|
Supra habitum est quomodo nascenti Christo magi testimonium
perhibuerunt, nunc autem agitur quomodo innocentes testimonium
perhibent, non loquendo sed moriendo. Et circa hoc tria facit
Evangelista. Primo enim ponitur occultatio Christi; secundo
interfectio puerorum, ibi tunc Herodes; tertio ponitur reditus ipsius
Christi, ibi defuncto Herode. Circa primum tria facit. Primo enim
ponitur admonitio Angeli; secundo ostenditur obedientia Ioseph;
tertio impletio prophetiae. Secundum ibi ut adimpleretur. Circa
primum tria tanguntur. Primo ponitur tempus apparitionis; secundo
describitur ipsa apparitio et modus apparitionis ibi ecce Angelus;
tertio ponitur ipsa admonitio facta per Angelum, ibi surge et accipe
puerum. Tempus describitur ibi qui cum recessissent. Et
intelligendum quod non statim post recessum magorum facta est ista
apparitio, quia totum quod dicitur Luc. II, 6, debet interponi,
scilicet de purificatione: postquam impleti sunt dies et cetera. Non
enim Herodes statim cogitavit de interfectione puerorum. Unde cum
dicit qui cum recessissent, debet interponi tota historia
purificationis. Consequenter ponitur ipsa apparitio; unde ecce
Angelus apparuit in somnis et cetera. In somnis dicitur apparere,
quia tunc homines ab actibus exterioribus cessant, et talibus fit
revelatio per Angelos; Ps. IV, 9: in pace in idipsum dormiam,
et requiescam; Prov. III, 24: quiesces, et suavis erit somnus
tuus. In ista admonitione tria ponuntur. Primo enim persuadet
Angelus fugere; secundo determinat moram; tertio assignat causam.
Dicit ergo surge. Et nota, quod, sicut dicit Hilarius, beata
virgo ante nativitatem ab Angelo nominatur coniux, supra I, 5, sed
post nativitatem non. Et hoc propter duo. Primo ad commendationem
virginis; sicut enim virgo concepit, ita virgo peperit. Secundo
propter dignitatem eius: erat enim mater Dei, qua dignitate nulla
maior, et denominatio fit a digniori. Item quod, sicut dicit
Chrysostomus, puer non venerat propter matrem, sed potius e
converso; et ideo dicit accipe puerum, et matrem eius et cetera. Sed
quare fuge in Aegyptum? Nonne dicit Ps. XVIII, 15: dominus
adiutor meus, et redemptor meus? Sed sciendum quod propter tria
fugit. Primo ad manifestandam suam humanitatem; sicut enim divinitas
in stella apparuit, ita humanitas in fuga. Phil. II, 7: in
similitudinem hominum factus. Secundo propter exemplum; illud enim
exemplo ostendit, quod verbo docuit. Infra X, 23: cum autem
persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Tertio propter
mysterium: sicut enim voluit mori, ut nos a morte revocaret, ita
voluit fugere, ut fugientes a facie sua propter peccatum revocaret.
Ps. CXXXVIII, 7: quo ibo a spiritu tuo? Et esto ibi.
Sed quare potius in Aegyptum, quam alibi in aliam regionem?
Dicendum propter duas rationes. Prima est, quia proprium est Dei,
ut memor sit misericordiae in ira, Hab. III, 8. Dominus enim
iratus fuit contra Aegyptios persequentes filios Israel, quia filii
Israel erant primogenitus Dei. Et ideo datum est ei, ut
obsequeretur unigenito; Is. XIX, 1: ecce dominus ascendet super
nubem levem, et ingredietur Aegyptum etc.; ibid. IX, 2:
populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: habitantibus in
regione umbrae mortis lux orta est eis; Io. I, 14: vidimus
gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae, et
veritatis. Secunda, quia ipse induxerat tenebras in Aegypto, ideo
voluit eam primo illuminare; et ideo bene ibi fugit; Is. IX, 2:
populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in
regione umbrae mortis lux orta est eis. Nota quod quando aliquis vult
fugere peccatum, primo debet excutere pigritiam; Eph. V, 14:
surge qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
Secundo debet accipere fiduciam a matre, et filio, scilicet
Christo; Eccli. XXIV, 25: in me omnis spes vitae et
virtutis. Tertio debet fugere a peccato adiutus auxilio matris et
pueri; Ps. LIV, 8: ecce elongavi fugiens, et mansi in
solitudine. Subdit causam huius fugae futurum est enim, ut Herodes
quaerat puerum ad perdendum eum. Deceptus fuit Herodes, quia voluit
perdere qui venerat regnum suum communicare; Lc. XXII, 29: et
ego dispono vobis, sicut disposuit mihi pater meus regnum. Secundo,
quia eum qui non gloriam mundanam quaerebat; Hebr. XII, 2: qui
proposito sibi gaudio, sustinuit crucem. Qui consurgens. Hic
ponitur executio mandati angelici, et ponit eam quantum ad fugam, et
quantum ad moram. Unde qui consurgens accepit puerum et matrem eius.
Et fit mentio de tempore, unde dicit nocte, propter timorem et
tribulationem, secundum illud Is. XXVI, 9: anima mea
desideravit te in nocte, idest in tribulatione; in tribulationibus
enim recurrendum est ad Deum: Os. VI, 1: in tribulatione sua
mane consurgent ad me. Qui consurgens. Tunc adimpletum est illud
Is. XIX, 1: ecce dominus ascendet super nubem levem, et
ingredietur Aegyptum; quod ad litteram impletum est. Et erat ibi.
Dicitur quod septem annos fuit ibi, et habitavit in civitate
Heliopoli. Quantum autem ad mysterium, per Ioseph signantur
praedicatores, hoc est apostoli, qui ponuntur ad expellendas tenebras
per doctrinam, qui recedentes a Iudaeis conversi sunt ad gentes;
Act. XIII, 16: vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed
quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis aeternae vitae,
ecce convertimur ad gentes. Et esto ibi usque dum dicam tibi, idest
usquequo finiatur infidelitas Iudaeorum. Rom. II, 25: caecitas
ex parte contigit in Israel. Consequenter adhibet testimonium
prophetiae; unde dicit ut adimpleretur quod dictum est a domino per
prophetam. Istud est, secundum translationem Hieronymi, Osee c.
XI, 1. In translatione autem Septuaginta non est ita, sed ex
Aegypto vocavi filium eius. Videtur hic esse quaestio: quia non
videtur hoc facere ad propositum, quia praemittitur ibi, puer Israel
etc., et sic loqui videtur de vocatione Israel de Aegypto. Sed
dicendum quod in omnibus auctoritatibus, quae in Evangeliis vel in
epistolis ponuntur de Christo, quaedam distinctio notanda est; quia
quaedam dicuntur specialiter de Christo sicut illud Is. LIII,
7: tamquam ovis ad occisionem ducetur; quaedam autem dicuntur de
quibusdam secundum quod duxerunt figuram Christi. Et sic est ista
auctoritas: isti enim non fuerunt filii Israel, nisi inquantum
similitudinem gesserunt veri filii unigeniti. Et hoc est: ex Aegypto
vocavi filium meum, scilicet specialem. Tunc Herodes. Hic agitur
de interfectione puerorum; et circa hoc duo facit. Primo ponitur
occasio interfectionis; secundo ponitur interfectio; ibi et mittens
occidit omnes pueros; tertio inducuntur prophetiae, ibi tunc impletum
est. Occasio fuit ira Herodis: unde tunc Herodes iratus est.
Iac. I, 20: ira viri iustitiam Dei non operatur. Et notandum
quod quando aliquis rex amissionem regni suspicatur, cito irascitur et
accenditur. Videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde.
Et dicitur iratus valde propter duo: quia quando aliquis irascitur,
de modica occasione fortiter accenditur. Unde quia in suspicione erat
amissionis regni, et illusus fuit a magis, iratus est valde. Eccli.
XI, 34: a scintilla una augetur ignis. Et mittens. In ira ista
fuit crudelitas quantum ad tria: quantum ad locum, quantum ad
multitudinem et quantum ad tempus. Quantum ad multitudinem, ut unum
quaereret, omnes occidit. Unde dicitur et mittens occidit omnes
pueros. Et nota quod dicit Augustinus quod iste numquam profuisset
tantum obsequio, quantum profuit odio. Sed quaeritur, cum non
habuerint liberum arbitrium, quomodo dicti sunt mori pro Christo.
Sed, sicut dicitur Io. III, 17, non misit Deus filium suum
in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
Numquam enim Deus permisisset eos occidi, nisi fuisset eis utile.
Unde dicit Augustinus quod idem est dubitare utrum profuerit illis
ista occisio, quod est dubitare utrum pueris prosit Baptismus: passi
sunt enim ut martyres et Christum moriendo confessi sunt, quamvis non
loquendo. Apoc. VI, 9: vidi subtus altare animas interfectorum
propter verbum Dei. Secunda crudelitas est, quia occidit in omnibus
finibus, timebat enim ne fugeret, scilicet ad aliquam civitatem. Et
contigit ei sicut bestiae vulneratae, quae non attendit quem vulnerare
debeat; Prov. XXVIII, v. 15: leo rugiens, et ursus
esuriens, princeps impius super populum pauperem. Tertia quantum ad
tempus. Unde a bimatu, idest duorum annorum. Et nota quod
Augustinus dicit quod illo anno, quo Christus natus est, innocentes
sunt occisi. Sed quare dicit a bimatu et infra? Dicunt quidam quod
stella apparuit per duos annos ante; unde Herodes dubitabat utrum a
tempore stellae natus fuisset. Et ideo dicit secundum tempus quod
exquisierat a magis. Alii autem dicunt quod isti non sunt occisi eodem
anno, sed post duos annos. Sed quare tantum distulit? Triplex ratio
redditur a diversis. Una est, quia a principio putabat quod magi
fuissent decepti et quod nihil invenissent, sed postquam audivit multa
verba de Christo a Zacharia et Simeone et Anna, tunc motus fuit ad
quaerendum. Alii dicunt quod hoc fecit ex cautela: timebat enim ne
puerum, quem quaerebat, parentes occultassent. Unde primo voluit eos
assecurare. Alii quod occupatione impeditus, quia misit post magos
usque ad Tharsum Ciliciae et fecit incendi naves eorum. Item fuit
occupatus, quia citatus fuit Romae accusatus a filiis. Et sic post
reversionem incepit saevire. Et dicit et infra etc., quia cogitavit
illum esse tantae potentiae, quod posset commutare faciem suam. Per
istam occisionem significatur occisio martyrum, quia pueri per
humilitatem et innocentiam, infra XIX, 14: sinite parvulos, et
nolite eos prohibere ad me venire; item infra XVIII, 3: nisi
conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in
regnum caelorum. In Bethlehem, et in omnibus finibus eius; quia per
totum mundum occiduntur: Act. I, v. 8: eritis mihi testes,
scilicet moriendo. Duo anni sunt duplex caritas, Dei et proximi,
quia fides sine operibus mortua est, Iac. c. II, 20. Et nota
quod nato Christo, statim persecutio saevit, quia statim quando quis
convertitur ad Christum, incipit tentari. Eccli. II, v. 1:
fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et in timore, et
praepara animam tuam ad tentationem. Tunc impletum est quod dictum est
per Ieremiam prophetam. Posita occisione puerorum, hic more suo
Evangelista prophetiam annuntiantem ponit, quae est Ier. c.
XXXI, 15: vox in Rama audita est, lamentationis, luctus et
fletus, Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super
eis, quia non sunt. Et notandum quod, sicut dicit Hieronymus,
ubicumque per apostolos et Evangelistas introducitur aliqua auctoritas
veteris testamenti, non oportet introducere verbum ex verbo semper,
sed sicut dedit eis spiritus sanctus, aliquando sensum ex sensu in usu
nostro. Ita habemus Ier. XXXI, 15: vox in excelsis audita
est lamentationis, luctus et fletus, Rachel plorantis filios suos,
et nolentis consolari super eis, quia non sunt. Et sensus idem est.
Et considerandum quod, quantum ad hanc auctoritatem pertinet, ista
est una de illis quae introducuntur in Evangelio, quae tamen sensum
litteralem habet, qui est figura eius, quod fuit in novo testamento.
Unde ad intellectum eius consideranda est quaedam historia, quae
legitur Iudicum XIX ubi dicitur quod propter peccatum commissum
circa uxorem Levitae fere tota tribus Beniamin extincta est; et
dicitur quod ibi fuit maximus planctus, ita quod fuit auditus de Gabaa
usque in Rama longe a Bethlehem per duodecim miliaria. Hoc dicitur
Rachel plorare, quia mater fuit Beniamin; et est locutio
figurativa, scilicet ad exprimendum magnitudinem doloris. Sed haec
est prophetia de praeterito. Alio modo est de futuro dupliciter.
Quia uno modo potest referri ad captivitatem Israel, qui quando in
captivitatem ducebantur, dicuntur in via iuxta Bethlehem plorasse; et
tunc dicitur Rachel plorasse, quia sepulta erat ibi, Gen.
XXXV, 19. Et dicitur hoc eodem modo loquendi quo locus dicitur
plorare mala quae in loco accidunt. Vult ergo dicere propheta quod
sicut maximus dolor et luctus fuit, quando extincta est tribus
Beniamin, ita futurus est maximus alius tempore captivitatis. Tertio
modo exponitur sic. Evangelista assumit factum de occisione innocentum
et exaggerat istum dolorem quadrupliciter. Ex diffusione doloris, ex
multitudine doloris, ex materia, et inconsolabilitate. Dicit ergo:
vox in Rama. Quaedam civitas est in tribu Beniamin, Iosue
XVIII, 25, et potest accipi pro civitate Liae. Hic autem
accipitur pro excelso; et potest dupliciter exponi. Primo sic: vox,
in excelso prolata, audita est, quia vox quae in loco alto est, longe
lateque diffunditur; Is. XL, 9: supra montem excelsum ascende tu
qui evangelizas Sion, exalta in fortitudine vocem tuam. Vel audita
est in excelso, idest in caelo apud Deum; Eccli. XXXV, 21:
oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet, non
consolabitur, et non discedet donec altissimus aspiciat. Et iterum:
nonne lacrimae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super
deducentes eas? Ploratus: hoc potest referri ad fletum infantium
occisorum. Et ululatus multus; hoc ad matrum ploratus. Vel utrumque
ad pueros: ploratus inquantum elevabantur a militibus, ululatus
inquantum iugulabantur. Maior est dolor matrum, quam filiorum. Item
matrum erat dolor assiduus, puerorum fuit brevis: propter quod dicit
Zach. XII, 10: plangent eum quasi super unigenitum, et
dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti. Item ex
materia doloris, quia de morte filiorum. Unde Rachel plorat. Sed
obiicitur, quia Bethlehem non erat in tribu Beniamin, sed in tribu
Iuda, qui fuit filius Liae. Et solvitur tripliciter. Primo, quia
Rachel sepulta fuit iuxta Bethlehem, Gen. XXXV, 19. Et ita
ploravit pueros eo modo, quo aliquis locus dicitur plorare; Ier.
II, 12: obstupescite, caeli, super hoc, et portae eius,
desolamini vehementer, dicit dominus. Vel aliter. Supra habitum est
quod Herodes occidit pueros in Bethlehem, et in omnibus finibus eius
et cetera. Bethlehem autem erat in confinio duarum tribuum, scilicet
Iudae et Beniamin; unde de pueris Beniamin occisi sunt: et sic
cessat obiectio, sicut exponit Hieronymus. Augustinus autem aliter
exponit et dicit quod consuetudo est quod quando alicui aliqua prospera
succedunt, ille, quando adversitates veniunt, magis dolet. Lia et
Rachel sorores fuerunt, et isti qui occisi sunt fuerunt de filiis
Liae. Et sic corporaliter occisi sunt, ne aeternaliter punirentur,
ut in facto Gabaa. Dicitur ergo plorare videns filios suos occidi et
damnari. Vel per Rachel Ecclesia signatur, quia interpretatur
videns Deum, et Ecclesia per fidem videt: quae plorat filios suos
occisos, non quia occisi sunt, sed quia per ipsos poterat alios
acquirere. Vel non plorat propter occisos, sed propter occidentes.
Sequitur de inconsolabilitate doloris: et noluit. Et exponitur illud
multipliciter. Primo ut referatur ad populum, qui tunc erat.
Consolatio enim debetur quamdiu speratur aliquod remedium; sed quando
non speratur, non est consolatio, sicut patet in infirmo desperato;
et ideo dicit, ut referatur ad opinionem matrum, quia non sunt, quia
scilicet non apparent; Gen. XXXVII, 30: puer non comparet.
Vel noluit consolari, quia non sunt, idest ac si non essent:
consolatio enim non debetur nisi de malis. Unde secundum hoc refertur
ad opinionem Ecclesiae, quae habet eos tamquam regnarent; unde,
sicut de regnantibus, gaudet de eis, I Thess. IV, v. 12:
nolumus vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini, sicut et
ceteri qui spem non habent vel noluit consolari de praesenti, sed
expectat consolationem in futuro; infra V, 5: beati qui lugent,
quoniam ipsi consolabuntur. Consequenter agitur de revocatione
Christi; unde defuncto Herode, ecce Angelus domini apparuit in
somnis Ioseph. Et primo ponitur apparitio Angeli; secundo mandatum
Angeli; tertio executio mandati Angeli. Circa primum tria
ponuntur. Primo describitur tempus; secundo persona; tertio modus
apparitionis. Dicit ergo defuncto Herode: non ille qui fuit in morte
Christi, quia ille fuit filius istius. Ecce Angelus apparuit.
Notandum quod omnis turbatio Ecclesiae secundum mysterium terminatur
per mortem persecutorum quia in perditione impii erit laudatio Prov.
XI, 10. Item nota quod infidelitate Iudaeorum terminata,
Christus redibit ad eos. Rom. XI, 26: et tunc omnis Israel
salvus fiet. Ecce (...) apparuit. Notandum quod talis est ordo
Angelorum et hominum, ut divinae illuminationes non fiant nobis nisi
per Angelos; ad Hebr. I, 14: omnes sunt administratorii
spiritus in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt
salutis. Unde etiam Christus secundum quod homo, voluit per Angelos
nuntiari. Modus, ibi in somnis Ioseph in Aegypto. Mandatum, ibi
surge, et accipe puerum. Non dicit filium, non coniugem, sed
puerum, ut designetur dignitas pueri, et integritas matris. In hoc
significatur, quod Ioseph non fuit ei datus ad carnalem copulam, sed
ad ministerium et custodiam. Consequenter assignat causam defuncti
sunt enim qui quaerebant animam pueri. Sed quaeritur, quare dicit
sunt. Non enim nisi Herodes mortuus erat. Hoc solvitur dupliciter.
Primo quia iste tot mala fecerat, quod Iudaei gaudebant de morte
eius: qui praesentiens mandavit adhuc vivens sorori suae, quod
nobiliores de Iudaeis interficeret in morte sua; et isti quaesiverant
animam pueri cum Herode; et hoc est defuncti sunt enim qui quaerebant
animam pueri. Vel aliter. Mos est sacrae Scripturae ponere plurale
pro singulari: unde mortui sunt, idest mortuus est et cetera. Unde
in hoc quod dicit qui quaerebant animam pueri, destruitur error
Apollinaris, qui dixit, quod divinitas erat in Christo loco animae.
Ponitur executio huius mandati qui consurgens, accepit puerum et
matrem eius; et circa hoc duo facit: primo ostendit quomodo reversus
est in terram Israel; secundo quam partem vitavit; tertio qua parte
declinavit, ibi et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae.
Dicit ergo qui consurgens. Notandum, quod Angelus non dixit vade in
terram Iuda, vel in Ierusalem, sed universaliter in terram Israel,
sub qua etiam Galilaea potest comprehendi. Unde potest dici, quod
Ioseph intravit fines terrae, quam habitabat Iudas. Consequenter
ponitur quam partem vitavit, ibi audiens autem quod Archelaus regnaret
in Iudaea. Et notanda est hic historia Herodis. Iste Herodes
habuit sex filios, et ante mortem suam occidit Alexandrum et
Aristobolum; in morte autem sua mandavit ut occideretur Antipater.
Unde tres remanserunt, inter quos Archelaus primogenitus fuit, et
usurpavit sibi regnum; sed tandem accusatus a Iudaeis apud Caesarem
Augustum, ablatum fuit ei regnum et divisum fuit in quatuor partes,
et duas habuit Archelaus, duas alias alii diviserunt sibi, ita quod
unam tetrarchiam habuit Herodes, aliam Philippus, sicut habetur
Lc. III, v. 1. Iste Archelaus missus est in exilium post
novem annos regni sui. Et admonitus in somnis. Dixerat primo
Angelus, quod iret ad terram Israel; sed quia Ioseph nondum
intellexerat, ideo Angelus, qui prius indeterminate revelaverat,
nunc determinat. Et hoc est et admonitus (...) secessit in partes
Galilaeae. Sed contra. Sicut Archelaus in Iudaea, ita Herodes
in Galilaea regnabat. Sed dicendum, quod hoc fuit statim post mortem
Herodis, quando Archelaus tenebat totum, quia postmodum facta est
divisio. Sed tunc etiam quaeritur, quare non timuit Archelaum.
Dicendum, quod in Ierusalem erat sedes regni; unde ibi quasi semper
morabatur. Sed quaeritur, quare Luc. II, 41 dicitur quod
singulis annis ducebant puerum in Ierusalem. Et solvit Augustinus,
quod secure ducebant per turbam magnam, quae tunc ascendebat; sed
periculum fuisset si ibi diu moratus fuisset. Item quaeritur, quare
innuit Evangelista quod quasi per accidens venit Ioseph in Nazareth,
sed Lc. II, 39 dicitur quod in Nazareth habuit proprium
domicilium. Sed dicendum, quod Angelus dixerat ei, quod iret in
terram Israel, quae stricte accepta non continebat Galilaeam, nec
Nazareth: et sic intellexit Ioseph; et ideo non proponebat ire in
Nazareth. Ut adimpleretur quod dictum est per prophetam: quoniam
Nazaraeus vocabitur. Hoc non invenitur scriptum, sed potest dici,
quod ex multis locis colligitur. Nazarenus igitur interpretatur
sanctus: et quia Christus dicitur sanctus; Dan. IX, 24: donec
ungatur sanctus; ideo signanter dicitur per prophetam. Vel potest
dici, quod per Nazarenum interpretatur floridus; et hoc habetur Is.
XI, 1: egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius
ascendet etc.; et convenit cum eo, quod dicitur Cant. II, 1:
ego flos campi et lilium convallium.
|
|