|
Supra egit Evangelista de Christi generatione, hic intendit
manifestare eius nativitatem. Et primo, testimonio magorum;
secundo, testimonio innocentum, ibi qui cum recessissent. Circa
primum tria ponuntur: primo enim annuntiatur Christi nativitas;
secundo inquiritur locus; tertio inquiritur persona. Secundum ibi
audiens autem Herodes. Tertium ibi tunc Herodes. Circa primum tria
facit: primo enim proponitur Christi nativitas, cui testimonium
perhibetur; secundo inducuntur testes; tertio ponitur testimonium.
Secundum ibi ecce magi. Tertium ibi ubi est qui natus est? Circa
primum quatuor tanguntur: nativitas, nomen nati, locus et tempus.
Primum ibi cum ergo natus esset. Et notandum, quod Lucas plenius
exequitur nativitatem, sicut e converso Matthaeus plenius exequitur de
adoratione magorum, quam Lucas. Nomen tangitur ibi Iesus. Locus
ibi in Bethlehem Iudae, non Iudaeae, quia Iudaea vocatur tota
regio populi Israelitici; sed Iudae; ista est terra illa, quae
venerat in sortem Iudae. Dicitur Bethlehem Iudae ad differentiam
alterius Bethlehem, quae est in tribu Zabulon, de qua Iosue IX,
10. Et nota, quod ista tria verba cum natus esset Iesus in
Bethlehem Iudae in diebus Herodis regis, congrue ponuntur.
Bethlehem enim significat Ecclesiam, in qua natus est Iesus, qui
est verus panis, de quo Io. VI, 51: ego sum panis vivus qui de
caelo descendi. Nulli ergo provenit salus, nisi sit in domo domini.
In his salvator natus est Christus; Is. LX, 18: occupabit
salus muros tuos, et portas tuas laudatio et cetera. Et addidit
regis, ad differentiam alterius Herodis: hic enim fuit, sub quo
natus est Christus, Ascalonita; alius autem, qui Ioannem occidit,
fuit filius huius Herodis, et non fuit rex. Sed quaeritur quare
Scriptura facit mentionem de isto tempore. Et dicendum propter tres
rationes. Primo, ut completam ostendat esse prophetiam Iacobi,
Gen. penult., 10: non auferetur sceptrum de Iuda, et dux de
femore eius, donec veniat, qui mittendus est, et ipse erit expectatio
gentium. Herodes enim fuit primus alienigena, qui regnavit in
Iudaea. Secunda ratio est, quod maior morbus indiget maiori et
meliori medico. Populus autem Israel tunc erat in maxima afflictione
sub gentili dominio, et ideo indigebat maximo consolatore: in aliis
enim afflictionibus suis mittebantur eis prophetae, sed nunc propter
magnitudinem afflictionis mittebatur eis prophetarum dominus; Ps.
XCIII, 19: secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo
consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Inde ponuntur testes,
ibi ecce magi. Et describuntur tripliciter: a professione, a
regione, et a loco, ubi testimonium dederunt. De primo dicit ecce
magi: qui secundum communem usum loquendi vocantur incantatores; sed
lingua Persica vocat magos philosophos et sapientes. Isti quidem
venerunt ad Iesum, quia gloriam sapientiae, quam possidebant,
recognoverunt a Christo. Et sunt quidem primitiae gentium, quia
primo venerunt ad Christum. Et impletur, secundum Augustinum, in
istorum adventu illud Isaiae VIII, 4: antequam sciat puer vocare
patrem suum, et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia
Samariae coram rege Assyriorum etc.; ante enim quam Christus
loqueretur, eripuit fortitudinem Damasci, et divitias et spolia
Samariae, idest idololatriam. Dimiserunt enim illi idololatriam, et
munera obtulerunt. Item considerandum quod ad Christum venerunt
aliqui ex Iudaeis, scilicet pastores; aliqui ex gentibus, scilicet
magi: ipse enim Christus est lapis angularis, qui fecit utraque
unum. Et quare magi et pastores? Quia pastores magis simplices, et
isti magis peccatores, ad significandum quod Christus utrosque
recipit. Quot autem fuerint illi magi, Evangelista non dicit.
Videtur autem, secundum munera, quod fuerunt tres reges, quamvis
plures alii in eis repraesentabantur; Is. LX, 3: ambulabunt
gentes in lumine tuo. De secundo, scilicet de regione, dicit ab
oriente. Et notandum quod quidam ab oriente exponunt a finibus
orientis; sed tunc quomodo in tam paucis diebus venissent? Et
respondetur, ut quidam dicunt, quod miraculose venerunt; alii quod
dromedarios habuerunt. Chrysostomus tamen dicit, quod stella apparuit
eis per duos annos ante nativitatem, et quod tunc se paraverunt, et
venerunt Ierosolymam in duobus annis et tredecim diebus. Aliter autem
potest exponi, ut dicatur ab oriente, idest a quadam regione quae erat
prope Ierusalem a parte Orientali; dicuntur enim isti fuisse de secta
Balaam, qui dixit Num. XXIV, 17: orietur stella ex Iacob,
qui Balaam habitabat iuxta terram promissionis in parte Orientali.
Sequitur de loco Ierosolymam venerunt. Sed quare venerunt
Ierusalem? Duplex est ratio. Una quia erat civitas regia; unde
regem Iudaeorum in regia civitate quaerebant; item hoc factum fuit ex
divina dispensatione, ut primo testimonium ferretur de Christo in
Ierusalem, ut adimpleretur prophetia Is. II, 3: de Sion exibit
lex, et verbum domini de Ierusalem. Consequenter ponitur
testimonium, ibi ubi est qui natus est? In quo tria dicunt: primo
denuntiant regis nativitatem; secundo afferunt nativitatis signum, ibi
vidimus enim stellam eius; tertio profitentur pium propositum, ibi et
venimus adorare. Dicunt ergo ubi est? Considerandum autem quod isti
magi sunt primitiae gentium, et praefigurant in se statum nostrum.
Isti enim aliquid supponunt, scilicet Christi nativitatem, et
aliquid quaerunt, scilicet locum; et quidem nos fide tenemus
Christum, sed aliquid quaerimus, scilicet spe: videbimus enim eum
facie ad faciem. II Cor. V, 7: per fidem ambulamus, et non per
speciem. Sed quaestio est. Cum ipsi audissent regem esse in
Ierusalem, quomodo ista dicebant? Omnis enim qui alium regem
profitetur in civitate regis, se exponit periculo. Sed certe hoc zelo
fidei faciebant. Unde in istis nuntiabatur fides illa intrepida.
Infra c. X, 28: nolite timere eos qui occidunt corpus.
Consequenter proponunt signum huius nativitatis vidimus. Et nota quod
in istis verbis fuit occasio duorum errorum. Quidam, sicut
Priscillianistae, dixerunt omnes actus hominum fato agi et regi. Et
confirmant per hoc, vidimus enim stellam eius. Ergo natus est sub
aliqua stella. Alius error Manichaeorum, qui reprobant fatum, et
per consequens istud Evangelium; quia dicebant quod Matthaeus
introducit fatum. Sed excluditur error utriusque. Sed antequam
procedamus ad expositionem litterae, oportet primo videre quid est
fatum, et quomodo sunt haec credenda, et quomodo non. Nota ergo quod
videmus multa in rebus humanis per accidens et casualiter accidere.
Contingit autem aliquid casuale et fortuitum esse relatum ad causam
inferiorem, quod relatum ad causam superiorem non est fortuitum: sicut
si aliquis dominus mittat tres ad quaerendum aliquem, et unus nesciat
de alio, si occurrant sibi invicem, est eis casuale; sed si
referantur ad intentionem domini, non est casuale. Sed secundum hoc
fuit duplex opinio de fato. Quidam dixerunt quod ista casualia non
reducuntur in aliam causam superiorem ordinantem: et isti sustulerunt
fatum, et ultra hoc omnem providentiam divinam. Et fuit, secundum
Augustinum, haec opinio Tullii. Sed dicimus quod ista casualia
reducuntur in causam superiorem ordinantem. Sed cum fatum dicatur a
for faris, quasi quoddam pronuntiatum et prolocutum, a qua causa sit
ista ordinatio, est differentia. Quidam enim dixerunt quod est ex
virtute corporum supercaelestium. Unde dicunt fatum nihil aliud esse
quam dispositio siderum. Alii ista contingentia reducunt in
providentiam divinam. Sed primo modo negandum est esse fatum. Actus
enim humani non reguntur secundum dispositionem corporum caelestium:
quod patet ad praesens, cum multae sint ad hoc rationes efficaces.
Primo, quia impossibile est, quod virtus corporalis agat supra
virtutem incorpoream, quia nihil inferius in ordine naturae agit in
superiorem naturam. In anima autem sunt quaedam potentiae elevatae
supra corpus; quaedam potentiae sunt organis affixae, scilicet
potentiae sensitivae et nutritivae: et corpora quidem caelestia,
quamvis directe agant supra corpora inferiora, et mutent ea per se,
per accidens tamen agunt in potentiis organis affixis. In potentiis
autem organis non affixis nullo modo agunt necessitando, sed inclinando
tantum. Dicimus enim istum hominem iracundum, idest pronum ad
iracundiam, et hoc ex causis caelestibus, sed directe electio ut sic
in voluntate est. Unde numquam potest fieri tanta dispositio in
corpore humano, quin superabundet iudicium liberi arbitrii. Unde
quicumque poneret liberum arbitrium sub corporibus caelestibus, de
necessitate poneret sensum ab intellectu non differre. Secundo, quia
per hoc excluditur omnis cultus divinus, quia tunc omnia essent ex
necessitate; et sic tunc etiam regimen reipublicae destrueretur, quia
nec oporteret consiliari, neque aliquid providere, et huiusmodi.
Tertio, quia nos attribueremus Deo malitias hominum; quod esset
ipsum infamare, qui creator est stellarum. Patet ergo quod hoc dicere
est contra fidem omnino. Et ideo dicit Gregorius: absit a fidelium
cordibus ut fatum aliquid esse dicatur. Si autem vis vocari fatum
divinam providentiam, tunc aliquid est. Sed, sicut dicit
Augustinus, quia nihil commune debemus habere cum infidelibus, non
hoc nomen ei imponere debemus, unde dicit: linguam corrigas,
sententiam teneas. Non ergo potest dici vidimus stellam, idest a qua
tota vita eius dependeat; quia, secundum Augustinum, tunc stella non
sequeretur generatum, quia tunc Christus magis diceretur fatum
stellae, quam e converso. Et notandum quod ista stella non fuit de
primis causatis: quod patet ex quatuor. Primo ex motu, quia nulla
stella movetur de Septentrione in meridiem. Regio autem Persarum,
unde isti magi veniebant, est posita ad Septentrionem. Item, aliae
numquam quiescunt; ista autem non continue movebatur. Tertio ex
tempore, quia in die nulla lucet; ista autem de die praebebat lucem
magis. Quarto ex situ, quia non in firmamento, quod patet, quia
isti per eam determinate distinxerunt domum. Ergo dicendum quod ista
specialiter creata fuit ad servitium Christi. Et ideo dicit vidimus
stellam eius, idest ad obsequium eius factam. Quidam autem dicunt,
quod ista stella fuit spiritus sanctus, qui, sicut super baptizatum
apparuit in specie columbae, ita et nunc in specie stellae. Alii
dicunt quod fuit Angelus. Sed dicendum est quod vera stella fuit.
Et voluit ostendi sub indicio stellae, primo, quia conveniebat ei.
Est enim rex caelorum, et ideo per caeleste indicium voluit
manifestari; Ps. XVIII, 1: caeli enarrant gloriam Dei et
opera manuum eius annuntiat firmamentum; Iudaeis quidem per Angelos,
per quos legem acceperant; Gal. III, 19: lex data est per
Angelos; gentilibus per stellam, quia per creaturas in cognitionem
Dei venerunt; Rom. I, 20: invisibilia Dei per ea quae facta
sunt, intellecta conspiciuntur. Secundo, quia congruebat his quibus
demonstrabatur, scilicet gentilibus, quorum vocatio promissa fuit
Abrahae in similitudinem stellarum; Gen. XV, 5: suspice
caelum, et numera stellas si potes et cetera. Unde tam in
nativitate, quam in passione factum est signum in caelo, quod omnibus
gentibus Christum notum fecit. Item, congruebat omnibus, quia ipse
est salvator omnium. Sed dicit in oriente, quod exponitur
dupliciter. Secundum Rabanum, sic: stella existens in Iudaea
apparuit illis gentibus in oriente. Vel: nos vidimus stellam in
oriente. Istud melius dicitur. Unde ecce stella, quam viderant in
oriente antecedebat eos. Item patet ex hoc quod ista secundum situm
erat propinqua terrae, quia aliter non distinxisset locum. Ergo non
potuisset videri a tam remota regione. Consequenter ponitur pium
propositum et venimus adorare. Hic est duplex quaestio. Dicit enim
Augustinus: numquid isti erant curiosi, quod quandocumque fieret
aliquod indicium per aliquam stellam quaererent regem natum? Hoc enim
stultum fuisset. Sed dicendum quod non praestaverunt obsequium regi
terreno, sed caelesti: in quo virtus divina ostenditur affuisse; quia
aliter si terrenum regem quaesissent, totam devotionem amisissent,
quando vilibus pannis invenerunt involutum. Sed quaerit iterum
Augustinus: quomodo ex stella potuerunt scire, quod homo Deus natus
esset? Et respondet quod hoc fuit Angelo revelante; qui enim
ostendit eis stellam, misit Angelum qui hoc revelaret. Leo Papa
dicit, quod sicut exterius oculi replebantur lumine istius stellae:
ita interius radius divinus revelabat. Tertia ratio: quia isti erant
de stirpe Balaam, qui dixit: orietur stella ex Iacob. Unde
habuerunt a prophetia eius. Et ideo videndo tantam claritatem
stellae, suspicati sunt, quod rex caelestis natus esset, et ideo
quaerebant. Et hoc est et venimus adorare. In hoc impletum est illud
Ps. LXXI, 11: et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes
servient ei.
|
|