 9: factum est verbum domini quasi ignis aestuans, claususque
in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens. Et in Ps.
XXXVIII, 4: concaluit cor meum, et in meditatione mea
exardescet ignis intra me. Item est quod absconditur ob inanem
gloriam: si enim fumigat exterius, subiacet periculo. Ideo dominus
supra VI, 6: ora patrem tuum in abscondito. Item quia sic tutius
custoditur; quando enim est in publico, tunc invenit qui rapit. Is.
XXXIX, 4: qui ostendit thesauros nuntiis regis Babylonis, et
subditur: ecce venient dies, et auferentur omnia quae in domo tua
sunt. Sed quid est quod dictum est supra c. V, 15: luceant opera
vestra bona? Solvitur ob distinctionem temporum: quia quando primo
invenitur, bonum est quod abscondatur; sed quando homo confirmatus
est, tunc bonum est quod manifestetur; Eccli. XLI, v. 17:
thesaurus invisus, et sapientia abscondita, quae utilitas in
utrisque? Gregorius dicit, quod debet esse apertus in effectu,
absconditus in corde. Unde dicit sic: opus sit in publico, quamquam
intentio maneat in occulto. Prae gaudio illius vadit, et vendit
universa quae habet. Hoc est tertium de acquisitione, quia gaudet.
Iob c. III, 21: quasi effodientes thesaurum, gaudentque
vehementer cum invenerint sepulcrum. Quando per fidem invenerit prae
gaudio vadit, et incipit proficere et vendit omnia, idest contemnit,
ut spiritualia habeat, et emit agrum illum; hoc est vel bonam
societatem sibi exquirit, vel emit sibi otium quod non habet, scilicet
pacem spiritualem. Ad Phil. III, 8: omnia arbitratus sum ut
stercora, ut Christum lucrifacerem; Cant. VIII, 7: si
dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil
despiciet eam et cetera. Iterum simile est regnum caelorum homini
negotiatori et cetera. Hic ostenditur pulchritudo, vel caritas.
Simile est regnum. Ista parabola exponitur multipliciter.
Chrysostomus et Hieronymus exponunt de evangelica doctrina. Multae
sunt doctrinae falsae. Istae non sunt margaritae. Homo ergo qui
quaerit diversas doctrinas, invenit unam, scilicet evangelicam
doctrinam, quae una est propter veritatem. Virtutes enim multae
sunt, sed veritas una. Unde Dionysius dicit quod virtus dividit,
sed veritas unitatem dat. Unde ad designandam veritatem vocat unam.
Item dicitur una propter diversam doctrinam prophetarum. Abiit, et
vendidit, idest omnes doctrinas et prophetarum, et philosophorum pro
ista dimisit. Prov. XXV, 12: inauris aurea, et margarita
fulgens, qui arguit sapientem, et aurem obedientem et cetera.
Gregorius istam dicit esse caelestem gloriam, quia bonum est
naturaliter desiderabile, et homo semper vult commutare minus bonum pro
maiori bono. Summum bonum hominis est gloria caelestis; hanc cum
invenerit, debet omnia dimittere pro ista; Ps. XXVI, 4: unam
petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini omnibus
diebus vitae meae. Augustinus tripliciter exponit. Simile est regnum
caelorum etc., idest quaerenti bonos homines a quibus informetur,
quia unus pollet in una virtute, alius in alia. Et cum invenerit
eam, scilicet Christum, in quo omnes virtutes sunt in summo, abiit
et cetera. Item aliter per bonas margaritas signantur diversa
praecepta, et omnia ad vitam necessaria. Et dum invenerit unam,
idest unum mandatum, scilicet caritatis, abiit et cetera. Io.
XIII, v. 34: mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem,
sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem et cetera. Et apostolus
Rom. XIII, v. 10: plenitudo legis est dilectio. Item aliter
per margaritas intelliguntur diversae scientiae, quas quaerendo
invenimus principium omnium scientiarum, scilicet verbum Dei, de quo
Eccli. I, 5: fons sapientiae verbum Dei. Unde debes omnia
vendere pro isto, et terrena, et animam, et corpus, quia cum vendis
ista, teipsum habes, et es dominus tui. Ad Phil. III, 8:
omnia arbitratus sum ut stercora, ut Christum lucrifaciam. Unde
omnia debes dare pro isto lucro, sicut dabat Paulus, II Cor. V,
14: unus pro omnibus mortuus est, ut et qui vivunt, iam non sibi
vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit. Iterum
simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et cetera. Hic
ponitur alia parabola. Secundo ponitur expositio non quantum ad
totum, sed quoad partem, ibi sic erit in consummatione saeculi. Et
in ista duo fiunt. Primo ponitur communitas huius doctrinae; secundo
distinctio, ibi cum impleta esset et cetera. Dicit ergo simile est
regnum caelorum sagenae. Ista sagena est quoddam instrumentum, quod
circumdat magnam partem maris; unde potest per eam significari vel
doctrina, vel Ecclesia: quia primi doctores fuerunt piscatores;
supra IV, 18: erant enim piscatores. Haec ponitur in mari,
idest in mundo; Ps. CIII, 25: hoc mare magnum et spatiosum et
cetera. Et ex omni genere piscium congreganti. Ecce communitas.
Lex enim non erat data nisi uni genti; Ps. CXLVII, 20: non
fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis. Lex
evangelica congregat omnes; ad Rom. I, 14: Graecis et
barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum. Et Mc. ult.,
15: ite, praedicate Evangelium omni creaturae. Sed numquid idem
erit finis omnium? Modo omnes simul sunt in sagena, sed in fine omnes
separabuntur; unde dicit quam, cum impleta esset, idest quando tot
electi intraverint ut sit completus numerus electorum educentes, et
secus littus sedentes et cetera. Per littus finis mundi significatur,
quia non erit apud sanctos turbulentia, sed erunt in quiete bona. Et
dicit sedentes, quod pertinet ad iudiciariam potestatem. Infra
XIX, v. 28: vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum
sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super
sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. Elegerunt bonos
in vasa, idest in caelestia habitacula; Io. XIV, 2: in domo
patris mei mansiones multae sunt. Et dicit vasa pluraliter propter
diversitatem retributionum; Lc. c. XVI, 9: recipiant vos in
aeterna tabernacula. Malos autem foras miserunt, quia omnes immundi
eiicientur. Sic erit in consummatione saeculi. Hic exponit
parabolam. Et notandum quod exponit solum quoad malos. Sed tunc est
quaestio, quare magis exponit de malis, quam de bonis. Dicendum,
quod fecerat mentionem de sagena, qua, quando pisces capiuntur, mali
eiiciuntur, et vivunt; boni autem occiduntur, et comeduntur. Ideo
posset aliquis dicere, quod ita esset ex parte ista; ideo ut excludat
illud, exponit dicens exibunt Angeli, non quod discedant ab intimis
contemplationis, quia ubicumque sunt, contemplantur Deum; sed quia
progrediuntur ad exterius ministerium. Daniel c. IX, 22 dicitur
de quodam Angelo: egressus sum, ut docerem te. Et separabunt malos
de medio iustorum. Modo mali sunt inter bonos, zizania in medio
tritici, lilium inter spinas, sed separabuntur ex communione bonorum;
et ex hoc est mala excommunicatio; ista tamen signum illius, sed tamen
alia, quia Ecclesia saepe decipitur, sed tunc non erit deceptio.
Haec est de qua dicit apostolus I Cor. XVI, 22: si quis non
amat dominum nostrum Iesum Christum, sit anathema. Unde dicitur:
tollatur impius ne videat gloriam Dei. Sequitur de poena sensus et
mittent eos in caminum ignis. Hoc exponitur ut supra. Sed est
quaestio, quare iteravit hoc dominus, quia videtur idem esse quod
parabola de zizania. Dicendum, quod idem est quantum ad aliquid,
quia hic per sagenam intelliguntur et boni et mali; unde significat eos
qui non sunt praecisi ab Ecclesia. Sed per zizaniam significantur
illi qui sunt praecisi per diversitatem dogmatum, et hi non sunt de
Ecclesia. Intellexistis haec omnia? Dicunt ei, etiam. Postquam
dominus complevit parabolicam doctrinam, et quoad discipulos, hic
determinat de effectu; et primo in discipulis; secundo in turbis, ibi
et factum est et cetera. Effectus in discipulis fuit intellectus:
unde tria ponuntur. Primo examinatio; secundo professio; tertio
designatio eorum ad futurum officium. Notandum autem, quod cum multa
locutus esset ad turbas et discipulos, quia futuri erant magistri,
ideo oportebat quod intelligerent. Et nota quod de tribus
examinabantur. Primo de intellectu intellexistis haec omnia? Item de
amore, Io. ult., 15: Simon, amas me plus his? Item de
possibilitate ad passionem; infra XX, 22: potestis bibere
calicem, quem ego bibiturus sum? Ps. XCI, 15: bene patientes
erunt ut annuntient. Licet autem humilitatis sit quod homo non se
extollat; ingratus tamen est si beneficium non recognoscat. Is.
LXIII, 7: miserationum domini recordabor. Ideo respondent et
dicunt ei etiam. Ibi ponitur professio eorum attribuentium sermoni
Christi. Ps. CXVIII, 130: declaratio sermonum tuorum
illuminat, et intellectum dat parvulis. Ideo omnis Scriba doctus et
cetera. Hic ostendit officium quod imminebat eis, quasi iam
examinatis. Et haec conclusio dupliciter potest sequi ex praemissis.
Primo retorquendo hoc quod dictum est de thesauro. Potest ergo esse
sensus, ut dominus velit istud exponere: vos dicitis, quod
intelligitis. Si intelligitis, potestis scire quod thesaurus est
sacra doctrina. De isto thesauro poteritis proferre nova et vetera.
Et notandum quod isti dicuntur Scribae, quia possunt conferre in
regno caelorum, et in doctrina sacra, ubi nova et vetera continentur.
Et dicuntur Scribae per idoneitatem, quia Scribae, idest docti;
Dan. XII, 10: porro docti intelligent; infra XXIII,
34: ecce ego mitto ad vos sapientes et Scribas. Item dicuntur
Scribae ex officio, quia sunt notarii Christi, quia scripserunt
mandata Christi in tabulis cordis sui; Prov. VI, 21: liga ea
in corde tuo iugiter. Item in cordibus aliorum. Unde apostolus II
ad Cor. III, 2: epistola vestra scripta est in cordibus
nostris. Similis est patrifamilias, scilicet Christo. Ipse enim
est dominus, ut habetur supra XIII, v. 52. Qui profert de
thesauro nova et vetera, officia novae legis. Nova enim lex novos
sensus addit super veterem, et Christus hos exposuit; et ideo debet
nobis sufficere ut sit similis Christo, sicut supra X, 25
habetur: sufficit discipulo si sit sicut magister eius. Vel potest
dici: simile est cuicumque alii patri, qui profert de scientia
divinitus sibi data nova et vetera. Non sic Manichaei, quia non
proferebant vetera. Cant. VII, 13: omnia nova et vetera
servavi tibi. Ergo potest referri de expositione parabolae. Secundum
Augustinum sic exponitur ideo omnis Scriba doctus et cetera. Vos
intellexistis qualiter locutus sum turbis parabolice, et exercitati
estis, ut quod parabolice dictum est, secundum sensum spiritualem
intelligatis. Unde debetis intelligere, ut ea, quae in veteri lege
leguntur, sciatis exponere per novam. Unde quae in veteri dicuntur,
sunt figurae novi testamenti. Unde apostolus I ad Cor. X, 11:
omnia in figura contingebant eis. Et haec revelata sunt in passione.
Unde infra XXVII dicitur quod, patiente domino, velum templi
scissum est. Unde Christus ante passionem in parabolis locutus est,
ut auditis his intelligant ea, quae in veteri testamento dicuntur,
esse dicta in figura aliarum rerum, licet essent res gestae. Omnis
ergo Scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias,
qui profert de thesauro suo nova et vetera. Vel, secundum
Gregorium, quod vetera referantur ad omnia ea quae ad peccatum
referuntur, nova quae ad gratiam Christi: unde nova dicuntur praemia
vitae aeternae, vetera poena Inferni. Ille ergo profert nova et
vetera, qui non solum praemia, sed poenam etiam Inferni considerat.
Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas et cetera.
Hic ponitur effectus in turbis: duplex, scilicet et admirationis, et
scandalizationis. Et primo locus describitur; secundo admiratio;
tertio improbatio. Dicit ergo factum est cum consummasset Iesus
parabolas istas, transiit inde. Notandum, quod non videtur, quod
statim transierit. Unde non servat ordinem historiae; sed transivit,
quia ad intelligendum non erant idonei; ideo ad alia se transtulit,
secundum illud Eccli. XXXII, 6: ubi auditus non est, non
effundas sermonem. Et cap. XXII, v. 9: cum dormiente
loquitur, qui narrat stulto sapientiam. Et veniens in patriam suam.
Patria sua aliquando dicitur Nazareth, ubi nutritus est, et ibi
fecit pauca miracula: aliquando Bethlehem, in qua natus est;
aliquando Capharnaum, quia miracula fecit ibi. Et docebat in
synagogis eorum et cetera. Sequitur admiratio. Et primo ponitur
admiratio; secundo causatur effectus. Dicit ita ut mirarentur. Non
erat mirum si mirabantur; Ps. CXVIII, 129: mirabilia
testimonia tua. Admirabantur unde illae virtutes essent: admiratio
enim ex hoc causatur, quod videtur effectus, et nescitur causa. Isti
effectum manifestum videbant, sed causam nesciebant; unde dicebant:
unde huic sapientia et virtutes? Sed haec stulta admiratio, quia I
ad Cor. I, 24 habetur, quod ipse est Dei virtus et sapientia.
Sed non cognoscebant, ideo admirabantur. Et ponunt admirationem
suam, et cognitionem suam: unde dicebant nonne hic est fabri filius?
Ipse enim putabatur filius Ioseph, qui non erat faber ferrarius, sed
lignarius: quamvis etiam posset dici filius fabri, qui fabricatus est
auroram et solem. Ps. LXXIII, 16. Nonne mater eius dicitur
Maria? Omnia noscebant quae erant humanitatis. De Maria habetur
supra I, 18: cum esset desponsata mater Iesu Maria Ioseph et
cetera. Et fratres eius Iacobus et Ioseph, Simon et Iudas.
Elvidius intellexit istos esse filios Mariae. Sed hoc falsum est,
sed fuerunt consobrini eius. Vel dicuntur fratres, quia de cognatione
Ioseph, qui putabatur esse pater Iesu. Gen. XIII, 8: non
sit contentio inter me et te: fratres enim sumus, dixit Abraham ad
Lot: cum tamen Lot esset filius fratris. Et eodem modo
intelligendum est quod sequitur: et sorores eius nonne omnes apud nos
sunt? Ideo ex his quae secundum carnem erant, in admirationem
prodibant dicentes: unde ergo huic omnia ista? Sed notandum quod
admiratio quandoque habet debitum effectum, scilicet Dei
glorificationem, ut supra III, 5, aliquando vero
scandalizationem: unde dicit et sic scandalizabantur in eo. Sed quae
est ratio, quod admiratio aliquando pariat gloriam, aliquando
scandalum? Ratio est, quia quidam ea quae audiunt, interpretantur in
peius, ideo tales necessario scandalizantur. In canonica Iudae,
10: quaecumque quidem ignorant, blasphemant. Sed aliqui qui sunt
bene dispositi, semper in melius interpretantur. De primis erant
isti; ideo eos reprehendit; et primo verbo; secundo facto, cum dicit
Iesus autem dixit eis: non est propheta sine honore nisi in patria
sua. Dominus seipsum prophetam nominat: nec mirum, quia Moyses
etiam ipsum prophetam nominaverat, Deut. XVIII, v. 15:
prophetam suscitabit tibi de gente tua, et de fratribus tuis et
cetera. Et potest dici, quod propheta dicitur esse, qui aliquid
dicit quod est supra humanum intellectum per revelationem; et sic
Iesus dicitur propheta, quia mens eius illuminata est ab Angelis et
Deo. Vel potest dici aliquis propheta a procul, et phanos, quod est
illuminatio: et sic Iesus non potest dici propheta: si quis fuerit
inter vos propheta domini, in visione apparebo ei et cetera. Sic
habet textus. Sed si fuerit aliquis propheta, loquatur in
aenigmatibus: sic non fuit Christus propheta, quia dixit quae vere
scivit; Eccli. XXXIV, 9: qui multa didicit, narrabit
intellectum. In prophetis veteris testamenti non invenimus aliquem
honoratum a suis, sed magis ab alienis, ut legitur in Ieremia, qui
fuit captus a suis, sed civitate capta, ab extraneis liberatus: sic
etiam fuit de Christo, qui ab extraneis honorabatur, a suis
despiciebatur. Et quae est ratio, quare nullus in patria sua
honoratur? Una ratio est, quia quando est in patria sua, multi qui
cognoscunt infirma sua, semper reducunt in memoriam infirma: hoc enim
est a malitia hominum, ut magis infirma cogitent quam perfecta. Alia
potest assignari, quia dicit philosophus quod populus multum
paralogizatur, quia credunt quod in aliquo pares, in omnibus pares
sint. Unde quando aliquis est in patria sua, cum vident eum parem
sibi in aliquo vel in genere, vel aliis, credunt quod non possit esse
maior; ideo bene dicit non est propheta sine honore nisi in patria sua
et domo sua. Unde sequitur et non fecit ibi multas virtutes; non quia
non potuerit, quia omnipotens erat, sed non fecit, quia ad hoc
faciebat ut sibi crederetur. Sed ipsi eum despectui habebant, quia in
malum interpretabantur, ideo non erant dispositi ad fidem: aliquas
tamen fecit, ut inexcusabiles redderentur; et ideo dicit non multas,
quia aliquas. Et hoc propter incredulitatem eorum.
|
|