|
Supra dominus egit de perventione ad regnum per viam communis salutis,
et per viam perfectionis; et quia quidam credunt indebite pervenire,
ideo repelluntur. Et primo illi qui intendunt venire propter temporis
antiquitatem; secundo qui propter carnis originem. Secunda ibi et
ascendens Iesus Ierosolymam et cetera. Primum ergo proponitur sub
parabola patrisfamilias et conductorum. Primo ponit parabolam;
secundo concludit id ad quod prodest parabola, ibi sic erunt novissimi
primi, et primi novissimi. Parabola duas habet partes. Primo agit
de conductione; secundo de remuneratione. Secunda ibi cum sero autem
factum esset et cetera. Circa primum ponuntur quatuor conductiones,
quae sunt invitationes operariorum ad operandum. Secunda ibi et
egressus circa horam tertiam et cetera. Tertia ibi iterum autem exiit
circa horam sextam et cetera. Quarta ibi circa undecimam vero exiit.
Circa primum tria tangit. Primo tangitur conducens; secundo ponuntur
conducti; tertio modus conducendi. Secunda ibi qui exiit primo mane
conducere operarios. Tertia ibi conventione autem facta et cetera.
Iste paterfamilias Deus est, cuius familia est totus orbis, sed
specialiter creatura rationalis: et dicitur paterfamilias ex
similitudine gubernationis; Sap. XIV, 3: tu autem, pater,
gubernas omnia sapientia. Qui exiit primo mane conducere operarios in
vineam suam. Hic agit de conductis. Primo quaeritur quae sit vinea,
qui operarii, quare conducti. Quid sit vinea ista. Secundum
Chrysostomum iustitia est, et quot virtutes producit, tot palmites
emittit; Cant. VIII, 12: vinea mea coram me est.
Gregorius: per vinea significatur sancta Ecclesia. Is. V, 7:
vinea domini exercituum domus Israel est. Et diversi palmites.
Operarii vero sunt qui ab Adam descenderunt, unde omnes homines;
Gen. II, v. 15: posuit dominus Adam in Paradiso ut operaretur
et custodiret illum. Debet enim unusquisque operari iustitiam, et
excolere eam, et habere curam de proximo; Eccli. cap. XVII,
12: Deus mandavit unicuique de proximo suo. Similiter praelati
sunt operarii; Is. LXI, 3: et vocabuntur in ea fortes
iustitiae, plantatio domini ad glorificandum. Dicuntur autem
conducti, qui pro merito operari debent, et quasi mercenarii; Iob
VII, 1: militia est vita hominis super terram, et sicut
mercenarii dies eius. Sicut enim mercenarius non statim accipit
mercedem, sed expectat, sic nos in vita ista. Sed ad hoc quod sit
bonus mercenarius, oportet quod laboret ad commodum domini sui: sic si
laboremus in vinea Ecclesiae, totum referre ad Deum debemus. Unde
I Cor. X, 31: omnia ad gloriam domini facite. Item primo
excolit, et post comedit: et sic oportet quod primo excolamus et
praeparemus aliorum salutem, post temporalia quaeramus; Sup. cap.
VI, 33: primum quaerite regnum Dei, et omnia haec adiicientur
vobis; Lc. XVII, 8: praecinge te, et ministra mihi, donec
manducem et bibam, et post haec tu manducabis et bibes. Item tertio
requiritur quod tota die occupetur in labore: sic cultor vineae domini
modicum tempus expendat in his quae ad ipsum pertinent, sed necessarium
est quod expendamus totum tempus in servitio Dei; I ad Cor. XV,
58: abundantes in opere domini semper. Item verecundatur apparere
coram domino nisi bene fecerit, sic etiam non debet hic apparere coram
domino nisi cum opere bono; Exod. XXIII et XXXIV, 20:
non apparebis coram me vacuus. Sed videamus quid sit mane. Totum
tempus huius saeculi est unus dies; Ps. LXXXIX, 4: mille
anni tamquam dies hesterna quae praeteriit. Diversae horae sunt
diversae aetates. Prima ab Adam usque ad Noe, et in illo tempore
monuit dominus et per nuntios et per apparitiones, ire in vineam
iustitiae. Vel potest dici quod tota vita hominis est unus dies.
Mane huius diei est pueritia. Pueritia enim virens est sicut herba;
unde aliqui vocantur a pueritia, sicut vocati sunt a pueritia
Ieremias, Daniel et Ioannes Baptista. Ideo dicit qui exiit primo
mane et cetera. Consequenter determinatur de modo conductionis, unde
dicit conventione autem facta cum operariis ex denario diurno. Per
denarium istum significatur vita aeterna, quia denarius ille valebat
decem denarios usuales. Item habebat impressam similitudinem regis.
Unde quod significatur per istum denarium, consistit in observatione
Decalogi; supra cap. XIX, 17: si vis ad vitam ingredi, serva
mandata. Item habet similitudinem Dei; I Io. cap. III, 2:
cum apparuerit, similes ei erimus. Consequenter agit de secunda
conductione et egressus circa horam tertiam et cetera. Si accipiamus
diem unum totum saeculum, sicut prima hora significat tempus ab Adam
usque ad Noe, sic secunda a Noe usque ad Abraham. Antequam
promissiones factae sint de Christo, tunc per Angelos monuit multos,
et habuit multos etiam qui monebant alios. Sed si vitam unius
hominis, hora tertia est adolescentia, qui sicut hora tertia diei sol
incipit calescere, sic in adolescentia incipit irradiare sol
intelligentiae. Item incipit tunc calere; Iac. I, 11: exortus
est cum ardore. Et istos invenit in foro et otiosos. Istud forum,
est vita praesens. Forum autem dicitur locus in quo litigatur; forum
dicitur, in quo venditur et emitur, et significat vitam praesentem,
quae litigiis plena est, emptione et venditione; I Io. cap. V,
19: mundus totus in maligno positus est. Et isti otiosi erant,
quia iam partem vitae suae amiserant: dicuntur enim otiosi non solum
qui male faciunt, sed etiam qui bonum non agunt. Et sicut otiosi non
consequuntur finem, sic nec isti. Finis hominis est vita aeterna;
qui ergo operatur eo modo quo debet, habebit eam, si otiosus non
fuerit; Eccli. cap. XXXIII, 29: multa mala docuit
otiositas. Et dicit eis: ite et vos in vineam meam. Quia Deus
secundum iustitiam retribuit; I Reg. XXVI, 23: Deus
retribuet secundum iustitiam. Cum istis non convenit de denario.
Quare cum primis, et non cum istis? Ratio est secundum quod refertur
ad aetatem saeculi. Quia Adam peccaturus erat, ideo posset excusari
si non scivisset suam remunerationem; sed scivit, quia gustavit.
Item ei, qui meliores habet sensus suos, magis innotescit veritas.
Cum ergo sensus meliores Adam habuerit, verius ei innotuit. Sed cum
aliis non convenit, quia semper plus quam promittat solvit. Is.
LXIV, 4 et I Cor. II, 9: oculus non vidit absque te, quae
praeparasti diligentibus te. Item primi conducti fuerunt ad totam
diem. Ergo totam mercedem debent habere; ideo promittitur eis
denarius diurnus, qui erit plena merces. Sed aliter non dat totam
Deo; ideo non convenit cum eo, quia poterat esse quod ferventius
operabitur, et sic magis retribuetur; vel ita negligenter, quod non
merebitur. Ideo dicit et quod iustum fuerit dabo vobis, quia si
recuperent tempus amissum, habebunt mercedem plenam; I ad Cor.
III, 13: uniuscuiusque opus manifestum erit, dies domini
declarabit. Item primos invitavit ad eundum, sed isti spontanee
iverunt; quia in pueris non est discretio, ideo si faciant aliquod
bonum, plus videtur esse a spiritu sancto, quam a discretione; sed in
adolescentia homo movetur proprio consilio. Item de primis dicitur
quod misit eos; de istis quod spontanee iverunt. Iterum autem exiit
circa horam sextam et nonam. Secundum quod dies dicitur saeculum, sic
hora sexta fuit ab Abraham usque ad David, et nona a David usque ad
Christum. Sed quare coniungit duas horas? Quia tunc fuit populus
distinctus, scilicet Iudaicus et gentilis. Unde potest dici quod
hora sexta est iuventus, quia sicut in medio die est sol in sui
perfectione, sic homo in iuventute. Nona autem hora est senectus: et
coniungit istas duas, quia idem est modus vivendi in utraque. Circa
vero undecimam horam exiit. Ponitur quarta conductio: et tria facit.
Primo reprehendit; secundo excusat; tertio invitantur. Secunda ibi
dicunt ei: quia nemo nos conduxit. Tertia ibi ite et vos in vineam
meam. Dicit ergo circa undecimam vero horam exiit. Nona hora est
tempus Christi. Unde I Io. II, 18 dicitur: filioli,
novissima hora est. Et ad Hebr. I, 1: olim loquens Deus
patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in
filio. Is. LII, v. 6: ecce ego qui loquebar, adsum. Vel
potest dici senium, sive decrepita aetas, quia quidam in peccato
perdurant usque ad aetatem decrepitam. Ps. LXXXIX, 6:
vespere decidat, induret et arescat. Et invenit alios stantes.
Alios invenit in foro, istos non. Ratio est, secundum philosophum,
quia differentia est inter adolescentes et senes, quia adolescentes
toti sunt in spe, senes non in spe, sed in memoriis. Unde illi in
foro inveniuntur primi quasi volentes acquirere; isti autem inveniuntur
stantes, quasi non volentes acquirere, sed acquisitum observare.
Item vidit primos, et non increpavit; istos autem vidit, et
increpavit, quia primo adhuc infirmi sunt, et dominantur passiones in
eis, ideo excusandi sunt, quod non expendunt tempus in servitio Dei:
sed senes abundant sensibus, ideo ipsos increpat, quid hic statis tota
die otiosi? Prov. XII, 11: qui sectatur otium, stultissimus
est; et XXVIII, 19: qui sectatur otium, implebitur
egestate. Sequitur eorum excusatio dicunt ei: quia nemo nos
conduxit. Si referamus ad statum saeculi, sic isti significant
gentilem populum, qui non serviunt Deo, sed idolis. Sed
excusantur, quia prophetas non habuerunt sicut Iudaei; unde Ps.
CXLVII, 20: non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua
non manifestavit eis. Vel secundum quod refertur ad aetatem hominis,
significatur quod quibusdam non datur occasio revertendi ad Deum usque
ad senium. Et ratio est, quia omnia tempus habent. Vel potest
contingere ex dispensatione divina, quia diligentibus Deum omnia
cooperantur in bonum, Rom. VIII, 28. Unde novit dominus quod
si ante vocasset eos, non stetissent. Tunc ergo conducuntur, quando
consentiunt, et efficaciter magis resurgunt; unde dicit ite et vos in
vineam meam. Unde licet sint decrepiti, vult tamen omnes salvos
fieri, I ad Tim. II, 4. Item primis praemium promisit, istis
non, quia illis debebatur, quia mane servierunt ei; istis autem
debetur ex sola misericordia. Sap. IV, 13: consummatus in brevi
complevit tempora multa. Cum sero factum esset et cetera. Hic agit
de remuneratione. Et ponitur primo remuneratio; secundo murmuratio;
tertio responsio. Circa primum duo facit. Primo ponitur tempus;
secundo persona committens; tertio persona cui committitur. Tempus
ponitur cum sero factum esset et cetera. Et potest intelligi vel de
fine aetatis, vel de fine saeculi. Ps. XXIX, 6: ad vesperum
demorabitur fletus, quia deficit lux mundi. Et dicitur sero, quia in
mundo isto fiet iudicium. Dixit dominus vineae procuratori suo.
Dominus est tota Trinitas. Dixit procuratori, idest Christo. Et
datur ei potestas resuscitandi, potestas iudicandi, et tangitur ordo
iudicii. Tangitur potestas voca operarios, idest mortuos resuscita;
Io. V, 28: omnes qui in monumentis sunt, audient vocem filii
Dei. Potestas iudicandi redde illis mercedem, idest sis iudex; unde
dat potestatem iudicandi; Io. V, 27: dedit ei iudicium facere,
quia filius hominis est. Consequenter tangitur ordo incipiens a
novissimis usque ad primos. Et hoc potest retorqueri ad aetatem
saeculi. Incipiens a novissimis, scilicet ab his qui sacramentis
imbuti sunt. Unde maior gratia eis data est, quam primis; Ephes.
III, 5: aliis generationibus non est agnitum, sicut nunc
revelatum est sanctis apostolis eius. Unde abundantius collata fuit
eis, licet aliqua persona in veteri testamento habuerit quoad aliquid
maiorem gratiam; Io. VII, 39: nondum erat spiritus datus,
quia Iesus nondum erat glorificatus, non quia non datus fuerit
spiritus sanctus, sed quia tunc abundantius. Vel potest retorqueri ad
aetatem hominis, quia qui in decrepita sunt aetate, citius moriuntur,
et citius remunerantur. Vel potest esse quod ex fervore recuperent rem
prius amissam, ut legitur de latrone. Quantum ad utrumque dicit
Chrysostomus, quod illud homo facit liberalius quod facit ex
misericordia, quam quod alio modo; ideo designatur quaedam
gratificatio et gaudium; Lc. XV, 10: gaudium est in caelo super
uno peccatore poenitentiam agente. Deinde sequitur executio cum
venissent qui circa undecimam horam venerunt, vel Christiani, vel
homines in decrepita aetate receperunt singulos denarios. Apostolus I
Cor. cap. III, 8: quilibet propriam mercedem accipiet secundum
suum laborem. Venientes autem et primi (non retorqueatis ad tempus
saeculi, quia Iudaei) arbitrati sunt quod plus essent accepturi, eo
quod plus habebant in alio saeculo. Acceperunt autem et illi singulos
denarios, quia singulas stolas habuerunt. Sed quid est? Nonne omnes
aequaliter habebunt gloriam? Dico quod quantum ad aliquid erit par
retributio, quantum ad aliquid non: quia beatitudo potest considerari
quantum ad obiectum, et sic est una omnium beatitudo; vel quantum ad
participationem obiecti, et sic non omnes aeque participabunt, quia
non ita clare videbunt; Io. XIV, 2: in domo patris mei
mansiones multae sunt. Et est simile sicut si multi vadant ad aquam,
et unus ferat maius vas quam alter: fluvius totum se exponit, non
tamen omnes deferunt aequaliter; sic qui animam habet caritate magis
dilatatam, magis accipiet et cetera. Eccli. XI, 24: benedictio
Dei in mercedem iusti festinat, et in honore veloci processus illius
fructificat. Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias
dicentes: hi novissimi una hora fecerunt et cetera. Supra posita est
remuneratio, hic ponitur quorumdam murmuratio. Sed hic est quaestio
duplex, quia dicit quod accipientes singulos denarios murmurabant.
Per denarium intelligitur vita aeterna. Est ne credendum quod accepta
remuneratione aliquis murmuret? Non enim videtur, quia tunc esset ibi
peccatum, ut habetur I ad Cor. X, 10: neque murmuraveritis.
Chrysostomus dicit quod non est vis facienda in eo quod dicitur, sed
propter quod dicitur. Unde intelligendum est quod tanta erit
remuneratio, quod si possibile esset, murmurarent. Vel potest
intelligi in mundo isto. Gregorius dicit quod ista numeratio nihil
aliud est quam remunerationem differri, quia sancti qui ultimo venerunt
statim receperunt praemium, sed primi diu expectaverunt; unde II ad
Cor. VI, 13: eandem habentes remunerationem tamquam filiis
dico, dilatamini et vos et cetera. Unde illi murmurant, quia statim
non acceperunt; isti autem non, quia statim. Hilarius et Hieronymus
dicunt sic: aliquando Scriptura loquitur de toto numero populi,
aliquando ex persona bonorum, aliquando malorum, ut dicitur Ier.
XXVI, 8 quod omnis populus insurrexit in eum, et omnis populus
liberavit. Hic accipitur omnis populus pro parte populi. Sic in
primo tempore aliqui fuerunt boni, et non omnes; ideo attribuitur
aliquid ratione bonorum, aliquid ratione malorum, non quod tunc, sed
ante murmurabant, quia populus Iudaeorum murmuravit contra gentilem,
quod aequaretur ei. Est et alia quaestio. Quid est quod dicit qui
portavimus pondus diei et aestus? Quia non portaverunt, nisi quantum
vixerunt, et moderni similiter. Quid ergo est quod dicitur?
Tripliciter respondetur. Prima responsio est, quod spes quae
differtur, affligit animam. Aliqui in principio mundi fuerunt qui
portaverunt pondus, quia sciverunt suam retributionem differri; ideo
dicuntur portasse pondus diei. Vel potest referri ad Iudaeos, qui
portaverunt pondera legis, de quo pondere dicit Petrus Act. XV,
10: hoc est onus quod nec nos, nec patres nostri portare potuimus.
Gentiles autem tale pondus non portaverunt, quia legi subiecti non
fuerunt. Vel, secundum Gregorium, quia primi homines longiori
tempore vixerunt, unde vivebant nongentis annis, ideo gravius pondus
tulerunt. At ille respondens uni illorum dixit. Hic ponitur
reprehensio. Et primo ostendit suam iustitiam, et suam
misericordiam: secundo remunerationis aequitatem. Circa primum tria.
Primo negat iniustitiam; secundo inducit pactum; tertio inducit
retributionem factam. Dicit ergo at ille respondens uni illorum; et
adde, et omnibus, quia omnes unam causam habebant, dixit, amice.
Amicum vocat, quia ipsum ad se traxerat. Deut. IV, 37: elegit
semen eorum post eos. Non facio tibi iniuriam, quia quod meum est,
do isti, non quod tuum est, ideo non facio tibi iniuriam. Iob
VIII, 3: numquid omnipotens subvertit iudicium? Deinde
commemorat pactum nonne ex denario convenisti mecum? Idest pro salute
consequenda. Gen. XV, 1: ego dominus merces tua magna nimis.
Tolle quod tuum est, idest quod ex promissione mea habes, et vade,
in gloriam, II ad Tim. I, 12: scio cui credidi, et certus
sum, quia potens est depositum meum servare in illum diem. Quidam
exponunt sic: tolle quod tuum est, idest damnationem pro murmure, et
vade, in ignem aeternum. Sed hoc non potest esse, quia dicit quod
acceperunt singulos denarios. Consequenter ponit misericordiam
impensam dicens volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Et
circa hoc duo facit. Primo ponit misericordiam; secundo facultatem
miserendi. Volo autem huic novissimo, idest gentili dare sicut et
tibi. Ad Rom. III, 9: quid ergo? Praecedimus? Nequaquam.
Sed possent isti dicere, tu non potes. Immo dicit aut non licet mihi
quod volo facere? Quia licet unicuique facere voluntatem suam de suo.
Si enim esset debitor alterius, non liceret ei facere, similiter si
esset sub altero; sed ipse est dominus, ideo potest plus dare.
Balivus enim non potest dare aliquid, nisi secundum merita; rex autem
potest sine meritis; sic Deus, qui est omnium dominus, potest,
Ps. CXIII, 11: omnia quaecumque voluit fecit; ad Rom.
IX, 19: voluntati eius quis resistit? Hic notandum quod in eo
quod ex misericordia datur, non est acceptio personarum, quia de eo
quod pure meum est, possum dare cui volo absque acceptione personae.
Unde dicit an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Constat
quod murmur praecedens non fuit ex defectu domini, sed ex misericordia
alii impensa, ideo ex misericordia et bonitate; sed nequam est proprie
qui de bonitate dolet. Ideo dicit an oculus tuus nequam est, quia ego
bonus sum? Eo quod circa te iustitiam ostendi, circa alterum
misericordiam? Constat autem istud esse ex bonitate. Et supra VI,
22: si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.
De bonitate domini in Ps. LXXII, v. 1: quam bonus Israel
Deus his qui recto sunt corde. Sic erant novissimi primi, et primi
novissimi. Hic concludit id pro quo tota parabola inducta est. Et
primo ponit conclusionem; secundo removet falsam opinionem. Dicit sic
erunt novissimi primi. Dupliciter potest legi secundum Chrysostomum;
idest novissimi primis aequabuntur, ita quod non erit differentia; et
hoc respondet huic quod dictum est quod singuli receperunt singulos
denarios, nec erit differentia secundum tempus. Vel aliter, idest
illi qui sunt novissimi, erunt primi; Deut. XXVIII, 44:
advena erit super te, et erit in caput, tu in caudam. Vel aliqui qui
erant primi, propter negligentiam fient novissimi: et hoc praecedenti
respondet, quia inceperunt a novissimis. Sed posset aliquis dicere:
nonne omnes primi salvabuntur? Dicit: multi sunt vocati, pauci vero
electi, quia qui fide credunt, omnes vocati sunt; sed illi electi,
qui bona opera faciunt, et isti sunt pauci, ut supra VII, 14:
arcta est via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam.
|
|