|
Supra ostensa est sufficientia: eius doctrinae, quia observantiam
legis non requirit; hic ostendit quod non coarctatur ad unum populum,
sed etiam ad salutem gentilium sufficit. Ostenditur autem triplex
effectus in gentilibus. Primo in liberatione a potestate Daemonis;
secundo ab infirmitatibus peccatorum; tertio in spirituali refectione.
Secunda ibi et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae;
tertia ibi Iesus autem, convocatis discipulis suis, dixit.
Ostenditur ergo liberatio a potestate Daemonum, quia mulierem
obsessam a Diabolo liberavit. Primo locus describitur; secundo
instantia mulieris; tertio exauditio. Secunda ibi et ecce mulier
Chananaea et cetera. Tertia ibi tunc respondens Iesus ait illi et
cetera. Dicit ergo et egressus venit in partes Tyri et Sidonis.
Tyrus et Sidon sunt duae civitates gentilium. Quia a Iudaeis
repellebatur, ideo ad gentes secessit, secundum illud Act.
XIII, 46: vobis oportebat primum loqui regnum Dei; sed quoniam
repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce
convertimur ad gentes. Et primo ostendit dominus eminere conversionem
observatorum legis; secundo transitum ad gentes, quod significatum
fuit Act. X, 15, ubi dicitur quod cum Petrus esset apud
Cornelium, vidit linteum etc. et dictum est ei: quod Deus
purificat, tu ne immundum dixeris et cetera. Et ecce mulier. Hic
ponitur instantia mulieris. Circa cuius petitionem tria
significantur. Primo pietas; secundo fides; tertio humilitas: et
haec necessaria sunt ad impetrandum. Secunda ibi at illa venit et
adoravit eum; tertia ibi at illa dixit, etiam, domine. Primo
ponitur interpellatio; secundo adiutorium discipulorum, ibi et
accedentes discipuli eius rogabant eum. Circa primum primo ponitur
pietas mulieris; secundo taciturnitas Christi, ibi qui non respondit
ei verbum. Dicit ergo et ecce mulier Chananaea. Sex possumus
notare. Primo conversio petentis; Eccli. XVIII, 23: ante
orationem praepara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat
Deum. Praeparat enim animam quando a vitiis se mundat; Is. I,
15: cum multiplicaveritis orationes, non exaudiam vos; manus enim
vestrae sanguine plenae sunt. Et hoc designatur per hoc nomen
Chananaea, quae idem est quod mutata; Ps. LXXVI, 11: haec
est mutatio dexterae excelsi. Item qui convertitur, debet non solum
vitare peccatum, sed etiam occasionem peccati; Eccli. XXI, v.
2: quasi a facie colubri, fuge peccatum. Secundo notanda est
devotio, quia clamabat. Clamor magnum affectum designat; Ps.
CXIX, v. 1: ad dominum, cum tribularer, clamavi. Tertio
notatur pietas, quia alienam miseriam suam reputabat, unde dicit
miserere mei, et hoc est magna misericordia; Iob XXX, 25:
flebam super eum qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea
pauperi. Item tangitur humilitas, quia petiit ex confidentia
misericordiae Dei; Dan. IX, 4: custodiens pactum et
misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua. Quarto
tangitur fides, quae necessaria est ad petitionem; Iac. I, 6:
postulet autem in fide nihil haesitans. Item confitetur divinam
naturam in eo, in hoc quod dicit domine; Ps. XCIX, 3:
scitote, quoniam dominus ipse est Deus. Item humanam fili David,
qui ex semine David; ad Rom. I, v. 3: qui factus est ei ex
semine David secundum carnem. Item expositio propriae necessitatis.
Filia mea male, idest graviter, a Daemonio vexatur. Et potest esse
typus totius Ecclesiae gentilium, vel cuiuslibet pro conscientia,
quae a Daemonio vexatur, cum contra conscientiam operatur; Lc.
VI, 18: et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. Et
dicit male, in quo aggravat peccatum; II Paralip. ult.:
peccavi, domine, peccavi, et iniquitatem meam agnosco, ne simul
perdas me cum iniquitatibus meis. Consequenter ponitur taciturnitas
Christi qui non respondit ei verbum. Sed hoc videtur mirabile quod
fons pietatis tacuit. Et assignatur triplex ratio. Prima ne
videretur ire contra illud quod supra dixerat: in viam gentium ne
abieritis. Ideo prompte noluit exaudire; nihilominus tamen quia
multum institit, accepit quod petivit. Ideo datur intelligi quod
propter instantiam petitionis impetratur quod supra legem est: erat
enim de lege, quod soli Iudaei salvarentur; sed ista per instantiam
suam impetravit quod erat supra legem. Secunda ratio est, ut magis
cresceret devotio. Hab. I, 2: usquequo clamabo, et non
exaudies, vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? Quare
ostendisti mihi iniquitatem et dolorem, videre praedam et iniustitiam
contra me? Tertia ratio, ut daret occasionem discipulis, ut et ipsi
intercederent pro ea: quia quantumcumque sit aliquis bonus, indiget
tamen orationibus aliorum. Statim sequitur intercessio discipulorum.
Et primo ponitur eorum petitio; secundo Christi responsio. Dicit
ergo et accedentes discipuli eius rogabant eum. Et quare accesserunt?
Una ratio est, quia nesciebant quare tantum retardabat; secunda,
moti erant misericordia; item, non poterant pati mulieris
importunitatem; Lc. XI, 8: si perseveraverit pulsans, dico
vobis, et si non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter
improbitatem tamen eius surget, et dabit illi quotquot habet
necessarios. Discipuli non dicunt sana eam, sed dimitte eam; idest
dicas ei: nihil faciam tibi. Et iste est modus loquendi: quoniam cum
intendimus unum, dicitur contrarium. Sed obiicitur, quia Marci
VII, 25 dicitur quod ingressa est in domum, et ibi petiit. Quid
est ergo quod hic dicitur quia clamat post nos? Augustinus dicit quod
sine dubio primo in domo fuit, et ibi dixit miserere mei, et tunc
recessit Iesus: et illa sequuta est eum. Tunc sequitur responsio
Christi ipse autem respondens et cetera. Satis videbatur mulier
pietatem ostendisse, sed haec videbatur naturalis, ideo dominus
exigebat professionem fidei. Ideo abiiciebat eam, et dixit non sum
missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Hebraeorum erat
peculiaris, unde dicebant: nos autem populus eius et oves pascuae
eius. Et illae oves perierant, quia abducti erant per diversas
observantias; unde supra IX, 26: videns turbas misertus est eis,
quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem; Ps.
CXVIII, v. 176: erravi sicut ovis quae periit. Sed quid
est quod dicit non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus
Israel? Nonne habetur Is. XLIX, 6: dedi te in lucem
gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae? Ergo non solum ad
Iudaeos missus est, sed et ad gentes. Dicendum quod ad omnes missus
est, ut omnes in unum congregaret, sed missus est primo ad Iudaeos,
ut Iudaeos ad gentes transferret; Rom. XV, 8: dico autem
Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem
Dei, ad confirmandas promissiones patrum. At illa venit, et
adoravit, unde ingerit se. Et primo ponitur professio istius;
secundo responsio. Ponitur professio, quia Deum recognovit, quia
eum adoravit. Licet enim haberet repulsus apostolorum, tamen ingessit
se, et adoravit. In hoc Deum recognoscit; Deut. VIII, v.
19: dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies; Ps.
LXV, 4: omnis terra adoret te, Deus et cetera. Adiuva me.
Non dicit, ora pro me, sed, tu adiuva me, quia potes; Ps.
CXX, 2: auxilium meum a domino qui fecit caelum et terram et
cetera. Qui respondens dixit: non est bonum sumere panem filiorum,
et mittere canibus. Hoc additur ad probandum humilitatem, quia iam
constabat satis de fide, ostendens excellentiam Iudaeorum ad gentes:
tunc enim probatur humilitas, quando patitur quod exprobretur gens
sua; unde dicit non est bonum et cetera. Iudaei vocabantur filii,
unde: filios enutrivi et exaltavi; ipsi autem spreverunt me: quia
ipsi instructi erant in mandatis Dei, Io. X, 34. Panis est
doctrina; Eccli. XV, 3: cibavit eos pane vitae et intellectus.
Panis iste potest dici miracula domini, vel documenta legis. Hic
ergo panis fidelibus, scilicet Iudaeis, debetur. Non est ergo bonum
sumere panem filiorum, idest Iudaeorum, qui iamdiu sunt filii, et
mittere canibus, scilicet gentilibus: quia sicut canis est animal
immundum, sic gentes. Unde supra VII, 6: nolite sanctum dare
canibus. Unde non adhuc totaliter repudiaverunt, sed, sicut dicit
Hieronymus, conveniens est quod Iudaei canes dicantur, secundum
illud Ps. XXI, v. 17: circumdederunt me canes multi. Et
Eph. IV, 28: nos autem filii sumus. At illa dixit: etiam,
domine. Hic tangitur mira humilitas mulieris, et sapientia. Visus
est contumeliam inferre genti suae, sed humilitatis est, quod concedit
contumeliam dictam. Unde dicit etiam, domine. Item maior ostenditur
humilitas, quia ipse dominus dixerat canes, sed ista dixit catellos;
unde dicit nam et catelli edunt de micis. Item dominus vocaverat
filios Iudaeos, sed ista dominos: unde dicit quae cadunt de mensa
dominorum. Et humiliter ita scivit compellere dominum; quasi dicat,
non peto, domine, quod tot beneficia conferas nobis, quot Iudaeis,
sed de micis des nobis; Eccli. c. XXXV, 21: oratio
humiliantis se penetrat caelos. Et Ps. ci, 18: respexit in
orationem humilium. Ideo dominus exaudivit tunc respondens Iesus ait
illi et cetera. Et tria facit. Primo ponitur eius commendatio;
secundo exauditio; tertio effectus. Quando se humiliat, dicit magna
est fides tua. Magna, quia magna credit. Item propter
rectitudinem; Iac. I, 6: postulet autem in fide nihil haesitans.
Item magna propter fervorem. Unde si habueritis fidem sicut granum
sinapis, dicetis monti huic: transi hinc illuc, et transibit. Ideo
sequitur exauditio fiat tibi sicut vis; Ps. CXLIV, 19:
voluntatem timentium se faciet. Sequitur effectus et sanata est filia
eius ex illa hora. Unde principio, Gen. I, 3, dixit, fiat
lux, et facta est lux: sic et hic, fiat tibi; illud enim verbum fuit
verbum aeternum; Eccle. VIII, 4: sermo eius potestate plenus
est.
|
|