|
Supra dominus ostendit sufficientiam evangelicae doctrinae, quia nec
observantiis legalibus indiget, item quia non solum uni populo est
necessaria, hic ostendit puritatem et excellentiam. Primo ostendit
eam puram servandam ab omni traditione; secundo per altitudinem fidei
omnes opiniones humanas transvolare, ibi venit Iesus in partes
Caesareae Philippi. Circa primum primo describitur calumniosa
tentatio; secundo confutat; tertio cavendum docet. Secunda ibi at
ille respondens ait illis etc.; tertia ibi et cum venissent discipuli
eius trans fretum et cetera. Circa primum primo commemorat locum;
secundo ponitur tentativa interrogatio. Notandum quod sicut supra
quando paverat de quinque panibus turbas, dimisit, et sic hic. In
hoc primo datur exemplum praedicatoribus quando non se ingerant, sed
revertantur; Iob XXXIX, 5 de onagro: quis dimisit onagrum
liberum, et vincula eius quis solvit? et cetera. Ascendit in
naviculam, ne sequeretur eum turba. Unde ponitur impedimentum quare
non posset eum sequi. Unde ascendit in naviculam, idest in mentem
quae agitatur fluctibus huius mundi, Sap. XIV, 3: quoniam
dedisti in mari viam, et inter fluctus semitam, ostendens quod debet
ibi intrare, ut ibi requiescat. Et venit in fines Magedan. Magedan
poma interpretatur et per hunc locum sacra Scriptura significatur, ubi
poma simul cum aliis fructibus crescunt; Cant. VI, 10: descendi
ut viderem poma convallium. Sequitur tentativa interrogatio et
accesserunt Pharisaei et Sadducaei tentantes, et rogaverunt eum.
Eccli. XIX, 23: est qui nequiter se humiliat, et interiora
eius plena sunt dolo. Ut signum de caelo ostenderet eis. Et
petierunt signum de caelo. Habetur Io. VI, 49: patres vestri
manducaverunt manna in deserto, unde panem de caelo dedit eis. Et I
Cor. I, v. 22: Iudaei signa petunt. Et in Ps.
LXXIII, v. 9: signa nostra non vidimus et cetera. Tunc
reprehendit eos, et primo de ignavia ad credendum divina. Si enim
aliquis defectum habet ex natura sensuum, excusationem habet; sed cum
habet sapientiam in terrenis, et ignaviam in spiritualibus,
reprehendendus est; Sap. XIII, 1: vani sunt omnes filii
hominum, in quibus non est scientia Dei. Et primo ostendit solertiam
in terrenis; secundo ignaviam in spiritualibus. Dicit ergo at ille
respondens ait: vespere facto et cetera. Hoc habet sensum litteralem
et mysticum. Litteralem, quia ex aliqua dispositione poterant
cognoscere signum serenitatis. Dicitis: serenum erit: rubicundum est
enim caelum. Item tempestatis, quia dicitis hodie erit tempestas:
rutilat enim triste caelum, quia tristitiam designat. Quando enim aer
est turbidus, non sunt homines ita laeti. Rubedo enim serotina est
signum serenitatis. Ratio est, secundum philosophum, ex diffusione
radiorum solis super vapores. Quando enim vapores sunt multi, tunc
radii non possunt penetrare, et tunc fit color niger in aere; quando
vero subtiles, penetrant. Sed quando quod est igneum dominatur, tunc
apparet color rubeus, ut apparet in flamma, quia cum magis elevatur,
magis apparet rubedo in ea. Ideo significatur quod vapores non sunt
multi, et significatur serenitas. Sed cum mane aliquando resolvitur
in rorem, vel in pluviam, est signum tempestatis. Secundum mysterium
per vespere significatur passio Christi. Vespere sol occidit, sic
Christus vespere mundi passus est; Mal. III, 2: quis poterit
cogitare diem adventus eius, et quis stabit ad videndum eum? Ipse
enim quasi ignis conflans; Ps. XXIX, 6: ad vesperum
demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Unde rutilans apparuit
in vespere, et significavit tranquillitatem; Tob. III, v.
22: post tempestatem tranquillitatem facis, et post lacrimationem et
fletum exultationem infundis. In resurrectione, quae per mane
significatur, apparuit rubedo in martyribus, et significat tempestatem
peccatoribus. Vel per mane significatur mane diei iudicii, quem
praecedet rubor; Ps. XCVI, 3: ignis ante ipsum praecedet.
Unde estis instructi in istis terrenis. Faciem caeli diiudicare
nostis, signa autem temporum non potestis scire? Duo sunt tempora:
unum respondet adventui primo, aliud adventui secundo. Quaedam signa
praecesserunt primum adventum; Is. XLV, v. 8: rorate, caeli,
desuper, et nubes pluant iustum: aperiatur terra, et germinet
salvatorem et cetera. Et cap. XLV, 15: vere tu es Deus
absconditus. Sed in fine Deus manifeste veniet, et non apparebunt
signa de caelo. Sed non est tempus. Vel aliter. Faciem caeli
diiudicare nostis etc., quasi dicat, vos quaeritis signum adventus.
Superfluum est signum petere, ubi sunt multa signa. Supra XI,
5: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et cetera. Hoc
signum dederat Is. XXXV, 4: ipse dominus veniet, et salvabit
nos; tunc aperientur oculi caecorum et cetera. Quidam ex auctoritate
ista arguunt, quod debemus satagere ad cognoscendum secundum adventum.
Augustinus autem exponit de primo adventu. Primus certissimus est,
quia est ad salutem, salus per fidem, fides per cognitionem; ideo
necessarium est ut agnoscatur. Sed secundus est ad remunerandum; ideo
occultatur, ut homines magis sint solliciti. Deinde denegat signum
petitum; unde dicitur generatio mala et adultera signum quaerit.
Dicitur autem generatio mala, quia recedit a Deo: malum enim est per
recessum a Deo. Dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo
salutari suo, ut habetur Deut. XXXII, 15. Sed adultera,
quia alii se copulavit; Ps. XXVI: si derelinquam te in vita
mea; Is. LV, 7: derelinquat impius viam suam, et vir iniquus
cogitationes suas. Signum petit, et non debet habere, quia signum
non dabitur ei, nisi signum Ionae, quia sicut Ionas in ventre ceti
fuit tribus diebus et tribus noctibus, ita etc.; ut supra XII
habitum est. Sed quare magis ponit signum resurrectionis quam aliud
signum? Dicendum, quod per resurrectionem nobis salus advenit;
Rom. X, 9: si credideris in corde tuo quod Christus resurrexit,
salvus eris, quia resurgendo vitam reparavit, quia per resurrectionem
Christi resurgemus. Ideo istud signum datum est fidelibus, et omnia
alia retorquentur ad istud, quia scilicet resuscitavit Lazarum et
cetera. Unde istis non est datum aliud signum. Discipulis autem suis
dedit signum de caelo, cum ostendit eis gloriam suam, ut habetur infra
XVII. Sic ergo ostendit eorum ignaviam. Sequitur pars, in qua
confutat facto discedendo ab eis. Et relictis illis, abiit; non enim
habitat cum malignis; Sap. I, 3: separat se a perversis.
Postquam confutavit, docet eos vitari. Et primo ponitur occasio;
secundo doctrina; tertio malus intellectus discipulorum; quarto
reprehensio; quinto effectus. Dicit et cum venissent discipuli eius
trans fretum et cetera. In hoc admirari debemus mentes discipulorum,
quia non solent homines oblivisci nisi eorum de quibus parum curant:
unde cum obliti essent panes, parum curabant de eis, sed solum de
spiritualibus. Quia dixit: intuemini, et cavete et cetera. Hic
ponitur doctrina. Per fermentum intelligit doctrinam corruptam; unde
non intelligit doctrinam legis, sed traditiones Pharisaeorum, quae
vocantur fermentum, quia sicut ex modico fermento totum corrumpitur,
sic ex modico errore tota vita corrumpitur, sicut de via a qua parum
homo recedit, postmodum elongatur: unde philosophus in I coeli dicit
quod parvus error in principio, magnus fit in fine. Spiritualis
intellectus est panis, non fermentum. Unde per panem vera doctrina
intelligitur; Eccli. XV, v. 3: cibavit eum pane vitae et
intellectus. Unde dicitur intuemini, et cavete, quia falsa doctrina
est periculosa. Dum enim manet fides in homine, non est periculum;
sed quando fundamentum ablatum est, non est spes. Ps. CXXXVI,
7: exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Fundamentum est
fides; ad Titum ult., 10: haereticum hominem post primam et
secundam admonitionem devita. Quia falsa doctrina habet colorem, ideo
dicit intuemini, idest diligenter considerate; Prov. IV, 25:
oculi tui recta videant, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos.
Consequenter ponitur intellectus discipulorum: at illi cogitabant et
cetera. Quia enim supra septem sportas fragmentorum acceperant, et
non secum tulerant, credebant quod diceret, non accepistis panes; sed
nolo quod a Pharisaeis accipiatis panes, quia animales erant, et
animalis homo non percipit quae Dei sunt, I Cor. II, 14. In
isto intellectu in duobus poterant reprehendi. Primo, quia non
intelligebant; item in eo quod de virtute Dei diffidebant. De primo
non reprehendit eos, sed de secundo. Dicit ergo quid cogitatis inter
vos modicae fidei, quia panes non habetis? Quasi dicat, intelligitis
carnaliter quod spiritualiter debetis intelligere. Non recordamini
quinque panum, et quinque millia hominum, et quot cophinos
sumpsistis? Nonne ergo qui tot pavi, possum vos pascere? Quare non
intelligitis, quia non de pane dixi vobis, scilicet materiali, sed
potius spirituali; qui panis doctrina dicitur in Io. VI, 64:
verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Tunc
intellexerunt et cetera. Hic ponitur correctio. Unde correcti sunt
ex sermone eius; Ps. CXVIII, 130: declaratio sermonum
tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.
|
|