|
Supra, ostendit dominus virtutem evangelicae doctrinae sub quibusdam
parabolis, hic ostendit factis; et tria facit. Primo ostendit ad
quos effectus se extendat per similitudinem factorum; secundo ostendit
sufficientiam evangelicae doctrinae; tertio quomodo in puritate
conservanda sit. Secundum in cap. XV tertium in cap. XVI.
Circa primum primo ponitur falsa opinio; secundo occasio; tertio
improbatur opinio. Secunda ibi Herodes tenuit Ioannem etc.; tertia
ibi quod cum audisset Iesus, secessit inde. Dicit ergo in illo
tempore audivit Herodes tetrarcha famam eius. Et non est retorquenda
ad illum diem, sed ad tempus in generali; quia Marcus VI, 1 et
Lucas c. IV, 16 non eodem ordine narrant, quia istud narrant
post missionem discipulorum, ut habetur Marci VI. Unde incertum
est qui servent ordinem historiae. Tamen quod dicitur in illo
tempore, dicitur, ut denotetur negligentia Herodis, quia post
miracula tunc primo audivit famam de Iesu: haec enim desidia solet
esse in divitibus, quod non curant de parvis rebus. I Tim. ult.,
17: divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere, neque
sperare in incerto divitiarum et cetera. Audivit Herodes tetrarcha,
ad differentiam Herodis regis, sub quo natus est Christus, ut
habetur supra cap. II. Unde, illo defuncto, reversus est
Christus de Aegypto. Iste Herodes fuit filius eius, et fuit
tetrarcha. Pater eius constitutus est rex a Romanis, et habuit sex
filios, quorum duos interfecit in vita sua, alium primogenitum
interfecit in morte, cum iam faceret se proferri in regem, patre adhuc
vivente. Ipso mortuo, Archelaus accepit sibi regnum, et sequens
malitiam paternam, non potuit tolerari a Iudaeis. Tunc accesserunt
ad Romanos, et divisum est regnum in quatuor partes: duae partes
traditae sunt Archelao, alia Herodi, et alia pars Philippo. Unde
iste erat tetrarcha et princeps super quartam partem regni. Audivit
famam Iesu. Ex hoc reprehensibilis erat, quod tanto tempore iam
vixerat, et miracula fecerat, et tamen tunc primo audivit; unde
impletur illud Iob XXVIII, v. 22: perditio et mors
dixerunt: auribus nostris audivimus famam eius. Et ait pueris suis:
hic est Ioannes Baptista et cetera. Aliqui dixerunt quod ipse tenuit
dogma de transfusione animarum: Plato enim et Pythagoras posuerunt,
quod anima exiens ab uno corpore subintrat aliud corpus. Hanc
opinionem Herodes tenens, ut dicunt, credebat quod anima Ioannis
transisset in animam Christi. Sed hoc non potest esse, quia parum
ante interfecerat eum; Iesus autem erat triginta annorum; unde hoc
non credidit. Item iam miracula fecerat ante decollationem, et ante
incarcerationem, ut habetur Io. III. Herodes tamen laudandus
est, quia resurrectionem credidit, de qua Iob XIV, v. 14:
putasne homo mortuus rursum vivat? Item aliam bonam conditionem
habuit, quod credidit quod fiat resurrectio in meliori statu; ideo
credidit quod tunc operaretur miracula, quae ante resurrectionem non
fecerat; ideo dicit et ideo virtutes operantur in eo, quia ad altiorem
statum advenit; unde resurgent homines in meliori statu. Unde
apostolus I Cor. XV, 43: seminatur in infirmitate, resurget in
virtute. Sed hic est quaestio, quia dicit Lucas, quod audivit et
dubitavit; unde dixit, Ioannem ego decollavi; hic autem dicit sine
dubitatione, dum dicit, hic est Ioannes. Solvit Augustinus, quod
non a se, sed audivit ab aliis. Unde cum primo audivit, dubitavit,
sed crescente fama consensit. Unde Lucas primum recitavit, sed
secundum Matthaeus. Vel aliter potest dici quod etiam Matthaeus
dubitationem Herodis tangit, ita quod legatur interrogative hic est
Ioannes? Herodes enim tenuit Ioannem. Haec facta sunt ante; unde
non sequitur ordinem, sed ex incidenti determinat de morte Ioannis.
Sed est quaestio, quare Evangelistae ex incidenti determinant de
Ioanne, et hoc quaerit Chrysostomus. Solvit autem, quia
principaliter facta Christi intenderunt, alia vero solum secundum quod
referebantur ad Christum. Ideo hic ex consequenti determinat mortem
Ioannis. Et primo determinat incarcerationem; secundo mortem, ibi
die autem natalis et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit
incarcerationem; secundo causam; tertio decollationem. Herodes enim
tenuit Ioannem, et alligavit eum, et posuit in carcerem. Tangit
ordinem, quia primo comprehendit eum, ligavit et incarceravit; sic
autem fuit de Christo. Causam tangit, cum dicit propter Herodiadem
uxorem fratris sui. Herodes et Philippus fuerunt fratres. Philippus
habuit filiam Arethae regis Arabum. Hic habuit inimicitiam cum illo
rege Arabum, et etiam cum fratre suo Herode, ita quod rex Arabum in
odium Philippi accepit filiam suam, et concessit eam Herodi. De
isto Ioanne debetis intelligere, quod homo fuit magnae virtutis; unde
de ipso dicitur: ipse veniet in virtute Eliae. Item notare debetis,
quod etiam martyr dicitur, quia propter redargutionem fidei mortuus
est, quia pro veritate; et Christus veritas est. Dicebat enim
Herodi: non licet tibi habere eam. Sciendum quod Antipater, pater
Herodis regis, alienigena fuit, sed proselytus fuit, unde filii sui
Iudaei fuerunt. Sed praeceptum erat in lege quod vivente fratre,
alter non haberet uxorem fratris; ideo Ioannes quasi aemulator legis
dicebat non licet tibi habere eam. Et volens eum occidere, timuit
populum. Aliquando accidit quod cum quis non vult vitare peccatum,
cadit in maius. Osee IV, 2: homicidium, et furtum, et
adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Unde cum
noluit vitare adulterium, incurrit homicidium. Et cum voluit timuit
populum. Commotio populi multum est timenda; Eccli. XXVI, 5:
a tribus timuit cor meum: delaturam civitatis, et collectionem
populi, et calumniam mendacem. Item timor domini aufert malam
voluntatem; sed timor hominis non, licet faciat differre. Ideo quia
non potuit propter timorem populi, distulit. Die autem natalis et
cetera. Hic de occisione tria facit, quia non potuit propter timorem
populi. Primo ponuntur praecedentia; secundo occisio; tertio
subsequentia. Circa primum ponuntur praecedentia tria, quia
saltatio; promissio; petitio. Dicit ergo die autem natalis et
cetera. Consuetudo apud antiquos erat, quod celebrarent diem
natalis, contra illud Eccle. c. VII, 2: melior est dies
mortis, quam dies nativitatis. Non legitur quod aliqui celebraverint
diem natalis nisi iste, et Pharao rex Aegypti. Unde die natalis
filia Herodiadis, sic vocabatur, saltavit in medio, idest in
triclinio, et in hoc culpabilis redditur, quia in lascivia oblitus est
aulam regiam, in qua non debebant haec fieri, et placuit Herodi,
contra illud Eccli. IX, 4: cum saltatrice non sis assiduus. Et
sequitur unde cum iuramento pollicitus et cetera. Ecce incauta
promissio, et temerarium iuramentum. Eccli. XXIII, 9:
iurationi non assuescat os tuum, multi enim casus in illa. Et
praemonita a matre sua, da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis
Baptistae. Hic ponitur petitio mulieris. Mulieres aliquando sunt
piae, et mobilem affectum habent; unde quando sunt piae, maxime sunt
piae, sed quando sunt crudeles, maxime sunt crudeles; Eccli.
XXV, 22: non est caput nequius super caput colubri; non est ira
super iram mulieris. Et ibidem dicitur: brevis omnis malitia super
malitiam mulieris. Vix enim cogitaret homo quae cogitat perversa
mulier. Mater ergo petiit ut saturaret iram suam. Item timebat ne
aliquando Herodes propter verba Ioannis converteretur, et dimitteret
eam. Et contristatus est rex propter iusiurandum. Hic determinatur
quomodo occiditur. Chrysostomus: hic datur exemplum quod honestas
etiam ab impiis honoratur, ut habetur Sap. V, 1 ss. Hieronymus
dicit, quod modo est contristatus, qui ante voluit interficere, sed
timuit populum. Quare ergo dicit quod est contristatus? Solvit.
Consuetudo est hominum ut recitent quod videtur hominibus: sicut
dicebant Christum filium Ioseph, quia ita putabant, ut habetur Lc.
III. Unde dicit contristatus, quia ita videbatur hominibus.
Sequitur executio. Et primo ponitur praeceptum; secundo executio.
Propter iusiurandum, et propter simul discumbentes. In hoc stultus
fuit, quia de re inhonesta non est timendum iuramentum, quia eo quod
iuro, sum periurus; Ier. IV, 2: iurabitis in iudicio (scilicet
cum discretione), in iustitia et veritate. Item si iurasset, quod
in semet faceret, intelligi debebat in honestis. Unde quod in se
facere non debuit, alii nec praecipere debuit; Zac. VIII,
17: iuramentum mendax ne diligatis. Et propter simul discumbentes,
ut omnes faceret homicidii participes, omnes enim rogabant pro puella.
Iussit dari. Misitque et decollavit Ioannem. Hic ponitur
executio. Hic adimpletur quod dixerat: illum oportet crescere, me
autem minorari, quia Christus in cruce extensus, iste decollatus.
Item decollatio Ioannis signum fuit, quod auctoritate legis debebant
amittere Christum et legem. Consequenter ponuntur subsequentia
decollationis. Et primo ponitur redditio promissi; secundo
sepultura. Dicit ergo et allatum est caput eius in disco. Et in hoc
reprehensibilis fuit Herodes, quia crudelitatem exercuit inter
voluptates: unde dicitur quod quidam balivus amabat quamdam
meretriculam, et cum esset in gremio, dixit illa quod numquam vidit
hominem interfici. Et cum esset in prandio, fecit adduci quemdam
morte dignum, et fecit coram illa decollari: quod sciverunt Romani,
et exul factus est a Roma. Sic iste etiam missus fuit in exilium.
Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus eius, et sepelierunt
illud. Hic agitur de sepultura Ioannis, et computatur inter opera
misericordiae; et tamen videtur quod misericordia ad mortuum non
pertineat, quia si ad eum pertineat, videtur quod non sit verum quod
dicit dominus: nolite timere eos qui occidunt corpus. Quare ergo
computatur inter opera misericordiae? Dicendum, quod etsi non
serviatur ei secundum effectum, quem modo habet, servitur tamen ei
secundum affectum, quem modo habet cum mortuo. Unde tulerunt corpus
eius, et sepelierunt; dicitur quod apud Sebastem, cum sit ibi
prope. Post videns Iulianus apostata multos venientes ad eius
reliquias, fecit eum comburi, excepto capite. Et venientes
nuntiaverunt Iesu. Unde discipuli Ioannis, qui primo calumniabantur
Iesum, Ioanne mortuo, redierunt ad Iesum, et fuerunt ei
familiares: sic aliqui in tempore tribulationis convertuntur ad
Christum; Osee VI, 1: in tribulatione sua mane consurgent ad
me. Et cum audisset Iesus secessit in navicula in locum desertum
seorsum. Supra posita est opinio Herodis de Christo, et occasione
huius introducta est narratio de Ioanne; nunc autem ostenditur opinio
Herodis esse falsa. Duo dixerat: quia Christus erat Ioannes quem
occiderat, item quod resurgens virtutes operabatur. Dicit ergo quod
cum audisset Iesus, secessit inde in navicula et cetera. Quare
secessit? Assignat quatuor rationes Hieronymus. Prima, ut parceret
inimicis suis, ne ex homicidio in homicidium ruerent; Osee IV,
2: sanguis sanguinem tetigit. Item, ut passionem differret; unde
ipse dicit Io. VII, 6: tempus meum nondum advenit. Item, ut
nobis exemplum daret ne nos ingeramus passionibus: non enim est virtus
se passionibus ingerere, sed praesumptio. Unde supra X, 33: si
persecuti fuerint vos in una civitate, fugite in aliam. Item, ut
ostenderet quanta devotione audiebant turbae verbum Dei, quia etiam in
periculo sequebantur eum; Deut. XIII, 3: tentat vos dominus
Deus vester, ut palam sciat utrum diligatis eum. Item notandum,
quod quatuor ponit quae turbam debeant retrahere a sequela Christi.
Primum est, quod secessit in navicula, item quod in locum desertum,
item quod non erant ibi aliqua nemora, quia erat desertum, item non
iuxta viam, ad quam homines libenter se divertunt; sed iste secessit
seorsum. Hoc autem fecit ut magis devotio turbae sit approbanda.
Item Chrysostomus dicit quod secessit ut hominem approbaret; ideo
noluit secedere nisi nuntiata morte Ioannis. Sequitur et cum
audissent turbae et cetera. Hic agitur de mirabilibus. Et primo
tangitur devotio turbarum; secundo tanguntur mirabilia. Dicit ergo et
cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus; ubi
tangitur devotio turbarum et pauperum hominum, qui devotionis causa
dominum sequuntur. Osee VI, 1: in tribulatione sua mane
consurgent ad me. Et exiens vidit turbam multam et cetera. Hic
tangit mirabilia quae operatus est dominus exiens de deserto: et
recte, quia dum in caelis erat, non quaerebant eum turbae; Io. c.
XVI, 28: exivi a patre, et veni in mundum. Vidit turbam.
Unde excitatur ad misericordiam; unde sequitur et misertus est eis;
unde statim fecit eis misericordiam: Ps. LXXXV, 15:
miserator et misericors dominus, patiens, et multae misericordiae, et
verax. Sequitur effectus huius misericordiae et curavit languidos
eorum, scilicet gratis, et non rogatus. Ps. CVI, 20: misit
verbum suum, et sanavit eos.
|
|