|
Supra Evangelista posuit unum motivum magorum, scilicet persuasionem
Herodis, hic ponit aliud motivum magorum ad inquirendum Christum,
scilicet ducatum stellae; et circa hoc duo facit: primo enim ponit
ducatum stellae; secundo effectum laetitiae huius ducatus, ibi
videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno valde. Et nota,
quod stella primum exequitur suo motu, quia directe ducebat magos ad
Christum; item manifestat suo statu pueri locum, ibi usque dum
veniens staret supra ubi erat puer. Unde quantum ad primum dixit
antecedebat eos. Ex hoc autem quod dicit ecce stella, quam viderant
in oriente, antecedebat eos, datur intelligi quod quando magi
declinaverunt in Ierusalem, stella disparuit; recedentibus autem ab
Herode, apparuit. Disparuit autem propter tria. Primo propter
confusionem Iudaeorum, qui cum instructi essent in lege, ut Christum
quaererent, et gentes non essent instructae, tamen gentes quaerunt,
et Iudaei contemnunt. Unde impletur illud Is. LV, 5: gentes
quae te non cognoverunt, ad te current. Secundo propter magorum
instructionem: non enim solum per stellam dominus voluit se eis
manifestare, sed etiam per legem, ut sic adiungeretur cognitioni
creaturarum cognitio legis. In ore duorum vel trium testium stabit
omne verbum, Deut. XIX, 15. Is. VIII, 20: ad legem
magis et ad testimonium. Tertio propter instructionem nostram. Et
instruimur de duobus, secundum Glossam. Primo quod qui humanum
auxilium quaerunt, deseruntur a divino. Illicitum est enim humanum
auxilium quaerere, non quaerendo divinum; Is. XXXI, 1: vae
qui descenditis in Aegyptum ad auxilium, in equis sperantes, habentes
fiduciam super quadrigis, quia multae sunt, et super equitibus, quia
praevalidi nimis, et non sunt confisi super sanctum Israel et dominum
non requisierunt. Secundo instruimur quantum ad hoc, quod nos, qui
fideles sumus, non debemus quaerere signa, sicut isti, qui videntes
stellam gavisi sunt etc.; sed debemus esse contenti doctrinis
prophetarum, quia signa data sunt infidelibus. In hoc etiam est
duplex mysterium. Stella enim significat Christum; Apoc. ult.,
16: ego sum radix David, stella splendida et matutina. Unde per
istam stellam intelligere possumus gratiam Dei, quam amittimus, cum
ad Herodem, idest Diabolum, accedimus; Eph. V, 8: eratis
aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. Item, cum ab Herode,
idest Diabolo, recedimus, stellam, idest Christi gratiam,
invenimus: simile Ex. XIII, 21, ubi dicitur, quod dominus
praecedebat Israel, quando exivit de Aegypto, in specie ignis et
cetera. Hic autem praecedebat in specie stellae. Usque dum veniens
staret supra ubi erat puer. Duo intelligimus hic. Unum quod ista
stella non erat multum alta, quia aliter non discrevissent domum
pueri. Aliud quod stella completo officio suo redacta est in suam
materiam. Ubi erat puer. Frequenter puerum vocat, ut scias illum
esse de quo dicitur Is. IX, 6: puer natus est nobis.
Consequenter ponitur effectus ducatus huius quantum ad magos. Unde
videntes autem stellam gavisi sunt et cetera. Gavisi sunt propter
spem, quam recuperaverunt. Timebant enim, quia de longinquis
partibus venerunt, amittere quod sperabant; Rom. XII, v. 12:
spe gaudentes. Item addit gaudio; aliqui enim gaudent, et non
gaudent, quia laetitia humana non est perfectum gaudium; Prov.
XIV, 13: extrema gaudii luctus occupat. Verum autem et
perfectum gaudium de Deo est; Is. LXI, 10: gaudens gaudebo in
domino, et exultabit anima mea in Deo meo. Tertio addit magno, quia
isti magna iam cognoscebant de Deo, quia Deum incarnatum, et multum
misericordem; Is. XII, 6: exulta et lauda, habitatio Sion,
quia magnus in medio tui sanctus Israel. Quarto addit valde, quia
intense gaudebant; recuperaverant enim quod amiserant; Luc. XV,
10: gaudium erit Angelis Dei et cetera. Consequenter agitur de
inventione pueri. Unde et intrantes domum, invenerunt puerum. Et
tangit tria: domum, quae, si quaeratur qualis erat, ostenditur
Luc. II, 7. Item si quaeratur qualis puer, in nullo ab aliis
differebat, sicut dicunt sancti. Quantum ad apparentiam, non
loquebatur, infirmus videbatur, et huiusmodi. Item si quaeratur
qualis mater, respondetur, qualis est uxor carpentarii. Et hoc ideo
dico, quia si isti quaesivissent regem terrenum, videndo ista
scandalizati fuissent; sed videntes vilia, et considerantes
altissima, moti sunt ad admirationem, et adoraverunt eum. Et hoc est
et procidentes adoraverunt eum. Sed quare non fit mentio de Ioseph?
Dicendum quod divina dispensatione factum est quod non adesset, ne
istis qui primitiae gentium erant, daretur suspicio pravae opinionis.
Consequenter tangitur reverentia quam exhibuerunt ad puerum, ibi et
procidentes. Et fuit triplex: in adorando, offerendo et obediendo.
Dicit ergo et procidentes adoraverunt eum, tamquam Deum in homine
latentem; Ps. LXXI, 9: coram illo procident Aethiopes. Item
offerendo, reverentiam exhibuerunt; unde et apertis thesauris suis.
Consuetudo enim erat apud Persas, quod semper cum munere adorabant;
et hoc est et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum,
thus et myrrham. Ps. LXXI, 10: reges Tharsis et insulae
munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent. Is. LX,
6: omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem
domino annuntiantes. Mystice considerandum est quod isti non in via,
sed tunc primo aperuerunt thesaurum, quando venerunt ad Christum:
similiter nos bona nostra in via non debemus manifestare. Unde
reprehenditur hoc inf. XXV de virginibus, et XIII, 44
dicitur: simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem
qui invenit homo abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit
universa quae habet et emit agrum illum. Obtulerunt ei munera et
cetera. Aliqui assignant rationem istorum munerum litteralem et dicunt
isti, quod tria invenerunt: domum sordidam, puerum infirmum, et
matrem pauperem. Et ideo obtulerunt aurum ad sustentationem matris,
myrrham ad sustentationem membrorum pueri, thus ad tollendum foetorem.
Sed dicendum, quod aliquid mystice hic praetenditur, et potius ista
tria ad tria referuntur, quae offerre debemus, sc. fidem, actionem
et contemplationem. Quantum ad fidem dupliciter: primo quantum ad
ea, quae in Christo concurrunt. Scilicet regia dignitas; Ier.
XXIII, 5: regnabit rex, et sapiens erit etc.; et ideo in
tributum obtulerunt aurum. Sacerdotii magnitudo; et ideo thus in
sacrificium. Hominis mortalitas; et ideo myrrham. Item quantum ad
fidem Trinitatis, quia designantur in nobis personae Trinitatis.
Secundo possunt referri ad actionem nostram. Per aurum enim potest
signari sapientia; Prov. II, 4: si quasi thesauros effoderis
illam, tunc intelliges timorem domini. Per thus oratio devota; Ps.
CXL, 2: dirigatur, domine, oratio mea, sicut incensum in
conspectu tuo et cetera. Per myrrham mortificatio carnis: Col.
III, 5: mortificate membra, quae sunt super terram; Cant. V,
5: manus meae distillaverunt myrrham. Quantum autem ad
contemplationem, per ista tria possunt significari vel tres sensus
sacrae Scripturae, scilicet litteralis, sub quo comprehenditur
allegoricus, anagogicus et moralis; vel tres partes philosophiae,
scilicet moralis, logica et naturalis: omnibus enim his debemus uti ad
servitium Dei. Consequenter ponitur quomodo reverentiam exhibuerunt
in obediendo. Unde et responso accepto in somnis, ne redirent ad
Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Sed quomodo
responsum acceperunt qui non interrogaverunt? Sed dicendum quod
dominus respondet aliquando interrogationi mentali, et isti intus
quaerebant quid placeret Deo de reversione; Ex. XIV, 15: quid
clamas ad me? Sed numquid sunt revelationes immediate a Deo?
Dionysius probat quod non, nisi mediantibus Angelis. Quare ergo non
nominat Angelum? Sed dicendum, quod quandoque Scriptura facit
mentionem de Deo, et non de Angelo, hoc fit per quamdam excellentiam
illius manifestationis; Gal. III, 19: lex ordinata per
Angelum in manu mediatoris; Act. VII, 37: hic est Moyses,
qui dixit filiis Israel: prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus
vestris, tamquam me ipsum audietis et cetera. Unde quod dicit
Glossa, quod hoc fuit immediate per Deum, refertur ad modum loquendi
Scripturae. Per aliam viam reversi sunt in regionem suam. In hoc
ostenditur quod ad regionem nostram Paradisum, a qua per peccatum
expulsi sumus, per obedientiam pervenimus. Prov. IV, 27: vias
quae a dextris sunt novit dominus; perversae vero sunt quae sunt a
sinistris. Chrysostomus hic dicit, quod isti reversi egerunt sanctam
vitam, et postea facti sunt coadiutores s. Thomae apostoli; tamen
nihil de eis invenitur scriptum in sacra Scriptura post recessum
eorum.
|
|