|
In parte praecedenti repulit dominus intendentes venire ad gloriam
propter temporis antiquitatem, hic repellit eum, qui intendit venire
propter carnis originem. Primo ergo ponitur occasio petitionis;
secundo petitio; tertio responsio. Occasio fuit denuntiatio passionis
Christi. Et primo denuntiat locum; secundo passionem; tertio
resurrectionem. Dicit et ascendens Iesus Ierosolymam et cetera.
Supra XIX, 1 dictum est, quod relicta Galilaea venit in
Iudaeam, et non statim ascendit Ierosolymam, sed postmodum imminente
passione; unde dicit et ascendens, idest cum erat in promptu
ascendendi. Ierosolyma erat locus altus. Accepit duodecim discipulos
secreto et cetera. Et quare dicit secreto? Propter duo. Primo quia
magna eis ostendere volebat, ideo omnibus non erant communicanda;
Sup. XIII, 11: vobis datum est nosse mysterium regni
caelorum. Item propter vitandum scandalum, quia viri qui nondum
perfecti erant, aversi fuissent ab eo, si audissent mortem eius;
mulieres provocatae fuissent ad lacrimas. Item sciendum quod Iudas
nondum malum conceperat; ideo dominus eum a societate non repulit. Et
ait illis: ecce ascendimus Ierosolymam et cetera. Hic notatur
firmitas sui propositi, unde ecce, idest sum in eodem proposito, et
in eadem voluntate, quia non mutor; Eccli. XXVII, v. 12:
stultus ut luna mutatur, sapiens autem in sapientia manet sicut sol.
Item propria voluntate; Is. LIII, 7: oblatus est, quia ipse
voluit. Tangit locum, quia Ierosolymam; Lc. XIII, v. 33:
non capit prophetam perire extra Ierusalem. Et quare? Quia erat
locus legalis et sacerdotalis: et utrumque conveniebat Christo; quia
sicut sacerdos verus debebat immolare pro populo, sic et Christus
hostiam obtulit pro mundo. Item per passionem regnum acquisivit.
Item Ierosolyma interpretatur visio pacis; ad Col. I, 20:
pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris, sive quae in
caelis sunt. Consequenter praenuntiatur passio. Et frequenter
commemoravit suam passionem, ut eam reduceret ad memoriam. Et tangit
tria ad passionem pertinentia, quia passus est a discipulo traditionem
et filius hominis tradetur, scilicet a discipulo. De ista traditione
habetur infra XXVII, 10 et in Ps. XL, 10: qui edebat
panes meos, magnificavit super me supplantationem. Item a principibus
sacerdotum et Scribis condemnationem; unde et condemnabunt eum morte;
Iob XXXIV, 17: quomodo tu eum, qui iustus est, in tantum
condemnas? Sap. II, 20: morte turpissima condemnemus eum. Et
tradent eum gentibus, quia Iudaei in manus gentium eum tradiderunt;
unde dixit Pilatus: gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi.
Et tria tangit quae fecerunt ei, contra tria quae maxime appetunt
homines, scilicet honorem, quietem et vitam. Contra honorem,
illusus est; unde dicit ad illudendum; Ier. XX, v. 7: factus
sum in derisum tota die; et in Ps. XXXVII, 12: amici mei et
proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt. Contra
quietem, flagellatus est; unde ad flagellandum; Is. l, 6: faciem
meam dedi percutientibus, et genas meas vellentibus. Item contra
tertium, occisus; unde et crucifigendum; ad Phil. II, 8:
Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem
crucis. Deinde agit de resurrectione et tertia die resurget. Hoc
autem fecit Deus pater; unde Act. II, 24: quem Deus
suscitavit, solutis doloribus Inferni, iuxta quod impossibile erat
teneri illum ab eo. Et tertia die. Secundum Augustinum significatum
est quod suum simplum destruxit nostrum duplum; Os. cap. VI, 3:
vivificabit nos post duos dies, et die tertia suscitabit nos. Tunc
accessit ad eum mater filiorum Zebedaei. Hic ponitur petitio
occasionata. Et primo ponitur petitio in generali; secundo
explicatur, ibi at illi et cetera. Dicit ergo tunc accessit ad eum
mater filiorum Zebedaei. Filii isti fuerunt Ioannes et Iacobus,
mater eorum fuit Salome: unde Salome nomen est mulieris. In Marco
habetur quod filii petierunt, hic habetur quod mater; sed verum est
quod mater petiit inducta a filiis. Adorans, quia cum humilitate
petiit: sciebat enim quod semper Deo placet humilis deprecatio; Ps.
ci, 18: respexit in orationem humilium. Et Iudith IX, 1: et
prosternens se domino, clamabat ad dominum. Et petens aliquid, dari
ab eo: idest rogo te ut des id quod volo: et haec petitio non est
admittenda, et qui hoc concedit, fatue concedit. Legitur de
Herode, quod istud concessit filiae Herodiadis, et non revocavit.
Salomon autem matri concessit; sed quia sapiens fuit, incautum
promissum revocavit. Ideo Christus sapientior his noluit concedere
nisi exprimeretur; supra XII, 42: et ecce plusquam Salomon
hic. Ideo sequitur explicatio petitionis et ait illi: dic ut sedeant
hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram, in
regno tuo. Sed est quaestio, unde haec mulier hoc conceperat.
Audierat de passione et resurrectione, unde aliquid carnale
conceperat, quod statim cum gloria deberet esse in Ierusalem; ideo
petere voluit filiis suis eminentiam. Item audierat quod duodecim
erant iudicaturi; ideo praeponere suos volebat, unde ad litteram
intelligebat. Et sciendum quod Iacobus et Ioannes magis honorabantur
a Christo post Petrum; ideo Petrum voluerunt excludere. Aliter
dicit Chrysostomus, quod ista petiit aliquid spirituale, et in hoc
fuit laudanda, quia matres plus petunt temporale quam spirituale; unde
mater si videat filium peccantem, non tantum dolet, quantum si videt
infirmantem. Unde per dexteram spiritualia significantur, terrena per
sinistram. Vel possumus intelligere per dexteram et sinistram activam
vitam et contemplativam; ideo petit istos perfici in utraque vita;
Cant. c. II, 6: laeva eius sub capite meo, et dextera illius
amplexabitur me. Respondens autem Iesus dixit. Hic ponitur
responsio; deinde murmur aliorum, ibi et audientes decem indignati
sunt de duobus fratribus. Et circa primum tria facit. Primo increpat
eorum stultitiam; secundo examinat eorum promptitudinem, ibi potestis
bibere calicem quem ego bibiturus sum? Tertio repellit petitionem,
ibi sedere autem ad dexteram meam, vel sinistram, non est meum dare
vobis. Sed quid est? Ipsi non petebant, sed mater. Novit dominus
quod illa petebat inducta ab illis, ideo eis respondet, sicut supra
XVI, 23 dixerat dominus Petro: nescis quid dicis. Nescitis
quid petatis; quasi dicat: temporalia non debetis petere, sed
excellentiam spiritualem. Vel si intelligerent spirituale, petebant
quod super omnem creaturam haberent eminentiam, quia sedere a dextris
nulli creaturae convenit, ut habetur ad Hebr. I, 13: ad quem
Angelorum dixit aliquando: sede a dextris meis? Unde sedere a
dextris excedit omnem creaturam. Vel aliter, secundum Hilarium:
nescitis quid petatis; quia iam concessi vobis quod petitis, quia
dictum est supra XIX, 28: sedebitis super sedes duodecim et
cetera. Vel aliter: nescitis, quia vocavi vos ad dexteram, et vos
petitis quod unus sit ad sinistram? Vel Diabolus sicut per mulierem
ad sinistram traxerat hominem, volebat istos per mulierem reducere ad
sinistram; sed hoc non potuit, ex quo salus per mulierem facta est.
Vel nescitis quia de praemio contenditis sine merito praecedente.
Ideo considerare debetis, quod ad praemium non venitur nisi per
meritum; ideo volo vos primo examinare si potestis pati et cetera.
Unde dicit potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Hic
examinat eos, et provocat eos ad passionem leviter, quia passionem
nominat calicem. De isto dicitur in Ps. CXV, 13: calicem
salutaris accipiam; et sequitur: pretiosa in conspectu domini mors
sanctorum eius. Et dicitur calix, quia inebriat. Item dicit quem
ego bibiturus sum; I Petr. II, 21: Christus passus est pro
nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius. Dicunt
ei: possumus. Et quare sic respondent? Propter tria. Primo ex
amore ad Christum, quia ita adhaerebant Christo, quod mors eos ab
ipso separare non posset, sicut dixit Petrus infra XXVI, 35:
et si oportuerit me mori tecum, non te negabo. Item ex ignorantia,
quia vires suas non considerabant, quia quibus aliquando ante factum
videtur leve, in ipso actu deficiunt. Item dixerunt ex cupiditate
assequendi quod petierant. Unde credebant statim assequi quod
petebant, ideo statim concedunt possumus hoc ex cupiditate.
Consequenter repellit petitionem. Et primo futuram passionem
praenuntiat; secundo respondet ad petitionem. Dicit ergo calicem meum
bibetis. Sed quid est? Verum est quod Iacobus bibit; unde in
Act. XII, 2: occidit autem Iacobum fratrem Ioannis gladio.
Sed Ioannes est mortuus sine calice passionis. Sed dicendum quod non
bibit usque ad mortem, sed flagellatus fuit, in oleo positus, et
relegatus. Item multas poenas passus est, et sic non fuit immunis a
potu calicis. Sedere autem ad dexteram. Hic respondet ad petitionem
gloriae. Si dixisset dominus: dabo vobis, tristati essent alii. Si
negasset, ipsi effecti essent tristes; ideo dixit sedere autem ad
dexteram meam, vel sinistram, non est meum dare vobis; sed quibus
paratum est a patre meo. Ex hoc loco argumentati sunt Ariani, quod
non est aequalis dignitas patris et filii. Hieronymus et alii exponunt
quod ipse dat cum patre. Unde vult dicere non est meum dare vobis,
quasi dicat: eminentia dignitatis non datur personae, sed merito, et
hoc secundum praedestinationem divinam. I Cor. II, 9: oculus
non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae
praeparavit Deus diligentibus se. Io. XIV, 3: si abiero, et
paravero vobis locum et cetera. Unde ex quo parat pater, et ipse.
Vel non est meum dare vobis, sine meritis, sed personis ex merito
acquirentibus, sed meum ex praedestinatione, quae est mihi a patre
meo. Et Augustinus sic: Salome erat soror matris Christi: et quia
credebant impetrare per personam magis coniunctam, ideo credebant quod
deberet eis dare, quia coniuncti ei erant secundum carnem. Sed in
ipso in una persona erant duae naturae; unde dicit non est meum,
scilicet secundum potestatem quam habeo a patre, ideo dabo secundum
quod disposuit pater meus. Audientes decem indignati sunt de duobus
fratribus. Supra dominus repressit indiscretam petitionem
discipulorum; hic ponit indignationem aliorum. Et primo ponitur
indignatio; secundo reprimitur verbo; tertio facto. Secunda ibi
Iesus autem vocavit eos ad se, et ait; tertia ibi sicut filius
hominis non venit ministrari, sed ministrare. Considerandum quod
sicut ex quadam elatione duo fratres superiores esse volebant, sic ex
quadam elatione isti indignati sunt. Prov. I, 10: inter superbos
semper sunt iurgia. Sed quare de duobus fratribus? Quia non ipsi
petierunt, sed mater. Sed intellexerunt discipuli ex verbis domini
quod mater petierat ad vocem eorum. Sed quare non ante sunt
indignati? Dicit Chrysostomus quod reverebantur magistrum, unde
expectabant sententiam domini; sed quando audierunt magistrum
reprehendentem, tunc indignati sunt. Consequenter reprehendit eos.
Et primo ponit in medium exemplum gentilium; secundo docet exemplum
non esse sequendum, ibi scitis quia principes gentium dominantur
eorum; tertio ponit quod est imitandum, ibi non ita erit inter vos.
Dicit ergo Iesus autem vocavit eos, dans humilitatis exemplum.
Supra XI, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde.
Et ait: scitis quia principes gentium dominantur eorum. Apud
Iudaeos gentiles abominabiles erant, ut habetur supra XVIII,
17: sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Unde horrorem incutit
principes gentium dominantur eorum, ut notetur quod hoc exemplum non
est imitandum. Sed notandum quod duplex est praeeminentia, scilicet
dignitatis et potestatis: et utramque tangit cum dicit principes
gentium dominantur eorum et cetera. Illi sunt principes qui ex officio
praesunt. Sed quid est? Numquid dominari est malum? Dominari
aliquando dicitur pro praeesse; et sic non accipitur hic: aliquando
prout correlative se habet ad servum, unde idem est quod serviliter
sibi servum subiicere; et sic sumitur hic. Principes enim instituti
sunt ad hoc ut bonum procurent subditis; si vero volunt eos in
servitutem redigere, tunc abutuntur, quia utuntur liberis ut servis:
liber enim est qui est causa sui, servus qui causa alterius. Et quia
hoc consuetum est apud gentiles, et adhuc est apud aliquos, ideo dicit
principes gentium dominantur eorum, idest in servitutem redigunt
subditos. Ez. XXII, 27: principes tui in medio eius quasi
lupi rapaces. Item aliqui habent eminentiam non in dignitate, sed in
potestate, ut aliqui nobiles. Et consuetum est quod qui potestatem
habent, non utuntur ad beneficium, sed potestatem exercent in eos,
scilicet ad opprimendum, non ad iustitiam. Sed dominus illam
consuetudinem non vult in Ecclesia sua; ideo dicit non ita erit inter
vos, idest non debet aliquis esse inter vos quasi dominativus; I
Petr. V, 3: neque ut dominantes in cleris. Sed quicumque.
Contra haec duo facit duo, sed quicumque voluerit inter vos maior
fieri; et istud refertur ad secundum dictum scilicet et qui maiores
sunt potestatem exercent inter eos; idest sic desideret quis habere
praesidentiam in Ecclesia spiritus sancti, ut sit sicut minister; I
Petr. IV, 10: unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum
illam administrantes, sicut boni dispensatores, ut quantum plus
habebis, plus in utilibus expendas. Ideo qui voluerit maior fieri
inter vos, idest in Ecclesia, fiat ut minister, idest ministret in
necessitate aliorum. Quantum autem ad id quod dicitur principes
gentium dominantur eorum; dicit: et quicumque voluerit inter vos
primus esse, erit vester servus; idest, si aliquis desiderat habere
primatum in Ecclesia, sciat quod illud non est habere dominium, sed
servitutem. Servi enim est quod totum se ad servitium domini
impendat: sic praelati Ecclesiae totum quicquid habent, quicquid
sunt, subditis debent; I ad Cor. IX, 19: cum essem liber ex
omnibus, omnium me servum feci; II ad Cor. IV, 5: nos autem
servos vestros per Iesum. Unde secundum Chrysostomum miserum est.
Ita ergo dictum est, quod non est agendum secundum consuetudinem
gentilium. Quia ergo possent dicere, quid sequemur? Dicit,
sequimini me: et ostendit se ministrum dicens sicut filius hominis non
venit ministrari, sed ministrare. Sed contra. Nonne habetur supra
IV, 11, quod accesserunt Angeli et ministrabant ei? Unde Io.
XII, 2 dicitur quod Martha ministrabat. Dico quod licet
ministratum fuerit ei, non tamen ad hoc venit. Sed ad quid? Ut ipse
ministraret, idest abundantiam gloriae aliis impenderet. Apostolus
Rom. XV, 8: dico autem Christum Iesum ministrum fuisse
circumcisionis. Et in Lc. XXII, 27: ego sum in medio vestrum
sicut qui ministrat. Sed dices: est ne servus, cum sit princeps?
Ita. Servus enim dicitur qui accipitur in pretium: et ipse fecit se
pretium, et dedit se redemptionem pro multis; unde venit ministrare,
et dare animam suam, idest vitam corporalem, redemptionem pro multis.
Non dicit pro omnibus, quia quantum ad sufficientiam, pro omnibus;
quantum vero ad efficientiam, pro multis, scilicet pro electis. Unde
Io. XV, 13: maiorem caritatem nemo habet ut animam suam ponat
quis pro amicis suis. Ier. XII, 7: dedi dilectam animam meam in
manibus inimicorum eius. Et egredientibus illis ab Iericho secuta est
eum turba multa. Repressa est indignatio discipulorum verbo, hic
reprimit facto, ministerium in aliquos exercendo. Et primo ponitur
devotio aliorum; secundo Christi miseratio, ibi et stetit Iesus, et
vocavit eos. Circa primum primo ponitur devotio turbae; secundo
caecorum, ibi ecce duo caeci et cetera. Dicit ergo et egredientibus
illis ab Iericho, secutae sunt eum turbae multae; quia multi
sequebantur, ideo erat dominus sollicitus, sicut multa seges est
sollicitudo colligentis. Sed secundum mysterium Iericho defectus
dicitur, et significat defectum mundi. Unde nisi venisset dominus ad
istos defectus, homines non venissent ad eum. Unde secutae sunt eum
turbae, quasi oves eius; Io. X, 27: oves meae vocem meam
audiunt, et sequuntur me. Sequitur devotio caecorum et ecce duo caeci
et cetera. Et primo ponitur devotio. Secundo constantia, ibi turba
autem increpabat eos ut tacerent. Sed hic est quaestio, quia in Lc.
XVIII, 35 legitur, quod unus caecus fuit tantum qui occurrit
ei, et hic dicitur quod duo, qui domino exeunte de Iericho
occurrerunt ei in exitu. Sed Marcus convenit cum Luca, quod erat
tantum unus, et ita Matthaeus discrepat ab utroque. Augustinus dicit
quod iste caecus, de quo Lucas scribit, fuit alius ab his, quia
occurrit ei antequam intraret Iericho. Sed Marcus et Matthaeus
dicunt quod egrediente de Iericho; sed quod Marcus non dixerit duo,
sicut Matthaeus, ratio est, quia unus erat magis notus et famosus,
et propter famam miraculum erat magis famosum. Et hoc patet, quia
nominat eum quod vocatur Barthimaeus, et non nominantur in Scriptura
nisi homines multum noti. Per istos caecos significantur duo populi,
scilicet populus Iudaeorum et populus gentilium, qui sedebant secus
viam, quae est Christus. Is. XXX, 21: haec est via,
ambulate per eam. Vel significantur conversi ex utroque populo, qui
sedent secus viam, idest Christum; Io. XIV, 6: ego sum via,
veritas et vita. Audierunt per praedicationem, quod transiret
secundum naturam humanam Iesus, ut mortem subiret, ut curaret
infirmos, ideo exclamaverunt dicentes: domine, miserere nostri fili
David. Causa exauditionis non fuit altitudo vocis, sed fervor
devotionis. Ps. CXIX, 1: ad dominum cum tribularer clamavi,
et exaudivit me. Item fatentur ipsum esse Deum et hominem: Deum,
quia dicunt: domine. Ps. XCIX, 3: scitote quoniam dominus
ipse est Deus. Et petunt quod est proprium Deo, scilicet miserere
nostri. Ps. CXLIV, v. 9: miserationes eius super omnia opera
eius. Item dicunt eum ex semine David: et in hoc confitentur
humanitatem. Consequenter ponitur constantia eorum. Et primo ponitur
impedimentum; secundo constantia. Dicit ergo turba autem increpabat
eos ut facerent, ut possibile erat, quia in ista turba aliqui erant
qui venerabantur Christum, et hi increpabant eos, quia vile
reputabant quod viles personae ad tantum virum accederent. Illi vero
qui Christo derogabant, increpabant, quia audiebant id quod audire
nolebant: dolebant enim quod vocabant eum filium David. Ier.
XXIII, 5: suscitabo David servum meum. Mystice significatur
quod aliqui excaecati per peccatum, clamant ad dominum miserere
nostri. Sed turba cogitationum carnalium et hominum carnalium
increpant eos venire ad Christum. Iob XX, 2: ideo cogitationes
variae succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. Sed homo contra
hoc debet esse constans et viriliter pugnare et laborare, sicut docet
apostolus II ad Tim. II, 3: labora sicut bonus miles Christi
Iesu. Sed verbum Dei non alligatur verbis hominum; et ideo sequitur
at illi magis ac magis clamabant. Et stetit Iesus. Hic ponitur
misericordia domini, et ostenditur, quia stetit. Et quare stetit?
Quia via lapidosa erat et cavernosa; ideo stare voluit, quia si
procederent, forte laedi possent. Secundum mysterium, quia veniendo
in mundum commovit ad petendum, sed salutem dedit stando. Unde per
incarnationem homines promoventur, sed per eum docentem et
perseverantem sanantur. Sequitur vocavit eos. Sed quare vocavit?
Ut alii facerent eis viam; et significat illos quos dominus vocat per
praedestinationem. Ad Rom. VIII, 29: quos praescivit et
praedestinavit. Item exquirit voluntatem quid vultis ut faciam vobis?
Non petiit ut ipse sciret, sed ut daret intelligere quod pie
petentibus satisfecit. Ps. CXLIV, 19: voluntatem timentium
se faciet. Dicunt illi: domine, ut aperiantur oculi nostri. Et hoc
est iustum, ut quilibet peccator hoc petat. Ps. CXVIII,
18: revela oculos meos, et considerabo mirabilia tua. Et alibi
Ps. XII, 4: illumina oculos meos. Confitebantur Deum,
dicendo domine, et hominem, vocando filium David. Ideo misertus est
eorum. Omnia enim ex sua misericordia facit. Thren. III, v.
22: misericordia domini est, quod non sumus consumpti. Tetigit
oculos eorum, et confestim viderunt. In hoc quod tetigit oculos eorum
et confestim viderunt, tangitur humanitas et divinitas Christi: quod
enim tetigit, opus fuit humanitatis; sed quod statim illuminavit,
fuit opus divinitatis. Ipse dominus tangit per gratiam, sed illuminat
per gloriam; Ps. CXLIII, 5: tange montes, et fumigabunt.
Sequitur et secuti sunt eum. Unde non fuerunt ingrati. Multi enim
antequam habeant beneficium, sequuntur dominum, sed accepto beneficio
dimittunt eum, contra illud Eccli. XXIII, 38: magna est
gloria sequi dominum.
|
|