|
Supra ostensum est quomodo veniendum est ad vitam aeternam per communem
viam; hic docet quomodo veniendum est per viam perfectionis, quae
tangitur quantum ad duo: quantum ad continentiam, et quantum ad
paupertatem voluntariam. Circa duo primum facit. Primo agit de
adventu; secundo de continentia, ibi dicunt ei discipuli eius et
cetera. Circa primum tria facit. Primo ponitur tentatio
Pharisaeorum; secundo solutio Christi; tertio obiectio contra
solutionem. Secunda qui respondens ait eis; tertia quid ergo Moyses
mandavit dari libellum repudii? Circa primum tria: primo describitur
locus; secundo occasio ad tentandum; tertio tentatio. Dicit ergo et
factum est, quia dictum eius est factum. Ipse enim dixit, et facta
sunt: ipse mandavit, et creata sunt, Ps. XXXII, 9. Cum
consummasset sermones istos, scilicet de vitando scandalum, migravit a
Galilaea in fines Iudaeae trans Iordanem. Iudaea aliquando sumitur
pro tota terra, quam habitant Iudaei: aliquando pro terra, quae in
dotem tribus Iudae cessit, et sic dividitur contra alias, et sic hic
accipitur. Oportebat enim transire per Iudaeam, qui volebat ire in
Ierusalem, quae erat in tribu Beniamin in finibus Iudaeae. Sed
quare migravit a Galilaea? Propter tria. Ut daret praedicatoribus
exemplum, quod non est solum in uno loco praedicandum, sed in multis;
unde Lc. IV, 43: quia aliis civitatibus oportet me evangelizare
regnum Dei. Item quia iam imminebat tempus passionis, ideo accedere
volebat ad locum ubi pati debebat. Ad Eph. V, 2: tradidit
semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis et
cetera. Vel voluit redire ad Iudaeos, ut significaret quod in fine
convertetur ad convertendum Iudaeos. Et secutae sunt eum turbae.
Signum est devotionis turbarum, quia secutae sunt eum, sicut filii
patrem peregrinantem. Io. X, 27: oves meae vocem meam audiunt et
curavit eos. Osee I, 2: percutiet et sanabit nos. Aliquando
dominus curabat, aliquando signa faciebat. Signa ut confortaret, in
Act. c. I, 1: coepit Iesus facere et docere. Posset aliquis
credere, quia transivit ad Iudaeos, quod dereliquerit gentes; ideo
ad designandum, quod non dereliquit, dicit secutae sunt eum turbae,
idest ad salutem, quia cum essent oleaster, inserti sunt et facti sunt
olivae, ad Rom. XI, 17. Vel quod sunt secutae trans
Iordanem, significatur quod per Baptismum peccata remittuntur. Et
accesserunt ad eum Pharisaei tentantes. Et in hoc reprehenduntur:
quia cum turbae sequerentur, Pharisaei insidiabantur. Ier. V,
5: ibo ad optimates, et loquar eis. Unde accesserunt dicentes si
licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? Apparet in
istis primo malitiosa astutia, quia venerunt ad Christum, ut Christo
calumniam inferrent; quia aut diceret quod esset dimittenda, aut non.
Si diceret quod sic, videretur sibi contrarius, quia ipse erat
praedicator castitatis. Si diceret quod non, accusabimus eum, quia
hoc est contra Moysen legislatorem. Sicut dicit Chrysostomus,
arguuntur, de incontinentia, quia si aliquis libenter audiat loqui de
separatione uxori incontinens est. Unde quia isti de divortio
loquebantur, ostendebant se incontinentes. Dominus dederat causam
propter quam dimitteretur, scilicet propter turpitudinem; sed isti non
solum ex hac causa petebant, sed utrum ex quacumque causa. Unde
volebant habere potestatem liberam dimittendi uxorem. Ideo sequitur
responsio qui respondens ait eis. Dominus dat optimum modum
respondendi: quia quando quaerit aliquis ut addiscat, statim dicenda
est veritas; sed ei qui quaerit ut calumnietur, non statim dicenda est
veritas, sed primo dicenda sunt aliqua quae negari non possunt. Ideo
primo dominus interrogat de lege; unde primo assumit verba
Scripturae; secundo dicit, quomodo ad propositum facit; tertio
principale propositum concludit. Et circa primum tria facit. Primo
ostendit societatem maris et foeminae, quam Deus instituit; secundo
affectum quem indidit; tertio modum quo coniunxit. Intendit probare
quod coniunctio maris et foeminae est a Deo instituta. Non legistis
quod qui fecit hominem, ab initio masculum et foeminam fecit eos? Hoc
enim legitur Gen. I, 27: et creavit Deus hominem ad imaginem et
similitudinem suam. Non est hoc intelligendum, ut aliqui
intellexerunt quod primo fecerit hominem masculum, et post foeminam,
et post separavit eos; sed primo fecit unum hominem, et in illo fecit
unde fieret mulier. Sed quare voluit dominus sic fieri, scilicet ex
viro et muliere multitudinem hominum? Respondeo, ut significatur quod
forma matrimonii ex Deo esset. Item ut magis se diligerent. Sed
tunc quaerit Chrysostomus, quare non semper sic facit, ut simul
nascatur vir et mulier. Respondet, quia si ita esset, videretur
necessitas utendi matrimonio. Et quia dominus vult esse licitum uti
matrimonio, vel non uti, et non esse necessarium, primo creavit
masculum et foeminam, ad significandum quod licitum erat matrimonium;
post, vero ut sine muliere nasceretur masculus, et e converso, ut
liberam habeant facultatem et utendi matrimonio, et non utendi.
Secundum hoc excluditur duplex error. Quidam enim dicebant
matrimonium non esse a Deo: et hoc excludit, quia si masculum et
foeminam fecit eos, et constat quod nihil frustra fecit: ergo nec
aliquid horum, et non nisi ad societatem matrimonii. Alii dixerunt
quod si non peccasset homo, Deus foeminam non fecisset, immo alio
modo multiplicarentur homines; sed hoc nihil est, quia ante peccatum
creati sunt. Et singulariter dicit masculum et foeminam, ut unus unam
habeat. Propter quod relinquit homo patrem et matrem. Hic ponitur
quem affectum indidit. Et dixit. Quis dixit? Ille qui fecit. Sed
hoc non videtur, quia videtur quod Adam dixerit. Augustinus dicit
quod immisit dominus soporem in Adam, et tulit unam de costis eius.
Sopor iste fuit extasis; unde ibi revelavit multa bona; unde dominus
ei revelavit etiam quod hic dicitur; unde supra X, 20 dictum est:
non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui
loquitur in vobis. Quia ergo Adam dixit, Deo imperante, ideo
dicitur quod Deus dixerit; unde Esdrae II, 4: homo reliquit
patrem, qui nutrivit eum. Et adhaeret uxori. Quae est ratio?
Frater et soror nascuntur ex uno, et dividunt se; sed vir et uxor ex
diversis, et tamen non dividunt se. Dicit Chrysostomus, quod hoc
est ex ordinatione divina. Item, naturaliter omnis causa habet
reductionem ad effectum, ut succus a radice ad ramos, unde patres
magis diligunt filios, quam e converso; ideo vir et uxor, etsi sint
ex diversis, uniuntur tamen in effectum unum. Et erunt duo in carne
una. Hieronymus: scilicet in carne prolis. Et hic est fructus
matrimonii. Chrysostomus exponit: in una carne, idest in uno carnali
affectu, sicut et in spirituali affectu fit unitas, ut in Act.
IV, v. 32: erat autem credentium cor unum et anima una. Vel
erunt duo in carne una, idest in uno carnali opere. Philosophus dicit
quod homo et mulier in opere illo sic semper se habent, quod sicut
virtus activa et passiva semper in effectum coniunguntur, sic in actu
illo actio et passio coniunguntur. Itaque iam non sunt duo, sed una
caro. Deinde principale intentum concludit quod ergo Deus coniunxit,
homo non separet, quia ex Dei voluntate actum est. Si est ex Deo,
non potest homo separare; quia si Deus coniunxit, Deus separet.
Potest enim separatio fieri a Deo, vel ab homine: et hoc vel propter
voluptatem, vel ut aliquam aliam habeat, et non valet: vel propter
consensum mutuum, ut Deo liberius serviat, et sic est a Deo.
Dicunt illi: quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et
dimittere? Hic ponitur obiectio eorum contra generalem legem:
aperiunt enim quod erat in mente. Quid ergo Moyses mandavit dari
libellum repudii et dimittere? Non mandavit Moyses dimittere, sed
indirecte prohibere voluit, quia Moyses voluit quod non dimitteretur,
nisi daretur libellus repudii. Et hoc magis pertinebat ad
prohibitionem, quia libellus non fiebat nisi per manum communem; unde
remittebat ad sapientes, ut viderent si haberent causam, quare
deberent dimittere eas. Et ait illis. Hic obiectioni respondet. Et
primo ponit responsionem; secundo confirmationem quia dominus probat
non esse dimittendam ex auctoritate Dei quae maior est; ideo contra
Dei auctoritatem non est auctoritas Moysi. Sed contra. Nonne
dominus dedit legem per Moysen? Videte, sicut dicit apostolus I ad
Cor. VII, 25: de virginibus praeceptum domini non habeo,
consilium autem do. Unde aliquando dicebat quod a domino acceperat,
aliquando ex industria sibi inspirata: sic et Moyses. Istud autem
permisit, non quod audisset a domino, sed ab inspiratione divina, non
tamen auctoritate firmata. Ad duritiam cordis vestri permisit vobis
dimittere uxores vestras. Ipsi dixerant quod Moyses mandavit; sed
non mandavit, sed permisit. De duritia eorum habetur Act. VII,
51: dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper
spiritui sancto restitistis. Hic solet esse quaestio, utrum illi
peccent mortaliter, qui uxores dimittunt. Quidam dixerunt quod
dimittentes peccabant mortaliter. Permissio enim quatuor modis
accipitur. Dicitur permitti aliquid, quando contrarium non
praecipitur, ut minus bonum permittitur, quia maius bonum non
praecipitur, ut apostolus dicit I Cor. VII, 6: secundum
indulgentiam dico vobis. Item quandoque per privationem
prohibitionis; et sic peccata venialia sunt permissa. Quandoque autem
per privationem impedimenti: et sic omnia mala, quae fiunt in
praesenti, dicuntur aliquando etiam permissa, quia poena non
adhibetur. Ideo Iudaeis quaedam permissa fuerunt, quae erant
mortalia peccata, quia poena non fuit eis inflicta. Sed istud habet
locum in mundanis rebus: sic enim videmus, quod secundum leges humanas
non punitur fornicatio simplex; unde si lex vetus solum inspiciat ad
vitam praesentem, sic solutio est bona. Sed quia quamvis secundum
corticem ad vitam pertineat praesentem, tamen secundum medullam
pertinet etiam ad vitam aeternam Ex. XV, 25: dedi eis praecepta
mea; et dominus dicit iuveni, infra eodem: si vis ad vitam ingredi,
serva mandata ideo dicunt alii quod male provisum esset populo illi, si
quod esset peccatum ignoraret, cum tamen scriptum sit, Is.
LVIII, 1: nuntia populo peccata eorum. Ideo dicit
Chrysostomus, quod a peccato abstulit peccati culpam. Et licet
inordinatum quid esset, noluit tamen quod eis imputaretur ad culpam,
ut dominus Osee praecepit, ut faceret filios fornicationis: unde
permissio non fuit ex praecepto, sed ad vitandum maius malum. Ab
initio autem non fuit sic. Unde actuale fuit, non ab initio
institutum: unde post multos annos nullus dimisit uxorem. Dico autem
vobis et cetera. Hic inducit legem. Primo pro viro; secundo pro
muliere. Dicit ergo quicumque dimiserit uxorem suam et cetera. Sed
excipitur fornicatio. Sed videte quod duplex est fornicatio, scilicet
corporalis et spiritualis. Unde propter utrumque potest dimittere, ut
habetur I ad Cor. VII, 11: si unus infidelis, alter fidelis,
potest dimittere fidelis infidelem. Notandum, quod per nullum
impedimentum sequens potest dissolvi vinculum matrimonii, quia
significat unionem Christi et Ecclesiae: unde cum unio Christi et
Ecclesiae dissolvi non possit, nec unio matrimonii. Sed propter
fornicationem potest a consortio separari, et non debet eam secum
retinere, ne videatur esse conscius turpitudinis; sed pro aliis
turpitudinibus non potest, ut pro ebrietate. Item si vult hominem
inducere ad infidelitatem, potest dimittere eam. Sed quare fit mentio
magis de fornicatione corporali, quam de spirituali? Quia est contra
fidem matrimonii: et fidem frangenti fides non est servanda. Alia
ratio est quam ponit Origenes, quia supra V, 32 dixit dominus qui
dimiserit uxorem, excepta causa fornicationis, facit eam moechari, et
ideo dat ei occasionem moechandi; sed postquam ipsa peccavit, non dat
ei occasionem moechandi, ideo post potest dimittere, non ante. Et
qui aliam duxerit, moechatur. Sed quare non, nisi aliam ducat?
Quia eadem res per ea quae solvitur, ligatur. Unde quando homo habet
uxorem separatam, et non aliam, adhuc spes remanet quod uniri
possint, vel per consimile peccatum, vel per animorum consensum; sed
quando aliam duxit, tunc cor totaliter separavit, et assensum ab ea.
Alia ratio, quia si praeter fornicationem posset dimittere uxorem
suam, aliquando accideret quod homo imponeret uxori suae crimen, ut ab
ea separaretur, et alii coniungeretur; ideo dominus voluit quod non
haberet aliam. Unde expresse prohibet, quod non habeat homo diversas
uxores, quia, una dimissa, et alia accepta, moechatur. Et qui
dimissam duxerit, moechatur. Hic ponit legem quantum ad mulierem:
unde non vult quod uxor dimissa habeat virum. Sed quare prohibet viro
ne contrahat cum ea, et non mulieri? Respondeo, quod mulieres magis
ad malum praecipites sunt. Ier. III, 3: frons mulieris
meretricis facta est tibi. Ideo per istam prohibitionem
praecipitaretur ad mala maiora. Ideo praecipit viro, quod non
contrahat, non autem prohibet mulieri. Sed quid? Nonne licebat ei,
quae repudiata erat, accipere alium? Dicunt quidam quod non, quia
adhuc manebat vinculum: et inducunt illud quod habetur Deut.
XXIV, quod non poterit reverti ad priorem, quia polluta est; sed
nisi peccasset, redire posset. Alii dicunt quod poterat alteri
nubere, sed non isti, quia si posset ad eum redire, facilius
repudiaret eam. Quid ergo dicis, quod polluta est? Dico quod est
polluta isti, quia ad eum redire non potest. Vel potest intelligi de
immunditia legis, quia sacerdos non poterat eam habere. Dixerunt ei
discipuli: si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.
Postquam dominus egit de insolutione matrimonii, hic tractat de
perfectione continentium: et circa hoc duo facit. Primo ponit
sententiam discipulorum; secundo sententiam Christi, ibi qui dixit
illis et cetera. Dicit ergo dixerunt discipuli: si ita est causa
hominis cum uxore, non expedit nubere. Moti sunt ad hoc dicendum,
quia audierant quod non poterat uxor dimitti nisi ob unam causam, cum
tamen multae aliae causae reddant matrimonium onerosum, ut aliqua
immunditia, ut lepra et huiusmodi; ita quod impleatur illud quod in
Eccli. XXV, v. 23 dicitur: commorari leoni et urso melius est
quam cum muliere nequam. Item multam affert sollicitudinem; I Cor.
VII, 34: si virgo nubat, cogitat quae sunt mundi. Ideo ex hoc
arguunt quod expedit cuilibet homini non nubere; ideo dominus
temperat, quia contingit esse aliquid melius dupliciter: vel
simpliciter, vel secundum quid; sic continere aliquibus competit,
aliquibus non: quia, ut dicit apostolus I ad Cor. VII, 9,
melius est nubere, quam uri. Qui dixit illis approbat sententiam
discipulorum. Et primo dictis; secundo factis, ibi tunc oblati sunt
ei parvuli. Et primo approbat continentiam; secundo assignat
differentias continentium ibi sunt enim eunuchi etc.; tertio
difficultatem, ibi qui potest capere capiat. Dicit ergo qui dixit
illis: non omnes capiunt istud verbum. Ita dicitis quod non expedit
nubere: verum est aliquibus, sed non est verum quoad omnes, quia non
omnes, habent tantam virtutem, quod abstineant; sed quibus datum
est, quia aliquibus datum est non ex proprio facto, sed dono gratiae.
Sap. c. VIII, 21: scivi quod aliter non possum esse
continens, nisi Deus det. Quod enim homo in carne vivat praeter
carnem, non hominis est, sed Dei; I ad Cor. VII, 7: volo
omnes homines esse sicut meipsum, sed unusquisque proprium donum habet
ex Deo, alius quidem sic, alius vero sic. Et quia possent credere
quod omnes continere possent, ideo dicit sunt enim eunuchi et cetera.
Unde distinguit, quod est continentia in aliquibus ex natura,
aliquando ex violentia, aliquando ex voluntate. Ideo tria genera
eunuchorum tangit: quia quidam per naturam qui a matris utero sic nati
sunt. Sicut aliqui monstruose nascuntur propter defectum manus, sic
et aliqui sine genitalibus: et hoc ex Dei providentia, quia si omnia
secundum communem cursum naturae acciderent, attribueretur totum
naturae, et non divinae providentiae; unde Sap. VIII, 8:
signa et monstra scit antequam fiant. Item quidam per violentiam, ut
illi qui castrantur a tyrannis vel barbaris, vel qui castrantur propter
custodiam mulierum. Qui sunt facti ab hominibus, quos scilicet vel
crudelitas hominum castravit, vel conservantia mulierum. Et hoc dicit
Hieronymus quod scit, quia pueri acciperentur, et castrarentur, et
ponerentur in domo Nabuchodonosor. Quidam vero voluntate, ut dicit
et sunt eunuchi, qui castraverunt seipsos propter regnum caelorum.
Quidam male intellexerunt verbum istud, dicentes scindenda esse
genitalia, et leguntur hoc quidam fecisse, de quibus dicitur fuisse
Origenes. Sed istud reprobatum est, et separari debent a clero,
capit. ex parte, et capitul. significavit, extra de corp. Vit.
Unde datur occasio errori Manichaeorum, qui creaturam corporalem
dixerunt esse causam mali. Item datur occasio errori gentilium, quia
quidam in sacrificiis suis eunuchantur. Item hoc factum non est in
utilitatem, quia tales, etsi actum non habent, a concupiscentia tamen
non sunt immunes. Unde Eccli. XX, v. 2. Concupiscentia
spadonis devirginabit iuvenculam. Ideo melius est quod homo sibi
fraenum imponat, quam membrum abscindat, ut malas cogitationes et
desideria refraenet. Is. I, 16: auferte malas cogitationes a
cordibus vestris. Qui castraverunt seipsos, continuae castitati se
dederunt, et hoc propter regnum caelorum. Aliquando enim membrum per
actum intelligitur, ut supra c. XVIII, 9: si oculus tuus
scandalizat te, erue eum, et proiice abs te. Sic hic membra
genitalia pro actu accipiuntur. Unde ille se castrat, qui castitati
se dedicat. Vel, secundum Hieronymum, quod continentiam servantes
sic nati sunt frigiditate, scilicet naturae, ita quod non moventur ad
actum illum. Unde dicuntur eunuchi propter actum eunuchorum, quem
habent propter naturam quam ex utero habent. Quia aliqui habent
aliquam dispositionem ad aliquam virtutem naturaliter, sicut Iob ad
misericordiam, qui dicit cap. XXXI, 18: ab infantia mecum
crevit miseratio. Quidam vero ex voluntate, vel propter
simulationem; vel doctus ab haereticis, est factus ab hominibus. II
Tim. III, 5: habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem
eius abnegantes. Quidam vero propter praemium vitae aeternae. Primi
duo, scilicet qui vel naturaliter, vel violenter castrantur, non
habent meritum vitae aeternae, sed solum tertii. Sed numquid est
verum de primis, quod non mereantur? Dico quod merentur quantum ad
voluntatem, licet non mereantur quantum ad actum; quia licet non
possint facere, possunt tamen velle posse facere. Qui potest capere
capiat. Posita differentia continentiae, hic ponitur exhortatio, ut
dicit Hieronymus. Facit dominus sicut facit dux in exercitu, qui
quando est capienda civitas, dicit: qui intrabit civitatem, dabitur
ei hoc, vel illud, sicut dicit David Ioab. Sic qui potest capere
et continere, capiat, et non retrahat se. Apostolus I Cor.
XII, v. 31: aemulamini charismata meliora. Sed quid est quod
dicit? Nonne tenetur quisque ad virginitatem servandam? Videtur quod
sic, quia homo ad meliora tenetur. Dicendum, quod non est
praeceptum, sed consilium, sicut dicit apostolus I ad Cor. c.
VII, 25: de virginibus praeceptum domini non habeo, consilium
autem do. Sed quid est? Nonne tenetur homo ad meliora? Dico quod
distinguendum est, quod melius est quantum ad actum, vel quantum ad
affectum. Non tenetur ad meliora quoad actum, sed quoad affectum,
quia omnis regula et omnis actus determinatur ad finitum et certum: et
si tenetur ad melius, tenetur ad incertum. Unde quantum ad actus
exteriores, quia non tenetur ad incertum, non tenetur ad meliora; sed
quantum ad affectum, tenetur ad meliora. Unde qui non semper vellet
esse melior, non posset sine contemptu velle. Sed quid est quod dicit
qui potest capere capiat? Aut enim potentia naturali; et sic nullus
potest: aut potentia gratiae; et sic quilibet potest, quia dicitur
Lc. XI, v. 9: petite et accipietis. Item gratia Dei omnia
potest. Dico quod ly potest includit potestatem voluntatis: est enim
voluntas firma et infirma. Constat autem quod homo cum habet
voluntatem firmam, non timet multos impulsus; sed quando non, ex
facili impulsu labitur. Unde qui potest per firmitatem voluntatis
capere, capiat, et non a natura, sed a Deo. Unde qui hoc a Deo
habet, consulimus quod hoc capiat et contineat. Vel qui potest
secundum opportunitatem temporis, vel conditionis temporis, ut
Abraham: unde caelibatus Ioannis non praefertur coniugio Abrahae.
Item secundum conditionem; quia qui coniugatus est, non potest
continere; unde excluduntur vel ratione temporis, vel conditionis.
Tunc oblati sunt ei parvuli. Hic ostendit quod dixit, facto. Et
primo ponitur parvulorum oblatio; secundo zelus discipulorum; tertio
satisfactio Christi. Secunda ibi discipuli autem increpabant eos;
tertia ibi Iesus autem ait eis et cetera. Dicit ergo tunc oblati sunt
ei parvuli. Dominus commendaverat castitatem, et quia in parvulis est
castitas et puritas, ideo videntes quod puritas placeret ei,
obtulerunt ei parvulos ut manus eis imponeret, et oraret. Notandum
quod consuetudo erat quod pueri offerebantur antiquis, et
benedicebant, et orabant, in signum quod benedictio est a Deo. Item
experti quod tactum haberet salutarem, quia leprosum curaverat et
multos alios, ideo et cetera. Item parvulos offerebant, quia
credebant quod qui tangeretur ab eo, de caetero a Daemonibus non
infestaretur; ideo Ecclesia accepit in consuetudinem, quod parvulis
exhibeantur sacramenta Ecclesiae, ut magis confirmentur. Discipuli
autem increpabant eos. Hic tangitur zelus discipulorum. Sed quare
increpabant? Quia credebant eum ut verum hominem fatigari ex
frequentia hominum; ideo volentes parcere labori eius et cetera. Alia
ratio, quia magnam opinionem habebant de Christo; ideo videbatur eis
quod inhonestum erat quod parvuli accederent ad eum. Origenes: quia
per hoc significatur, quod in Ecclesia sunt quidam parvuli rudes.
Per discipulos perfecti significantur; unde tales dedignantur cum
vident parvulos, scilicet istos rudes, venire ad Christum,
ignorantes quod omnes homines vult salvos fieri. Apostolus, Rom.
I, 14: Graecis et barbaris debitor sum. Consequenter utrisque
satisfacit. Et primo zelo iustitiae; secundo satisfacit devotioni
offerentium. Dicit ergo sinite parvulos venire ad me, idest humiles,
sive paucos; I ad Cor. XIV, 20: nolite parvuli esse
sensibus, sed malitia parvuli estote. Et nolite prohibere, scilicet
paucos propter innocentiam. Non enim sunt prohibendi imperfecti venire
ad perfectionem. Talium est enim regnum caelorum. Dicit talium, non
horum, scilicet qui ita sunt puri per innocentiam. Supra XVIII,
3: nisi efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum
caelorum. Iob XXII, 29: qui humiliatus fuerit, erit in
gloria. Consequenter devotioni satisfacit cum imposuisset eis manus.
Per quod virtutes confortat. Is. XL, 29: qui dat lasso
virtutem. Abiit inde. Aliquando Christus apponit manus, et non
abiit inde: aliquando apponit, et abiit, quia aliqui ita fortes
sunt, quod non retrocedunt. Et vocavit Petrum et Andream, et
mansit cum eis, Io. I, 38 ss. Quia igitur isti adhuc imperfecti
erant, nec habiles ad sequendum, ideo abiit inde. Et ecce unus
accedens et cetera. Hic agit de perfectione paupertatis; et quia
duplex est via, via communis, et specialis, ut est continentia: via
prima est via salutis, secunda perfectionis: ideo primo de prima,
secundo de secunda. Et primo ponitur interrogatio; secundo Christi
responsio; tertio responsionis expositio. Interrogatio ponitur et
ecce unus accedens ait illi: magister bone. De isto diversa est
opinio, quia Hieronymus dicit quod erat perversus corde: et hoc
patet, quia abiit tristis; unde si bono corde accessisset, non
abiisset tristis. Chrysostomus dicit quod a passione avaritiae
detinebatur; ideo ferre non potuit: et hoc patet, quia non causa
tentandi venit; quia quando aliqui veniebant ad Iesum causa tentandi,
dominus semper respondebat eorum malitiae: ut quid me tentatis? Vel
huiusmodi; sed nullum ponit hic. Unde patet, quod non tentator
erat, sed imperfectus, qui ad Deum accedebat, ut perficeretur;
Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum et illuminamini. Magister
bone et cetera. Vocat eum magistrum, quasi scientem: talis enim
debet esse magister, qui sciat. Item vocat bonum: de ratione boni
est se communicare; unde Sap. VII, 13: sine invidia
communico. Ipse enim vere bonus est; Ps. CXVIII, 68:
bonus es tu, et in bonitate tua doce me iustificationes tuas. Quid
boni faciam, ut habeam vitam aeternam? Audierat multa de vita
aeterna. Bene audierat, Ps. XXXVI, 27: declina a malo, et
fac bonum; sed in lege non audierat promitti vitam aeternam, sed
temporalia tantum. Is. I, 19: bona terrae comedetis. Qui dicit
ei, quid me interrogas? Hic ponit responsionem. Primo respondet,
ut in Marco habetur, quid me dicis bonum? Hic autem quid me
interrogas? Utrumque potest intelligi. Sed quod Matthaeus dicit
quid me interrogas? Non habet calumniam; secundum vero id quod dicit
Marcus, assumpserunt Ariani errorem, dicentes quod pater est bonus
per essentiam, filius per participationem; ideo ponebant filium
inaequalem patri. Sed notandum quod dicit: unus est bonus Deus.
Sed nomine Dei pater, et filius, et spiritus sanctus intelligitur:
unde ab hoc excluditur alia creatura, quia non per essentiam bona est.
Sed quare respondet sic? Dicit Hieronymus quod respondet ad mentem
ipsius, qui illam bonitatem commendabat, quae solet esse in homine;
quia magis adhaerebant traditionibus hominum quam Dei, sicut supra
XV, 6 dicitur: irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones
vestras. Ideo reprehendit eum, quia petebat ab eo tamquam ab homine
bono, non autem tamquam a Deo. Sed quid est quod dicit quid me
interrogas de bono? Hoc dicit tamquam cognoscens eius affectum, quia
non habebat animum ad obediendum bono, et omne bonum temporale est
imperfectum et umbra respectu boni divini; Is. LXIV, 6: omnes
iustitiae vestrae tamquam pannus menstruatae. Unde omnia ista bona
sunt a Deo; ideo si vis habere ea, pete ab eo: ipse enim solus est
bonus; Ps. CXXXV, v. 1: confitemini domino, quoniam bonus.
Ideo recurre ad Deum. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.
Quidam enim habent vitam imperfectam, quidam perfectam et quidam
totaliter extra vitam sunt, ut qui in peccato sunt, vel infideles,
quia iustus ex fide vivit, Hebr. X, 38. Quidam igitur habent
vitam inchoatam et imperfectam, ut iusti in hoc mundo; illi vero
perfectam, qui iam sunt in vita aeterna; unde si vis ad vitam
ingredi, serva mandata, quia introducitur homo per mandata. Ez.
XX, 11: dedi eis mandata mea, et iudicia mea ostendi eis. Sed
numquid mandata sufficiebant ad salutem? Dico quod non, nisi ex fide
mediatoris, et caritate; unde apostolus ad Gal. II, 21: si ex
lege est iustitia, ergo frustra mortuus est Christus. Item Prov.
VII, 2: serva mandata mea, et vives. Dicit illi, quae?
Sequitur responsionis expositio, in qua mandata replicat. Et primo
ponit mandata; secundo radicem, ibi diliges proximum tuum sicut
teipsum. Dicit ergo Iesus autem dixit: non homicidium facies et
cetera. Et quare non facit mentionem de mandatis primae tabulae?
Quia pronum videbat ad dilectionem Dei, ideo non fuit necesse. Item
haec sunt praevia ad dilectionem. Et primo ponit negativum; secundo
affirmativum. Primo incipit a maiori non homicidium facies, quod est
contra vitam in actu; non adulterabis, quod est contra vitam in
potentia; non furtum facies, quod est contra bona personae; non
falsum testimonium dices, quod est contra personam. Item affirmativum
ponit: honora patrem. Deinde ponit radicem diliges proximum tuum
sicut teipsum. Rom. XIII, 8: qui diligit proximum, legem
implevit.
|
|