|
Supra dominus monstravit futuram gloriam in sua transfiguratione, hic
de profectione ad illam gloriam agit. Et dividitur in duo, quia primo
docet quomodo perveniendum est ad eam; secundo reprehenduntur quidam
inordinate petentes excellentiam in gloria, quae incipit in XX cap.
Circa primum primo docet quomodo perveniendum est ad illam gloriam per
viam communem; secundo quomodo per viam perfectionis, quod incipit
cap. XIX. Primo quia per humilitatem pervenitur ad gloriam; ideo
primo ostendit humilitatis modum; secundo prohibet inferre scandalum,
ibi qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis etc., tertio
docet quod illatum est dimittendum, ibi si autem manus tua vel pes tuus
scandalizat te, abscinde eum, et proiice abs te. Circa primum
ponitur interrogatio discipulorum; secundo responsio Christi.
Occasio interrogationis sumitur ex hoc quod dictum est Petro, quod
iret ad mare, et staterem inventum in pisce solveret pro ipso, et pro
Petro; unde videbatur eum aliis praetulisse. Et quia erant adhuc
infirmi, ideo aliquem zelum et invidiae motum passi sunt. Sed videte
quod quando duxit tres solum in montem, non ita moti sunt, sicut hic,
cum solum praefert. Unde quaerebant quis putas maior est in regno
caelorum? Cum non per maioritatem perveniatur, sed per spiritum
humilitatis; ad Phil. II, 3: in humilitate superiores sibi
invicem arbitrantes et cetera. In ista petitione est hoc imitandum,
quod non erant cupidi de terrestribus, sed de caelestibus; II Cor.
IV, 18: non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non
videntur et cetera. Sed quid est? Nonne quaerenda est excellentia in
regno caelorum? Dicendum quod habere eminentiam in regno caelorum est
dupliciter. Aut ita quod reputemus nos idoneos; et hoc est superbia
et contra apostolum, Phil. II, 3: in humilitate superiores sibi
invicem arbitrantes et cetera. Sed appetere maiorem gratiam, ut maior
nobis sit gloria, non est malum, ut I ad Cor. XII, 31:
aemulamini charismata meliora. Item apostoli sciebant quod in gloria
erant diversae mansiones, sicut stella differt a stella in claritate;
ideo quaerebant, quia credebant unum maiorem alio: contra haereticos
aliquos qui contrarium posuerunt. Consequenter ponitur responsio
Christi, et ponit factum Christi et dictum; unde dicit et advocans
Iesus parvulum. Quis sit iste parvulus, exponitur tripliciter.
Chrysostomus exponit vere parvulum, quia passionibus erat immunis, ut
exemplum humilitatis praeberet, ut infra cap. XIX, 14: sinite
parvulos venire ad me. Et dicitur quod iste fuit beatus Martialis.
Aliter exponitur, quod Christus se parvulum reputans, statuit se in
medio dicens nisi efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in
regnum caelorum. Lc. XX, 27: ego sum in medio vestrum sicut qui
ministrat. Aliter. Quia per parvulum intelligitur spiritus sanctus,
qui facit parvulos, quia est spiritus humilitatis; Ez. XXXVI,
27: ponam spiritum meum in medio vestri. Item notandum est verbum
domini. Et primo tangit necessitatem; secundo efficaciam. Dicit
amen dico vobis, nisi conversi fueritis, ab ista scilicet elatione
immunes; Zach. I, 3: convertimini ad me etc., et efficiamini ut
parvulus iste, non aetate, sed simplicitate; I ad Cor. XIV,
20: nolite parvuli effici sensibus, sed malitia parvuli estote.
Multae sunt conditiones parvulorum. Non magna appetunt; Rom.
XII, 10: non alta sapientes. Sunt immunes a concupiscentia;
supra V, 28: qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam
moechatus est eam in corde suo. Et talem concupiscentiam non habent
pueri. Item non recordantur inimicitiae. Unde nisi efficiamini sicut
parvulus iste, scilicet imitatores proprietatum parvulorum, non
intrabitis in regnum caelorum. Nullus enim intrabit nisi humilis;
humiles spiritu suscipiet gloria, Prov. XXIX, 23. Vel non
intrabitis in regnum caelorum, idest in doctrinam Evangelii, sicut
infra XXI, 43: auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti
facienti fructus eius. Introitus enim est per fidem; unde nisi
efficiamini, et si non credideritis sicut parvuli, non intrabitis in
regnum caelorum, quia Marci ult., 16: qui non crediderit,
condemnabitur. Prov. XXIX, 23: humilem spiritu suscipiet
gloria. Et qui susceperit unum parvulum talem, idest, quicumque est
imitator puerilis innocentiae, hic maior est, quia quanto humilior,
tanto altior: quia qui se humiliat, exaltabitur, Lc. XVIII,
14. Sed potest esse quaestio: videtur enim quod hoc non sit verum,
quia perfectio est in caritate; ergo ubi maior caritas, ibi maior
perfectio. Dicendum, quod caritatem necessario comitatur humilitas.
Et potestis hoc videre si consideretis, quis sit humilis. Sicut enim
in superbia sunt duo, affectus inordinatus, et aestimatio inordinata
de se: ita, e contrario, est in humilitate, quia propriam
excellentiam non curat, item non reputat se dignum. Istud de
necessitate sequitur ad caritatem. Omnis homo cupit excellentiam quam
diligit. Ergo quanto magis habet homo de humilitate, tanto magis
diligit Deum, et magis excellentiam sui contemnit, et tanto minus
sibi attribuit: sic quanto homo plus habet de caritate, habet etiam
magis de humilitate. Et qui susceperit unum parvulum talem, me
suscipit. Ex quo parvuli sunt tam idonei, non sunt scandalizandi;
unde et qui scandalizaverit et cetera. Et primo ostendit quod non sunt
scandalizandi propter poenam; secundo propter divinam providentiam.
Secunda, videte ne contemnatis unum ex his pusillis. Primo dicit
quod non est inferendum scandalum pusillis; secundo quod non est
negligenter vitandum, ibi si autem manus tua et cetera. Et primo
ponit poenam in speciali; secundo in generali, ibi vae mundo a
scandalis et cetera. Videndum quod duplex est poena, scilicet poena
damni, et poena sensus. Utramque tangit qui susceperit unum talem,
non propter ipsum, sed propter me, me suscipit. Sequitur qui autem
scandalizaverit unum de pusillis istis et cetera. Si sit talis,
constat quod maior est. Et quomodo qui maior est scandalizabitur?
Perfecti enim non scandalizantur. Chrysostomus dicit quod
scandalizare idem est quod iniuriam inferre, et haec potest perfecto et
imperfecto inferri. Origenes dicit quod aliqui sunt effecti parvuli,
aliqui in fieri: illi qui effecti sunt parvuli, sunt illi qui ad
perfectionem pervenerunt, hi non possunt scandalizari; illi qui sunt
in fieri, quia imperfecti sunt, possunt scandalizari, sicut sunt qui
conversi sunt de novo. Hieronymus dicit quod licet non
scandalizentur, aliquis tamen potest eos scandalizare, quia est
scandalum activum et passivum. Dominus videtur tangere omnes
apostolos, et specialiter Iudam tangit, sicut infra XXVI, 31:
omnes vos scandalum patiemini et cetera. Et quae est haec poena?
Expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius. Item, sicut
dicit Hieronymus, loquitur dominus secundum modum Palaestinorum, qui
non habebant molendina in aqua, sed habebant molendina cum equis.
Unde mola asinaria dicitur quam equus vel asinus ducere potest. Et
demergatur in profundum maris. Et haec erat poena quae inferebatur ei
qui furtum fecerat: quia mola huiusmodi suspendebatur in collo eius,
et proiiciebatur in mare. Quod etiam in beato Clemente factum est,
licet non quia fur esset et cetera. Unde dignus est poena aeterna.
Unde melius est quamcumque poenam temporalem sustinere in praesenti,
quam sustinere poenam aeternam; ad Hebr. X, 31: horrendum est
enim incidere in manus Dei viventis; et Dan. XIII, 23:
melius est mihi absque opere incidere in manus hominum, quam peccare in
conspectu domini. Aliter mystice: et hoc tripliciter. Uno modo,
per molam caecitas gentilium intelligitur, quia animalia quae ponuntur
ad ducendum hanc molam, sunt caeca: Iudic. c. XVI, 21
scribitur, quod eruerunt oculos Samsoni, et fecerunt eum molere.
Unde expediret Iudaeis, quod numquam vidissent Christum, et essent
proiecti in profundum maris, idest in profundum infidelitatis. Unde
II Petr. II, 21: melius enim erat illis non cognoscere viam
iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti. Aliter per molam
asinariam intelligitur vita activa. Et contingit quod aliquis ad vitam
contemplativam transit, et cum est ibi, scandalizat contemplationem,
quia non sapit sibi; ideo expedit sibi ut suspendatur mola asinaria in
collo eius, et proiiciatur in profundum maris, idest in profundum
causarum temporalium. Augustinus dicit sic: expedit, idest
congruit, et est poena congrua ei ut mola, idest cupiditas saeculi,
quia qui scandalizat cupidus est, suspendatur in collo, idest in
affectu, et demergatur in profundum, scilicet cupiditatum. Vae mundo
a scandalis. Posita poena in speciali, ponitur in generali. Et tria
facit. Primo praenuntiat in generali; secundo subiungit
necessitatem; tertio tollit excusationem, quia illis qui
scandalizant, expedit ut suspendatur mola asinaria in collo eorum et
cetera. Vae mundo a scandalis. Per mundum intelliguntur mundi
amatores, quia quantum aliquis coniungitur mundo, tanto magis
scandalum patitur; unde dominus: in me pacem habebitis, in mundo
pressuram, Io. XVI, 33. Vae mundo et amatoribus mundi.
Necesse est enim ut veniant scandala. Quidam haeretici crediderunt
quod esset necessitas absoluta quod peccata contingerent, et ex
praescientia divina et ex natura stellarum induceretur necessitas. Sed
hoc est falsum, quia Deo imputaretur, qui est auctor naturae.
Chrysostomus dicit quod necesse est quod ita eveniat, ut necessitas
divinae providentiae sit necessitas conditionata. Unde necessarium est
quod si praevidit istum peccaturum, peccabit, sed non sequitur quod
necessario peccet. Origenes dicit quod necessitas praesupponit
malitiam Daemonum et infirmitatem hominum: unde necesse est quod
veniant scandala, quia necesse est quod Diabolus homines decipiat, et
homo ei obediat. Et ita ex suppositione malitiae Diaboli et
infirmitatis hominum accidit haec necessitas. Alii exponunt necesse
est, idest utile, quia per scandala probantur homines; I Cor. c.
XI, 19: nam oportet haereses esse, ut qui probati sunt,
manifesti fiant in nobis. Vel secundum Haymonem loquitur de scandalo
crucis; I Cor. v. I, 23: nos praedicamus Christum
crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam.
Sed obiicitur: si necesse est, ergo immunes sunt a peccato, cum ita
sit necesse evenire. Non dico quod hoc sit necesse necessitate
absoluta; quia vae homini illi per quem scandalum venit. Unde licet
Daemones instigent, tamen imputatur ei ad poenam; Rom. c. VI,
13: neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato.
Specialiter dicitur de Iuda qui tradidit illum. Tu dicis quod vae
homini illi per quem scandalum venit; unde non est pusillis inferendum
scandalum. Et quamvis non debeat inferri, tamen non debent esse
negligentes in vitando scandalum; immo aliquis potest vitare per
aliquod utile ad actionem, vel cognitionem, vel supportationem. Unde
ponit sub similitudinem membrorum corporis si autem manus tua vel pes
tuus scandalizat te, abscinde eum et proiice abs te. Non tamen
intelligatis quod debeant abscindi membra corporis, sed per membra
intelliguntur amici et proximi. Est enim homo homini necessarius ad
operandum, ad supportandum, ad docendum. Quod corrigit in agendis,
est manus: quod supportat, est pes; unde Iob XXIX, 15:
oculus fui caeco, et pes claudo. Unde si manus tua, idest ille qui
dirigit operationem tuam, vel pes, idest ille qui sustentat te,
scandalizat te, idest occasio peccati est tibi, abscinde eum et
proiice abs te. Et reddit causam bonum est tibi etc., quia melius
est quodcumque malum temporale pati, quam mereri poenam aeternam.
Item aliquis est tibi necessarius ad docendum, unde est tibi oculus;
unde et si oculus tuus scandalizat te, erue eum. Et reddit causam:
melius est tibi et cetera. Vel potest referri ad totam Ecclesiam,
quia oculi sunt praelati, manus diaconi, pes homines simplices. Unde
magis est deponendus praelatus, vel diaconus abscindendus, quam
Ecclesia scandalizetur. Vel per oculum accipitur contemplatio, per
manum operatio, per pedem processio; unde si vides quod haec
contemplatio, vel operatio, vel processio sit tibi occasio peccati,
abscinde eam, et proiice abs te. Videte ne contemnatis unum ex
pusillis istis. Supra docuerat vitare scandalum propter poenam, hic
autem docet vitare ex consideratione divinae providentiae: et circa hoc
duo facit. Primo proponit; secundo rationem assignat, ibi dico enim
vobis et cetera. Ita dixit quod qui scandalizaverit unum ex his
pusillis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius etc.,
videte ne contemnatis: parvitas enim cito facit ad contemptum. Ecce
parvulum in gentibus dedi te, contemptibilem inter homines, Ier.
XLIX, 15. Sed quaeritur de quibus pusillis hic loquitur.
Dicendum de pusillis qui pusilli sunt reputatione hominum, sed magni
apud Deum: isti sunt amici Dei; Lc. X, 16: qui vos spernit,
me spernit. Sed contra hoc obiicitur, quia tales non scandalizantur,
nec pereunt, et tamen habetur infra in hoc cap. quod venit filius
hominis salvare quod perierat. Dicendum, sicut solvit Origenes,
quod per parvulos intelliguntur humiles, qui perfecti sunt; et tales
non scandalizantur, et tamen interdum deficiunt. Vel quamvis non
scandalizentur omnes, tamen aliquis scandalizatur. Secundum
Hieronymum intelligitur de parvulis in Christo, sicut de novo
conversis ad Christum. Et tunc continuatur cum parte praecedenti.
Ita dictum est quod pars scandalizans abscindenda est, et tunc
pusilli, et infirmi, et peccatores, quamvis non scandalizandi, non
tamen sunt contemnendi. Dico enim vobis quia Angeli eorum semper
vident faciem patris mei. Hic assignatur ratio ex divina providentia.
Primo quantum ad ministerium Angelorum; secundo quantum ad
ministerium Christi, ibi venit enim filius hominis salvare quod
perierat. Ita dictum est quod non contemnatis, quia illi, de quibus
dominus habet tantam curam, non sunt contemnendi. Dico vobis quod
Angeli eorum. Quare eorum? Quia deputati sunt custodiae eorum:
quia, sicut dicit Hieronymus, unicuique homini deputatus est Angelus
ad sui custodiam; Ps. XC, 11: Angelis suis mandavit de te, ut
custodiant te in omnibus viis tuis; Hebr. I, 14: omnes sunt
administratorii spiritus in ministerium missi propter eos, qui
haereditatem capiunt salutis. Isti habent officium quod divina
deferunt et nuntiant nobis. Item orationes nostras ad Deum deportant
et praesentant; Apoc. VIII, 4: ascendit fumus incensorum de
orationibus sanctorum de manu Angeli coram Deo. Unde si dominus ita
large eis providet, quod vult eis serviri per Angelos, non sunt
contemnendi; in Eccli. XXXV, 18 s. de vidua dicitur, quod
eius lacrimae ascendunt a maxilla usque ad caelum. Vel Angeli eorum,
quia sunt concives eorum, quia una est societas Angelorum et hominum;
unde sunt concives civitatis caelestis. Unde tanta est dignitas, quia
semper vident faciem patris mei qui in caelis est. Et hic quatuor
possunt designari. Continuitas visionis, quia semper vident. Posset
aliquis dicere, quoniam aliquando mittuntur in ministerium, quare non
semper vident faciem Dei: et ideo semper dicit. Item notatur
sublimitas visionis eorum. Nos videmus aliqua de summis, sed in
quadam obscuritate, et per creaturas, ut habetur ad Rom. I, 20:
invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt,
intellecta conspiciuntur. Sed Angeli in quadam altitudine; unde
dicit in caelis. Item notatur manifesta visio; videmus enim nunc per
speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, I Cor.
XIII, 10. Non est dicendum, quod habeat faciem corporalem,
sed dicitur facies, eius aperta visio. Cum enim aliquis videtur in
speculo, non aperta visione videtur; sed quando in faciem, tunc
aperte videtur. Sic Deus in speculo videtur, cum videtur per
creaturas; sed quando in se, et per seipsum, tunc erit visio faciei
ad faciem. Chrysostomus dicit quod notatur quaedam excellens
iucunditas, quia isti sunt viri perfecti: si Angeli sunt
administratores eorum, denotatur esse quaedam maior iucunditas eorum,
quam Angelorum. Unde vident eum assistentem sibi. Unde non solum
visio est dos, sed etiam comprehensio; ad Phil. III, 12:
sequor autem si quo modo comprehendam. Sed quare dicit patris mei,
qui in caelis est? Ad excludendum errorem eorum qui ponebant
Angelos, idest Daemones. Unde dicebant quod Angeli in caelo sunt,
Daemones in medio, et ideo sunt medii, et administratores nostri.
Ideo ad hoc excludendum dicit semper vident faciem patris mei, qui in
caelis est. Item alia ratio est ad promovendum nostrum desiderium,
quia si ipsi vident, et nos videbimus, hoc enim sperare debemus. Sed
ne videatur esse parum quod Angeli ad custodiam hominum deputati sunt,
probat hoc etiam per ministerium Christi. Et primo hoc probat;
secundo adducit similitudinem. Dicit ergo quod pusilli non sunt
contemnendi, quia filius hominis venit salvare quod perierat. I ad
Tim. I, 15: Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores
salvos facere. Supra I, 21: ipse enim salvum faciet populum suum
a peccatis eorum.
|
|