|
Quid vobis videtur? Hic ponitur similitudo. Et primo ponitur
diligens inquisitio; secundo gaudium de inventa ove. Unde dicit quid
vobis videtur? Ita dictum est, quod filius hominis venit salvare quod
perierat, quia pastor quaerit ovem perditam. Si alicui fuerint centum
oves. Per centenarium universitas rationalis creaturae significatur:
nonaginta novem idem est numerus qui novem, sed solum multiplicatus,
quia novem multiplicata per decem faciunt nonaginta; qui numerus,
scilicet novem, deficit a denario in unitate; unde per istas oves
omnes rationales creaturas significat; Io. X, 27: oves meae
vocem meam audiunt; in Ps. XCIV, v. 7: nos autem populus eius
et oves pascuae eius. Per ovem quae erravit, significatur humanum
genus. Et quare significavit per ovem quae erravit? Quia per unum
hominem omnes erraverunt; I Petr. II, 25: eratis sicut oves
errantes. Nonne relinquit nonaginta novem in montibus? Non est
littera in deserto, sed in montibus, sicut habetur in Graeco. Hoc
tripliciter exponitur. Primo quia istae nonaginta novem significant
Angelos qui relicti sunt in montibus, idest in caelestibus; Ezech.
c. XXXIV, 13: pascam eos in montibus Israel. Vel per
nonaginta novem significantur iusti, per ovem perditam peccatores; et
sic reliquit in montibus, idest in altitudine iustitiae; Ps.
XXXV, 7: iustitiae tuae sicut montes Dei. Vel per nonaginta
novem superbi, per ovem humiles: unde nonne relinquit nonaginta novem
in montibus, idest in superbia sua, et vadit quaerere eam, quae
erravit? Ps. CXVIII, v. 176: erravi sicut ovis quae
periit, require servum tuum, domine. Consequenter agitur de gaudio
et si contigerit quod inveniat eam et cetera. Hic etiam triplex ratio
potest assignari. Quod dominus gaudet de bonis, habetur Soph.
III, v. 17: gaudebit super te Deus tuus in laetitia. Si per
nonaginta significentur Angeli, per ovem homo, plana est ratio, quia
dignus erat homo reparatione; ad Hebr. II, 16: nusquam Angelos
apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Si per nonaginta
intelligamus iustos, similiter plana est ratio, quia dux plus diligit
militem, qui cadit in bello, et post viriliter pugnat semper, quam
illum qui numquam cecidit, et semper tepide pugnat. Sic, cum aliquis
peccavit, et post fortiter resurgit, et semper viriliter se habet,
plus eum diligit; II ad Cor. VII, 9: gaudeo quia contristati
estis ad poenitentiam; ideo plus gaudet dominus de eo etc., cum
maioris est zeli. Tamen non est extendendum ad omnes, quia potest
habere iustus tantum zelum quod plus placet Deo, quam in poenitente.
Secundum etiam tertiam expositionem patet ratio, quia plus gaudet de
eo, qui recognoscit peccatum, ut patet de publicano et Pharisaeo.
Concludit ergo sic non est voluntas ante patrem vestrum qui in caelis
est, ut pereat unus de pusillis istis. Minus dicit, et plus
significat, quia voluntas eius est ut salventur; I Tim. II, 4:
qui vult omnes homines salvos fieri. Si enim non vellet, non mitteret
Angelos. Ez. XVIII, 23: numquid voluntatis meae est mors
impii? Dicit dominus. Si ergo peccaverit in te frater tuus et
cetera. Hic agitur de scandalo dimittendo. Et primo ponitur ordo;
secundo numerus, ibi tunc accedens Petrus ad eum et cetera. Circa
primum tria. Primo ponit secretam admonitionem; secundo testimonium,
ibi si autem non te audierit etc., tertio Annuntiationem, ibi quod
si non audierit eos, dic Ecclesiae. Circa primum primo dat suum
documentum; secundo assignat rationem dati, ibi si autem te audierit,
lucratus eris fratrem tuum. Ita dixi quod non sunt contemnendi
pusilli, sed quid faciendum est si aliquis scandalizat? Hic docet.
Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te
et ipsum solum. Notate primo quod dicit peccaverit: unde loquitur de
peccato perpetrato. Unde aliter procedendum est in peccato
perpetrato, aliter in perpetrando, quia perpetratum non potest esse
non perpetratum; unde in perpetrando est operam dare quod non fiat;
Is. c. LVIII, 6: dissolve colligationes impietatis, solve
fasciculos deprimentes et cetera. Unde in perpetrando non oportet quod
servetur talis ordo, in perpetrato oportet. Item dicit in te.
Glossa: si iniuriam vel contumeliam intulerit tibi. Unde vult dicere
quod peccatum factum contra nos, remittamus; sed peccatum quod fit
contra Deum, nos remittere non possumus, ut dicit Glossa. I Reg.
II, 25: qui peccaverit contra Deum, quis orabit pro eo? Item
debes praecipue curare iniurias factas ab eo, qui tecum est in eadem
societate; de aliis etiam habenda est cura, sed non tanta. I Cor.
V, 12: quid nobis de eis qui foris sunt iudicare? Vade et corripe
eum inter te et ipsum solum. Dominus discipulos ad perfectam
sollicitudinem et correctionem ducit. Supra V, 23 dominus
dixerat, quod si aliquis offenderet fratrem, quod relinqueret munus
ante altare etc., hic autem plus procedit, quia non solum ille qui
laesit, sed qui laesus est: unde si peccaverit in te, vade etc.;
Ps. CXIX, 7: cum his, qui oderunt pacem, erant pacificus.
Et numquid primo remittes? Non; sed primo debes corripere: unde non
iubet cuique dimittere, sed poenitenti. Item dicit corripe, non
increpa, vel exaspera: et breviter ostende. Si cognoscit, tunc
debes dimittere; unde, instruite eos in spiritu lenitatis, ad Gal.
VI, 1. Sed numquid peccat qui hanc correctionem dimittit?
Augustinus: si non corripis, peior factus es tacendo, quam ille
peccando. Sed, cum hoc sit verum quod omnes corripere teneantur,
diceret aliquis quod solis praelatis convenit ex officio, aliis vero ex
caritate. Aliquando dominus permittit bonos cum malis puniri.
Quare? Quia non corripuerunt malos. Tamen dicit Augustinus quod
aliquando debemus desistere, si times ne propter correctionem istam non
emendentur, sed deteriores reddantur. Item si times ne inducat
persecutionem Ecclesiae, non peccas. Si vero desistis, ne laedaris
in temporalibus, ne molestia tibi accidat, vel huiusmodi, peccas;
Prov. IX, 8: argue sapientem, et diliget te. Corripe eum inter
te et ipsum solum. Et quare? Quia ista correctio fit ex caritate;
caritas autem est amor Dei et proximi. Si amas, debes salutem eius
diligere. Sed in hoc duo sunt attendenda, scilicet conscientia et
bona fama. Si vis ergo eum salvare, debes famam suam salvare; hoc
autem facies corrigendo inter te et ipsum. Si ante omnes corripis,
famam eius tollis: tamen conscientia praeponenda est famae. Tamen
frequenter accidit quod quando homo videt publicari peccatum suum, ita
fit effrons quod omni peccato se exponit; Ier. II, 20: sub omni
ligno frondoso tu prosternebaris, meretrix; Eccli. IV, 25: est
confusio peccatum adducens. Sed contra hoc obiicitur quod habetur I
Tim. V, 20: peccantem coram omnibus argue. Et hoc est verum si
publice delinquatur. Est enim aliquis peccans publice, et tunc
publice increpandus est: et aliquis secretus, et tunc secreto est
increpandus; et hoc patet, quia dicit Augustinus, quod si te solo
sciente peccaverit corripe eum inter te et ipsum solum. Quod si te
audierit lucratus es fratrem tuum. Ad quid hoc dicit? Propter tria.
Ut scias quo fine debeas corripere: quia si propter teipsum corripis,
nihil facis, quia ubi privata est emenda, non est correctio
meritoria; sed si propter Deum, tunc valet. Item hoc est ad quod
debes intendere, scilicet menti fratris inserere correptionem et
doctrinam. Item posset aliquis dicere, quod perdere fratrem suum non
esset iustum. Sed si ita esset, non dixisset lucratus es fratrem
tuum. Item lucratus es, quia ipse est commembrum tuum: et sicut
membrum membro compatitur, sic et tu fratri tuo. Item lucratus, quia
tibi ipsi lucraris salutem; Iac. IV, 11: qui iudicat fratrem
suum, detrahit legi, et iudicat legem; unde ibid. V, 20: qui
converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, liberat animam eius a
morte, et operit multitudinem peccatorum. Si autem te non audierit,
adhibe tecum unum vel duos. Hic inducit testimonium adhibe unum vel
duos et cetera. Deut. c. XIX, 15: in ore duorum vel trium
testium stet omne verbum. Sed hic est quaestio: quare statim non
inducit testes? Dicendum quod sic debet mundari conscientia, quod non
laedatur fama: unde si primo et per se potest, bene quidem; si non,
tunc advocet testes. Et Hieronymus dicit quod unum primo, et post
duos. Et quare? Ut sint testes correctionis factae, quia si
ulterius procedit, non est tibi imputandum. Hieronymus dicit quod
etiam ad aliud, ut scilicet convincat de peccato: quia aliqui sunt ita
pertinaces, quod non recognoscunt, ideo debes testes adducere, ut
convincas eum de facto. Vel forte iterabit iniuriam. Vel, secundum
Augustinum, ad convincendum eum. Sed contra hoc videtur esse quod
Augustinus dicit quod antequam duobus ostendat, debet ostendere
praeposito, et hoc est ostendere Ecclesiae. Ergo videtur pervertere
ordinem. Dico quod potest ostendi praelato, vel ordine iudiciario,
vel ut personae privatae. Intendit ergo Augustinus quod debet ostendi
praeposito primo ut personae privatae, ut tamquam persona privata det
operam correctioni. Unde dicit si eos non audierit, dic Ecclesiae.
Hic ponitur denuntiatio. Et primo denuntiat; secundo ponitur
sententia; tertio efficacia. Secunda ibi si autem Ecclesiam non
audierit etc.; tertia ibi amen dico vobis et cetera. Dicit si autem
non audierit eos, dic Ecclesiae, idest toti multitudini, ut
confundatur, ut qui noluit sine confusione corripi, cum confusione
corripiatur. Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio
adducens gloriam et gratiam, Eccli. IV, 25. Vel Ecclesiae,
idest iudicibus, ut corrigatur; Deut. XXI, 18: si aliquis
habeat filium contumacem et protervum, qui non audierit patris ac
matris imperium, et coercitus audire contempserit, apprehendent eum,
et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam iudicii et
cetera. Deinde additur poena si Ecclesiam non audierit, sit tibi
sicut ethnicus et publicanus. Ethnici sunt gentiles et infideles;
publicani, qui tributa recipiunt, qui sunt publici peccatores. Unde
quasi separati excommunicentur per sententiam Ecclesiae, quia
Ecclesiam non audierunt. Unde pro sola contumacia potest homo
excommunicari. Amen dico vobis et cetera. Hic ponitur efficacia
huius sententiae. Quia posset aliquis dicere: quid curo ego si
Ecclesiae dicatur, et sim excommunicatus? Ideo ostendit efficaciam
istam amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt
ligata et in caelo: et quaecumque solveritis super terram, erunt
soluta et in caelo. Supra dicta sunt Petro haec; hic autem dicitur
toti Ecclesiae. Et dicitur alligare, vel quia non solvit, vel quia
excommunicat. Origenes dicit quod hic dicit in caelo cum autem Petro
locutus est, dixit in caelis, ad designandum quod Petrus habet
universalem potestatem. Hic autem dicit in caelo, quia universalis
non est eis potestas, sed in aliquo loco, quia Petro universalem
potestatem dedit. Iterum dico vobis et cetera. Hic ponit efficaciam
orationis. Et primo hoc facit; secundo rationem dat, ibi ubi enim
sunt duo et cetera. Dicit iterum dico vobis et cetera. Sed contra
potes obiicere, quia multa petimus, quae non obtinemus. Hoc
contingit primo propter indignitatem petentium; unde dicit duo ex
vobis, scilicet, qui secundum Evangelium vivitis. Iac. IV, 3:
petitis, et non accipitis, eo quod male petatis. Item quia non
consentiunt, quia non habent vinculum pacis: impossibile est enim
preces multorum non exaudiri, si ex multis orationibus fiat quasi una;
II Cor. I, 11: ut ex multarum personis facierum eius, quae in
nobis est, donationis per multos gratiae agantur pro nobis. Item quia
quaedam petunt quae non expediunt eis ad salutem: petitio enim debet
esse de re utili infra XX, 22: nescitis quid petatis. Fiet illis
a patre meo, qui est in caelis, idest in altis: vel in caelis, idest
in nobis. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi
sum in medio eorum; congregatione sanctorum, non terrenorum. Ps.
CX, 1: in consilio iustorum et congregatione, magna opera domini.
Ubi ergo duo vel tres. Caritas non est in uno, sed in pluribus;
unde I Io. IV, 16: qui manet in caritate, in Deo manet, et
Deus in eo. Ideo ego sum in medio eorum. Tunc accedens Petrus
dixit ad eum: domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam
ei? Supra docuit quo ordine sit dimittendum, quia post correctionem
et emendam, hic agit de numero quoties sit dimittendum. Primo ergo
ponitur Petri interrogatio; secundo Christi responsio; tertio
adhibetur similitudo. Secunda ibi dicit illi Iesus etc.; tertia ibi
assimilatum est regnum caelorum. Dicit ergo tunc accedens. Tunc,
scilicet audito hoc verbo si peccaverit in te frater tuus etc., tunc
motus fuit Petrus an semel, an pluries dimitteret, et dixit quoties
peccaverit in me frater meus etc., nonne dimittam usque septies quasi
dicat: usque septies, infirmitatis est, sed plus malitiae. Ideo
petiit si dimitteret usque septies. Item sciebat illud, quod dictum
est IV Reg. V, 10, quod Eliseus praecepit Naaman, quod
septies lavaret se in Iordane; ideo cogitavit quod septies dimittere
deberet. Dicit ei Iesus: non dico tibi septies, sed septuagies
septies. Uno modo potest teneri hoc, quod dicit septies,
aggregative, ut sit sensus: non septies, sed septuaginta vicibus.
Vel potest teneri multiplicative, ita quod septem vicibus
septuaginta: et sic exponit Hieronymus. Secundum primam
expositionem, quae est Augustini, datur intelligi quod totum debemus
condonare, sicut Christus omnia condonavit. Ad Col. III,
13: donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet
querelam, sicut et dominus donavit nobis, ita et vos. Vel potest
dici, quod ponitur numerus finitus pro infinito, sicut in Psalmis:
verbum quod mandavit in mille generationes. Secundum Hieronymum,
eadem est causa; tamen additur ratio numeri. Per sex enim perfectio
significatur, per centenarium, qui multiplicatur per denarium,
Decalogus significatur. Primus numerus, qui a denario recedit, est
undecimus. Et quia per sex universitas significatur, ideo universitas
peccatorum significatur; quasi dicat: omnia quaecumque frater tuus
peccaverit contra te, dimitte ei. Unde secundum Hieronymum videtur,
quod velit dicere, quod plus remittere potest, quam ipse possit
offendere.
|
|