|
Supra dominus docuit doctrinam evangelicam conservandam puram a
fermento Iudaeorum, hic autem docet eminentiam doctrinae. Et primo
quantum ad fidem utriusque naturae, scilicet deitatis et humanitatis;
secundo quantum ad fidem passionis, ibi exinde coepit Iesus ostendere
discipulis suis etc.; tertio quantum ad fidem iudiciariae potestatis,
ibi filius enim hominis venturus est in gloria patris sui. Circa
primum primo exquiritur opinio turbarum de Christo; secundo fides
discipulorum, ibi vos autem quem me esse dicitis? Circa primum primo
ponitur locus; secundo interrogatio Christi, ibi quem dicunt homines
esse filium hominis? Tertio responsio Petri, ibi at illi dixerunt et
cetera. Dicit ergo venit Iesus in partes Caesareae; et non solum
hoc, sed addidit Philippi, quia duae Caesareae fuerunt, scilicet
Caesarea Traconis, ubi missus est Petrus ad Cornelium; alia haec
quae dicitur aliter Paneas. Prima ab Herode constituta est in
honorem Caesaris Augusti, istam construxit Philippus in honorem
Tiberii. Sed quare fecit hic istam quaestionem dominus? Dicendum,
quod haec civitas in finibus Iudaeorum erat sita; ideo antequam de
fide petere vellet, a Iudaeis eos extraxit. Similiter habetur quod
dominus educens Iudaeos de Aegypto, non eduxit eos per sata
Philisthinorum, ut habetur Ex. XIII, 17. Consequenter
ponitur interrogatio et interrogabat discipulos suos et cetera.
Sapiens quando interrogat, docet, ut dicit Hieronymus. Unde in
multis instruimur, ut simus solliciti quid de nobis dicatur: ut si
malum, quod corrigamus; si bonum, ut conservemus et multiplicemus.
Unde curam habe de bono nomine; hoc enim magis permanebit tibi, quam
mille thesauri pretiosi et magni, Eccli. XLI, 15. Unde
Christus interrogavit quid de ipso diceretur. Item qui divinitatem
cognoscunt, dicuntur dii, Ps. LXXXI, 6: ego dixi, dii
estis, hi vero qui humanitatem, dicuntur homines; unde dicitur quem
dicunt homines esse filium hominis? Sed, ut dicit Hilarius,
Christus solum homo videbatur: ideo voluit quod cognoscerent quod
esset aliud quam simplex homo. Unde ipse ex hoc dat intelligere,
aliud esse in eo. Item ostenditur humilitas Christi, quia se hominis
filium confitetur, secundum illud supra XI, v. 29: discite a
me, quia mitis sum et humilis corde. Consequenter ponitur opinio
turbarum at illi dixerunt: alii Ioannem Baptistam et cetera.
Diversi de Christo senserunt diversa. Pharisaei blasphemabant
Christum, sed turbae prophetam dicebant; unde Lc. VII, 16:
propheta magnus surrexit in nobis et cetera. Dicebant eum Ioannem
ratione auctoritatis, quia Ioannes poenitentiam praedicabat; supra
cap. III, 2: agite poenitentiam, appropinquavit regnum
caelorum. Ideo credebant ipsum esse Ioannem, quia similiter
Christus incipiebat agite poenitentiam, appropinquavit regnum
caelorum, ut supra IV, 17. Item habebant in reverentia Eliam
prophetam; Mal. ult., 5: ecce ego mittam Eliam prophetam,
antequam veniat dies domini magnus et horribilis. Unde credebant esse
Eliam propter potestatem sermonis et virtutem praedicationis; Eccli.
XLVIII, 1: et surrexit Elias propheta quasi ignis, quia
verbum ipsius quasi facula ardebat. Et de Christo dicitur supra
VII, 29, quod erat docens tamquam potestatem habens. Item
propter eminentiam vitae credebant eum esse Ieremiam, de quo dominus
ait: antequam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de
ventre, sanctificavi te, Ier. I, 5. Et ibid. XL habetur,
quia honoratus erat gentibus. Sic in reverentia ab extraneis Christus
habebatur; a Iudaeis vero blasphemabatur: ideo Ieremiae comparabant
eum. Sed quomodo Eliam dicebant? Quia habetur IV regum II,
11 quod raptus est, et quod adhuc viveret, et erat promissus
Iudaeis ad salutem, ut habetur Mal. ult., 5. Quia quidam
posuerunt transcorporationem: et ideo secundum hanc opinionem posset
esse, quod anima Eliae intrasset aliud corpus. Dicit eis Iesus:
vos autem quem me esse dicitis? Hic exquiritur fides discipulorum.
Et primo ponitur interrogatio; secundo responsio; tertio approbatio.
Secunda ibi respondens Petrus; tertia ibi respondens autem Iesus et
cetera. Dicit eis Iesus: vos autem quem me esse dicitis? Quasi
dicat: ita dicunt turbae; sed quia magis est vobis commissum, ideo
magis a vobis exigitur. Vidistis miracula, ideo magis debetis
opinari. Sed quare petiit? Nonne sciebat? Immo sciebat, sed
volebat quod mererentur ex confessione; Rom. X, 10: corde
creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Unde magis
sunt meritoria, quanto magis sequestrata, et quasi turbis infima
scientibus, maiora non respondeant, ideo et cetera. Respondens autem
Petrus dixit: tu es Christus filius Dei vivi. Ipse respondet pro
se, et pro aliis; sed ipse frequentius respondet, et in hoc perfecta
fides tangitur, quia tangitur fides humanitatis. Tu es Christus,
idest unctus. Et constat quod unctus est oleo spiritus sancti.
Unctio non convenit ei secundum divinitatem, quia ab ipsa procedit,
sed secundum humanitatem. Hoc ergo dicit, ut humanitatem Christi
aliter aestiment quam turbae. Quaeritur autem quare prophetam eum
dicebant. Ungebatur propheta, ut habetur de Eliseo. Ungebantur
reges, ut habetur de Saule; item sacerdotes, ut habetur in
Levitico. Et omnia haec in nomine Christi importantur: quia et rex
dicitur, ut Ierem. XXIII, 5: regnabit rex, et sapiens erit.
Item sacerdos; Ps. CIX, 4: tu es sacerdos in aeternum secundum
ordinem Melchisedech. Item propheta: prophetam suscitabit Deus de
gente tua, et de fratribus tuis etc., Deut. XVIII, 15.
Item non solum confessus est humanitatem, sed testudine penetrata,
usque ad divinitatem transcendit dicens tu es filius Dei. Alii enim
dicebant eum blasphemum; unde Io. X, 33: non de bono opere
lapidamus te, sed de blasphemia, quia homo cum sis, facis teipsum
Deum. Sed iste filium Dei recognoscit. Et dicit vivi, ad
excludendum errorem gentilium, qui quosdam homines mortuos dicebant
deos, ut Iovem etc., ut habetur Sap. cap. XIII, 2 ss.
Item quidam elementa et cetera mortua, ut terram, ignem etc., ut
habetur Sap. XIII; sed iste filium Dei vivi dicit. Sed
sciendum, quod cum dicitur Deus vivus, et homo vivus, de homine
dicitur per participationem vitae; sed de Deo dicitur, quia fons
vitae; Ps. XXXV, 10: apud te est fons vitae. Et in Io.
XIV, 6: ego sum via, veritas et vita. Respondens Iesus et
cetera. Hic primo approbat confessionem eius; secundo mandat
tacendam, ibi tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent, quod
ipse esset Iesus Christus. Circa primum primo approbat istam
confessionem per commendationem confitentis; secundo per
remunerationem, ibi et ego dico tibi quia tu es Petrus et cetera.
Unde dicit respondit Iesus: beatus es, Simon Bariona. Bar idem
est quod filius; Ionas idem quod columba: suo nomine. Unde
Bariona, idest filius columbae. Et videtur respondere responsio
Christi confessioni Petri. Quia confessus erat eum filium Dei,
Iesus autem dicit eum filium columbae, scilicet spiritus sancti, quia
haec confessio non potuit fieri nisi a spiritu sancto. Sed creditur
quod primo dicebatur Bar-Iona, idest Ioannis filius, sed per
corruptionem Scripturae ita dictum est. Sed quid est? Numquid alii
non confessi sunt filium Dei? Immo legitur de Nathanaele Io. I,
49. Item illi qui in navi, supra IX. Quare ergo hic
beatificatur Petrus, et non alii? Quia alii filium adoptivum
confessi sunt, hic autem filium naturalem; ideo hic prae ceteris
beatificatur, quia primus confessus est divinitatem. Origenes dicit:
videtur quod ante non confessus fuerit. Sed quomodo misit eos
praedicare? Respondet quod a principio non praedicabant ipsum esse
Christum, sed poenitentiam praedicabant. Item potest esse quod
praedicabant Christum; sed hic primo ipsum esse filium Dei. Ergo
hic specialiter remunerat. Beatus es, Simon etc., quia beatitudo
est in cognitione; Io. XVII, 3: haec est vita aeterna ut
cognoscant te solum verum Deum. Sed duplex est cognitio: una quae
est per naturalem rationem, alia quae supra rationem. Prima non facit
beatitudinem, quia dubia est: unde non satiat intellectum; sed
beatitudo debet satisfacere appetitui naturali, et hoc habebitur in
patria; Is. LXIV, 4: oculus non vidit, nec auris audivit quae
praeparavit dominus diligentibus se. Ergo in hac vita, quanto aliquis
magis potest percipere de hac cognitione, magis est beatus; Prov.
III, v. 13: beatus qui invenit sapientiam. Unde dicit beatus
es, quia incipis esse beatus. Quia caro et sanguis non revelavit
tibi. Hoc potest exponi ita quod caro et sanguis sumantur pro amicis
carnalibus; ad Gal. I, 16: continuo non acquievi carni et
sanguini. Unde caro et sanguis non revelavit tibi, idest non habuisti
ex traditione Iudaeorum, sed ex revelatione Dei. Item in Christo
erat caro, et sanguis, et divinitas; ideo quia Petrus non respexit
ad carnem et sanguinem, ei dicitur beatus es, quia non iudicas
secundum quod caro et sanguis revelat, sed secundum quod pater meus.
Vel non habes ex naturali industria, sed ex patre meo. Nemo enim
cognovit filium nisi pater, Lc. cap. X, 22. Illius enim est
manifestare, cuius est cognoscere. Unde nemo novit nisi cui pater
voluerit revelare; Dan. II, 28: est Deus in caelo revelans
mysteria. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus et cetera. Hic dat
confessionis remunerationem. Confessus erat humanitatem et
divinitatem, ideo dat dominus remunerationem. Primo dat nomen;
secundo potestatem. Circa primum primo dat nomen; secundo nominis
rationem, ibi et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Et ad
hoc venit in hunc mundum ut Ecclesiam fundaret. Is. XXVIII,
16: ecce ego ponam in fundamento Sion lapidem probatum angularem
pretiosum, in fundamento fundatum. Iste signatum est per lapidem quem
supposuit Iacob capiti, et unxit, ut habetur Gen. XXVIII,
18. Iste lapis est Christus, et ab ista unctione omnes dicti sunt
Christiani; unde non solum dicimur Christiani a Christo, sed a
petra. Ideo specialiter imponit nomen: tu es Petrus, a petra quae
est Christus. Licet secundum Augustinum videatur quod modo non
fuerit impositum, sed a principio; Io. I, 42: tu vocaberis
Cephas. Vel potest dici quod tunc fuit promissum, hic datum. In
huius signum rei, super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.
Proprietas petrae est, quod ponatur in fundamento; item, ut det
firmitatem. Supra VII, 24: similis est homini qui aedificat
domum suam super petram. Unde potest exponi de Christo: et super
hanc petram, idest Christum, ut sit fundamentum, et ut fundata
firmamentum recipiat. Augustinus in libro Retract. dicit, quod
multipliciter exposuit, et reliquit audientibus ut acciperent quam
vellent. Vel ut demonstret ly hanc petram Christum; I ad Cor.
X, 4: petra autem erat Christus. Et alibi, I ad Cor. III,
v. 11: fundamentum aliud nemo potest ponere nisi id quod positum
est, quod est Christus Iesus. Alia expositio: super hanc petram,
idest super te petram, quia a me petra trahes tu quod sis petra. Et
sicut ego sum petra, ita super te petram aedificabo et cetera. Sed
quid est? Est ne Christus et Petrus fundamentum? Dicendum quod
Christus secundum se, sed Petrus inquantum habet confessionem
Christi, inquantum vicarius eius. Ad Ephes. II, 20:
superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo
angulari lapide Christo Iesu et cetera. Apoc. XXI, 4:
fundamenta civitatis duodecim, et in ipsis duodecim nomina apostolorum
et agni. Ideo Christus secundum se est fundamentum, sed apostoli non
secundum se, sed per concessionem Christi, et auctoritatem datam a
Christo; Ps. cap. LXXXVI, 1: fundamenta eius in montibus
sanctis. Sed specialiter Petri domus, quae est fundata super
petram, non diruetur, ut supra VII, 25. Sic ista impugnari
potest, expugnari non potest. Et portae Inferi non praevalebunt
adversus eam. Ier. I, 19: bellabunt adversum te, et non
praevalebunt. Et qui sunt portae Inferi? Haeretici: quia sicut per
portam intratur in domum, sic per istos intratur in Infernum. Item
tyranni, Daemones, peccata. Et quamvis aliae Ecclesiae vituperari
possint per haereticos, Ecclesia tamen Romana non fuit ab haereticis
depravata quia supra petram erat fundata. Unde in Constantinopoli
fuerunt haeretici, et labor apostolorum amissus erat; sola Petri
Ecclesia inviolata permansit. Unde Lc. XXII, 32: ego rogavi
pro te, Petre, ut non deficiat fides tua. Et hoc non solum refertur
ad Ecclesiam Petri, sed ad fidem Petri, et ad totam Occidentalem
Ecclesiam. Unde credo quod Occidentales maiorem reverentiam debent
Petro, quam aliis apostolis. Et tibi dabo claves regni caelorum.
Hic ponitur secundum donum quod Petro dedit Christus secundum
humanitatem. Fundavit enim Ecclesiam in terris, et Petrum vicarium
suum instituit, ut introduceret in caelum; ad Hebr. X, 19:
habentes fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi. Unde
Christus vicarium suum Petrum instituit, ut introduceret in caelum,
unde illud ministerium dedit, unde claves dedit. Clavis enim
introducit: unde Petrus habet ministerium introducendi. Et duo
facit. Primo claves committit; secundo usum docet et quodcumque
ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis et cetera. Sed
videamus quae sunt claves. Domus quando est serata impedit introitum;
clavis vero removet impedimentum. Regnum caelorum habebat
impedimentum, sed non ex parte sua; Apoc. IV, 1: vidi, et ecce
ostium apertum; sed impedimentum erat ex parte nostra, scilicet
peccatum, quia nihil coinquinatum intrabit in illam. Ista impedimenta
removit Christus per suam passionem, quia lavit nos a peccatis nostris
in sanguine suo, Apoc. I, 5. Et hanc communicavit ut per
ministerium peccata tollerentur, quod expletur per virtutem sanguinis
Christi: unde sacramenta virtutem habent a virtute passionis
Christi. Unde dabo tibi ministerium et cetera. Is. cap.
XXII, 22: dabo super te claves David. Sed dicit tibi dabo;
nondum enim erant fabricatae; res autem non potest dari antequam sit.
Fabricandae autem hae erant in passione; unde in passione fuit eorum
efficacia. Unde hic promisit, sed post passionem dedit, cum dixit:
pasce oves meas. Sed quare dicit claves? Quia absolvere est removere
obstaculum. Duo enim sunt, quia duo requiruntur, potestas et
scientia. Sed quid est? Numquid non aliqui sacerdotes sunt, qui non
habent scientiam? Intelligatis quod habent scientiam, quia nullus
clavem scientiae habet nisi sacerdos. Non dicitur hic scientia habitus
intellectus etc., sed dicitur auctoritas discernendi. Unde est
aliquis iudex, qui non habet scientiam primo modo, et tamen habet
scientiam secundo modo, quia habet auctoritatem; aliquis autem habet
scientiam primo modo, et non secundo modo, quia non habet
auctoritatem. Unde scientia hic dicitur auctoritas discernendi, et
sacerdos quilibet hanc habet ut discernat in absolvendo. Consequenter
ponit usum clavium quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et
in caelis. Sed videtur quod inconvenienter ponatur, quia usus clavis
non est ligare, sed aperire. Dico quod clavium conveniens iste usus
est. Ipsum enim caelum apertum est; Apoc. cap. IV, 1: vidi
ostium apertum. Unde non est necessarium ut aperiatur; sed ligatus
qui debet introire, oportet quod solvatur. Sed hic vitandi sunt
aliqui errores. Primus tangitur in Glossa, quia quidam usurpaverunt
quod possent omnes, quos vellent, absolvere, et introducere in regnum
caelorum. Sed hoc non potest stare, quia solius Dei est immutare
voluntates. Alius error est, quod sacerdos non ligat, sed ostendit
esse absolutum. Sed istud derogat virtuti sacramenti, eo quod
sacramenta novae legis efficiunt quod figurant; sacramenta vero veteris
legis non. Unde si nihil efficeret, non esset sacramentum novae
legis. Tertio aliqui dicunt quod in peccato sunt tria: culpa, et
reatus, et poena. A duobus absolvitur homo per se per contritionem;
sed quando homo ab his absolutus est, remanet obligatus ad poenam
temporalem, quam per se tollere et evitare homo non sufficit; ideo
dantur claves, quae minuunt aliquid de ista poena, et ligant quantum
ad poenam aliquam. Tamen videtur mihi, quod hoc non sit bene dictum,
quia sacramentum novae legis dat gratiam, sed gratia non ordinatur
contra poenam, sed contra culpam. Unde dico quod sic est in
sacramento isto confessionis, sicut in sacramento Baptismi, quod
habet virtutem spiritualem instrumentalem, secundum quam mundat a
culpa. Unde Augustinus: quae est virtus aquae, ut carnem abluat,
et culpam tollat? Sic dico quod in sacerdote est quaedam vis
spiritualis instrumentalis, a qua dicitur minister, et sic
ministerialiter operatur remissionem, sicut aqua Baptismi. Sed hic
facit difficultatem, quia modo solum pueri veniunt ad Baptismum: et
si accedat adultus, aut venit fictus, aut non: fictus venit, quando
sine innovatione mentis, et tunc non remittitur culpa; non fictus
venit, quando cum proposito confessionis, unde requiritur gratia,
sive propositum conversionis, et istud est ex gratia. Gratia autem
tollit culpam. Unde in sacramento Baptismi veniens adultus, si
praeparat se, recipit remissionem culpae. Sic in sacramento
poenitentiae, ad quod soli adulti accedunt, non est contritus, nisi
habeat in proposito se subiicere discretioni et iudicio sacerdotis. Si
non est contritus, non consequitur effectum, sicut nec in Baptismo.
Sed potest accidere, quod aliquis accedit non totaliter contritus,
qui virtute gratiae collatae in sacramento perfecto efficitur
contritus; ideo intelligendum est: quodcumque solveris, idest si
ministerium absolutionis adhibes. Et dicit quodcumque, quia non solam
culpam, sed poenam. Solutum erit in caelis, idest habebitur tamquam
absolutum in caelis, sicut est de Baptismo: unde debet dicere
sacerdos, ego te absolvo, sicut ego te baptizo. Sed potest quis
quaerere qualiter ligat. Sciendum quod sacerdos minister est Dei, et
actio ministri dependet ab actu domini: unde eo modo quo dominus ligat
et solvit, sic sacerdos ministerialiter. Solvit Deus infundendo
gratiam, ligat non infundendo: sic sacerdos solvit sacramento,
ministrando sacramentum, ligat vero non adhibendo. Aliter dicitur,
quod per caelos praesens Ecclesia designatur; unde quodcumque
ligaveris, excommunicatione, vel solveris, erit solutum vel ligatum,
quoad administrationem sacramentorum Ecclesiae. Unde volunt, quod
ista administratio, haec ligatio et absolutio sit super terram, ita
quod non se extendat ad mortuos. Sed hoc reprobatur, quia non solum
se extendit ad vivos, sed etiam ad mortuos: unde si ad utrumque
referatur, sensus est: quodcumque ligaveris super terram, tunc dico
existens super terram, erit ligatum et in caelis. Sed est alia
quaestio, quia alibi habetur, Io. XX, 23: quorum remiseritis
peccata, remittentur eis; hic vero solum hoc dicit Petro. Dicendum
quod immediate dedit Petro; alii vero a Petro recipiunt; ideo ne
credantur ista solum dici Petro, dicit: quorum remiseritis et
cetera. Et hac ratione Papa, qui est loco sancti Petri, habet
plenariam potestatem, alii vero ab ipso.
|
|