|
Supra confirmata doctrina evangelica per liberationem gentilium a
potestate Daemonum per virtutem Christi, nunc confirmat per
liberationem ab infirmitatibus spiritualibus per hoc quod multos
curavit. Et tria facit. Primo ponitur locus; secundo oblatio;
tertio liberatio. Secunda ibi et accesserunt ad eum turbae multae
etc.; tertia ibi et curavit eos. Describitur primo locus in
generali, quia cum transisset, scilicet de regione gentilium, venit
iuxta mare, quod erat in Iudaea, quod aliquando vocatur Genesareth,
aliquando mare Galilaeae. Per hoc quod revertitur ad Iudaeos,
significatur quia reliquiae Israel salvabuntur; ad Rom. XI, 5:
sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae Dei
salvae factae sunt. Deinde describitur locus in speciali, dicens et
ascendens in montem sedebat. Per montem significatur altitudo verbi;
Ps. XXXV, 7: iustitia tua sicut montes Dei. Sed Iesus non
stabat, sed sedebat, quia nisi descendisset, non cognovissemus,
secundum illud Ps. CXLIII, v. 5: domine, inclina caelos
tuos et descende. Item per montem altitudo gloriae, ut habetur Gen.
XIX, 17: in monte salvum te fac etc., ad significandum quod ibi
est vera quies, non hic; ad Hebr. XIII, 14: non habemus hic
manentem civitatem, sed futuram inquirimus, idest futuram expectamus.
Sequitur oblatio et accesserunt ad eum turbae multae et cetera. Et
primo ponitur quantum ad multitudinem turbarum; secundo quantum ad
oblationem infirmorum; tertio quantum ad modum. Circa primum tunc
accesserunt ad eum turbae multae; Ps. LXXXV, 9: omnes gentes
quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te, domine. Et non
accesserunt vacui, quia secum habentes mutos, caecos, claudos et
cetera. Et in hoc significatur quod qui convertuntur ad dominum,
debent offerre alios domino: et hoc est quod dicit habentes mutos,
caecos, claudos et debiles. Debilis Latine significat defectum
virtutis, sed Graece dicitur qui habet manum debilem: sicut enim
claudus dicitur qui in pedibus laesus est, sic debilis qui manum aridam
habet. Per istos significantur diversa genera morborum spiritualium.
Per mutos significantur illi, qui Deum laudare non possunt, de
quibus Is. LVI, 10: canes muti non valentes latrare. Claudi
dicuntur qui numquam firmiter ambulant ad bonum, sed cito ad malum
convertuntur; III Reg. XVIII, 21: quare claudicatis in
duas partes? Si dominus est Deus, sequimini eum. Per caecos
significantur infideles, qui privati sunt lumine fidei; Is. LIX,
9: palpavimus tenebras. Per debiles, qui habent aridam manum,
significantur illi qui habent debile cor; Ps. XXI, 16: aruit
tamquam testa virtus mea. Et alios multos. In hoc magnam fidem
ostendebant, quia non solum suos, sed alios. Item ostendunt
devotionem suam ex modo: aliquando enim rogaverunt ut manum apponeret,
ut supra IX, aliquando autem ut fimbriam tangeret, ut supra eodem,
scilicet IX et XIV. Sed modo sufficiebat ponere ad pedes eius.
Et per hoc mystice datur intelligi nobis, quod peccatores quos
convertimus, non debemus nobis subiicere, secundum quod habetur I
Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros Christi et
dispensatores mysteriorum Dei. Sequitur de curatione. Et primo
ponitur curatio; secundo admiratio; tertio effectus. Dicit ergo et
curavit eos; Ps. CVI, 20: misit verbum suum, et sanavit eos,
et eripuit eos de interitionibus eorum. Et alibi, Ps. CII, v.
3: qui propitiatur omnibus iniquitatibus nostris, qui sanat omnes
infirmitates nostras. Et sequitur admiratio ita ut turbae mirarentur
videntes mutos et cetera. Hic ponitur effectus. Istud praedictum
erat Is. XXXV, 5: tunc aperientur oculi caecorum, et aures
surdorum patebunt etc.; et in Ps. CXXXVIII, 3: mirabilia
opera tua. Sed quaeritur: quare non facit mentionem de debilibus?
Quia non erat actus oppositus, cui posset respondere. Sed videte
quod aliqui visis miraculis blasphemabant, ut habetur supra XIV,
sed isti collaudabant; unde magnificabant Deum Israel. Iesus
autem, convocatis discipulis et cetera. Hic ostenditur doctrina
Christi laudabilis per refectionem bonorum. Et primo ponitur
motivum; secundo materia; tertio distributio; quarto refectio.
Secunda ibi et dicunt ei discipuli etc.; tertia ibi et praecepit
turbae ut discumberent; quarta ibi et comederunt omnes et saturati
sunt. Notandum quod motivum istud ponitur post praemissa, quia
infirmi non possunt cibari, quia omnem escam abominata est anima
eorum, Ps. CVI, 18. Ideo oportet quod antequam cibentur,
sanentur: sic etiam in spiritualibus. Augustinus: palato infirmo
poena est panis, qui sano est amabilis et cetera. Et ideo dominus
post sanationem cibat. Et notandum quod primo convocat discipulos ut
reddat attentos, ut sint memores miraculi. Item ut det exemplum nobis
quod quantumcumque sit homo magnus, debet se comportare minoribus;
Eccli. III, 20: quanto maior es, humilia te in omnibus. Unde
convocatis discipulis suis, dixit: misereor turbae et cetera. Hoc
fuit motivum, unde ostendit humanitatem convenientem divinitati.
Misericordia est passio, quia misericors est miserum cor habens, qui
reputat alienam miseriam suam. Sed misericordia maxime Deo convenit;
Ps. CII, 8: miserator et misericors dominus, longanimis et
multum misericors. Et quam reputat ut suam, repellere debet ut suam.
Unde dominus inquantum repellit miseriam, dicitur misericors. Sed
ponitur motivum miserendi triplex. Primo ponit perseverantiam;
secundo inopiam; tertio periculum imminens. Primo ponitur
perseverantia, cum dicitur quia triduo iam perseverant mecum. Ex quo
potestis cognoscere quod qui cum Christo perseverant, pane suo
reficiuntur: quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Per triduum potestis intelligere confessionem sanctae Trinitatis;
unde infra ult., 19: euntes in universum mundum, baptizate in
nomine patris, et filii, et spiritus sancti. Vel triplicem actum,
scilicet cordis, oris et operis. Item triplex tempus saeculi,
scilicet tempus legis naturae, legis Mosaicae, et legis gratiae et
gloriae in fine. Ps. XVI, 15: satiabor, cum apparuerit gloria
tua. Vel per triduum, triduum mortis Christi. Unde illi triduo
sustinent dominum, qui conformarunt se morti Christi; Osee VI,
3: vivificabit nos post triduum, et in die tertia suscitabit nos.
Unde per mortem Christi expectamus iustificationem. Ad Gal.
ult., 17: semper mortificationem Iesu in corpore nostro
portantes. Secundum quod tangitur est inopia; unde dicit non habent
quid manducent. Sed quare per triduum expectavit? Ne possent
calumniari, quia refecti essent cibo, quem secum portaverant.
Secundum mysterium, illorum miseretur qui suam miseriam cognoscunt;
Apoc. III, 17: nescit quia miser es, et miserabilis, et
pauper, et caecus, et nudus et cetera. Tertium est periculum et
dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via. Deficiunt enim in
via qui verbo Dei non reficiuntur; Deut. VIII, 3: non in solo
pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei;
Eccli. XV, 3: cibavit eum pane vitae et intellectus. Et dicunt
ei discipuli et cetera. Hic ponitur materia. Et primo, quomodo
dedit; secundo, quanta materia aderat. Unde dicit et dicunt: unde
ergo in deserto panes tantos? Hic tarditas et oblivio discipulorum
reprehenditur, quia supra dominus satiaverat ex quinque panibus quinque
millia. Unde ex tarditate et oblivione reprehenduntur. Secundum
mysterium, in hoc gratia Dei et misericordia significatur, qui
indignis mysteria sua revelat, et per eos sacramenta ministrat; Ier.
I, 6: nescio loqui, domine, quia puer sum. Cui dominus: noli
dicere, quia puer ego sum; Ex. IV, 10: impeditioris sum
linguae, et tardioris et cetera. Is. III, 7: nam sum
mendicus, et in domo mea non est panis, nolite me constituere
principem populi. Deinde ponitur quanta materia aderat; unde ait
illis Iesus; quot panes habetis? Et non petiit ut ignorans, sed ut
miraculum ostenderetur. Unde et paucos pisciculos, supra, in alio
miraculo, commemorari fecit. Et dicitur, quod quinque panes
habebant, et duos pisces, in quibus doctrina legis significabatur; et
illi panes erant hordeacei; hic sunt septem, et non dicuntur
hordeacei; in quibus significatur lex nova septiformi gratia Dei
informata. Item in illa duo tantum fuerant pisces, in hac autem multi
pisciculi. Vos elegit Deus pauperes in mundo, divites in fide. Et
in Ps. VIII, 9: volucres caeli et pisces maris, qui
perambulant semitas maris, idest huius mundi. Et praecepit turbae ut
discumberent super terram. Hic ponitur dispositio. Et primo
disponit; secundo materiam accipit; tertio gratias agit, et frangit,
et distribuit. Dicit ergo et praecepit. In alia refectione habetur
quod fecit super foenum recumbere. Per foenum temporalia
significantur; unde Is. XL, 6: omnis caro foenum, et omnis
gloria eius quasi flos agri. Unde in veteri lege erat fundamentum
super temporalia, in nova solum super stabilitatem gloriae; Eccle.
I, 4: terra autem in aeternum stat. Vel per foenum significatur,
quod super temporalia debemus sedere. Unde possessio non prohibetur,
sed dilectio, sive affectio; I Ioan. II, 15: nolite diligere
ea, quae in mundo sunt. Et accipiens septem panes: in quo
significatur quod quidquid de spiritualibus administratum est aliis,
primo fuit in Christo; unde Act. I, 1: coepit Iesus facere et
docere. Omnia spiritualia in eo fuerunt. Unde Ioan. III,
34: non dedit ei Deus spiritum ad mensuram. Et gratias agens
fregit, et dedit discipulis: unde dedit nobis exemplum ut gratias
agamus; I ad Thess. V, 18: in omnibus gratias agentes. Deinde
quia non omnibus omnia, ut habetur I ad Cor. ult. Item I ad
Cor. XII, 4: divisiones gratiarum sunt. Consequenter sequitur
ordinata distributio, quia et dedit discipulis, et discipuli dederunt
populo. Primo discipulis, qui erant mediatores; Deut. V, 5:
ego sequester et medius fui inter Deum et vos in tempore illo, ut
annuntiarem vobis verba eius et cetera. Et I ad Cor. IV, v.
5: sic nos existimet homo, ut ministros Christi et dispensatores
mysteriorum Dei. Consequenter ponit quoad plenitudinem refectionis ex
abundantia reliquiarum, et ex numero manducantium. Et comederunt
omnes. Posset aliquis dicere, quod de pauco pane possunt multi
accipere, ita quod quilibet parum; sed non sic, immo saturati sunt;
unde usque ad saturitatem manducaverunt; Ps. LXXVII, 29:
manducaverunt, et saturati sunt omnes. Item multae fuerunt
reliquiae, quia tulerunt septem sportas. Sed quare, cum pauciores
panes fuissent, plures reliquiae remanserunt, cum scilicet saturaverit
quinque millia de quinque panibus? Potest dici, quod idem sunt, vel
plus, septem sportae quam duodecim cophini. Chrysostomus dicit quod
diversa fecit miracula, et modo diverso, ut discipuli magis memores
essent. In primo miraculo tot fuerunt reliquiae quot apostoli. Hic
autem secundum numerum panum, in quo significatur quod spirituales
homines refici debent septiformi gratia Dei; I ad Cor. II,
14: animalis enim homo non percipit ea quae Dei sunt. Sequitur
numerus comedentium erant autem qui manducaverunt, quatuor millia
hominum. Supra fuerunt quinque millia, quia vacabant quinque
sensibus; vel propter quinque libros Moysi; hic autem quatuor propter
quatuor virtutes cardinales, vel propter quatuor Evangelistas. Extra
parvulos et mulieres. Sed quare excipiuntur isti? Quia imperfecti et
infirmi a vera doctrina excluduntur; ad Eph. IV, 13: donec
occurramus omnes in virum perfectum et cetera.
|
|