|
Praenuntiata Christi nativitate per magos, hic inquirit de loco
nativitatis: et ponuntur tria: primo ponitur motivum ad inquirendum;
secundo imponitur inquisitio; tertio inventio veritatis. Secundum ibi
et congregans. Tertium ibi at illi dixerunt ei: in Bethlehem
Iudae. Motivum fuit turbatio Herodis; unde audiens. Et signanter
vocat Herodem regem, ut ostendat esse alium a rege, quem quaerebant.
Fuit autem triplex causa turbationis. Prima processit ex ambitione,
quam habebat circa custodiam regni sui, propterea quia alienigena
erat. Sciebat enim vel audiverat illud Danielis II, 44: in
diebus regnorum Israel suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum
non dissipabitur, et regnum eius alteri populo non tradetur et cetera.
Sed in hoc decipiebatur, quia regnum illud spirituale erat; Io.
XVIII, 36: regnum meum non est de hoc mundo. Unde Herodes
turbabatur timens amissionem regni sui; sed magis turbabatur Diabolus
timens regni sui destructionem totalem; Io. XII, 31: nunc
princeps mundi huius eiicietur foras. Et nota quod homines, sicut
dicit Chrysostomus, in sublimibus constituti ex levi verbo contra se
prolato conturbantur; Ps. LXXXVII, 16: exaltatus autem,
humiliatus sum et conturbatus; humiles autem numquam timent. Secunda
causa processit ex timore Romani imperii. Statutum enim erat a
Romano imperio quod nullus Deus aut rex diceretur sine eorum
consensu; unde timebat. Sed iste timor mundanus erat, qui
prohibetur; Is. LI, 12: quis tu ut timeas ab homine mortali,
et filio hominis, qui quasi foenum ita arescet? Tertia ex rubore
verecundiae. Verecundabatur enim coram populo ut alius rex vocaretur;
similis in hoc Sauli, qui dixit: peccavi, sed nunc honora me coram
senioribus populi mei, et coram Israel et cetera. I Reg. XV,
30. Sed mirum quod sequitur et omnis Ierosolyma cum illo.
Videbatur enim quod deberent gaudere. Sed sciendum quod triplicem
causam turbationis habuerunt. Prima fuit ipsorum iniquitas; iniqui
enim erant, quibus semper detestabilis est conversatio iustorum.
Prov. XIII, 19: detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
Secunda ut placerent Herodi; Eccli. X, 2: secundum iudicem
populi, sic et ministri eius. Tertia quia timebant ne Herodes hoc
audito amplius desaeviret in gentem Iudaeorum. Mystice autem in hoc
significatur quod iste terrenus erat. Gregorius: rex terrae turbatus
est, caeli rege nato, quia nimirum terrena altitudo confunditur, cum
caelestis celsitudo aperitur. Is. XXIV, 23: erubescet luna,
et confundetur sol, cum regnaverit dominus exercituum in monte Sion,
et in Ierusalem. Et notandum quod, sicut dicit Augustinus, quid
autem erit tribunal iudicantis, quando superbos reges cuna terrebat
infantis? Pertimeant reges ad dexteram patris sedentem, quem rex
impius timuit matris ubera lambentem. Et congregans. Hic ponitur
inquisitio. Et, sicut dictum est, Herodes sollicitus erat
inquirere, et propter regnum, et propter timorem Romanorum: unde
inquisivit veritatem. Sed ad habendam certitudinem de aliquo tria
requiruntur ab inquirentibus: creditur enim multitudini, auctoritati,
et litteratis. Unde congregavit multos, et auctoritatem habentes, et
sapientes. Et hoc est quod dicit congregans omnes, quantum ad primum
Sap. VI, 26: multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum.
Principes sacerdotum, quantum ad secundum; Mal. II, 7: labia
sacerdotum custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius
(...). Et Scribas, quantum ad tertium: non ad scribendum
tantum dicitur, sed ad interpretandum legis Scripturam; per istos
quidem volebat investigare veritatem. Eccl. XXXII, 13: in
medio magnatorum loqui non praesumas, et ubi sunt senes non multum
loquaris. Sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. Magi regem
vocaverunt, sed ipsi Christum quaerebant: sciebant enim ex
conversatione cum Iudaeis regem Iudaeorum legitimum inungi. Sed
quaeritur: aut ipse credebat prophetiae, aut non. Si credebat,
sciebat quod non poterat impediri quin ipse regnaret; quare ergo
interfecit pueros? Si non credebat, quare ergo quaerebat? Sed
dicendum quod non perfecte credebat, quia ambitiosus erat et ambitio
hominem caecum reddit. At illi dixerunt: in Bethlehem Iudae. Hic
invenitur veritas. Et primo ponitur veritas; secundo confirmatur eius
prophetia, ibi et tu, Bethlehem, terra Iuda. Et sciendum quod
Christus voluit nasci in Bethlehem propter tria. Primo ad vitandam
gloriam. Propter hoc enim elegit duo loca: unum in quo nasci voluit,
scilicet Bethlehem; alium in quo passus fuit, scilicet Ierusalem.
Et hoc est contra illos qui gloriam quaerunt, qui volunt nasci in
sublimibus locis, et nolunt pati in loco honoris. Ioan. VIII,
50: ego gloriam meam non quaero. Secundo ad confirmationem suae
doctrinae, et ostentationem suae veritatis. Si enim natus fuisset in
aliqua magna civitate, virtus suae doctrinae potuisset adscribi humanae
virtuti; II Cor. VIII, 9: scitis gratiam domini nostri Iesu
Christi. Tertio ad ostendendum se esse de genere David; Lc.
II, 3: Ioseph et Maria ibant in Bethlehem ut profiterentur ibi,
eo quod essent de domo, et familia David. Competit etiam mysterio,
quia Bethlehem interpretatur domus panis: et Christus est ille panis
vivus, qui de caelo descendit, Io. VI, 51. Consequenter
confirmatur veritas. Unde et tu, Bethlehem, et cetera. Ex ista
prophetia duo possemus considerare: magi enim aliquid annuntiabant, et
aliquid quaerebant. Et ex ista prophetia ostenditur utrumque: quia
quantum ad primum dicit et tu Bethlehem; quantum ad secundum dicit ex
te enim exiet dux. Et ita confirmatur nativitas Christi duplici
testimonio, scilicet stellae et prophetiae, quia in ore duorum vel
trium testium est veritas; Deut. XIX, 15: in ore duorum aut
trium testium stabit omne verbum. Et nota, quod quando erant omnes
infideles, data sunt signa corporalium; quando iam erant fideles,
data est prophetia; I Cor. XIV, 22: itaque linguae in signum
sunt non fidelibus, sed infidelibus; prophetiae autem non
infidelibus, sed fidelibus. Et sciendum quod Iudaei dupliciter
defecerunt in prolatione prophetiae. Quia ibi dicitur et tu,
Bethlehem Ephrata, et iterum quia non est ibi, nequaquam minima es.
Et potest assignari duplex ratio quare mutaverunt. Uno modo potest
dici, quod hoc fecerunt ex ignorantia. Alio modo potest dici quod
isti usi sunt scienter aliis verbis. Et dicunt sententiam. Quia cum
Herodes esset alienigena, non intellexisset auctoritatem prophetae,
et ideo dixerunt illud quod notum erat Herodi. Unde dicunt: terra
Iuda, et nequaquam minima es, idest tu non es minima inter millia
hominum Iuda; vel in principibus Iuda, idest inter principales
civitates Iuda. Ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel.
De isto duce habetur Dan. IX, 25: usque ad Christum ducem; et
Ps. XXX, 5: dux mihi eris: regit enim populum Israel non solum
carnaliter, sed etiam spiritualiter; Rom. XI, 1: numquid Deus
repulit populum suum? et cetera. Ps. LXXIX, 2: qui regis
Israel, intende, qui deducis velut ovem Ioseph. Et nota quod
truncant caudam auctoritatis, scilicet et egressus eius sicut ab
initio, a diebus aeternitatis. Per quod insinuatur quod non debebat
esse rex terrenus, sed caelestis; quod si scivisset Herodes, non
fuisset impius. Unde fuerunt causa necis illorum. Item ex illa etiam
cauda patet esse falsam interpretationem Iudaeorum, qui exponunt de
Zorobabel: quia non convenit ei et egressus eius ab initio a diebus
aeternitatis. Item non in Iudaea, sed in Babylone natus est.
Consequenter inquiritur de persona nati, cum dicit tunc Herodes,
clam vocatis magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae quae
apparuit eis. Et primo ponitur inquisitio; secundo inventio
inquisiti, ibi invenerunt eum etc.; tertio veneratio inventi, ibi et
procidentes adoraverunt eum. Ad inquirendum personam ex duobus moti
sunt: ex persuasione Herodis, et ex ductu stellae. Unde circa
primum ponitur exhortatio; secundo studium magorum in mutatione
stellae, ibi qui cum audissent regem abierunt. Circa primum tria
ponuntur: primo enim inquirit tempus; secundo annuntiat locum, ibi et
mittens illos in Bethlehem; tertio iniungit officium inquisitionis,
ibi ite, et interrogate diligenter de puero. Dicit ergo tunc
Herodes. Ubi considerandum quod Iudaei sciebant locum, sed non
tempus. Unde confutantur a domino, Lc. XIX, 44: eo quod non
cognovisti tempus visitationis tuae, et Is. I, 3: cognovit bos
possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non
cognovit, et populus meus non intellexit. Ergo inquiritur tempus.
Et dicit Chrysostomus quod per biennium ante apparuit istis stella.
Alii autem quod in ipsa die nativitatis. Annuntiat locum, ibi et
mittens. Iungit officium inquisitionis, ibi ite, et interrogate et
cetera. Et admonet duo: et ad hoc quod impleant praemittit tertium.
Quantum ad primum dicit ite et cetera. Et quaerit insidiose ad
occidendum, sicut illi quibus dicitur Io. VII, 34: quaeretis
me, et non invenietis. Quantum ad secundum dicit sic cum inveneritis
renuntiate mihi. Et hoc propter malum etiam dicebat; Eccli.
XIII, 14: ex multa loquela tentabit te. Quantum ad tertium
dicit ut et ego veniens adorem eum; et quidem dolose promittit Dei
cultum; Ier. IX, 8: sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta
est; Ps. XXVII, 3: qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala
autem in cordibus eorum. Et nota quod cum magi profiterentur regem,
iste vocat puerum, quia ex abundantia cordis os loquitur. Nota
etiam, quod petit a Iudaeis ubi Christus nasceretur, volens
experiri, et tentare utrum gauderent. Consequenter ponitur studium
magorum. Duo iniunxerat: quod inquirerent, et reverterentur; sed
unum fecerunt magi. Unde qui cum audissent regem abierunt. Aliud
autem non fecerunt. Tales quidem debent esse auditores, quod bona
addiscant, mala vero relinquant; infra XXIII, 3: quae dicunt
facite, secundum opera eorum nolite facere et cetera.
|
|