|
Supra dominus sub figuris virtutem suae doctrinae ostendit, nunc
ostendit sufficientiam eius. Ostenditur autem dupliciter. Primo,
quod non requirit observantias legis; secundo quod non solum uni genti
Iudaeorum data sit, sed et gentilibus, ibi egressus inde Iesus
secessit in partes Tyri et Sidonis. Circa primum tria facit. Primo
tanguntur circumstantiae accusationis; secundo accusatio; tertio
expositio. Secunda ibi quare discipuli transgrediuntur traditiones
seniorum? Tertia ibi: non enim lavant manus suas cum panem
manducant. Aggravatur autem malitia eorum ex tribus. Primo ex
tempore, quia tunc quando haec signa faciebat et miracula, ipsi
faciebant signa iniquitatis, unde malignabantur. Supra XI, 25:
abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et cetera. Item redditur
aggravatio ex loco, quia cum Iudaei essent diffusi per Iudaeam, illi
tamen qui erant in Ierusalem, erant sapientes, et tamen erant
deteriores. Is. XXVI, 10: in terra sanctorum iniqua gessit,
non videbit gloriam domini. Item aggravatur ex conditione personarum,
quia de magnis venerunt Scribae, qui erant magis litterati, et
Pharisaei, qui reputabantur magis sancti. Ier. V, 5: ibo ad
optimates, et loquar eis; ipsi enim cognoverunt viam domini. Deinde
ponitur id in quo accusabant eos: quare discipuli tui transgrediuntur
traditiones seniorum? Praeceptum erat, ut habetur Deut. IV, 2:
non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo. Unde
addentes traditiones, contra legem faciebant; non quod non liceret
constituere aliquid, sed quod ita praecipiebant observari sicut legem
domini. Non enim lavant manus suas et cetera. Hic exponitur, quae
sunt eorum traditiones. Hoc tamen exponitur magis Mc. VII, v.
2: ibi enim dicitur, quod cum vidissent quosdam de discipulis eius
communibus manibus, idest non lotis, manducare panes,
vituperaverunt. Et potest hoc esse ad litteram, quia non lavabant
manus. Quare? Quia ita solliciti erant verbo Dei, quod etiam
tempus non habebant: unde ex sollicitudine circa spiritualia non se
lavabant eo modo sicut Iudaei, sicut habetur Marci VII, 4 quod
omnes Iudaei nisi crebro lavent manus, non manducant: ideo discipuli
non lavabant secundum ritum eorum. Unde carnaliter intelligebant quod
dicitur Is. I, 16: lavamini, mundi estote. Unde ipsi ad
litteram intelligebant, lavantes quod erat exterius, et non quod
interius. Ipse autem respondens ait illis. Dominus duo facit: quia
non respondet excusando discipulos, sed ostendit quod ipsi non sunt
digni, qui reprehenderent eos. Supra VII, 5: hypocrita, eiice
primum trabem de oculo tuo. Constat, quod transgredi mandatum Dei
est gravius quam traditiones hominum: et ideo qui transgrediebantur
mandata Dei, in maioribus delinquebant. Ideo primo ostendit eos
transgressores legis; secundo quod mandatum transgrediuntur. Dicit
ergo quare vos transgredimini mandatum Dei, et non observatis,
propter traditionem vestram? Rom. X, 3: ignorantes Dei
iustitiam, et suam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt
subiecti. Is. III, v. 8: lingua eorum et adinventiones eorum
contra dominum, ut provocarent oculos maiestatis eius. Deinde cum
dicit nam Deus dixit etc., ponit quod est istud mandatum, quod est
scilicet de honoratione parentum. Et primo ponit mandatum; secundo
poenam. Unde dicit nam Deus dixit: honora patrem et matrem tuam.
Et notandum, quod honor non est nisi reverentia exhibita in
testimonium virtutis. Ille enim exhibet reverentia, qui quae
necessaria sunt administrat: unde non solum tenetur homo assurgere,
sed etiam necessaria ministrare. Eccli. II, 21: qui timent
dominum, custodient mandata illius. Et quod debeatur talis honor,
patet, quia Tobias mutuavit Gabelo, quod agere praeceperat dominus.
Ex. XX, 12 statim addit poenam: ut sis longaevus super terram.
Item Lev. XX, 9. Addit poenam transgressoribus: qui
maledixerit patri suo et matri suae, morte moriatur. Et sic in
benedictione non solum intelligitur, quod ore benedicas, sed etiam
quod benedictionem impendas; Prov. c. XX, 20: qui maledixit
patri suo et matri, extinguetur lumen eius in mediis tenebris. Sed
quia posuit incitativum ex parte poenae, quare non posuit praemium ex
obedientia? Quia homines magis terrentur a poena, quam desiderent
praemium; nam et brutum a poena terretur. Ex hoc enim habetur, quod
si qui detrahunt patri et matri, sunt digni morte; ergo qui movent
alios eis detrahere, sunt digni morte; quare non sunt digni
accusatione. Ergo vos non estis digni accusare eos. Vos autem
dicitis et cetera. Hic tangit quomodo transgrediuntur. Et primo hoc
ostendit; secundo auctoritatem ponit. Et circa primum ostendit ritum
suum secundo quid sequebatur. Dicit vos dicitis, quicumque dixerit
patri vel matri et cetera. Multis modis hoc legitur. Uno modo, ut
sit constructio perfecta, et tunc sic quicumque, idest quivis,
dixerit, idest dicere poterit. Alio modo, ut sit imperfecta, sic
quicumque dixerit etc. supple, servat mandatum, et est immunis a
poena. Quid est hoc dictum? Tripliciter exponitur. Rabanus
dicebat, quod spirituale bonum praeferendum est temporali; ideo
dicebant his qui habebant patres pauperes, ut dicerent eis: pater,
non displiceat tibi si non do tibi necessaria, quia munus quod offero,
proficit tibi spiritualiter. Sed hoc non erat verum, secundum illud:
dona iniquorum non probat altissimus. Et Prov. c. XXVIII,
24: qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre et non dicit hoc
esse peccatum, particeps homicidae est. Ideo si aliquis habet
patrem, vel matrem, et non possent vivere sine eo, qui diceret ei,
vade ultra mare, vel intra religionem, in hanc sententiam incidit.
Alia est expositio. Hieronymus autem legit interrogative, idest
numquid proderit tibi? Habetur Lev. XXII, 2, quod alienigena
non poterat sumere quae consecrata erant domino, ideo filios qui
habebant patres pauperes, monebant quod offerrent Deo. Et si patres
vellent sustentari ex eis, dicerent eis: si aliquid accipias ex illo
quod Deo debeo offerre, numquid proderit tibi? Non, immo magis erit
tibi in damnationem. Augustinus sic exponit. Dicebant Iudaei, quod
pueri dum erant sub tutela patris, eis tenebantur. Unde quando parvi
sunt filii, patres offerunt pro filiis, et valet eis; sed quando
liberi arbitrii sunt, tunc non valet devotio aliena. Unde dicebant
quod omnis qui ad hunc statum potest pervenire et patri suo dicere munus
quod ex me est, tibi proderit; non tenebatur patri. Sed ex ista
doctrina sequuntur duo inconvenientia. Unum contra proximum, aliud
contra dominum. Contra proximum, quia qui sic diceret, et qui sic
instructus est, non honorificat patrem suum. Unde Rom. I, v.
30: inventores malorum, parentibus non obedientes. Et sequitur:
qui talia agunt digni sunt morte. Item contra Deum; unde dicit et
irritum fecistis mandatum Dei, quasi dicat: non solum fecistis contra
proximum, immo etiam irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem
vestram. Hypocritae. Proprie dicebantur hypocritae, qui intrabant
theatrum, et habebant unam personam, et simulabant aliam cum Larvis.
Isti ergo hypocritae sunt, qui exterius aliud praetendunt quam habeant
interius; unde interius intendebant lucra, exterius movebant homines
ad offerendum Deo. Iob c. XXXVI, 13: simulatores et callidi
provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint. Bene
prophetavit de vobis Isaias. Hoc habetur Is. XXIX, 13.
Primo ponit duplicitatem eorum; secundo inutilitatem servitii, ibi
sine causa autem colunt me. Dicit ergo populus hic labiis me honorat,
cor autem eorum longe est a me. Et hoc ad litteram, quia honorabant
labiis, sed corde longe erant a Deo; quia Christum in nomine Dei
venientem non recipiebant. Vel sic. Populus hic labiis me honorat
etc., quod enim dicunt, quod homo debet offerre Deo, videtur quod
honorent Deum, cor autem eorum longe est, quia non tendebant ad
honorem Dei, sed ad cupiditatem: unde quanto cupiditas maior, tanto
caritas minor. Hoc habetur Ier. XII, 2: prope es tu ori
eorum, et longe a renibus eorum. Sed numquid ista fictio valet eis?
Non, quia non placet domino; unde sequitur sine causa autem colunt
me. Sed quid est hoc dictum? Ieiunare est doctrina hominum, et
canones sunt traditiones hominum; numquid qui haec docent, sine causa
colunt Deum? Intelligendum est in praeiudicium mandatorum Dei. Iob
XXXII, 21: Deum homini non aequabo. Act. V, 29:
obedire oportet magis Deo quam hominibus. Quare? Quia Deus decipi
non potest. Is. I, v. 13: ne offeratis sacrificium frustra.
Ex hoc habemus quod homo magis debeat sibi conscientiam facere de
transgressione mandati, quam de transgressione ecclesiasticae
constitutionis. Et convocatis ad se turbis, dixit eis et cetera.
Supra ostendit dominus Pharisaeos calumniantes esse indignos quod
reprehenderent discipulos, quia maioribus erant involuti peccatis;
nunc autem praetermittens eos, instruit alios, ut impleatur quod
dictum est supra XI, 25: abscondisti haec a sapientibus et
prudentibus, et revelasti ea parvulis. Et primo instruit turbas;
secundo discipulos, ibi tunc accedentes discipuli et cetera. Et circa
primum duo facit. Primo praeparat ad audiendum; secundo dat doctrinam
suam. Secunda ibi non quod intrat in os coinquinat hominem. Notandum
quod ad audiendum aliquem alium requiritur attentio, per quam homo ad
interiora revocetur, et in se congregetur. Et hoc facit, cum dicit
et convocatis eis, quia oportet quod ad ipsum congregemur; Ps.
XXXIII, 6: accedite ad eum, et illuminamini. Secundo
necessaria est diligentia in audiendo, ideo dicit audite; Prov. I,
v. 5: audiens sapiens sapientior erit. Item requiritur
intellectus, unde dicit et intelligite; Ps. XCIII, 8:
intelligite, insipientes in populo, et stulti, aliquando sapite.
Consequenter proponit altissimam doctrinam, quae est perfectio moralis
vitae. Unde notandum quod aliquid immutatur ab exteriori, ut aqua
calefit ab igne: aliquid ab interiori, ut homo mutatur per peccatum.
Quantumcumque enim moveatur exterius, non est peccatum nisi consentiat
homo interius; Iob XXXVII, 9: ab interioribus provenit
tempestas. Unde primo ostendit quod non ab exterioribus, secundo quod
ab interiori. Dicit ergo non quod intrat in os coinquinat hominem.
Contra, illud obiicitur quod habetur per veterem legem; habetur enim
Lev. XI, quod multa cibaria prohibentur, unde homines fiebant
immundi. Respondet Augustinus contra Faustum dicens, quod aliquid
dicitur immundum dupliciter. Uno modo secundum naturam suam: et sic
nulla sunt immunda, secundum illud I ad Tim. IV, 4: omnis
creatura Dei bona est, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione
percipitur. Item aliquid potest esse immundum secundum
significationem. Et sic potest aliqua res esse signum immunditiae et
munditiae: ut si accipiamus porcum et agnum in sua natura, utrumque
est bonum; tamen sua significatione porcus significat immunditiam,
agnus innocentiam: ideo quantum ad significationem unum est mundum,
aliud immundum. Et quia ante adventum Christi erat tempus, in quo
vivebant sub figuris, quia non adhuc patebat veritas, ideo illae
observantiae erant servandae, et cadebant sub praecepto. Sed quia in
adventu Christi veritas manifestabatur, cessabat figura; ideo et
cetera. Sed iterum restat alia quaestio, quia habetur Act. XV,
20, quod apostoli praeceperunt, quod conversi abstinerent a
suffocato et sanguine. Ergo videtur quod veritate manente, debeant
teneri illae observantiae. Antiqui dixerunt quod istud ad litteram
intelligendum est, quod adhuc ab istis abstinendum est, quia immunda
sunt. Sed hoc nihil est, quia contradicit auctoritati apostoli ad
Titum I, 15: omnia munda mundis. Aliqui dixerunt quod istud
partim ad litteram intelligendum est, partim moraliter: quod enim
dicitur de fornicatione, illud ad litteram prohibuerunt; quod autem a
sanguine, hoc intelligendum est, quod sanguis innoxius non
effunderetur; quod vero dicitur de suffocato, sic intelligendum erat,
ut nullus alii calumniam inferret. Sed non debet sic intelligi,
quamvis sit expositio vera. Versabatur enim quaestio, utrum gentiles
conversi tenerentur ad ista quae prohibuerunt apostoli. Ideo oportet
intelligi secundum quod Iudaeis erat consuetum. Ideo aliter dicendum
est, quod apostoli aliquid considerabant, et prohibebant, vel quia
secundum se illicitum, vel quia occasio scandali; unde fornicationem
quasi illicitam prohibuerunt; sanguinem autem ne scandalum aliis
facerent, ut scilicet scandalum tolleretur. Et hoc sonant verba
apostoli I ad Cor. VIII, 9: videte autem ne haec licentia
vestra offendiculum fiat infirmis. Item si obiicitur: ponatur quod
aliquis in Quadragesima comedat carnes, nonne coinquinatur? Dicendum
quod non ex cibo, sed ex violatione praecepti; Rom. XIV, 17:
regnum Dei non est esca et potus. Sed quod procedit ex ore, hoc
coinquinat hominem. Hic videtur tangere solum peccata quae ex ore
procedunt, et haec coinquinant; Lc. XIX, 22: ex ore tuo te
iudico, serve nequam. Et supra VII, 2: ex ore tuo iudicaberis.
Sed dicendum, quod proprium officium oris est dicere. Est autem
duplex dicere, exterius ore corporali, et interius ore mentis, de quo
Ps. XIII, 1: dixit insipiens in corde suo: non est Deus.
Sic ergo per os potest intelligi os cordis, scilicet mens hominis, et
sic omne peccatum est ex ore; quia numquam est peccatum nisi ex
proposito mentis. Sic ergo quod procedit ex ore, scilicet cordis,
hoc coinquinat, quia peccatum adeo est voluntarium, quod si non sit
voluntarium, non est peccatum. Tunc accedentes discipuli eius et
cetera. Hic instruit de scandalo vitando, et de principali
quaestione, ibi respondens autem Petrus. Circa primum duo. Primo
ponitur quaestio discipulorum; secundo Christi responsio. Hic
intelligendum quod Pharisaei et discipuli audierunt hoc verbum, in quo
intelligebant, quod omnes suas traditiones subverteret, non autem
praecepta domini; ideo abominantes nihil dixerunt, sed turbationem
habuerunt: ideo discipuli dixerunt scis quia Pharisaei, audito verbo
hoc, scandalizati sunt? Hoc verbum scandalum, frequenter invenitur
in Scripturis; unde videndum quid significet. Scandalum in Graeco
idem est quod offendiculum, ut lapis in via; unde offendiculum
dicitur, ubi est occasio ruinae. Sed aliquando aliquis scandalizat
active, aliquando passive. Active scandalum dicitur, quando est
aliquod factum, quod est non solum in se malum, sed etiam aliis
offendiculum: ideo scandalum dicitur dictum, vel factum minus rectum
praebens occasionem ruinae. Et non dicit cogitatum, quia oportet quod
sit patens. Item non dicit malum, sed minus rectum, quia oportet
quod habeat speciem mali; I Thess. V, 22: ab omni specie mali
abstinete vos. Item est scandalum passivum, ut si aliquis bonum
verbum dicat, vel oret, alius scandalizetur, et accipit sibi
occasionem ruinae: unde dominus non scandalizavit, sed ipsi ceperunt
occasionem. Unde dixerunt discipuli sui, quod Pharisaei inde
ceperunt scandalum, et hoc praenunciatum erat per Is. VIII,
14: et erit vobis in sanctificationem, in lapidem autem
offensionis, et in petram scandali. At ille respondens ait. Hic
ponitur responsio domini, et ostendit eorum scandalum contemnendum
primo quia alieni a Deo; secundo quia nocivi hominibus, ibi sinite
illos: caeci sunt et duces caecorum. Dicit ergo at ille respondens
ait: omnis plantatio quam non plantavit pater meus caelestis,
eradicabitur. Ex verbis istis illi qui posuerunt duas naturas,
voluerunt confirmare errorem suum, quia malam naturam a malo Deo
dixerunt, bonam a bono; unde dicunt: si aliquis de mala creatione
sit, etsi videatur facere bona, non potest perseverare. Sed non est
sic: nam, ut dicit Hieronymus, contrarium habetur Ier. II,
21: ego te plantavi vineam electam, omne semen verum; quomodo ergo
conversa es in amaritudinem? Hoc ergo patet, quod non est a Deo.
Sic ergo conversa est per istam plantationem non natura; sed aliquid
superveniens intelligitur, et hoc est perversa voluntas; unde natura
semper remanet, sed voluntas perversa eradicatur. Unde potest ista
plantatio intelligi de traditione hominum, quae est eradicanda, si sit
contra Deum; sed traditio quae est a Deo, numquam est eradicanda.
Unde omnis plantatio, idest traditio quae non est a Deo patre meo,
eradicabitur. Et hoc habetur Act. V, v. 39 de Gamaliele qui
dixit: si fuerit hoc a Deo, non poteritis contradicere. Hoc patet
etiam in omnibus. Videbis aliquem qui bona opera facit fundata in
caritate, ad Eph. III, 17: in caritate radicati et fundati:
et haec non possunt eradicari. Sed alia quae non habent bonum
fundamentum, ut dare eleemosynam propter vanitatem, eradicantur; unde
Eccli. XIV, 20: omne opus corruptibile in fine deficiet, et
qui facit illud, corruet in illo. Unde sic intelligendum est Sap.
IV, 3: adulterinae plantationes non dabunt radices altas. Contra
hoc habetur I ad Cor. III, 6, ubi dicit Paulus: ego
plantavi, Apollo rigavit. Ergo Paulus eradicabitur. Dico, quod
Paulus non plantavit ut principalis, sed ut minister. Sequitur
sinite illos, caeci sunt. Hic ostendit scandalum eorum contemnendum,
quia nocivi sunt hominibus. Et primo docet contemnendum; secundo
praesumptionem eorum; tertio nocumentum. Circa primum: dicitis quod
ita scandalizentur, sinite eos, et non curetis. Sed numquid non est
curandum de scandalo? Nonne dominus ut vitaret scandalum, misit
Petrum ad mare, ut solveret tributum? Dicendum quod scandalum
aliquando oritur ex veritate; unde illud vitandum est scandalum quod
potest vitari sine praeiudicio veritatis, vitae, vel doctrinae, vel
iustitiae. Unde iudex non debet dimittere iudicium, si aliquis inde
scandalizatur. Sed tamen distinguendum, quia aliqui scandalizantur ex
infirmitate, aliqui ex certa malitia. Scandalum pusillorum vitandum
est, veritate servata; et tamen potest homo differre, vel remittere.
Sed si ex malitia, non: et sic isti scandalizantur. Unde si non ex
malitia scandalizarentur, non dixisset dominus sinite illos, sed
potius, instruite eos. Ad Titum III, 10: haereticum hominem
post secundam monitionem devita; Ier. LI, 9: curavimus
Babylonem, et non est curata. Et quare caeci sunt? Spiritualiter
caeci sunt ignorantes; Is. LVI, 10: speculatores eius omnes
caeci. Et quia ex certa malitia, non solum sunt caeci, sed etiam
duces caecorum, et magistri, Iob XIX, 4: si ignoravi, mecum
erit ignorantia mea. Quod sint duces caecorum, hoc est bonum; sed
quod caeci, hoc est malum. Si caecus caeco ducatum praestet, ambo in
foveam cadunt. Iob. XL, 8: absconde eos in pulvere, scilicet
quantum ad corpus. Respondens autem Petrus. Instruit eos hic de
principali quaestione; ubi tria facit: quia primo ponitur petitio
Petri; secundo increpatio; tertio doctrina. Secunda ibi at ille
dixit: adhuc et vos sine intellectu estis? Tertia ibi non
intelligitis et cetera. Dicit ergo respondens autem Petrus dixit ei:
edissere nobis parabolam hanc. Petrus consuetus erat audire parabolas
multas ab eo; ideo credebat, quod loqueretur parabolice: vel quia
Petrus nutritus erat in observantiis legalibus, sicut dixit in actibus
apostolorum cap. X, 14: absit a me, domine, numquam coinquinatum
intravit in os meum: ideo credebat, quod ad litteram non diceret, sed
parabolice. Prov. I, 6: animadvertet parabolam, et
interpretationem, et verba sapientum, et aenigmata eorum. At ille
dixit: adhuc et vos sine intellectu estis? Dominus enim omnibus in
Petro respondit, qui pro omnibus loquebatur. Hic reprehendit eos.
Sed quare? Una ratio est, quam ponit Hieronymus, quia quod palam
dictum est, parabolice dictum putant. Sicut enim reprehendendus est,
qui manifestat occulta, sic e converso, qui occultat manifesta; Ps.
XXXI, 9: nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est
intellectus et cetera. Alia ratio est Chrysostomi, quia videbatur
zelare pro Iudaeis, quia nutritus in legis doctrina; ideo videbatur
inde tristari. Consequenter exponit. Et primo exponit quod dixerat,
scilicet quod intrat in os; secundo secundum quod dixerat, scilicet
sed quod exit de ore, hoc coinquinat hominem; tertio concludit
intentionem. Dicit ergo non intelligitis quod omne quod in os intrat,
in ventrem vadit, et in secessum emittitur? Et quare sic dicit
dominus? Dicit Chrysostomus, quod loquitur eis quasi assuetis in
observantiis legis. Erat autem intentio legis, quod dum cibus erat in
ore indigestus, immundus erat; sed cum digestus, mundus. Unde
semper dicitur in lege, immundus erit usque ad vesperum. Ideo ponamus
quod servari debeant istae observantiae, non tamen reddunt hominem
immundum, nisi ad tempus. Unde quod transit, non potest immundare
eos. Vel aliter. Nihil potest immundare animam, quod non contingit
eam. Cibus autem non contingit animam; et hoc est signum, quia in
ventrem vadit, et in secessum emittitur. Sed, sicut dicit
Hieronymus, contra hoc obiiciunt aliqui, dicentes dominum esse
ignarum naturalis scientiae, quia non totum in secessum transmittitur.
Unde quidam volentes sic intelligere, quod totum emittatur, volunt
quod nihil convertatur in humanam naturam, sed solum quod tractum est
ab Adam multiplicetur, et hoc resurget. Unde quod ex cibis est,
secundum eos non resurget. Unde et artifices plumbum ponunt cum auro,
ut plumbum consumatur, aurum conservetur. Sic resistunt cibi, ne
calor naturalis consumat illud, quod est de virtute naturae. Sed hoc
videtur impossibile, quia non potest aliquid maius fieri, nisi per
rarefactionem, quia nihil aliud est rarefieri, nisi assumere maiorem
quantitatem. Item homo communiter se habet cum animalibus in sensitiva
et in nutritiva, in vegetativa cum plantis. Sed sic est quod ista
augentur et nutriuntur ex nutrimento. Ergo et homines eodem modo
augentur et nutriuntur. Quid est ergo quod dicit, quod in secessum
emittitur? Dicit Hieronymus quod non solum intelligitur superfluitas
immunda, immo quocumque modo fiat, sive per fimum, sive alio modo.
Et hoc etiam secundum philosophum, quia licet secundum speciem
maneat, tamen secundum materiam fluit, ut si ignis in specie
remaneat, sed materia consumitur. Potest etiam sic dici omne quod
intrat in os, in ventrem vadit, aliquid: unde aliquando in Scriptura
totum pro parte sumitur. Quae autem procedunt de ore: iam dictum
est, quod per os intelligitur mens. De corde exeunt, et ea
coinquinant hominem: quia peccata cordis sunt cogitationes et
affectus; Is. I, 16: auferte malum cogitationum vestrarum ab
oculis meis. Item ponit peccata quae sunt contra praecepta secundae
tabulae homicidia, adulteria, fornicationes, furta. Item peccata
oris contra proximum falsa testimonia; blasphemiae, contra praecepta
primae tabulae. Unde haec sunt, quae coinquinant hominem, quia haec
a mente procedunt. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat
hominem. Hic concludit, et ponit hanc conclusionem, ut principali
intentioni respondeat. Item quia discipuli non erant intelligentes,
ideo concludit quod contra traditionem solum dicebatur.
|
|