|
Supra posita est confessio Petri de divinitate Christi, hic mandat
taciturnitatem ad tempus, ne scilicet dicerent quod ipse esset
Christus. Sed hic videtur quaestio. Quia supra dominus miserat
discipulos ad praedicandum regnum Dei, quomodo hic prohibet?
Secundum superficiem litterae potest dici quod non praecepit supra quod
annuntiarent Christum, sed regnum Dei. Sed quia Annuntiatio regni
Dei includit in se Annuntiationem Christi, ideo quod praecepit
supra, videtur hic prohibere. Hieronymus dicit, quod illud quod ante
praedicaverat, non prohibet, quia ante praeceperat praedicari Iesum,
hic praecipit ne dicant eum Christum: Christus enim est nomen
dignitatis, Iesus nomen salvatoris. Unde supra I, 21: et
vocabis eum Iesum. Origenes respondet quod apostoli ante loquebantur
de Christo, ut de magno viro; sed de Christo voluit subticeri, ut
post eis magis appareret; sicut aliquando praemittitur doctrina, ut
habeant tempus discernendi. Vel dicendum quod illud: euntes autem
praedicate, non debet retorqueri ad tempus ante passionem, sed post.
Unde ibi tangitur quod trahentur ante reges et praesides etc., et non
fuit hoc factum ante passionem. Sed quare dominus nunc mandavit istud
tacendum? Futurum enim erat ut populi viderent eum patientem, et
quando aliqui percipiunt confusionem ab aliquo magno, ad scandalum
magis incitantur, ideo et cetera. Chrysostomus dicit: si quod
plantatur evellatur, non potest ita cito plantari. Unde si plantata
fuisset fides, et evulsa fuisset in passione, post non fuisset tam
cito plantata. Unde multa non sunt dicenda propter scandalum
vitandum. Et quod haec sit causa, patet, quia statim suam passionem
annuntiat; unde subditur et exinde coepit Iesus ostendere discipulis
suis, quia oporteret eum ire Ierosolymam et multa pati. Et circa hoc
tria facit. Primo praenuntiat passionem; secundo discipulum arguit,
ibi qui conversus dixit Petro etc.; tertio docet fidem, ibi tunc
Iesus dixit discipulis suis et cetera. Et circa primum duo. Quia
primo praenuntiat passionem; secundo resurrectionem, ibi et tertia die
resurgere. Et circa primum tangit locum, auctores, ac
consummationem. Dicit ergo et exinde coepit Iesus ostendere
discipulis suis. Locutus est de passione hic, et XVII, et XX
cap. Sed ante hoc tempus non praenuntiaverat. Sed quare modo
coepit? Quia apostolis manifestavit. Sed quare non ante? Quia si
antequam fides esset confirmata in eis, praenuntiasset passionem,
forte dimisissent eum: sed nunc verum Deum credebant, ideo et
cetera. Et dicit ostendere, non dicere quia haec dicuntur quae
manifestantur visibiliter, ostenduntur quae intelliguntur; ideo
Iudaeis dicebat, discipulis ostendebat; Lucae ult., 26: nonne
oportuit Christum pati, et sic intrare in gloriam suam? Unde quod
dicit oportet, tangit locum. Et quare Ierosolymam? Tangit
rationem. Sed quod dicit Ierosolymam, prima ratio est, quia ibi
erat templum Dei, ubi fiebant sacrificia. Sacrificia autem veteris
legis fuerunt figura istius sacrificii, quod fuit in ara crucis; ideo
voluit quod ubi erat figura, pateret veritas; Ephes. V, 2: et
tradidit semetipsum sacrificium, et oblationem, et hostiam Deo in
odorem suavitatis et cetera. Alia ratio est, quia prophetae passi
sunt in Ierusalem, ut infra cap. XXIII, 37: Ierusalem,
Ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi
sunt. Voluit igitur ibi pati ad ostendendum, quod mors eorum fuit
signum passionis Christi. Item Ierusalem dicitur visio pacis; sed
ipsa passio pacifica fuit; ad Col. cap. I, 20: pacificans quae
in caelis et quae in terris sunt. Item ut per istam viam esset nobis
via ad Ierusalem supernam; ad Gal. IV, v. 26: illa autem quae
sursum est Ierusalem mater nostra, libera est. Sed a quibus? A
senioribus. Et hoc est quia eis procurantibus passus est. Ille facit
rem, cuius auctoritate fit; unde magis eum interfecerunt, quam
milites. Unde per hoc malitia populi significatur, quia qui videntur
meliores, inveniuntur deteriores. Aliquis enim retrahitur a peccato
propter aetatem, aliquis propter scientiam, aliquis propter
dignitatem; tamen aetas eos non retraxit, quia a senioribus; non
scientia, quia a Scribis; non dignitas, quia a principibus
sacerdotum; Ier. V, 5: ibo ad optimates, et loquar eis: ipsi
enim cognoverunt viam domini et iudicium Dei sui. Et ecce magis hi
confregerunt iugum. Item quaedam abiectio et humiliatio fuit, quia
quando aliquis patitur a plebeis, non est magnum; sed quando a
sapientibus, et ab his, qui boni videntur, magna est abiectio; unde
Io. XVIII, 35: gens tua et principes tradiderunt te mihi.
Item passus est usque ad mortem, ideo dicit et occidi; Act. X,
39: quem occiderunt suspendentes in ligno; Dan. IX, v. 26:
occidetur Christus, et non erit eius populus, qui eum negaturus est.
Sed adiungitur gaudium resurrectionis et tertia die resurgere; Os.
VI, 3: tertia die resuscitabit nos. Et assumens eum Petrus
coepit increpare illum. Hic increpat discipulum obviantem. Et primo
ponitur obviatio; secundo responsio Christi, ibi qui conversus dixit
Petro et cetera. Et assumens, vel in aspectu, vel ad se sumens, ne
videretur praesumptuosus, quando dominum ante alios reprehenderet,
dixit absit a te, domine: non erit tibi hoc. Dominus collaudaverat
eius confessionem, et dederat ei potestatem, quia eum filium Dei esse
cognoverat, ideo putabat, quod si occideretur, quod fides sua
frustraretur, et quod non esset Deus; et ideo increpavit eum.
Habebat in corde, quod filius Dei erat, et non advertebat, quod
Deus non est increpandus, ut dicitur Iob XV, 3: arguis eum, qui
non est tibi aequalis, et loqueris quod tibi non expedit. Sed
servabat adhuc aliquam fidem divinitatis, quia in Marco habetur,
propitius sis tibi, domine, et noli te tradere in mortem. Qui
conversus dixit, vade retro post me, Satana. Hic ponitur
responsio. Hunc locum sic exponit Hilarius: Diabolus videns, quod
ipse nuntiaverat passionem suam, et cognoscens testimonia prophetarum,
incitavit Petrum ad hoc ut dissuaderet. Ideo videns dominus, quod
non suo instinctu loqueretur, increpavit eum, ideo dixit Petro vade
post me: ita quod sit ibi punctus. Et ad Satanam dixit Satana,
scandalum es mihi. Hieronymus dicit, quod non credit, quod instinctu
Diaboli locutus sit Petrus, sed pietatis affectu; unde ignoranter
dixit. Unde tria facit, quia primo ponitur admonitio; secundo
increpatio; tertio causae assignatio. Admonitio, quia vade,
Petre. Unde est eadem sententia, quae dicta est supra Diabolo,
vade retro, Satana. Vel vade post me, sequere me. Satanas est
idem quod adversarius. Unde qui consilio divino contradicit, Satanas
dicitur. Scandalum mihi es; idest vis impedire meum propositum. Sed
nonne diligentibus Deum non est scandalum? Origenes dicit, quod
perfectis non est scandalum. Unde non scandalizantur. Sed potest
aliquis eis ponere scandalum. Unde Petrus scandalum assumpsit, sed
Christus non. Vel sic, quia reputat scandalum membrorum esse suum.
Unde Paulus: quis scandalizatur, et ego non scandalizor? Quia ergo
posset aliis scandalum esse, dixit scandalum mihi es, non propter me,
sed propter membra mea. Sed quid est? Supra dixerat tu es Petrus,
et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; hic autem appellat eum
Satanam. Hieronymus dicit quod quae promiserat dominus, nondum
habebat. Sed quia in futurum haec habebat, ideo potuit propter haec
eum vocare Satanam. Chrysostomus dicit quod voluit ostendere, quid
homo potuit per se, et quid ex gratia Dei: quia supra ex gratia Dei
recognovit Christi divinitatem; sed ubi retraxit Deus suam gratiam,
apparuit humanitas et defectus, intantum quod Satanam appellaret eum:
ita dominus vult aliquando viros perfectos cadere, ut suam humanitatem
cognoscant. Et quod ita debeat intelligi, satis concordat illud quod
sequitur. Unde dat causam quia non sapis quae Dei sunt. Prius enim
dixerat, tu es filius Dei, ibi sapiebat secundum divinitatem; hic
vero sapit quod hominis est; I ad Cor. II, 14: animalis enim
homo non percipit quae Dei sunt. Prov. XIII, 16: qui fatuus
est aperiet stultitiam. Petrus refugit carnis mortem, sed spiritus
Dei non; unde Io. cap. XV, 13: maiorem caritatem nemo habet,
ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Tunc Iesus dixit
discipulis suis. Hic exhortatur ad passionis imitationem. Et primo
ponit exhortationem; secundo rationem; tertio confirmat. Secunda ibi
qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; tertia ibi quid
prodest homini si mundum universum lucretur et cetera. Ita Petrus
volebat impedire passionem, sed ipse invitat eos dicens si quis vult
venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et
sequatur me; quasi dicat: oportet quod sitis parati ad passionem
Christi imitandam. Imitantur speciali modo martyres corporaliter,
sed spiritualiter spirituales homines, spiritualiter pro Christo
morientes. Unde potest legi de cruce corporali. Chrysostomus: sic
ergo cum dixit, Petre, vade post me, intelligatis quod soli Petro
dixerit: cum vero dixit, qui vult venire etc., omnes homines vult
venire ad se. Et dicit vult, quia magis trahitur qui voluntarie
trahitur, quam qui violenter; Ps. LIII, v. 8: voluntarie
sacrificabo tibi. Ideo tria dicit: quod abneget, quod tollat
crucem, quod sequatur me. Chrysostomus dicit quod loquitur per
similitudinem. Si haberes filium, et videres eum male tractari, si
non curares, tu abnegares; sic si vis passionem domini sequi, oportet
quod abneges te, et pro nihilo te reputes; Ps. XXXVII, 15:
et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo
redargutiones. Et Prov. XXIII, 35: verberaverunt me, et
non dolui; traxerunt me, et non sensi. Et tollat crucem suam, et
sequatur me: quod paratus sit pati crucem, sive mori morte acerbissima
et turpissima; Sap. cap. II, 20: morte turpissima condemnemus
eum. Unde homo debet esse paratus pati quamcumque mortem propter
Deum. Pati propter sua scelera est turpe: sed propter Deum, non.
Unde I Petr. IV, 15: nemo patiatur ut homicida, aut fur, aut
maledicus, aut alienorum appetitor. Si autem ut Christianus, non
erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine. Secundum Gregorium
intelligitur de mortificatione spirituali. Est enim abnegatio sui
ipsius tripliciter. Primo quando abnegat statum peccati praecedentis;
Rom. VI, 11: existimate vos mortuos peccato. Item si non est
in peccato, et transferret se ad statum perfectum; ad Phil. III,
12: si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis, non
quod iam acceperim, aut iam perfectus sim: sequor autem si quo modo
comprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo Iesu. Item qui
proprium affectum abnegat; ad Gal. II, 19: ego autem per legem
legi mortuus sum ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci. Et II
ad Cor. V, 14: si unus mortuus est, et omnes mortui sunt.
Tollat crucem. Crux a cruciatu dicitur. Spiritualiter cruciatur,
cuius mens cruciatur propter proximi compassionem, ut apostolus Rom.
XII, 15: flere cum flentibus. Cruciatur similiter quis per
poenitentiam; ad Gal. cap. V, 24: qui Christi sunt, carnem
suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Et sequatur me.
Multi compatiuntur, sed Deum non sequuntur. Qui compatitur, et in
peccato est, non sequitur, quia venit Christus peccata destruere.
Item si affligis te propter vanam gloriam, Deum non sequeris; supra
VI, 16: cum ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes:
exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes et
cetera. Qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam. Hic
redditur ratio suae admonitionis, et est ratio a magnitudine
retributionis. Et hoc dupliciter potest legi. Est enim duplex
salus; salus scilicet animae, et haec est iustorum; salus corporis,
et haec omnium, etiam iumentorum; Ps. XXXV, 7: homines et
iumenta salvabis, domine. Unde dicamus qui voluerit animam suam
salvam facere, vitam corporalem non abnegando non tollerando crucem,
perdet eam. Supra dixit qui vult, hic qui voluerit. Unde sicut
illud dupliciter interpretari poterat, similiter istud. Qui voluerit
animam suam, quae est principium vitae corporalis salvam facere,
scilicet quod non occidatur, vel quod non compatiatur, perdet eam.
Ps. LXXII, 27: perdes omnes qui fornicantur abs te. Qui
autem perdiderit, vel tradendo in mortem, vel abnegando
delectationes, propter me, inveniet eam; Eccli. LI, 35:
modicum laboravi, et inveni multam requiem. Vel sic. Qui voluerit
animam suam salvam facere, et illam ad salutem aeternam ducere, Is.
LI, 6: salus mea in sempiternum erit, perdet eam, vel sustinendo
mortem, vel abnegando carnalia. Qui autem perdiderit propter me,
scilicet qui carnalia desideria dimiserit, inveniet eam, scilicet
vitam; II Cor. cap. XIII, 4: nam et nos infirmi sumus in
illo, sed vivemus cum eo. Quid enim prodest homini si universum
mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? Hic
confirmat per rationem. Posset aliquis dicere: non curo; magis volo
vitam hanc praesentem quam aliam. Et hoc excludit. Primo per vitam
illam inaestimabilem; secundo per damnum animae irrecompensabile.
Dicit ergo quid prodest etc., idest quid proficiunt tibi ista
temporalia, si animam perdis? Naturale est homini quod magis diligit
finem quam ea quae sunt ad finem, ut corpus quam divitias. Unde
naturale est quod omnia exponuntur pro salute corporis. Si contrarium
fiat, perversitas est passionis. Sic et naturale est plus animam
diligere quam corpus; unde sapiens est qui magis vellet corporaliter
pati, quam sustinere confusionem magnam. Si ergo ita est, magis
debet optare salutem animae quam corporis, etiam si totum mundum posset
habere. Sed quid prodest homini si universum mundum lucretur, animae
vero suae detrimentum patiatur? Quasi dicat: inaestimabile damnum est
animae detrimentum. Item posset dicere: si habeo et perdo, potero
recuperare: ideo excludit dominus aut quam dabit homo commutationem pro
anima sua? Quasi dicat, nullam. Prov. VI, 35: non accipiet
pro redemptione dona plurima. Sed numquid non potest redimi? Dan.
IV, v. 24: peccata tua eleemosynis redime. Dicendum quod hic
loquitur quantum ad perfectam perditionem, quia non posset recuperare,
nisi primo invenisset; sed quando est contritus, reinvenit.
Gregorius aliter: duplex est tempus Ecclesiae, prosperitatis et
adversitatis: in adversitate adversa, in prosperitate prospera.
Filius autem hominis venturus est in gloria patris sui. Hic agit de
iudiciaria potestate. Et primo ponitur iudiciaria potestas; secundo
tacitae obiectioni respondet. Forte tu dices: ad quid sequar et
tollam crucem? et cetera. Quia iudicium filii hominis est, et
potestas. Io. V, 27: potestatem dedit ei iudicium facere, quia
filius hominis est. Non doleas ergo quod patiatur, quia venturus est
in gloria. Non doleas, quod reprobetur a senioribus, quia venturus
est in gloria patris sui: nec quod ante multos, quia cum Angelis
suis; Phil. II, 11: omnis lingua confiteatur, quia dominus
Iesus Christus in gloria est Dei patris. Et infra XXV, 31:
cum autem venerit filius hominis in maiestate sua, et omnes Angeli cum
eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae et cetera. Tunc reddet,
et restituet, unicuique secundum opera sua. Deinde respondet tacitae
obiectioni amen dico vobis; quasi dicat: dixi vobis quod venturus est
filius hominis et cetera. Sed nolite mirari. Quare? Volo vobis
ostendere, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt
mortem. Peccatores absorbentur morte, sed iusti gustant mortem.
Isti autem erant Petrus, Ioannes et Iacobus. Donec videant filium
hominis venientem in regno suo. Hoc fuit signum gloriae futurae. Eos
autem non nominavit propter invidiam aliorum. Potuissent autem habere
invidiam, quia magis his, quam aliis. Item propter importunitatem,
quia importuni essent si nihil eis ostenderet. Aliter potest dici,
quod regnum Dei est Ecclesia: ideo est aliquis qui non gustabit
mortem, sicut Ioannes, donec videat filium hominis venientem in regno
suo; idest donec dilatetur Ecclesia, quia tantum vixit, quod vidit
Ecclesiam dilatari, et multas Ecclesias aedificari.
|
|