|
Postquam exclusit Herodis opinionem, hic tangit doctrinae Christi
virtutem. Triplex enim est virtus eius: reficit, liberat et infirmos
sanat. Prima igitur virtus ostenditur, quia pascit turbas; secunda,
quia discipulos a periculis maris liberat; tertia, quia multos sanat.
Secunda ibi et statim impulit discipulos ascendere in naviculam;
tertia ibi et cum transfretassent et cetera. Circa primum tria. Quia
primo ponitur voluntas reficiendi; secundo distributio cibi; tertio
plenitudo refectionis. Secunda ibi Iesus autem dixit eis etc.,
tertia ibi et manducaverunt omnes et cetera. Dicit ergo vespere autem
facto, scilicet solis occubitu, per quod significatur mors Christi,
quia tunc tradidit corpus suum in cibum; unde I Cor. XI, 24:
hoc facite in meam commemorationem. Et: mortem domini annuntiabitis
donec veniat. Deinde inducit necessitatem ex loco: desertus est
locus. Hic videtur illa eadem fieri quaestio quae habetur in Ps.
LXXVII, 19. Nam quomodo poterat dominus mensam parare in
deserto? Item si iuxta villam esset locus, potuisset credi quod inde
habuisset cibos, sed locus erat desertus. Item ponitur necessitas ex
hora, quia dicit et hora iam praeteriit, qua possint sibi acquirere
cibos. Dimitte turbas. Ex hoc videtur, quod discipuli ita fuerunt
intenti suavitati sermonis Christi, quod magis delectabantur in
audiendo Christum, quam in procurando sibi victum: unde parum
curabant de corporis refectione. Habetur enim Lc. XXI, v.
37: erat autem diebus docens in templo, noctibus autem morabatur in
monte. Item alia occasio, quia iam vespere erat. De ista fame
habetur Amos VIII, 11: mittam famem in terra, non famem
panis, neque sitis, sed audiendi verbum domini. Et in hoc
significatur devotio turbarum, item dilectio et reverentia ad
Christum, quia non recesserunt ab eo, quamvis vespere esset. Sed
hic est quaestio litteralis, quia in Ioanne habetur, quod Iesus
interrogavit Philippum; hic autem habetur, quod discipuli
interrogaverunt Christum. Solvit Augustinus. Non est hoc
inconveniens, quod id quod unus dimisit, alter dicat. Unde primo
dixerunt illi Christo; secundo elevans oculos Iesus interrogavit
discipulos. Iesus autem dixit eis. Hic ponit distributionem cibi:
et circa hoc tria facit. Primo ponitur imperium Christi; secundo
quantitas ciborum; tertio modus et ordo distribuendi. Secunda ibi
responderunt ei etc.; tertia ibi afferte mihi illos et cetera. Duo
dixerant. Primo ut dimitteret turbas; item quod quaererent escas
sibi: et ad haec duo respondet Christus. Vos dicitis: dimitte
turbas, sed non habent necesse ire, quia hic est qui dat escam omni
carni, Ps. CXXXV, 25. Item vos dicitis quod quaerant
escas, sed non est necesse, quia vos potestis dare escas caelestes;
unde dicit date illis vos manducare. Unde datur exemplum quod
spirituales escae praeponendae sunt carnalibus. Sequitur quantitas
ciborum responderunt ei: non habemus nisi quinque panes et duos
pisces. Ex hoc possumus notare, quod apostoli ita erant dediti
sermoni Dei, quod non curabant etiam de cibis quaerendis. Ad Rom.
XIII, 14: et carnis curam ne feceritis. Mystice per quinque
panes doctrina legis; Eccli. XV, 3: pavit eos pane vitae et
intellectus. Per duos pisces doctrina Psalmorum et prophetarum
importatur; vel secundum Hilarium, per duos pisces doctrina
prophetarum et Ioannis Baptistae, ut duae personae excellentes in
lege, scilicet regalis et sacerdotalis. Qui ait: afferte mihi
illos. Hic ponitur modus distributionis; et primo ponitur
praesentatio; secundo dispositio turbarum; tertio oratio; quarto
distributio. Unde dicit qui ait. Ipse, qui omnipotens erat, creare
poterat panes novos; sed voluit ex factis panibus reficere. Sed quae
est causa? Ratio litteralis secundum Chrysostomum est, ut confutaret
haeresim Manichaeorum, qui has creaturas a Diabolo dixerunt factas,
contra illud quod scribitur I ad Tim. IV, 4: omnis creatura Dei
bona est. Unde si a Diabolo essent, in eis tanta miracula non
fecisset. Item, ut ostenderet se dominum in terra et in mari. Ille
qui in Gen. I, 11 dixit, germinet terra herbam virentem, et qui
dixit: producant aquae reptile animae viventis etc., ille idem panes
multiplicat. Item ad designandum quod legem veterem non reprobavit,
sed in novam convertit: ideo dicit afferte mihi, quia quae in veteri
lege scripta sunt, ad novam debent referri. Unde ipse dixit, Io.
V, v. 46: si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. Et
cum iussisset turbam discumbere super foenum et cetera. Hic ponitur
dispositio hominum, quia fecit sedere super foenum; Is. XL, 6:
omnis caro foenum. Sedere ergo super foenum non est nisi carnem
mortificare. Ad Col. III, 5: mortificate membra vestra quae
sunt super terram. Item per foenum significatur lex. Quia isti erant
Iudaei, sublevabantur per legem; ideo noluit eos sedere in terra.
Acceptis quinque panibus et duobus piscibus et cetera. Notandum quod
dominus faciens miracula aliquando orat, aliquando non orat.
Aliquando orat, ut hic, ut verum hominem se ostendat: aliquando
etiam maiora facit, et non orat, ut Deum se ostendat. Aspiciens in
caelum benedixit. In caelum, scilicet ad patrem. Ps. CXX, 1:
levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Benedixit,
quia per sermonem Dei omnia benedicuntur. Nota quod nostrum
benedicere non est factivum, sed significativum; Dei autem benedicere
est factivum; unde benedictio ad multiplicationem pertinet, unde
Gen. I, 22: benedixit, et dixit: crescite, et multiplicamini,
et replete terram. Consequenter agitur de distributione fregit et
dedit discipulis suis; in quo significatur quod prima distributio facta
est discipulis a capite Christo; I ad Cor. XI, 3: omnis viri
caput Christus est. Sed fregit, ut notaret suam distributionem.
Is. LVIII, 7: frange esurienti panem tuum. Et dedit
discipulis, quasi mediatoribus. Infra XXVI, 26: accipite et
comedite; I ad Cor. XI, 28: et sic probet se homo, ut de pane
illo edat, et de calice bibat et cetera. Discipuli autem dederunt
turbis, ut distributores. Sed quomodo multiplicati sunt? Dicendum,
quod fragmenta multiplicata sunt. Et dicunt quidam hoc posse fieri
naturaliter: sicut enim materia se habet ad quamlibet formam, ita se
habet ad quamlibet quantitatem. Sed hoc est stultum, quod materia se
habeat ad quamlibet quantitatem materialem: hoc enim non potest fieri
nisi per rarefactionem; haec autem rarefactio determinata est in
naturalibus. Quidam dicunt quod multiplicat, sicut ex paucis granis
multa grana; sed ibi per naturam, hic per operationem Christi. Unde
manus Christi fuerunt quasi terra, fragmenta quasi semina: unde sicut
semina multiplicantur, sic fragmenta. Sed non solum ista, sed per
conversionem alterius materiae in ipsam, hoc miraculum factum est.
Sequitur de plenitudine refectionis, et hoc quantum ad duo: quantum
ad saturitatem, et quantum ad residuum. Unde dicitur manducaverunt
omnes, et saturati sunt, secundum illud Ps. XXI, 27: edent
pauperes, et saturabuntur et cetera. Et tulerunt reliquias duodecim
cophinos fragmentorum plenos. Hic tangitur plenitudo refectionis sub
multitudine reliquiarum. Sed quare voluit dominus colligi reliquias?
Litteralis causa est quam ponit Chrysostomus. Voluit primo quod
colligerent discipuli, ne videretur phantasma, item ne ab eis daretur
oblivioni. Et quod tulerunt duodecim cophinos, hoc fuit secundum
numerum duodecim apostolorum, ut quilibet tolleret suum, ita quod
essent in memoria omnium. Mystice per fragmenta intelligitur sensus
spiritualis, qui a turbis non capitur, sed in cophinis, idest in
sapientibus; I ad Cor. I, 26: videte vocationem vestram,
fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi
potentes, non multi nobiles; sed quae stulta sunt mundi elegit Deus,
ut confundat sapientes et cetera. Deinde ponitur numerus manducantium
fuit autem numerus manducantium quinque millia virorum: ut de uno pane
mille secundum Hilarium. Hoc etiam post ascensionem factum est,
quando ad vocem apostolorum uno die quinque millia conversi sunt.
Exceptis mulieribus et parvulis, qui sunt ignorantes, et computari
non sunt digni. Simile habetur in Lib. Machabaeorum quod parvuli et
mulieres non computantur ad bellum. Item notate, quod istud miraculum
statim factum est post occisionem Ioannis, et erat prope Pascha, et
Christus iam praedicaverat per annum, et revoluto anno passus est
Christus. Et statim impulit Iesus discipulos. Hic figuratur virtus
doctrinae Christi, quia liberativa est a periculis, quia discipulos a
periculis liberavit. Unde tria facit. Primo ponitur occasio subeundi
periculum; secundo periculum; tertio liberatio. Secunda ibi et
dimissa turba, ascendit in montem etc.; tertia ibi quarta autem
vigilia noctis venit ad eos, ambulans supra mare. Occasio periculi
fuit praeceptum Christi: frequenter enim volentes obtemperare
voluntati Dei, periculis exponuntur, ut ait apostolus, II ad
Cor. XI, 26: periculis fluminum, periculis latronum, periculis
ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitatibus, periculis
in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus.
Unde statim impulit eos intrare naviculam. Unde statim facto miraculo
voluit separari a turbis. Et hoc fecit triplici ratione. Primo ut
ostenderet miraculi veritatem, ne propter eius praesentiam illud
accidisse dicerent: ipse enim veritas est, ut habetur Io. XIV,
6. Secundo, ut doceret nos inanem gloriam vitare; ideo post facta
miracula recedit; Io. c. VIII, 50: ego gloriam meam non
quaero et cetera. Item ut discretionis virtutem ostenderet:
discretionis enim est separare se, et quiescere; Sap. VIII,
16: intrans in domum meam conquiescam cum illa. Sed notandum quod
utitur impulsione, quia durum erat eis separari a Christo, ut dicit
Petrus, Io. VI, 69: domine, ad quem ibimus? Verba vitae
aeternae habes. Item ostendit affectum turbarum, scilicet cum quo
ardore sequebantur eum; Cant. I, 2: oleum effusum nomen tuum,
ideo adolescentulae dilexerunt te. Et dimissa turba, ascendit in
montem solus orare. Sequitur de periculo, et ostenditur periculum ex
tempore; ex loco; ex vento. Et primo ponitur absentia Christi,
quia cum esset cum discipulis ascendit in montem solus orare. Ipse
venerat plantare fidem nostram, ideo operabatur aliquando humanum,
aliquando divinum; quod enim panes multiplicavit hoc Dei fuit; quod
oravit, humanum fuit, non quod indigeret, sed ut exemplum daret:
omnis enim Christi actio nostra est instructio. Io. XIII,
15: exemplum dedi vobis, ut sicut facio, ita et vos faciatis. Et
dat nobis exemplum quomodo ad orandum: et ad orationem requiritur quies
mentis, elevatio, solitudo. Quies ostenditur, quia dimissa turba,
quae designat cogitationes perturbantes cum quibus non potest homo
orare, ideo ostium cordis claudere docet; supra VI, 6: cum autem
oraveris, intra cubiculum et cetera. Item elevatio; Thren.
III, 28: sedebit solitarius et levabit se supra se. Item
solitudo. Osee II, 14: ducam eam in solitudinem, et loquar ad
cor eius. Per montem intelligitur caelum: caelo enim nihil
excelsius. Et dimissis turbis, idest dimissis mortalibus ivit in
caelum, et ipse solus ascendit, et propria virtute. Michaeae II,
v. 13: ascendit ante eos pandens iter. Item ascendit orare; ad
Hebraeos VII, 25: per semetipsum accedens. Sed hic videtur
esse quaestio, quia Ioannes videtur dicere quod pavit turbas in
monte, ut habetur Io. VI, 3, hic autem dicitur quod post
refectionem turbarum ascendit in montem. Sed respondetur, quod in
monte pavit, sed post in altiorem locum montis ascendit. Item est
alia quaestio, quia habetur Io. VI, v. 15 quod ipse fugit,
quia voluerunt eum facere regem; hic autem dicitur quod ascendit
orare. Augustinus dicit, quod eadem potest esse causa et fugiendi,
et orandi. Post describitur periculum ex tempore, quia nox erat, et
in nocte maius est periculum maris; ideo dicit: vespere autem facto.
Et significatur eius passio, quia in passione solus ascendit; Act.
I, 9: videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab
oculis eorum. Navicula autem in medio maris iactabatur fluctibus.
Per naviculam significatur Ecclesia, per mare mundus: Ps.
CIII, 25: hoc mare magnum et spatiosum manibus. Et haec
Ecclesia, Christo ascendente, remansit in mari, et in periculis
maris mundi. Quando enim aliquis magnus impugnat Ecclesiam, tunc
agitatur fluctibus. Ps. LXXXVII, 8: et omnes fluctus tuos
induxisti super me. Sed quia Christus orat, non potest submergi,
quamvis fluctuet et elevetur. Gen. VII, 17: et elevaverunt
arcam in sublime a terra. Item agitatur a vento: iste ventus est
impetus diabolicae incitationis. Iob I, v. 19: quia venit ventus
a regione deserti et concussit quatuor angulos domus; Is. XXV,
v. 4: spiritus robustorum quasi turbo impellens parietem. Quarta
autem vigilia noctis venit ad eos, ambulans supra mare. Posito
periculo, ponitur liberatio a periculo: et circa hoc duo facit.
Primo ponitur auxilium; secundo effectus. Secunda ibi qui autem in
navicula erant, venerunt et adoraverunt eum. Tria pericula posuerat:
primo obscuritatem noctis, periculum maris, periculum venti. Et
contra primum ponit visitationem suam; contra secundum certitudinem
sui, ibi statimque Iesus locutus etc.; contra tertium porrigit manum
et continuo Iesus extendens manum, apprehendit eum. Item
tranquillitatem maris et cum ascendisset in naviculam, cessavit
ventus. Circa primum ponitur sua visitatio; secundo effectus suae
visitationis, ibi videntes autem eum supra mare ambulantem, turbati
sunt. Dicit ergo quarta vigilia noctis venit ad eos. Hic tangitur et
adventus eius, et tempus, quia quarta vigilia. Hieronymus dicit,
quod antiqui dividebant noctem in quatuor partes. In prima quidam
vigilabant, in secunda alii, in tertia alii, et in quarta alii; et
illi qui vigilaverant quiescebant. Unde dicit quod in quarta vigilia
etc., quia tota nocte fuerant in mari. Venit ad eos ambulans supra
mare. Et quare? Assignat Chrysostomus rationem litteralem, dicens
quod tantum tardavit ut magis desideraretur. Is. XXVI, 9:
anima mea desideravit te in nocte. Item, ut discerent quod si statim
non haberent auxilium, quod non desisterent, quoniam oportet semper
orare. Mystice per quatuor horas significantur quatuor status. Primo
status legis: secundo status prophetarum; tertio tempus gratiae;
quarto ascensus in caelum, in quo statu cessavit tempestas. Unde in
quarta vigilia venit sicut in fine noctis; unde Iac. ult., 8:
patientes estote et vos, et confirmate corda vestra, quoniam adventus
domini appropinquabit. Sed qualiter venit? Ambulans supra mare. Et
quare sic voluit venire? Ut se ostenderet dominum maris; Ps.
LXXXVIII, 10: tu dominaris potestati maris, motum autem
fluctuum eius tu mitigas. Item, ut ostenderet illusores potestatis
huius saeculi: Diabolus enim semper illudit potestati huius saeculi;
Ps. CIII, 26: draco iste quem formasti ad illudendum ei. Sed
istam potestatem dominus fregit; Ps. LXXIII, 14: tu
confregisti capita draconis; et significat quod Ecclesia non potest
tribulationes sustinere, nisi secundum quod voluit ipse. Opinio fuit
hic, quod in hac vita dominus accepit quatuor dotes, subtilitatis in
nativitate, impassibilitatis quando ieiunavit quadraginta diebus, vel
transubstantiando sacramentum Eucharistiae, agilitatis hic,
claritatis in transfiguratione. Sed hoc non credo: credo enim quod
miraculose fecit. Et videntes eum. Hic ponitur effectus praesentiae
Christi, scilicet turbatio discipulorum; unde ponitur turbatio,
ponitur causa, ponitur signum. Et dicit et videntes eum turbati sunt
et cetera. Debetis scire, quod quando auxilium divinum est magis
propinquum, permittit dominus magis affligi, ut tunc magis cum
devotione et gratiarum actione recipiatur auxilium eius. Item magis
timor crevit, quia frequenter ex timore homines convertuntur. Et
quare? Quia crediderunt phantasma esse; unde dicentes, quia
phantasma est, non credentes esse verum corpus de virgine. Mystice
enim significatur quod antequam Christus veniat, multi multa
phantastica dicent, ut habetur infra XXIV, 23 s. Et prae
timore clamaverunt: clamor enim est signum timoris, sicut etiam in
omni tribulatione ad dominum debemus clamare; Ps. CXIX, 1: ad
dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. Statimque locutus
est eis et cetera. Hic ponitur auxilium. Quia in obscuritate erant,
ideo certitudinem dat: et tria facit. Primo certificat verbis;
secundo petit signum Petrus factis; tertio conceditur ei. Tria
posuerat: turbationem timoris, falsitatem opinionis, item
desperationem: et contra ista tria facit, quia statim locutus est
eis. Unde quando quis clamat ad dominum, si opus est, statim venit;
Is. c. XXX, 19: ad vocem clamoris tui, statim cum audierit,
respondebit tibi. Item, quia erant desperantes, dicit eis nolite
timere. Idem habetur Ioannis XVI, 33: in mundo pressuram
habebitis, sed confidite, quia ego vici mundum: in me autem quietem.
Item, quia phantasma credebant, ideo dicit eis ego sum. Et quare
dicit sic? Quia ex modo loquendi suo poterant certificari; Io. X,
3: oves meae vocem meam audiunt. Item ut se verum Deum ostenderet.
Simile habetur Ex. III, 13: qui est, misit me, dixit
Moyses. Item contra hoc quod turbati erant, dixit nolite timere.
Is. LI, v. 12: quis es tu ut timeas ab homine mortali, et a
filio hominis, qui quasi foenum ita arescit? Et Prov.
XXVIII, 1: iustus autem quasi leo confidens absque terrore
erit. Respondens Petrus dixit: domine, si tu es, iube me ad te
venire super aquas. Quia auxilium contulerat verbis, ideo Petrus
petit signum factis. Petrus autem in persona totius fiducialiter
petiit, et dixit si tu es, iube me ad te venire. Hic est magna
fiducia Petri. Non dixit, ora pro me, sed dixit iube me ad te
venire, quia ipse confessus est tu es Christus filius Dei vivi.
Unde ex fide quam iam conceperat, audacter confidit in eius
potestate. Esther XIII, 9: domine, in potestate tua cuncta
sunt posita, et non est qui resistere possit voluntati tuae. Et hoc
dixit ex solo desiderio, non ut tentaret, nec ex infidelitate. I ad
Thess. I, 3: memores fidei vestrae, et operis, et laboris et
cetera. Deinde ponitur signum; unde dixit veni. Et descendens
Petrus de navicula, ambulabat super aquam, ut veniret ad Iesum. Et
hoc contra Manichaeos qui dixerunt, quod Christus non habebat verum
corpus: quia si Christus non habebat, quia ambulabat super aquas,
sic nec Petrus. Per hoc quod post quartam vigiliam adhuc imminebat
periculum, significatur quod in quarto adventu, quod erit purgandum
purgabitur in electis. Ps. XCVI, 3: ignis ante ipsum
praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos eius. Videns autem
ventum validum et cetera. Hic ponitur tertium auxilium, quia
liberavit Petrum a submersione. Et primo ponitur causa; secundo
petitio Petri; tertio auxilium Christi. Videns autem ventum validum
timuit. In mari ventus non habet continuum impetum, similiter nec in
terra; unde interpellabatur quando Petrus intravit mare; sed cum fuit
super mare, flavit fortiter, et tunc timuit. Ex hoc est
considerandum quod dicit, quod periculosius erat supra mare quam in
navi, ideo dominus aliquando fortes in periculo maris submergi
permittit. Unde apostolus I ad Cor. X, 12: qui existimat se
stare, videat ne cadat. Sed quare permisit in periculo? Primo
praecepit ire, ut virtus eius ostendatur, quia uterque ambulabat, et
hoc viderunt discipuli. Sed quod permiserit mergi Petrum, hoc
fecit, ut experiretur quid posset de se. Unde quod ivit supra mare,
hoc fuit virtute Christi; quod autem coepit mergi, hoc fuit
infirmitatis Petri, sicut Paulus, II ad Cor. XII, 7: ne
magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis
meae, Angelus Satanae, qui me colaphizet. Permisit etiam dominus
Petrum mergi, quia futurus erat pastor. Voluit ergo et virtutem
ostendere, et infirmitatem. Item hoc fecit ad compescendam
aemulationem discipulorum: quia enim viderunt eius periculum, cessavit
aemulatio eorum. Et cum coepisset mergi, clamavit: domine, salvum
me fac. Simile habetur in Ps. LXVIII, 2: salvum me fac,
domine, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Et continuo
Iesus extendens manum apprehendit eum. Christus duo facit, quia et
auxilium impendit, et infidelitatem arguit. Auxilium impendit, quia
manum porrigit; Ps. CXLIII, 7: emitte manum tuam de alto,
libera me, et eripe me de aquis multis. Et Iob XIV, 15: operi
manuum tuarum porriges dexteram. Deinde de infidelitate eum arguit,
et ait illi: modicae fidei, quare dubitasti? In quo significatur
quod si fidem certam habuisset, submergi non potuisset, ideo stabiles
esse debemus in fide. Idem habetur supra VIII, 26: quid timidi
estis, modicae fidei? Et cum ascendisset in naviculam, cessavit
ventus. Hic ponitur quartum auxilium contra ventum. Ps. CVI,
25: dixit, et stetit spiritus procellae. Unde signum est, quod
cum Christus est cum suis, nil perversi habent; unde Apoc. VII,
16: non esurient, neque sitient ultra. Sequitur liberationis
effectus qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum,
scilicet discipuli, vel nautae. Supra VIII, 27: qualis est
hic, quia venti et mare obediunt ei? Vere filius Dei es. Per hoc
autem significatur, quod quando dominus cum fidelibus est, tunc
veraciter credunt; I Io. II, 28: filioli, manete in eo, ut,
cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu
eius. Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth. Hic
ponitur virtus Christi. Et primo describitur locus; deinde devotio
hominum; et post virtus operativa. Dicit ergo et cum
transfretassent, venerunt in terram Genesareth, qui locus est ex alia
parte maris, et interpretatur ortus: unde post periculum venerunt ad
refrigerium. Deinde sequitur devotio turbarum: et cum cognovissent
eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et
obtulerunt ei omnes male habentes etc., quia non solum suos infirmos
obtulerunt, sed miserunt pro extraneis. Unde cum cognovissent per
famam et per doctrinam, miserunt pro infirmis, et obtulerunt ei; unde
omnes credebant in eum, tantae erat virtutis sermo eius; et hoc
significatur Is. ult., 19: mittam ex eis, qui salvati fuerint,
ad gentem in mare et cetera. Item devotio etiam demonstratur, quia
non solum petebant, quod imponeret manus, sed eum tantum rogabant, ut
vel fimbriam vestimenti eius tangerent. Per fimbriam significantur
minima praecepta, vel caro Christi, vel sacramentum Baptismi. Et
quicumque tetigerunt, scilicet per fidem, salvi facti sunt. Unde
Mc. ult., 16: qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit.
|
|