|
Dicit ei adolescens: omnia haec custodivi a iuventute mea. Postquam
dominus tradidit doctrinam communis salutis, hic tradit doctrinam
perfectionis. Et primo tradit doctrinam; secundo necessitatem huius
doctrinae; tertio praemium observationis. Secunda ibi Iesus autem
dixit discipulis suis; tertia ibi respondens Petrus et cetera. Et
primo ponitur occasio doctrinae dandae; secundo promulgatio; tertio
effectus. Secunda ibi dicit ei Iesus etc.; tertia ibi cum audisset
adolescens verbum, abiit tristis. Occasio promulgandi hanc doctrinam
est petitio adolescentis. Et primo confitetur se observatorem
legalium; secundo petit quae sit perfectio, ad quam pervenire possit,
ibi quid adhuc mihi deest? Dicit ergo omnia haec custodivi a iuventute
mea; et dicit omnia, quia non sufficit unum facere tantum, nisi omnia
serventur; Iacob. II, 10: qui offenderit in uno, factus est
omnium reus. Item dicit a iuventute; Prov. XXII, 6:
adolescens iuxta viam suam, et cum senuerit, non recedet ab ea. Unde
conveniebat ei quod dicitur Iob XXIII, 12: a via labiorum non
recessi. Utrum autem verum dixerit, est quaestio. Hieronymus dicit
quod mentitus est: quod patet, quia ante hoc immediate praecedit,
diliges proximum tuum sicut teipsum. Si sic dilexisset, non abiisset
tristis, cum dominus dixit vade, et vende omnia quae habes, et da
pauperibus. Chrysostomus dicit quod verum dixit quod legalia
servaverat; et confirmatur per illud quod habetur in Marco X, 21,
quod cum intuitus esset eum Iesus, dilexit eum, quod non fecisset,
nisi bonus esset. Est enim duplex via. Una sufficiens ad salutem;
et haec est dilectio Dei et proximi cum sui beneficio, sine suo
gravamine, secundum quod habetur I Cor. VIII, 3: qui diligit
Deum, cognitus est ab eo, et hanc servaverat. Alia est
perfectionis, ut diligere proximum cum sui detrimento; et hanc non
servaverat; ideo cum nuntiata fuit ei abiit tristis. Prima non fuit
contentus; ideo petiit quid mihi deest adhuc? Quilibet tenetur facere
hanc quaestionem, secundum quod dicitur: notum fac mihi, domine,
finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit
mihi. Ipse enim solus scit quid desit nobis. Imperfectum meum
viderunt oculi tui, Ps. CXXXVIII, 16. Dicit ei Iesus:
si vis perfectus esse, vade et cetera. Primo ponitur studium;
secundo via; tertio, quia difficilis, ponitur praemium; quarto
consummatio perfectionis. Dicit ergo si vis perfectus esse, vade, et
vende omnia quae habes, et da pauperibus. Debemus enim niti ad
perfectionem; Hebr. VI, 1: intermittentes inchoationis Christi
sermonem, ad perfectum feramur. Sed quaerit Origenes: perfectio
legis est dilectio; sed dixerat diliges proximum tuum sicut teipsum,
quare ergo dixit si vis perfectus esse, cum iam perfectus esset?
Dicunt quidam quod in quibusdam libris non ponitur illud diliges
proximum tuum sicut teipsum. Et hoc patet, quia in Marco non
ponitur. Aliter potest dici quod illud dixit, sed non hoc ordine,
quia in Evangelio Nazaraeorum ita est, dominus dixit, non homicidium
facies etc., usque ad illud de dilectione. Et post sequitur, haec
omnia etc., et deinde sequitur, diliges proximum et cetera. Tamen
plana est solutio, quia duplex est dilectio proximi, scilicet dilectio
secundum viam communem, et dilectio perfectionis. Unde dicit vade,
et vende omnia etc., non partem, sicut fecerunt Ananias et
Saphira, ut habetur in Act. V, 2. Et da pauperibus, non
divitibus. I ad Cor. XIII, 3: si distribuero facultates meas
in cibos pauperum. Ps. CXI, 9: dispersit, dedit pauperibus.
Et non uni, sed pluribus. Sed quid est? Nonne statim talis esset
perfectus? Videtur quod non, quia adhuc passiones sunt in eo; ergo
non est perfectus in virtute. Origenes dicit quod statim perfectus
est, sicut illi perfecti sunt quibus bona sua distribuit. II ad
Cor. VIII, 14: vestra abundantia inopiam illorum suppleat; et
illorum abundantia inopiae vestrae sit supplemento. Unde perfectio
illorum transit in illum, sicut qui recipit prophetam in nomine
prophetae, mercedem prophetae accipiet etc. supra X, 41. Unde
via perfectionis non est vade et vende omnia quae habes; sed tantum hoc
quod sequitur et da pauperibus. Alia responsio est si vis perfectus
esse, non quod statim sis perfectus, sed quoddam principium habebis
perfectionis, quia exoneratus istis, poteris facilius contemplari
caelestia. Augustinus dicit quod vigiliae et huiusmodi sunt
instrumenta perfectionis; sed in hoc quod sequitur est perfectio et
sequere me. Unde supra IV, 20: Petrus et Andreas, relictis
omnibus, secuti sunt eum. Et sic etiam Matthaeus supra IX, 9.
Sed cum dimittis haec omnia, melior usus est dare pauperibus, et in
hoc considerandus est proximus. Unde si non est in illis perfectio,
in quo consistit? Dicendum quod in perfectione caritatis; Col.
III, 14: super omnia caritatem habentes, quae est vinculum
perfectionis. Unde dilectio Dei est perfectio, sed dimissio rerum
est via ad perfectionem. Et quomodo? Augustinus in libro
LXXXIII quaest. dicit quod augmentum caritatis est diminutio
cupiditatis; perfectio caritatis, nulla cupiditas. Ille ergo
perfectus est in caritate, qui diligit Deum usque ad contemptum sui et
suorum. Unde difficile et quasi impossibile est quod aliquis possideat
divitias, quin eis alliciatur: et hoc patet de Gregorio, de quo
legitur, quod cum cogitasset melius se famulaturum Christo sub specie
saeculari, coeperunt contra eum tot succrescere, ut non iam specie
tantum, sed etiam mente retineretur. Ideo nihil est quod animum tam
liberum faciat sicut quod non occupetur circa divitias: et haec est via
perfectionis. Unde aliud est esse perfectum, et habere statum
perfectionis. Quicumque habet caritatem perfectam usque ad contemptum
sui et suorum, perfectionem habet. Status perfectionis duplex est,
praelatorum et religiosorum; sed aequivoce, quia status religiosorum
est ad acquirendum perfectionem; unde isti dictum est: si vis esse
perfectus, et si vis ad perfectionis statum venire. Status autem
praelationis non est ad acquirendum sibi, sed ad habitam
communicandam: unde dominus, Io. ult., 17, dixit Petro:
Petre, si diligis me, pasce oves meas; et non dixit si vis perfectus
esse et cetera. Unde talis est differentia inter perfectionem
religiosorum et praelatorum, qualis inter discipulum et magistrum.
Unde discipulo dicitur: si vis addiscere, intra scholas ut addiscas.
Magistro dicitur: lege, et perfice. Unde securior est status
religiosorum, quia ignorantia non imputatur eis sicut praelato. Unde
sicut ridiculum esset magistro quod nihil sciret, sic et cetera. Sed
dato quod uterque faciat quantum ad eum pertinet, et bene utatur
officio suo, dico quod non est comparatio, nisi sicut inter discipulum
et magistrum: unde in statu perfectiori est praelatus, etiam si des
Eliam, vel quemcumque. Sed est quaestio: si praelatus est
perfectus, nonne tenetur omnia vendere? Dico quod istud sequeretur,
si in hoc quod est vade, et vende omnia quae habes, esset perfectio;
sed non est, sed est via et praeambulum ad acquirendum perfectionem;
ideo non oportet quod vendat ea quae habet. Sed quia hoc raro
contingit, quod quis perfectionem cum divitiis habeat, ab eo qui venit
ad perfectionem, relinquenda sunt omnia; ideo dat dominus quod
facilius est. Unde si praelatus esset idoneus, et curam bene
ministraret, dico quod esset perfectior; sicut aliquis potest dicere:
volo intrare scholas ut addiscam, sed praesumptuosum est dicere, cum
nihil sciat, velle se esse magistrum. Unde Augustinus de Civit.
Dei: status superior, sine quo populus regi non potest, etsi
decenter administretur, indecenter tamen appetitur. Item est aliud
esse praelatum, et in statu praelati. Numquid in statu perfectionis
sunt sacerdotes plebei, vel curati? Dico quod non sunt in statu,
quia non faciunt statum. Omnis status cum solemnitate datur, ut ordo
episcopatus et religio. Cum autem datur plebania, non datur cum
solemnitate, unde statum non habent perfectionis: quod patet, quia
aliquibus committitur cura et administratio, et si non sit promotus,
potest dimittere et uxorari, et aliquando factus est religiosus.
Episcopus autem non dimitteret episcopatum, nisi de licentia
superioris; curatus potest intrando religionem. Si autem esset in
statu perfectiori, iam caderet a statu, et sic peccaret: unde
perfectionem potest habere secundum actum, sed non statum; quia non
datur status, nisi cum solemnitate. Vade ergo et vende omnia quae
habes, et da pauperibus, quia per istud magnum habebis praemium, quia
praemium respondet merito. Et habebis thesaurum in caelo. In
thesauro duo sunt, stabilitas et abundantia. Habebis thesaurum et
abundantiam spiritualium. Ps. CXI, 3: gloria et divitiae in
domo eius. Is. XXXIII, 6: et erit fides in temporibus tuis,
divitiae salutis, sapientia et scientia. Et veni, sequere me. Hic
est finis perfectionis. Unde illi sunt perfecti, qui toto corde
sequuntur Deum. Unde Gen. XVII, v. 1: ambula coram me, et
esto perfectus. Et sequere me, idest imitare vitam Christi; unde
supra XVI, 24: si quis vult venire post me, abneget semetipsum.
Imitatio enim est in sollicitudine praedicandi, docendi, curam
habendi. Unde Chrysostomus: dictum est Petro, sequere me,
scilicet in suscipiendo curam totius mundi. Iob XXIII, 11:
vestigia eius custodivit pes meus. Cum autem audisset adolescens
verbum, abiit tristis. Ostenditur affectus, quia abiit tristis.
Hoc accidit cum desideramus aliquid, et non possumus habere ut
optamus; unde iste desiderabat perfectionem, et audivit quid per hoc
debebat habere. Et quia cupidus erat, abiit tristis. Et quare?
Erat enim habens multas possessiones. Augustinus: ille qui dimisit
voluntatem habendi, est magni meriti, quia imputatur ei quod habere
potuit; sed maioris meriti est dimittere quod iam acquisivit, quia
difficilius est quod evellantur quae iam sunt unita, quam quae non sunt
unita. Et hoc patet, quia iste, qui habebat, separari non poterat.
Iesus autem dixit discipulis suis. Hic ponitur ratio praedictae
doctrinae. Et primo assignatur ratio; secundo satisfacit admirationi
discipulorum, ibi auditis autem his, discipuli mirabantur valde.
Dicit ergo Iesus autem dixit discipulis suis et cetera. Occasio
dicendi verbum istud fuit, quia ille abiit tristis, quia dixerat,
vade, vende quae habes et cetera. Quia difficile dives intrabit in
regnum caelorum: non dicit impossibile. Et dicit dives, non qui
habet divitias: quia quidam habent, et non amant eas, quidam autem
habent, et amant, et confidunt in eis. Hi qui habent, et non
amant, possunt ingredi in regnum caelorum. Si enim hoc non esset,
non diceret Paulus: divitibus huius saeculi praecipe non sublime
sapere, neque sperare in incerto divitiarum. Sed qui habet et amat,
difficile est et cetera. Supra XIII, 22: sollicitudo saeculi
huius, et fallacia divitiarum suffocant verbum. Prov. c.
XXVIII, 20: qui festinat ditari non erit innocens. Eccli.
XXXI, 8: beatus dives, qui inventus est sine macula, qui post
aurum non abiit et cetera. Sed hoc est difficile; ideo sequitur:
quis est hic, et laudabimus eum? Fecit enim mirabilia in vita sua.
Addit aliquid quod ad impossibilitatem videtur pertinere; unde dicit
et iterum dico vobis, facilius est camelum per foramen acus transire,
quam divitem intrare in regnum caelorum. Supra dominus dixerat quod
divitem erat difficile intrare in regnum caelorum; hic quod
impossibile, sicut impossibile est quod camelus per foramen acus
transeat: unde accipite divitem, qui habet divitias, et non amat,
difficile est; illum autem qui amat, et in eis confidit, impossibile
est intrare in regnum caelorum. Quod enim camelus non possit intrare
per foramen acus, hoc est ex natura; quod autem dives qui amat
divitias non possit intrare in regnum caelorum, hoc est ex divina
iustitia; sed prius possent omnia subverti, quam divina iustitia
immutari. Alii, sicut Hieronymus: non designatur impossibilitas,
sed difficultas. In quadam Glossa invenitur, cuius auctor
ignoratur, quod Ierosolymis erat porta quae vocabatur foramen acus,
per quam non poterant cameli onerati transire: ita non potest dives
intrare in regnum caelorum, nisi exoneret se ex affectu divitiarum.
Sed facilius est quod camelus exoneretur, quam dives hunc affectum
deponat. Chrysostomus mystice exponit: per camelum significantur
gentes, qui peccato idololatriae onerati sunt, per divites Iudaei;
acus autem Christus, foramen acus est passio. Unde facilius fuit
gentilem populum transire per passionem Christi, quam Iudaeos, quia
non poterant venire nisi dimittendo caeremonias legis, et hoc ipsi non
facerent. Unde quaesitum est a Daemone, quod est gravius peccatum,
et dixit habere de alieno; cui responsum est, tu mentiris. Immo,
dicit, quia alios peccatores saepe amitto, istos autem non amitto.
Vel sic facilius est etc., ut per divitem intelligamus superbum; per
camelum Christum; per foramen acus Christi passionem: ideo facilius
fuit camelum transire per foramen acus, quam superbum humiliari.
Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: quis
poterit ergo salvus esse? Supra dominus assignavit rationem suae
doctrinae, hic satisfacit admirationi discipulorum. Et primo ponitur
admiratio; secundo satisfactio, ibi aspiciens autem Iesus dixit
illis. Dicit ergo auditis autem his, discipuli mirabantur valde,
dicentes: quis poterit salvus esse? Sed hic est quaestio litteralis.
Cum plures sint pauperes quam divites, et divites difficile sit
salvari, quomodo dicunt quis poterit salvus esse? Respondetur quod
intellexerunt quod intelligeret etiam de pauperibus qui sunt divites
voluntate; quia plures sunt pauperes, qui voluntate sunt divites.
Item ipsi iam erant effecti solliciti pro toto mundo: ideo ingruebat
eis illa sollicitudo, quae habetur II ad Cor. XI, 28, ut
solliciti erant rectores omnium creaturarum. Aspiciens autem Iesus
dixit eis: apud homines hoc impossibile est et cetera. Hic satisfacit
admirationi dicens: apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem
omnia possibilia. Sed quid est quod dicit? Videtur enim quod perit
liberum arbitrium, si impossibile est apud homines. Verum est quod
homo a se habet ut possit peccare; sed resurgere, et opera salutis
facere, hoc non habet a se sine auxilio gratiae Dei: ipse enim Deus
est qui ista potest. Ad Rom. IX, 16: non est currentis, nec
volentis, sed miserentis Dei. Unde Iob c. XLII, 1: scio
quod omnia potes, et apud te non est impossibile. Unde secundum
potentiam humanam impossibile est hominem salvum fieri, quia potentia
humana non immutat voluntatem; sed solius Dei est immutare eam, sicut
habetur Phil. II, 13: qui operatur in nobis velle et perficere.
Consequenter determinat de praemio perfectorum. Et primo ponitur
interrogatio; secundo responsio, ibi Iesus autem dixit illis.
Petrus audierat paupertatem laudari, et audierat: vade, et vende
omnia quae habes, et da pauperibus. Audierat etiam quod difficile est
divites intrare in regnum caelorum, ideo reputabat Petrus magnum
fecisse, quia omnia dimiserat; unde dicit tunc respondens Petrus
dixit ei: ecce nos reliquimus omnia. Et quia non solum illud
audierat, vade, et vende, sed ulterius, et sequere me etc.; ideo
addit Petrus et secuti sumus te. Relinquere omnia non facit
perfectionem, sed relinquere omnia et sequi Christum, quia multi
philosophi reliquerunt omnia. Sed reliquerat Petrus navem et rete.
Sed Petrus magis de affectu suo laudatur quam de eo quod reliquit,
quia ita prona voluntate dimisit, quod etiam totum dimisisset, si
habuisset. Item sciebat quod Christus sciebat suam voluntatem, ideo
dicit ecce nos et cetera. Per quod dedit exemplum, quod non
reputentur pauca dimisisse qui dimiserunt quod habebant, etiamsi pauca
haberent. Et dicit Hieronymus, quod dimittere non facit
perfectionem, sed sequi dominum. Et multipliciter aliquis sequitur
Deum. Mente per contemplationem; Osee VI, 3: sciemus
sequemurque, ut cognoscamus dominum. Unde illi Deum sequuntur, qui
Deum habent prae oculis, et Deum cognoscunt per modum
contemplationis. Item sequitur dominum per observantiam mandatorum;
Io. X, v. 17: oves meae vocem meam audiunt, et sequuntur me.
Item per imitationem operis; Iob XXXIII, 11: vestigia eius
secutus est pes meus. Item per contemptum sui et suorum; supra
XVI, 24: si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et
tollat crucem suam, et sequatur me. Item per puritatem mentis et
corporis; Apoc. XIV, 4: hi sunt qui cum mulieribus non sunt
coinquinati; virgines enim sunt, et sequuntur agnum quocumque ierit.
Ad istam sequelam disponit voluntaria paupertas. Iesus autem dixit
illis, amen dico vobis et cetera. Hic agit de praemio perfectionis.
Et primo ponit praemium perfectionis apostolorum; secundo perfectionis
aliorum; tertio excludit quamdam obiectionem. Secunda ibi et omnis
qui reliquerit etc.; tertia ibi multi autem erunt primi novissimi et
cetera. Dicit ergo amen dico vobis et cetera. Quia enim voluit esse
certum quod dixerat, ideo veritatem dixisse profitetur dicendo amen.
Et ut ostenderet quod perfectio non est in hoc vade, et vende omnia
quae habes, sed in hoc sequere me; ideo dicit quod vos qui secuti
estis me, in regeneratione (...) sedebitis super sedes duodecim et
cetera. Regeneratio duplex est. Una quae est spiritus, quae fit per
gratiam in Baptismo, de qua I Petr. I, 3: regeneravit nos in
spem vivam. Item est regeneratio corporis: sicut enim spiritus per
gratiam regeneratur, sic et in resurrectione, resuscitabit corpora
nostra. Ad Philip. III, 21: reformabit corpus humilitatis
nostrae configuratum corpori claritatis suae. Quidam exponunt de prima
regeneratione, et punctant sic vos qui secuti estis me in
regeneratione, idest regenerati estis per gratiam, sedebitis et
cetera. Chrysostomus eodem modo, sed non punctat sic; unde dicit
quod promisit eis praemium in praesenti sic vos qui secuti estis me
(...) sedebitis. Praesens Ecclesia est fides Christi. In
Ecclesia ista sunt diversi status hominum. Et quamvis omnes virtutes
necessariae sint ad salutem, tamen unus laudabilior est in actu unius
virtutis quam alterius: alii in fide, alii in castitate, alii in
caritate. Et sicut in diversis fidelibus, sic et in apostolis, quia
Petrus ferventissimus zelator fidei fuit, sed Ioannes in castitate
polluit; sic qui fervent in fide sunt sedes Petri, in castitate
Ioannis, et sic de aliis. Sed omnes sunt sedes Christi, quia omnes
virtutes fuerunt in eo; ideo promisit eis quod ipsi essent futuri
pastores Ecclesiae. Aliter, secundum Augustinum, accipitur de
regeneratione, scilicet pro resurrectione amen dico vobis in
regeneratione, idest in resurrectione, cum revocabuntur secundum
corpus et animam, sedebitis, scilicet in sede maiestatis, idest
iudiciariam potestatem habebitis, iudicantes duodecim tribus Israel,
quia sicut dedit Deus filio iudicium, sic et datur his qui secuti sunt
eum. Sed quid est quod dicit super tribus Israel? Numquid alios non
iudicabunt? Quare ergo plus dicit super duodecim tribus Israel?
Intelligitur tota plebs fidelium totius mundi, quia intravit
gentilitas in pinguedinem olivae, et facta est consors promissionis
factae patribus. Illi autem qui sunt infideles, non iudicabuntur:
nam dicit Gregorius quod quidam damnantur, et non iudicantur, ut
infideles: quidam autem damnantur, et iudicantur, ut qui crediderunt
et perversi fuerunt. Et, ut ponit Hieronymus, aliter condemnantur
hostes, aliter qui in fide permansit; quia hostes condemnantur
absentes, alii vero praesentes. Ideo iudicabitis duodecim tribus
Israel. Quia apostoli conversati sunt cum Iudaeis; ideo dicitur
quod iudicabunt duodecim tribus. Et quomodo? Comparatione, quia eos
monuerant. Possent dicere: quomodo crederemus quod tu esses Deus,
qui eras mortaliter vivens inter nos? et cetera. Sed dicet dominus:
vos eratis sapientes in lege, et non credidistis; isti erant
piscatores, et crediderunt. Chrysostomus quaerit quid magnum datum
sit apostolis. Nonne hoc datum etiam est Ninivitis et reginae
Austri? Supra XII, 41. Dicit Chrysostomus quod ipse modus
ostendit auctoritatem iudicandi esse datam apostolis, quia iudicantes
auctoritate iudicant sedendo, advocati et accusatores condemnant
stando; ideo ad designandum quod apostoli iudicabunt auctoritate,
dicit sedebitis. De Ninivitis vero dicit viri Ninivitae surgent in
iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam. Sed hic est
quaestio, quia aliqui damnabuntur et non iudicabuntur: sic aliqui
salvabuntur et non iudicabuntur, ut apostoli et apostolici viri; alii
vero salvandi iudicabuntur, et merita eorum discutientur. Et qualiter
iudicabunt? Dicunt aliqui per comparationem. Sed hoc non sufficit,
quia sic etiam regina Austri iudicabit. Quidam dicunt quod per
iudicium Christi. Sed hoc non sufficit, quia sic omnes sancti
approbabunt. Ps. LVII, 11: laetabitur iustus cum viderit
vindictam. Item dicunt quidam per quamdam venerabilem iustitiam, quia
elevabuntur iusti in aera Christo obviam, et erunt assessores
Christi. Sed hoc etiam non sufficit, quia dicit sedebitis et vos
iudicantes. Dicunt quidam quod iudicabunt sicut liber iudicat:
iudicat enim, quia ibi scriptae sunt leges, quae illum iudicant;
sicut corda apostolorum et iustorum, qui custodierunt mandata Dei,
erunt liber eos condemnans. Mortui iudicati sunt, libris apertis,
Apoc. XX, v. 12. Sed plus est, quia aliud exercebunt. Unde
in Ps. CXLIX, 6: gladii ancipites in manibus eorum. Quomodo
ergo iudicabunt? Videte. Erit iudicium mentale, quia virtute divina
fiet quod singulis ad memoriam omnia peccata sua reducantur. Unde
deceptus fuit Lactantius qui ponit resurrectionem fieri ante iudicium
per mille annos. Istud ergo erit mentale iudicium, quia per virtutem
divinam reducentur ad memoriam ea, quae fecit unusquisque. Sed non
est inconveniens quod aliquis recipiat ab aliquo lumen aliquod, quia
Angeli a Deo recipiunt, et homines ab Angelis; ideo non est mirum
quod homines illuminentur ab apostolis qui pleni erunt; ideo non solum
iudicabunt, sed etiam quoddam lumen ab eis alii iusti recipient. Sed
differenter Christus et apostoli, quia Christus auctoritate, illi
vero sicut promulgatores: sicut lex per Angelos data est, sic et
executio iudicii fiet per Angelos, quia ecce Angeli dicuntur (Iob
XXXVI, 6: pauperibus iudicium dabitur) qui iustitiam secuti
sunt, et omnia dimiserunt. Et quare iudicabunt? Una ratio, quia
peccata de mundo sunt. Unde illi qui debent iudicare, debent esse de
extra mundum, et tales sunt apostoli et apostolici viri; unde Io.
XV, 9: elegi vos de mundo. Item dicit philosophus quod virtuosus
est iudex omnium hominum, sicut gustus omnium gustabilium. Sicut ergo
qui vult aliquid gustare, dat ad gustandum ei qui habet gustum sanum:
sic cum virtuosus habeat gustum sanum, ideo ipse regula est omnium
actuum; ideo perfecti viri ut regula iudicabunt. Item alia ratio,
quia sunt alieni a mundo, ideo magis ferventer sequuntur Christum.
Isti ergo debent magis iudicare, quia de rebus contemplandis
incalescunt; Ps. XXXVIII, 4: concaluit cor meum intra me,
et in meditatione mea exardescet ignis. Ideo etiam quia magis
assueti, sunt magis ferventes. Item quia erant pauperes et magis
abiecti, sed meritum abiectionis est exaltatio; ideo exaltabuntur.
Ideo dicit sedebitis iudicantes et cetera. Sed numquid Iudas
iudicabit? Non, quia istae promissiones semper sunt sub conditione;
ideo dominus dicit vos qui secuti estis me et cetera. Unde qui secutus
fuerit, et perseveraverit, iudicabit et cetera. Sed si isti
iudicant, quid faciet Paulus? Si iam sedes plenae sunt, ubi ergo
Paulus? Augustinus dicit quod per duodecim significatur universitas,
quae per septem volvitur. Numerus ergo duodenus fit ex multitudine
septem, quia septenarius numerus consistit ex tribus et quatuor, et
ter quatuor sunt duodecim, vel quater tria; ideo per istum numerum
significatur universitas electorum. Et omnis qui reliquerit domum vel
fratres et cetera. Posito praemio apostolorum, hic ponitur aliorum:
et sunt hic quaestiones. Prima quare apostolis nihil temporale
promisit, aliis vero aliquod temporale, quia centuplum accipiet et
cetera. Et hoc patet, quia in Marco habetur quod centuplum in
praesenti. Secundum Chrysostomum promissum fuit apostolis aliquod
temporale, quia iudicium in Ecclesia Dei, ut prius dictum est. Vel
aliter, quia allicitur unusquisque secundum illud ad quod afficitur.
Unde qui dimisit mundum et ea quae sunt in mundo, non alliciunt eum ea
quae sunt in mundo; sed alii, qui alligati sunt rebus saecularibus,
alliciuntur per eas. Ideo apostolis, quia totum dimiserant, nihil
temporale promisit; sed aliis, quia habent affectum ad temporalia;
ideo apostolis iudicium promisit. Vel, secundum Origenem, quod
dictum est, in regeneratione, hoc est praemium eorum, qui omnia
reliquerunt propter Christum. Sed posset aliquis dicere: nolo omnia
propter te dimittere, sed dimittam unam domum, vel unum agrum et
cetera. Dico quod si aliquid relinquis, aliquid habebis; sed si
omnia, iudex eris. Sed est alia quaestio. Dixit domum, et de hoc
non est dubium; sed dicit patrem aut matrem et cetera. Qui iubet
dimitti patrem aut matrem, iubet peccatum. Item ipse praecepit quod
non dimittatur uxor, quod honorentur parentes. Dicendum quod in istis
duo considerantur: naturalis affinitas, et haec non est contemnenda,
sed bene faciendum est eis si indigent. Aliquando vero retrahunt a
servitio Dei: unde tunc sunt sicut membrum scandalizans et tunc
abscindendum est illud membrum; et ideo praecepit haec relinquere.
Item alia ratio, quia dominus praevidit tempus futurae persecutionis,
quod insurgeret frater contra fratrem; ideo vult hominem separari ab
eis. Alia quaestio est cum dicit centuplum accipiet etc., quomodo
intelligatur. Quidam dixerunt quod sancti resurgent ante iudicium per
mille annos, et tunc Christus habebit regnum completum: et tunc qui
dimisit domum, habebit centuplum. Hieronymus improbat, quia non
habebit centum patres et cetera. Item turpitudo significatur, quia
non habebit centum uxores. Ideo dicit Augustinus quod intelligitur
quoad spiritualia. Unde nos elegit dominus pauperes in hoc mundo et
haeredes regni: unde intelligitur gratia Dei, quae ponderat omni eo
quod dimittis, et in infinitum; ideo ponit finitum pro infinito.
Unde centuplum accipiet, idest aliquid quod valet centuplum.
Origenes dicit quod etiam ad litteram est intelligendum. Tu dimittis
agrum, ex providentia Dei erit quod invenies multos ad servitium
tuum; unde conveniet eis illud II Cor. VI, 10: tamquam nihil
habentes, et omnia possidentes. Item fratres invenies, idest omnes
viros spirituales. Item praeter hanc vitam aeternam; Io. X,
27: oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur
me, et ego vitam aeternam do eis. Consequenter introducit incidens
multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. Illi qui
relinquunt aliquid propter Christum, vel omnia, si negligenter
vivant, habebuntne istud praemium? Dico quod non, quia imperfecte
assumpserunt, et non erunt primi, sed novissimi. Vel aliter, quia
possent dicere vos qui reliquistis omnia etc. iudicabimus sic. Qui
per superbiam elati erant primi, sunt novissimi. Origenes dicit quod
potest intelligi de his qui veniunt ad Christum, et tepide vivunt;
post veniunt alii ferventes, et fervore suo transcendunt alios. Vel
primos vocat qui ex Christianis nati sunt, qui novissimi facti sunt
respectu aliorum qui fuerunt ex gentibus vel Iudaeis. Vel potest
referri ad homines, vel Angelos; quia qui primi sunt in ordine
Angelorum, facti sunt novissimi per culpam; et novissimi, idest
homines, fient primi et superiores.
|
|