|
Ideo assimilatum est, et cetera. Hic ponitur similitudo, et tria
facit. Primo innuitur divina misericordia; secundo tangitur
ingratitudo, ibi egressus autem servus ille etc., tertio
ingratitudinis poena, ibi videntes autem conservi eius et cetera.
Circa primum primo ponitur examinatio debitorum; secundo magnitudo
debiti, ibi et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui
debebat ei decem millia talenta; tertio iustitia exigendi, ibi cum
autem non haberet unde redderet etc., quarto debiti remissio, ibi
misertus autem dominus servi illius et cetera. Dicit ergo: quia
semper debetis esse parati ad remittendum, ideo debetis hanc
similitudinem intelligere: regnum caelorum est lex regni: ipsum verbum
Dei est iustitia et veritas; I ad Cor. I, 30: qui factus est
nobis sapientia, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio. Istud
ergo assimilatum est homini regi, quando verbum caro factum est. Vel
per regnum praesens Ecclesia designatur, ut supra XIII, 41:
colligent de regno eius omnia scandala. Et bene dicitur regnum, si
consideremus omnia quae sunt in regno. In regno est rex, servi, et
huiusmodi. Homini regi. Iste rex est Deus, sive intelligatur de
patre, sive de filio, sive de spiritu sancto. Qui voluit ponere
rationem cum servis suis. Per servos domini intelliguntur praelati
Ecclesiae, quibus commissa est cura animarum. Lc. XII, 42:
fidelis servus et prudens, quem constituit dominus super familiam
suam. Quid est ergo rationem ponere de commissis, nisi quod obligant
se ut rationem reddant? Ad Hebr. XIII, 17: ipsi pervigilant
quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Quia etiam unicuique
anima sua commissa est, ideo quilibet potest dici servus; unde Iob
I, 8: numquid considerasti servum meum Iob? et cetera. Unde
positus est quilibet ut reddat rationem de omnibus: nam etiam de
quolibet verbo otioso oportet reddere rationem, supra XII, 36.
Et cum coepisset ponere rationem. Finis huius rationis erit in die
iudicii; principium, quando primo inducit aliquam tribulationem. I
Petr. IV, 19: itaque et hi qui patiuntur secundum voluntatem
Dei, fideli creatori commendent animas suas. Ez. IX, v. 6: a
sanctuario meo incipite. Item tangitur diligens examinatio meritorum.
Thren. III, v. 40: scrutemur vias nostras, per quod
intelligitur examinatio conscientiarum. Et in ista examinatione
oblatus est ei servus, qui debebat decem millia talenta. Si ad
praelatos referimus haec talenta, peccata subditorum intelligimus:
quia quoties peccat subditus per negligentiam suam, efficitur debitor
talentorum. Unde dicitur III Reg. XX, v. 39: erit anima
tua pro anima sua. Vel potest dici, quod mille est numerus
perfectus, quia est cubicus. Item per decem intelligitur numerus
Decalogi. Item per talentum gravitas peccati. Zach. V, 7: et
ecce talentum plumbi portabatur et cetera. Unde significatur homo
habens multitudinem maximorum criminum; unde quando Deus vult ponere
rationem, et examinare conscientiam suam, invenit massam criminum. I
Paralip. ult.: peccavi super arenam maris. Cum autem fit haec
examinatio debiti, petuntur tria. Primo significatur causa
examinationis, vel causa poenae; secundo describitur poena; tertio
fructus poenae. Aliquis punitur quando ex seipso non habet unde
satisfaciat, unde dicit cum autem non haberet unde redderet, cum totum
quod habet, non sufficit. Unde Michaeae VI, 6: quid dignum
offeram domino? et cetera. Ideo cum non haberet unde redderet,
iussit eum dominus eius venumdari etc., quia cum dominus facit
rationem cum homine, et non habet homo unde solvat, et considerat
iustitiam Dei, quae est poena, iubet quod venumdetur. Quando
venumdatur, pretium peccati est poena: pretium est quod aliquis
accipit pro eo: et sic venumdatur, quando poena infligitur. Is. l,
1: in iniquitatibus vestris venumdati estis. Et uxorem, et filios.
De uxore generat filios. Filii autem sunt opera, uxor
concupiscentia, vel radix peccati. Et omnia quae habebat, quae sunt
Dei dona. Osee II, 8: dedi ei frumentum, et vinum, et oleum,
et argentum multiplicavi ei, et aurum et cetera. Punitur ergo pro
uxore, et filiis, et donis sibi datis. Sap. XIV, 9: similiter
autem odio sunt Deo impius et impietas eius. Ps. CVIII, v.
9: fiant filii eius orphani, et uxor eius vidua. Procidens autem
servus ille rogabat eum, dicens. Hic ponitur misericordia domini.
Et primo ponitur provocativum misericordiae: quod enim multum provocat
misericordiam, est oratio. Unde quando homo sentit se in periculo,
debet recurrere ad orationem. Eccli. XXI, 1: fili, peccasti
non adiicias ultra, sed et de pristinis deprecare, ut tibi
dimittantur. Commendatur autem huius humilitas; item commendatur
discretio; item commendatur iustitia. Humilitas, quia procidens.
Ps. ci, 18: respexit dominus in orationem humilium. Unde rogabat
eum. Origenes scribit, orabat eum. Item tangitur discretio eius,
quia non petiit totum sibi dimitti debitum, sed tantum petiit tempus;
unde dicit: patientiam habe in me idest, da mihi tempus, ut possim
satisfacere. Sic petebat Iob X, 20: dimitte me paululum, ut
plangam dolorem meum. Item tangitur iustitia: et omnia reddam tibi.
Ps. l, 21: tunc imponent super altare tuum vitulos. Item ponitur
miseratio domini relaxantis misertus autem dominus servi illius,
dimisit eum, et debitum dimisit ei. Unde dolor poenitentis non causat
remissionem, sed misericordia domini; unde ad Rom. IX, v. 26:
non est currentis, sed miserentis Dei. Misertus autem dominus et
cetera. Notate, quod dominus plura dat, quam homo audeat petere: ut
in illa oratione dicitur: qui merita supplicum excedis et vota. Unde
dimisit eum, idest absolvit, et debitum, peccati, dimisit. Potest
enim esse tanta contritio quod totum dimittat. Sequitur ingratitudo
egressus, autem servus ille etc., et ponuntur quinque quae aggravant
ingratitudinem eius. Primo enim aggravatur ex tempore, quia si post
novem vel decem annos accidisset, non esset mirum; sed quia eodem die
deliquit, ingratus efficitur; sicut de peccatore, qui quando sunt
dimissa eius peccata, in eodem die ad peccata regreditur. Unde
dicitur egressus, Iac. I, 24: consideravit enim se, et abiit,
et statim oblitus est qualis fuerit. Item ex simulatione, quoniam in
consideratione domini humilis fuit, sed egressus statim ostendit qualis
esset. III regum XXII, 22: egrediar, et ero spiritus mendax
in ore omnium prophetarum eius. Item ostenditur ex cognatione,
quoniam invenit unum de conservis suis. Eccli. XXVIII, 3:
homo homini servat iram, et a Deo petit medelam. Item ex parvitate
debiti, quia debebat centum denarios; unde in numero erat
differentia, quia ipse decem millia: in pondere, quia ille denarios,
et ipse talenta. Unde peccata quae in Deum committuntur, sunt et
plura et gravia magis quam peccata quae in hominem, quae levia sunt,
quia ex infirmitate; unde differens ibi est gravitas, sicut inter
talenta et denarios. Gravius enim esset regem percutere, quam unum
famulum. Item designatur crudelitas in exigendo, quia tenebat eum,
quia trahebat in causam, et vexabat eum et suffocabat eum, et
respirare non dimittebat. Item ex crudelitate, quia noluit
remittere. Unde primo ponitur supplicatio debitoris; secundo
crudelitas ipsius, ibi ille autem noluit et cetera. Notandum quod
omnia, quae ille servus fecit domino, iste fecit ei; unde procidens
rogabat. Supra dicitur orabat, hic rogabat, quia supra reddebat
honorem, qui debetur Deo; hic autem tangit honorem, qui debetur
homini: ideo dicit rogabat. Sed nihil valuit ei; unde dicitur ille
autem noluit. Prov. XII, 10: viscera impiorum crudelia. Et
misit eum in carcerem, idest in tribulationem, donec redderet
debitum, idest ad hoc, ut redderet debitum. Prov. VI, 34: ira
et furor viri non parcent in die vindictae. Videntes autem conservi
eius. Hic tanguntur quatuor. Primo ponitur reprobatio istius
peccati; secundo obiurgatio peccati ex parte Dei, ibi tunc vocavit
illum dominus suus; tertio poena, et iratus dominus eius tradidit eum
tortoribus; quarto applicatur similitudo, ibi sic et pater meus
caelestis faciet vobis et cetera. Dicit ergo videntes autem conservi
eius et cetera. Videmus enim, quod si patiatur unum membrum,
compatiuntur alia; unde videntes hominem affligi, compatiuntur ei
naturaliter. Ps. CXVIII, 158: vidi praevaricantes, et
tabescebam. Unde contristati sunt. Gaudere cum gaudentibus flere cum
flentibus, ad Rom. XII, 15. Et venerunt, et nuntiaverunt
domino suo, idest divinam iustitiam imploraverunt. Desiderium
pauperum exaudivit dominus, praeparationes cordis eorum audivit auris
tua, Ps. X, 17. Consequenter ponitur obiurgatio tunc vocavit
eum dominus suus et cetera. Vocat dominus per mortem. Iob XIX,
16: vocabis me, et ego respondebo tibi. Et ait illi. Primo
exprobrat malitiam; secundo beneficium collatum; tertio commemorat
quod debuit facere. Dicit ergo serve nequam. Superius cum deberet
ei, non dixit ei opprobrium; sed nunc cum facere debuit quod non
fecit, dixit, serve nequam; quia quod homo peccet, hoc humanum est;
sed si perseveret, hoc diabolicum est. Omne debitum dimisi tibi.
Hic exprobrat beneficium illatum, quod supra non fecerat, numquid non
oportuit et te misereri conservi tui? Quasi dicat: tu recepisti
magna, et non vis impendere parva? Et iratus dominus et cetera. Et
primo agit de poena, per quam fit separatio a Deo. Quando supra
dominus iussit venumdari, non dixit quod esset iratus, quia monitiones
non sunt ex divina iustitia, sed ex misericordia; sed obiurgatio est
ex ira Dei. Prov. XIX, v. 12: sicut fremitus leonis, ita et
ira regis. Secundo quia subiicitur Daemonibus; unde tradidit eum
tortoribus. Eccli. XXXIII, 14: reddet illis secundum
iudicium suum. Item tangitur poenae perpetuitas, quoadusque redderet
universum debitum; et hoc erit in infinitum. Si enim poena cessare
non debet, donec fiat satisfacio debiti, et nullus sine gratia potest
satisfacere, qui decedit sine caritate, non poterit satisfacere. Sic
et pater meus caelestis faciet vobis. Hic adaptat similitudinem.
Pater est Deus, sicut supra VI, 9: pater noster, qui es in
caelis. Faciet vobis, idest non remittet peccata vestra, nisi
remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. Hic videtur
innuere, quod peccata dimissa redeant, sicut vult Origenes, quod
dimissa redeunt in aliquibus, sicut in apostasia. Item si dolet
poenituisse. Sed hoc non videtur, eo quod remissio efficaciam habet a
sacramentis: ideo peccata et manifesta et occulta remittuntur;
dicuntur autem redire per ingratitudinem.
|
|