|
In parte praecedenti ostendit virtutem doctrinae evangelicae etc.,
hic ostenditur finis, qui est gloria futura: et circa hoc duo facit.
Primo ostendit quomodo demonstrata est in transfiguratione; secundo
quomodo perveniri possit ad eam, in XVIII cap. in illa hora et
cetera. Circa primum duo. Primo demonstratur futura gloria; secundo
praecipit celationem; tertio ponit dubitationem. Secunda ibi et
descendentibus illis de monte etc., tertia ibi et interrogaverunt eum
discipuli et cetera. Circa primum tria. Primo ponuntur
circumstantiae transfigurationis; secundo transfiguratio; tertio
effectus. Secunda ibi et transfiguratus est ante eos; tertia ibi et
audientes discipuli ceciderunt in faciem suam. Ponit autem tres
circumstantias, scilicet tempus; discipulos; locum. Tempus ponit,
cum dicit post dies sex. Sed hic est quaestio litteralis, quare
statim cum dixit: sunt quidam de hic stantibus etc. non statim
transfiguratus est. Solvit Chrysostomus. Primo ut accenderet
desiderium apostolorum; secundo ut mitigaret invidiam eorum, quia
forte post verbum istud turbati fuerunt. Sed quid est quod hic habetur
post sex dies, in Luca habetur, post octo dies? Planum est quod
Lucas numerat diem quo dixit, et diem transfigurationis; Matthaeus
vero dies solum intermedios; ideo, remoto primo et ultimo, non
remanent nisi sex dies. Per sex dies significantur sex aetates, post
quas speramus venire ad gloriam futuram. Item in sex diebus perfecit
opera sua; ideoque post sex dies vult dominus se ostendere, quia nisi
elevemur ad Deum super omnes creaturas, quas dominus his sex diebus
creavit, non possumus pervenire ad regnum Dei. Item assumpsit
Petrum, Iacobum et Ioannem. Quare non omnes? Ad designandum,
quod non omnes, qui vocati sunt, pervenient; unde infra XX, 16:
multi sunt vocati, pauci vero electi. Et quare tres tantum? Ad
designandum, quod nulli pervenient nisi in fide Trinitatis. Marc.
XVI, 16: qui crediderit, et baptizatus fuerit, hic salvus
erit. Sed quare plus istos quam alios? Ratio est, quia Petrus
magis fervidus erat. Ioannes, quia specialiter dilectus erat. Item
Iacobus, quia praecipuus debellator erat adversariorum fidei; unde
Herodes eum occidit primo, quia magnum aliquid credidit facere pro
Iudaeis, ut in Act. XII, 2: occidit autem Iacobum etc.,
sequitur, cum videret, quia placeret Iudaeis et cetera. Et duxit
eos in montem excelsum seorsum et cetera. Quare in montem? Ad
designandum quod non inducitur ad contemplandum nisi qui ascendit in
montem, ut in Gen. XIX, 17 de Lot: in monte salvum te fac.
Et dicit excelsum valde, propter altitudinem contemplationis. Is.
II, 2: elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes, et
ibunt populi, et dicent: venite, ascendamus ad montem domini. Quia
super omnem altitudinem scientiae et virtutis erit illa altitudo
gloriae. Item seorsum, quia se separaverunt a malis. Infra XXV,
32: separabunt eos, sicut agnos ab hoedis. Sequitur transfiguratio
et transfiguratus est ante eos. Et primo ponitur transfiguratio;
secundo testimonium, ibi adhuc eo loquente et cetera. Circa primum
ponit transfiguratio; secundo modus; tertio Petri admiratio. Dicit
ergo et transfiguratus est, idest figuram mutavit, ante eos.
Transfigurari idem est quod a propria figura mutari, ut habetur II
ad Cor. XI, quod Satanas transfigurat se in Angelum lucis. Ideo
non est mirum si iusti transfigurentur in figuram gloriae; ideo
transfiguratus est, quia quod suum est deposuit. Aliqui dixerunt,
quod aliud corpus assumpsit, quod falsum est; sed in figura quisquis
immutetur de exteriori aspectu, dicitur transfiguratus: sicut cum
aliquis est sanus et rubicundus, cum infirmus est fit pallidus, et sic
dicitur transfiguratus; sic Christus, quia in alia forma quam
appareret, apparuit, quia corpus eius non erat lucidum, sed tantum
claritatem accepit, ideo dicitur transfiguratus. Ideo sequitur et
resplenduit facies eius sicut sol; ubi tangitur modus. Et primo
demonstratur quantum ad claritatem faciei; secundo quantum ad nitorem
vestium; tertio quantum ad testimonium. Dicit ergo et resplenduit
facies eius sicut sol. Hic futuram gloriam revelavit, ubi erunt
corpora clara et splendentia. Et haec claritas non erat ab essentia,
sed ex claritate interioris animae plenae caritate; Is. c.
LVIII, 8: tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sequitur, et
gloria domini colliget te. Unde erat quaedam refulgentia in corpore.
Anima enim Christi videbat Deum, et super omnem claritatem a
principio suae conceptionis; Io. I, 14: vidimus gloriam eius.
Si ergo in beatis aliis derivatur claritas ab anima ad corpus, quare
non in Christo qui Deus erat et homo? Dicendum quod quia Deus
erat, ordo humanae naturae erat in sua potestate. Hic autem est ordo
quod partes sibi communicent, ut laeso corpore, compassio sit in
anima, et ex anima afficiatur corpus. Sed hic ordo subiectus erat
Christo. Unde ita perfectum erat gaudium in parte superiori quod non
egrediebatur extra: unde et perfecte erat viator, et perfecte
comprehensor. Unde quando volebat, non fiebat reflexus, sed quando
volebat, reflexus fuit, et apparuit splendidus. Sed nonne dos fuit
in Christo? Quidam dicunt quod sic, et quod omnes dotes accepit in
via: dotem subtilitatis in nativitate, agilitatis in undarum
calcatione, claritatis hic, impassibilitatis in administrando
sacramentum altaris. Ego autem hoc non credo, quia dos est quaedam
proprietas ipsius gloriae. Unde quod super mare ambulavit, quod
resplenduit, totum fuit ex virtute divina, quia dos gloriae repugnat
viatori, sed habuit aliquam similitudinem, quia resplenduit facies
eius sicut sol; Apoc. I, 16: facies eius sicut sol refulget in
virtute sua. Sed potest obiici, quia iusti fulgebunt sicut sol.
Ergo splendor Christi maior non erit aliis. Dico quod sic. Sed
quia in his sensibilibus non est clarius cui possit comparari; ideo
soli comparatur. Vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix.
Hic de vestimentis. Hoc apparet quod non fuit per mutationem
Christi, nec per dotem, quia vestimenta non sunt perceptiva dotis.
Per vestimenta significantur sancti; Is. XLIX, 18: vivo
ego, dicit dominus, quia his omnibus sicut ornamento vestieris. Et
dicit facta sunt alba sicut nix. Nix habet candorem et frigiditatem,
sic sancti habent candorem gloriae; Sap. III, 7: fulgebunt
iusti et tamquam scintillae in arundineto discurrent et cetera. Item
habebunt refrigerium ab ardore concupiscentiae; in Ps. LXVII,
15: nive dealbabuntur in Selmon. Vel per vestimenta intelligitur
littera sacrae Scripturae. Et ecce apparuerunt illis Moyses et
Elias. Et quare apparuerunt? Chrysostomus assignat rationes.
Prima ratio est ad confirmandum fidem discipulorum. Quaesierat
supra: quem dicunt homines esse filium hominis? et cetera. Et
dixerunt: alii Eliam et cetera. Ut vero ostenderet differentiam sui
ad illos, ideo voluit eos adducere; Ps. LXXXV, v. 8: non
est similis tui in diis, domine et cetera. Secunda ratio est ad
confutandum Iudaeos. Dicebant enim quod erat transgressor legis;
item dicebant quod erat blasphemator, ut habetur Io. X, 33: de
bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia. Ideo quia Elias
omnibus prophetis sanctior fuit, et Moyses legislator; coram Moyse
et Elia ostendit, quia non erat Deo contrarius, nec transgressor
legis. Tertia ratio est, ut ostendat se iudicem vivorum et
mortuorum, quia Elias vivus erat, Moyses mortuus. Quarta ratio est
ad certificationem Petri; quia Petrus increpaverat dominum de morte,
ideo ostendit quod non sunt increpandi qui exponunt se morti, invocando
istos duos; quia Elias morti se exposuit coram Iezabel, similiter
Moyses exposuit se propter legem. Quinta ratio est, quia duo erant
in eo quod voluit ostendere in his duobus, scilicet mansuetudo, quam
ostendit in Moyse, exemplum zeli Dei, quem ostendit in Elia, de
quo dicitur quod surrexit Elias quasi ignis, et verbum ipsius quasi
facula ardebat. Sexta ratio assignatur in Glossa, quia omnis lex et
prophetae testimonium dixerunt Christo. Unde Lc. XXIV, 44:
omnia oportet impleri de me quae sunt in lege et prophetis. Sed tunc
est quaestio. De Elia non est mirum si ibi fuit, quia est vivus;
sed de Moyse est quaestio quomodo ibi erat. Quidam dixerunt quod
Angelus fuit ibi loco ipsius. Sed hoc nihil est, quia Moyses fuit
ibi in anima solum. Sed qualiter visus est? Dicendum, quod sicut
Angeli videntur. Sequitur affectus Petri respondens autem Petrus
dixit et cetera. Et possumus exponere torquendo ad carnalitatem, vel
ad devotionem. Chrysostomus retorquet ad carnalitatem. Supra
Christus dixerat se passurum, et Petrus increpaverat eum, cum
reprehendit eum. Unde apparuerunt Moyses et Elias loquentes de
passione eius; ideo cum audivit Petrus referre, non poterat audire.
Unde non voluit se opponere; ideo cogitavit quod si ibi maneret,
evaderet mortem: ideo ne cito recederent, dixit faciamus hic tria
tabernacula. Et quare dixit Moysi unum, Eliae unum? Quia videbat
eum affectuosum ad mortem, volebat quod isti impedirent mortem eius.
De Elia legitur IV Reg. I, 10, quod quando misit rex
quinquagenarium, fecit descendere ignem de caelo. Item legitur de
Moyse Num. c. XVI, 32, quod quando iurgium occurrit in
tabernaculo, quod descendit nubes. Ideo cogitavit, quod per Moysen
poterat impetrari nubes, et per Eliam ignis. Alii vero reducunt ad
devotionem Petri. Et secundum hoc duo facit. Quia primo tangit
affectum; secundo consilium, ibi si vis et cetera. Dicit ergo
domine, bonum est nos hic esse. Ex nimio fervore videns gloriam, ita
affectus erat quod numquam voluisset separari, si Deus voluisset. Et
quid erit de illis qui in gloria erunt perfecta? Unde existentes in
illa beatitudine numquam volent separari; Ps. LXXII, 28:
mihi autem adhaerere Deo bonum est et cetera. Secundo dat consilium,
et sicut dicit Lc. IX, 23, nesciens quid diceret; unde dicit si
vis, faciamus hic tria tabernacula: quia voluntatem nostram debemus
submittere voluntati divinae, ut supra VI, 10: fiat voluntas tua
et cetera. Unde in isto bene dixit Petrus; in alio vero male, quia
credidit quod gloria sine morte posset haberi, quod est contra illud
II Cor. c. V, 1: scimus enim si terrestris domus nostra huius
habitationis dissolvatur, quod aedificatam habemus domum non
manufactam, sed aeternam in caelis. Item quia credidit in hoc mundo
esse gloriam sanctorum, quae non est hic, sed in caelis; supra V,
12: gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in
caelis. Item quia credidit quod domibus indigerent; sed non indigent
hic, sed habent in caelis, ut Apoc. XXI, 3: ecce tabernaculum
Dei cum hominibus. Item quia tria tabernacula voluit fieri: unum
enim sufficit patri, et filio, et spiritui sancto. Item quia
comparavit Christum aliis: non autem sic debet fieri; Iob
XXXII, 21: Deum homini non aequabo. Petre, omnes habent
unum tabernaculum, quod est fides. Sequitur testimonium et adhuc eo
loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos et cetera. Petrus
insipienter loquebatur, ideo indignus fuit responsione. Volebat
materiale testimonium; ideo voluit dominus ostendere quod sancti non
indigent. Item per nubem ostendere se voluit; Ps. LXVII,
35: magnificentia eius in nubibus. Sed aliquando apparet nubes
clara, aliquando nubes tenebrosa; Ex. XIX, 18 dicitur quod
apparuit nubes caliginis; sed hic apparet lucida, quia significat
consolationem gloriae, quia tunc protegentur ab omni aestu; Apoc.
XXI, 4: absterget Deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum, et
mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit
ultra, quoniam prima abierunt. Sequitur testimonium ex voce patris;
unde et vox de nube dicens et cetera. Sed quare de nube? Ad
significandum quod est vox patris. Dominus habitat in nube. Hic est
filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Tangitur Christi
dignitas ex proprietate filiationis, ex perfectione dilectionis, et ex
conformitate operationis. Unde dicit hic est, quasi singularis
filius. Alii sunt filii per adoptionem, Ps. LXXXI, 6: ego
dixi: dii estis, et filii excelsi omnes, sed iste est verus filius,
scilicet singulariter, ut I Io. V, 20: filius Dei venit, et
dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum Deum. Item, aliter,
dilectus. Dilectio nostra est ex bonitate creaturae. Non enim est
res bona, quia diligo eam, sed quia res bona est, diligo eam. Sed
dilectio Dei est causa bonitatis rerum. Et sicut Deus perfudit
bonitatem in creaturis per creationem, sic in filio per generationem,
quia totam filio communicat bonitatem; unde creaturae benedicuntur per
participationem, sed filio totum dedit; Io. III, 35: pater
diligit filium, et omnia posuit in manibus eius. Unde ipse amor
procedit a patre diligente filium, et a filio diligente patrem. Sed
contingit quod alicui datur aliquid, et non bene utitur datis, ideo
non datori complacet; sed Deus dedit isti plenitudinem, et bene usus
est eis; ideo sibi complacuit; unde dicit in quo mihi bene complacui.
Idem habetur supra XII, 18: in quo mihi complacui et in quo
requiescit animus meus. Quia ergo talis est ipsum audite. Unde
insinuat eum datum doctorem omnium; Deut. c. XVIII, 15:
prophetam suscitabit dominus de gente vestra, ipsum sicut me audite.
Vel ipsum audite, non Moysen, non Eliam, nisi secundum quod
Christum docent, vel doctrinam Christi. Notate quod Christus
habuit testimonium de caelo a patre, de Inferno a Moyse, et ab Elia
de Paradiso, a discipulis de terra: ut in nomine Iesu omne genu
flectatur caelestium, terrestrium et Infernorum, Phil. II,
10. Item notandum quod duplex est regeneratio: una in Baptismo,
alia quando ab omni inquinamento spiritus mundabimur. Unde in
Baptismo designatus est Iesus per columbam, quae est animal simplex,
ad designandum simplicitatem: est etiam animal foecundum, ad
designandum aliam regenerationem. Apparuit in nube lucida, ad
designandum claritatem et extinctionem omnis concupiscentiae; Is.
IV, 5: et creabit dominus super omnem locum montis Sion, et ubi
invocatus est, nubem per diem, et fumum et splendorem ignis flammantis
per noctem. Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et
timuerunt. Posita transfiguratione, hic ponitur effectus in
discipulis. Et primo ponitur timor; secundo confortatio Christi
contra timorem; tertio effectus. Secunda ibi et accessit Iesus
etc.; tertia ibi levantes autem oculos suos neminem viderunt. Dicit
ergo et audientes. Audierunt vocem patris de nube, sicut dicitur II
Petr. I, 18: hanc vocem audivimus, cum essemus in monte. Et
ponit signum timoris, quia ceciderunt in faciem suam. Sequitur timor
et timuerunt valde. Sed quare timuerunt? Ponit Hieronymus tres
rationes. Prima, quia cognoverunt se errasse, sicut dicitur de Adam
Gen. III, 10: domine, audivi vocem tuam, et timui, quia
nudus eram. Item quia nube erant involuti, cognoverunt maiestatis
divinae praesentiam; Ex. c. XIII, 21: dominus autem
praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et
cetera. Et naturale est quod unusquisque ex eo quod non consuevit,
stupescat. Item propter vocem de nube; Deut. V, 26: quid est
omnis caro ut audiat vocem Dei viventis? Et ex hoc fortitudo eorum
defecit, quia ceciderunt in faciem suam. Sed notandum quod aliter
cadunt impii, aliter sancti. Impii cadunt retrorsum, ut habetur I
Reg. IV, 18 de Heli, qui cum audisset rumores de arca domini,
cecidit de sella, et, fracta cervice, expiravit. Sed sancti in
facies suas; Apoc. VII, 11: qui ceciderunt in facies suas.
Et ratio est, quia non videmus quod retro est. Eccle. II, 14:
sapientis oculi in capite eius. Consequenter ponitur confortatio
Christi. Et confortat eos facto et verbo: facto, contra timorem et
casum: contra timorem, per eius praesentiam, quia accessit Iesus.
Ps. XXII, 4: non timebo mala, quoniam tu mecum es. Et supra
XIV, 27: ego sum, nolite timere. Item confortat per
contactum, quia dat lasso virtutem, Is. XL, v. 29, et in
Daniele legitur: manus eius tetigit me et erexit; unde dicit et
tetigit eos. Item confortat contra casum; unde, dixitque eis:
surgite. Eph. V, 14: surge qui dormis, et exurge a mortuis, et
illuminabit te Christus. Item contra timorem nolite timere. Timor
ille erat pusillanimitas, et illi qui surgunt a peccato, timorem
deponunt, quia perfecta caritas foras mittit timorem, I Io. IV,
18. Consequenter sequitur effectus confortationis levantes autem
oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum. Et iste est effectus
confortationis divinae, quia a Christo confortati non vident nisi
Iesum, nec in ullo gaudent vel confortantur nisi in ipso; ad Phil.
I, 21: mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Item neminem
viderunt nisi solum Iesum, quia recedente umbra legis, et doctrina
prophetarum, quae per Moysen et Eliam designantur, sola doctrina
Christi tenetur. Vel, secundum aliam litteram, solus remansit, ne
vox videretur esse prolata ad Moysen vel Eliam. Unde ipsis non
apparentibus certum fuit quod ad eum vox prolata fuit. Consequenter
ponitur mandatum de differenda huius visionis revelatione; unde dicit
et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens: nemini
dixeritis visionem. Sed quae est ratio? Triplex est. Prima,
quia, ut dicit Hieronymus, futurum erat quod Christus pateretur, et
quod Iudaei scandalizarentur; I ad Cor. I, 23: Iudaeis quidem
scandalum: ideo si audissent istud, magis scandalizati fuissent, unde
reputassent nihil fuisse. Unde magis essent tardi ad credendum
resurrectionem. Remigius sic exponit: quia si nuntiasset, numquam
implevisset quod desiderabat, et sic frustratus esset suo desiderio;
quia habetur Lc. XXII, 15: desiderio desideravi hoc Pascha
manducare vobiscum. Hilarius exponit sic: quia spiritualem gloriam
non decebat nuntiari nisi per viros spirituales; sed ipsi nondum erant
spirituales; Io. VII, 39: nondum erat eis spiritus datus. Et
interrogaverunt eum et cetera. In parte ista satisfacit petitioni
discipulorum. Et primo ponitur petitio; secundo responsio; tertio
effectus. Secunda ibi at ille respondens etc.; tertia ibi tunc
intellexerunt et cetera. Apostoli videntes eum transformari,
credebant quod ex tunc inciperet regnare. Intellexerant enim quod
Elias debebat prius venire, Mal. ult., 5. Et quia eum
viderant, credebant quod iam venisset, et appropinquaret regnum eius,
ut habetur Mal. cap. ult., 1: ecce enim dies veniet et cetera.
Et ibid., 5: mittam vobis Eliam prophetam antequam veniat dies
domini magnus et horribilis et cetera. Sed istud nesciebant ex
Scriptura, quia simplices erant, sed sciebant ex dictis Scribarum.
Unde dicunt quid ergo Scribae dicunt quod Eliam oporteat primum
venire? Scribae, qui ex lege noverant, ita dicebant, sed
pervertebant Scripturam. Est enim duplex adventus Christi, scilicet
gloriae: et de hoc adventu intelligitur quod Elias praecedet illum;
sed est alius adventus in carne: unde ipsi pervertentes exponebant de
isto. Huic dubitationi dominus satisfacit. Et primo tangit adventum
futurum; secundo praeteritum. Unde dicit at ille respondens ait
illi: Elias quidem venturus est. Unde de duplici Elia loquitur,
quia de Elia in propria persona venturo: et hic venturus est ad
annuntiandum viam iustitiae et restituet omnia, et convertet corda
hominum ad Christum, convertet Iudaeos ad fidem patriarcharum qui
habuerunt fidem de Christo, quia, ut habetur Rom. XI, 25,
caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium
intraret, et sic omnis Israel salvus fiet. Augustinus aliter exponit
restituet omnia, quia veniente Antichristo omnes seducentur; sed
mortuo Antichristo omnes restituentur ad fidem per praedicationem
Eliae. Origenes sic: restituet, quia si aliquis debet quod non
solvit, debet restituere. Sed quilibet debitor est mortis; et quia
Elias nondum est mortuus, cum veniet, restituet omnia, et reddet
debitum mortis. Additur de alio Elia dico autem vobis, quia Elias
iam venit. Quis est iste? Ioannes Baptista, non quod ipse sit in
persona, sicut habetur Io. I, 21, cum petebatur ab eo, Elias
es tu? Respondit, non. Sed in spiritu et virtute: quia sicut
Elias secundi adventus erit praecursor, ita Ioannes primi adventus.
Item sicut Elias contradicebat Iezabel, sic Ioannes Herodiadi: et
sicut Elias fuit eremi cultor, sic Ioannes. Unde de ipso dicitur
Lc. I, 7: ipse praecedet eum in spiritu et virtute Eliae. In
spiritu: non quia transeat spiritus Eliae in Ioannem, ut aliqui
posuerunt, sed eamdem virtutem habebit. Et non cognoverunt eum,
idest non approbaverunt, ut habetur infra XXI, 25, ubi quaesivit
dominus si Baptismus Ioannis est de caelo vel de terra, quia, si de
caelo dixissent, credere debuissent. Sed fecerunt in eo quaecumque
voluerunt, quia eum male tractaverunt, non secundum quod iustitia
exigebat, sed incarceraverunt eum. Simile habetur de Ieremia
Eccli. XLIX, 9: nam male tractaverunt eum, qui a ventre matris
consecratus est propheta. Sic et filius hominis passurus est ab eis.
Ioannes praecursor fuit Christi quantum ad nativitatem, quia sicut
Ioannes ex muliere veteri et sterili supra naturam, sic Christus ex
virgine supra naturam. Item in praedicatione, quia incepit
praedicare. Agite poenitentiam, sic et Christus. Item quantum ad
Baptismum; ideo requirebatur quod esset praecursor quantum ad
passionem, quia sicut ipse propter iustitiam occisus est, sic et
Christus. Unde sic filius hominis passurus est ab eis. Sed a quibus
eis? Videtur quod non ab eis a quibus Ioannes, quia Ioannes ab
Herode, Christus a Scribis. Sed potest dici quod ab eisdem, quia
Ioannes ab Herode et Iudaeis consentientibus, sed Christus a
Scribis, consentiente Herode. Unde in partibus illis erat, et
oblatus fuit ei; Ps. II, 2: astiterunt reges terrae, et
principes convenerunt in unum adversus dominum, et adversus Christum
eius. Vel sic passurus est ab eis, ita quod ly eis faciat simplicem
relationem, quia omnes sunt in una generatione, a quibus passus est
Ioannes et Christus. Consequenter ponitur effectus huius
responsionis tunc intellexerunt discipuli quia de Ioanne Baptista
dixisset eis. Tunc: cum dominus locutus est eis. Declaratio
sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis, Ps.
CXVIII, 130.
|
|