|
Supra divisum est Evangelium Matthaei in tres partes, in prima ponit
introitum Christi in mundum usque ad tertium capitulum; secundo de
processu in mundo; in tertia de egressu. Completis igitur duabus
primis partibus, hic agitur de tertia. Et dividitur: quia primo
agitur de quibusdam praeambulis; secundo de passione Christi, et hoc
XXVI capitulo. Et primo ponitur provocatio persecutorum; secundo
confortatio discipulorum, et hoc XXIV. Confortaverat discipulos
praedicens futura. Inde provocati fuerunt quidam per eius gloriam,
cui invidebant; de hoc agitur in isto capitulo. Aliqui per eius
scientiam, et de hoc XXII capitulo. Prima dividitur in duas.
Quia primo agitur de gloria Christi; secundo de persecutorum
indignatione, ibi videntes autem principes sacerdotum et Scribae et
cetera. Circa primum tria. Primo ponitur gloria Christi quae fuit
in via exhibita; secundo quae in civitate; tertio de ea quam
potestative accepit de templo. Secunda ibi et cum intrasset
Ierosolymam et cetera. Tertia ibi et intravit Iesus in templum
Dei. In via a duobus ei gloria impensa fuit, scilicet per
discipulos, et per ministerium turbarum. Secunda ibi plurima autem
turba straverunt vestimenta sua in via. Et circa primum tria. Primo
ponit mandatum de ministerio; secundo ponitur ratio; tertio mandati
executio. Secunda ibi hoc autem totum factum est etc.; tertia ibi
euntes autem discipuli et cetera. Circa primum tria. Primo ponitur
locus; secundo personae quibus fit; tertio mandatum. Locus ponitur
cum dicit et cum appropinquassent Ierosolymis et cetera. Paulatim
Evangelista narravit accessum Christi ad Ierusalem. Primo narravit
quomodo a Galilaea venerat, et quomodo per Iericho, et quomodo ibi
caecos illuminaverat, qui erant in confinibus. Post dicit cum
appropinquassent Ierosolymis, et venissent Bethphage ad montem
oliveti. Et dicitur sic, quia ibi multae sunt olivae: et distat a
Ierusalem per unum milliare. Bethphage erat vicus sacerdotalis, quia
sacerdotes serviebant templo per hebdomadas: in die autem sabbati
sacerdos recedens a templo veniebat usque illuc, quia non debebat ire
nisi per mille passus. Illi etiam qui ibant ad templum in die
sabbati, inde recedebant. Vel Bethphage idem est quod domus
maxillarum, quia hostiae maxilla erat portio sacerdotis. Moraliter
Ierusalem interpretatur visio pacis, et significat societatem
bonorum. Ps. CXXI, 3: Ierusalem quae aedificatur ut civitas,
cuius participatio eius in idipsum. Unde volens appropinquare
Ierusalem, venit per Bethphage, et per domum confessionis. Rom.
X, 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem fit confessio ad
salutem. Bethphage sita est in monte oliveti, ubi est abundantia
olei. Is. V, 1: vinea facta est in cornu olei. Per oleum
significatur misericordia, quia habet proprietatem laetificandi. Ps.
CIII, 15: ut exhilaret faciem eius in oleo. Sic misericordia
exhilarat: hilarem enim datorem diligit Deus, II Cor. IX, 7.
Item valet oleum ad lucernas accendendas. Dominus praecepit quod
oleum lucidissimum offerretur ei. Item utile est ad sanandum dolores;
et significat gratiam spiritus sancti quae sanat. Unde dicitur Lc.
X, v. 34, quod Samaritanus infudit oleum et vinum. Tunc misit
duos discipulos suos dicens illis; et significavit missionem
apostolorum in hunc mundum. Io. XX, 21: sicut misit me pater,
et ego mitto vos. Sed duos, ut significaret caritatem, quae
consistit saltem inter duos. Unde alibi, Lc. X, 1: misit eos
binos et binos. Vel significat vitam activam et contemplativam. Vel
duos ordines praedicantium, scilicet Iudaeorum et gentilium. Unde
apostolus Gal. II, 8: qui operatus est Petro in apostolatu,
operatus est mihi inter gentes. Vel duos, qui mittendi erant ad
gentes, scilicet Petrum et Philippum. Et facit tria. Primo mandat
eis salutarem discursum; secundo dat mandatum de salute; tertio de
contradicendo. Dicit ergo ite in castellum quod contra vos est. Ad
litteram quoddam erat castellum quod ex opposito erat, ad significandum
mundum in quem misit eos dominus. Mc. ult., 15: euntes in
universum mundum praedicate Evangelium omni creaturae. Et iste erit
contra. Io. XV, 19: elegi vos de mundo, ideo vos mundus odit.
Dicit ergo ite in castellum quod contra vos est. Aliquid praecipit et
aliquid praenuntiat. Praecipit ite etc.; praenuntiat et invenietis
asinam alligatam, et pullum cum ea. Alii non faciunt mentionem de
asina. Utrumque invenerunt. Moraliter per asinam et pullum
significantur homines brutaliter viventes, quia quantum ad hoc similes
sunt bestiis; Ps. XLVIII, v. 13: homo cum in honore
esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, et
similis factus est illis. Per asinam significatur Iudaea, per pullum
populus gentilis. Et quare per asinam significatur populus Iudaicus?
Quia triplex est proprietas asini. Primo quia est animal stultum,
unde dicitur asinus, idest insensatus. Sic homo insensatus est
relinquens legem domini. Deut. XXXII, 6: popule stulte et
insipiens. Item est oneribus deputatus, sic populus Iudaicus
oneribus legis est gravatus, ut dixit Petrus Act. XV, 10: hoc
est onus quod nec nos, nec patres nostri ferre potuerunt. Item asinus
est animal ignobile; sic illi ignobiles dicuntur, qui contemnunt
mandata domini. Sed ligatam, vinculis scilicet ignorantiae. Sap.
XVII, 17: una enim catena tenebrarum omnes erant ligati. Item
erant ligati vinculo peccati. Prov. V, 22: iniquitates suae
capiunt impium. Solvite et adducite mihi. Hic inducit populi
salvationem. Solvite a vinculis ignorantiae per doctrinam. Ps.
CVI, 14: eduxit eos de tenebris et umbra mortis. Item solvite a
vinculis peccatorum; unde Petro dixit supra XVI, 19.
Quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis. Et in
Ps. XXXI, 1: beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum
tecta sunt peccata. Unde isti populum convertentes adduxerunt ad
Iesum. I ad Cor. I, 13: numquid Paulus crucifixus est? Is.
LXVI, 19: annuntiabunt gloriam meam in gentibus. Sed, sicut
dicit apostolus ad Titum I, 9, oportet episcopum habere doctrinam,
ut sit potens exhortari in doctrina sana: unde quod dicit solvite, hoc
ad doctrinam pertinet; quod vero sequitur et si quis aliquid vobis
dixerit etc., ad potestatem pertinet. Unde si quis dixerit,
contradicendo, idest si quis voluerit contradicere, dicetis quia
dominus his opus habet, et confestim dimittet eos. In hoc ostenditur
virtus Christi, quia non propter apostolos dimisissent, nisi hoc
fieret opere Christi invisibiliter cor immutantis. Unde dabat
intelligere quod ipse erat Deus, quia solius Dei est immutare cor;
unde cor hominis in manu eius. Item, quia dicit confestim, dat
intelligere quod sicut illi statim dimittebant, ipsi etiam statim
dimitterent. Vel ad litteram, quia parum tenebit, et statim
dimittet, quia solum indiget ad diem. Sed quaestio est secundum
mysticam expositionem. Nonne dicitur, bonorum nostrorum non indiget?
Dico quod non indiget nisi ad nostram necessitatem, et ad suam
gloriam. Ioel II, 32: quicumque invocaverit nomen domini,
salvus erit. Omne quod invocat nomen meum. Hoc autem totum factum
est et cetera. Hic ponitur ratio mandati. Ne crederet aliquis quod
hoc factum esset sine ratione, ideo rationem ostendit: ut adimpleretur
quod dictum est per prophetam et cetera. Istud dicit per Zachariam
cap. IX, 9. Sed ly ut non tenetur causaliter, sed consecutive.
Non enim facit quia propheta dixerat, sed potius e converso: finis
enim prophetiae est Christus. Dicite filiae Sion et cetera.
Annuntiate filiae Sion, haec dicitur plebs Ierusalem quae subiecta
erat monti Sion. Item significatur tota Ecclesia, quia Sion
specula interpretatur. Annuntiate studia eius inter gentes, Ps.
IX, 12. Praenuntiatur dignitas ecce rex tuus. Isti Iudaei diu
passi fuerant tyrannos, unde expectabant regem, sicut dictum est
Ier. c. XXIII, 5. Regnabit rex et sapiens erit. Et ponit
quatuor, quae dignitatem regis commendant; consequenter quatuor, quae
in tyrannis inveniuntur. Primo affinitas, quia magis afficitur homo
ad magis coniunctos. Deut. c. XVII, 15: non poteris super te
facere regem, nisi sit frater tuus. Unde dicit ecce rex tuus. Idest
de gente tua. Sed quandoque reges degenerant in tyrannos, quia
quaerunt utilitatem suam, quod est contra morem regis; ideo dicitur
venit tibi, idest ad utilitatem tuam. Hab. III, 13: egressus
es in salutem cum Christo tuo. Mansuetus. Mansuetudo pertinet ad
regem, quia infligere poenam ferocitatis est. Prov. XX, 28:
misericordia et iustitia custodiunt regem. Ideo David a populo
dilectus fuit, quia mansuetus fuit. Item requiritur humilitas, quia
dominus superbos respuit; ideo dicit sedens super asinam. Supra
XI, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Euntes
autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus. Postquam
positum est mandatum, hic ponitur executio mandati. Et primo in
generali euntes discipuli. Ecce datur obedientiae mandatum. Ex.
XXIX, 35: omnia quae praecepit dominus faciemus. Deinde in
speciali et adduxerunt asinam et pullum. Per hoc significatur quod
converterunt et Iudaeos, et gentiles, ut habetur ad Rom. I,
14: Graecis ac barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum.
Et imposuerunt super eos vestimenta sua. Vestimenta sunt virtutes
eorum. Ad Col. III, 12: induite vos ergo sicut electi Dei
sancti et dilecti, viscera misericordiae. Vestimenta imposuerunt,
quia in exemplum aliis fuerunt, ut dicitur ad Phil. c. III,
17: imitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui ita
ambulant, sicut habetis formam nostram. Et eum desuper sedere
fecerunt. Secundum litteram dicitur quod super utrumque, quia super
corda Iudaeorum et gentilium. Plurima autem turba straverunt
vestimenta sua in via. Postquam determinavit de ministerio
discipulorum, determinat de gloria turbarum. Et primo de gloria,
quam exhibent ei in opere; secundo quam exhibent ei verbo, ibi turbae
autem (...) clamabant. Et primo straverunt vestimenta; secundo
ramos de arboribus. Et quare? Ad faciendum ei honorem, sicut magnis
hominibus venientibus sternitur via. Item, quia via erat lapidosa,
ideo ne laederetur, sternebant. Secundum mysterium, discipuli
straverunt vestimenta super asinam, quae significant virtutes, quas a
Deo acceperunt, et istas communicaverunt gentilibus et Iudaeis. Sed
vestimenta turbae sunt legalia quae propter Christum sunt dispersa.
Ad Phil. III, 7: quae fuerunt mihi lucra, haec arbitratus sum
propter Christum detrimenta. Item per vestimenta, corpora. Apoc.
III, 4: habes paucos in Sardis qui custodierunt vestimenta sua.
Illi ergo qui in via straverunt vestimenta, fuerunt primi martyres.
Rom. XII, 19: non defendentes vosmetipsos, carissimi; sed
date locum irae. Alii caedebant ramis de arboribus. Isti sunt rami
qui fructificare debebant, per quos significantur sancti patres. Ille
ergo ramos abscindit, qui eos ad Christum convertit. Ps. I, 3:
et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum.
Turbae autem quae praecedebant, et quae sequebantur clamabant. Hic
ponitur honor exhibitus ei verbo. Sed a quibus? A praecedentibus et
sequentibus, scilicet ab his, qui ante adventum fuerunt et post; et
utrique petunt salutem, et habent a Christo. II ad Cor. VI,
13: eamdem habentes remunerationem. Turbae autem salutem petebant;
unde clamabant dicentes: hosanna filio David et cetera. Haec salus
incipitur in praesenti, et perficietur in futuro. Sup. I, 21:
ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Unde dicebant,
hosanna et cetera. Multi dicunt quod significat redemptionem. Sed
idem est quod obsecro salve: Anna affectum dicit obsecrantis. Ps.
XI, 2: salvum me fac. Et istam petunt a filio David. Ita
scriptum est Ier. XXIII, 5: suscitabo David germen iustum,
et sequitur, in diebus illis salvabitur Iuda. Et poterit hoc
facere, quia filius David? Non, sed quia venit in nomine domini.
Quare? Quia venit confitens dominum. Io. V, v. 43: ego veni
in nomine patris mei, et non suscepistis me. Est ergo una salus,
liberatio a peccatis. Is. XXXV, 4: ipse veniet, et salvabit
nos. Item alia salus, per quam liberantur ab omni poena. Is.
LI, 8: salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea non
deficiet. Et hoc in excelsis, idest, des primo salutem in terris,
et postea in caelis. Et cum intrasset Ierosolymam et cetera. Hic
agitur de gloria ei exhibita in civitate. Et primo ponitur admiratio
turbarum et commota est universa civitas, idest admirata. Is. LX,
5: tunc videbis, et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor
tuum. Ps. LIX, 4: commovisti terram, et conturbasti eam.
Dicens: quis est hic? Et non est mirum si isti mirantur, quia etiam
Angeli mirati sunt in sua ascensione dicentes: quis est hic qui venit
de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Is. LXIII, v. 1.
Ponitur responsio populi autem dicebant, hic est Iesus propheta a
Nazareth Galilaeae. Propheta actum denuntiationis significat. A
Nazareth, quia ibi nutritus erat, et inde magis notus, et ideo
dicebatur Nazaraenus. Et intravit Iesus in templum Dei, et eiecit
ementes et vendentes. Supra ostendit Evangelista gloriam quae
Christo exhibita est in via, et quae in civitate, nunc autem de
gloria quantum ad ea quae facta sunt in templo. Et tria sunt gesta in
templo, quae pertinent ad gloriam Christi. Quia primo purgavit
templum; secundo infirmos curavit; tertio ora infantium aperuit. De
istis per ordinem determinat Evangelista. Circa primum primo ponitur
visitatio templi; secundo purgatio; tertio reprehensio Iudaeorum.
Secunda ibi et eiiciebat omnes vendentes et ementes; tertia ibi dixit
eis et cetera. Dicit ergo et intravit Iesus in templum Dei et
cetera. Sed quare intrans civitatem, statim venit ad templum? Una
ratio, quia venerat ut hostia immolanda; ideo primo venit ad locum
immolationis, et iste erat dies statutus in quo agnus praesentari
debebat, ut legitur Ex. XII, v. 6 quod luna decima debebat
agnus praesentari, qui debebat occidi quartadecima luna. Sed occisus
est in die Iovis in sero. Ergo oblatio fieri debuit in ramis
palmarum. Secunda ratio, quia ostendit se esse filium reverendi
patris, ut reverentiam patri exhiberet, venit ad domum patris sui.
Mal. I, 6: si ego pater, ubi honor meus? Et in hoc datur nobis
religionis exemplum, ut cum in civitatem aliquam venimus, quod primo
templum adeamus. Ps. V, 8: adorabo ad templum sanctum tuum.
Item egit ut bonus medicus, qui primo obviat causae morbi. Unde
aegritudo et causa corruptionis spiritualis a templo procedit, quia si
sacerdos est corruptus, de facili corrumpetur populus; ideo primo
adivit templum, ut curationem adhiberet primo circa templum. Ez.
IX, 6: a sanctuario meo incipite. Ad intellectum istorum debetis
intelligere, ut legitur Ex. XXIII, 15 quod omnes filii
Israel semel in anno habebant comparere coram domino, et non debebant
apparere vacui, sed debebant offerre oblationes suas. Et ita erat
quod illi qui de prope habitabant, adducebant secum animalia sua, ut
sic lucrarentur. Item, quia aliqui non habebant pecuniam, ideo
habebant nummularios qui accommodarent non habentibus, ut sic non
possent se excusare ab oblatione. Sed quia prohibitum erat, quod non
accommodarent ad usuram, ideo usuram non recipiebant, sed munuscula
quae coliba dicuntur, scilicet uvas passas, vel huiusmodi. Item quia
aliqui erant pauperes, qui non poterant habere animalia grossa, nec
eis credebatur, ideo habebant ministros qui vendebant columbas et
turtures, ne alicui deficeret oblatio. Unde dominus non reprehendebat
oblationes, sed cupiditatem eorum. Dicit ergo et eiiciebat ementes et
vendentes, ad litteram. Vendentes erant ministri sacerdotum. Item
habebant nummularios: ideo mensas nummulariorum evertit, et cathedras
vendentium columbas, idest sedilia in quibus sedebant. Mystice in
templo, idest in Ecclesia, sunt qui lucris temporalibus inhiant, qui
de Ecclesia eiiciuntur: quia qui volunt divites fieri, incidunt in
tentationem et in laqueum Diaboli, I ad Tim. VI, 9.
Nummularii possunt dici diaconi, quibus datur administratio
temporalium, ut habetur Act. VI, 2. Unde cum officium
dispensationis retorquent ad quaestum, debent eiici de Ecclesia. Per
columbam intelligitur spiritus sanctus; unde vendentes columbas sunt
praelati vendentes dona spiritualia, ut ordinem, vel huiusmodi.
Act. VIII, 20: pecunia tua tecum sit in perditionem. Item
potest exponi quod unusquisque est templum Dei. I ad Cor. III,
16: nescitis quia templum Dei estis vos? Unde debet unusquisque
expellere a se venditionem et emptionem, ut non serviat Deo propter
divitias; item avaritiam, quae per nummularios; item simoniae
pravitatem, evellere etiam appetitum simoniae a corde, qui per
cathedras significatur. Sed hic est quaestio litteralis, quia habetur
in Io. II, 14 ss. quod ante traditionem Ioannis factum fuit
istud miraculum; hic autem habetur, quod imminente passione. Dicit
Augustinus quod bis factum est istud miraculum; ideo magis sunt
culpabiles, cum alias reprehensi fuissent. Item cum esset homo
despectibilis et humilis, quomodo hoc potuit facere contra voluntatem
sacerdotum et magnorum? Hieronymus dicit quod hoc est unum maximum
miraculum quod dominus fecerit, et quod virtus quaedam radiabat a vultu
suo, per quam terrebat homines quando volebat. Et dixit eis:
scriptum est etc., hic reprehendit eos. Et primo in hoc quod
pertinet ad dignitatem templi; secundo per hoc quod pertinet ad usum.
Scriptum est, scilicet Is. LVI, 7, domus mea domus orationis
est. Expositio huius habetur III Reg. VIII, 27, ubi
dicitur, cum caeli caelorum capere te non possunt, quanto magis domus
haec quam aedificavi tibi? Unde non dicitur domus domini, quia ibi
corporaliter inhabitet, sed quia locus est deputatus ad orandum Deum.
Sicut aliquis dominus habet locum ubi petitiones recipit et exaudit,
sic templum est locus ubi dominus vota fidelium audit. Ecclesia nostra
specialiter dicitur domus, quia ibi habitat corporaliter in sacramento
Christus Deus. Ps. CXLVII, 20: non fecit taliter omni
nationi. Unde Augustinus in regula: in oratorio nihil aliud fiat,
nisi ad quod deputatum est. Consequenter reprehendit eos quantum ad
usum vos autem fecistis eam speluncam latronum: quia ea quae religionis
sunt, in quaestum convertunt, et latrones in speluncis latitant, ut
spolient transeuntes, et sibi acquirant quod non est suum.
Accesserunt autem ad eum caeci et claudi. Hic ponitur quod ad gloriam
Christi pertinet quantum ad infirmorum curationem. Caeci vero, qui
in templo sunt, significant eos, qui excaecati sunt per ignorantiam.
Is. LIX, 10: palpavimus sicut caeci parietem. Claudi
dicuntur, qui per vias ambulant iniquorum. III Reg. XVII,
28: ut quid claudicatis in duas partes? Et isti accedunt ad
Christum in templo, et sanat eos. Et congruit huic facto locus, per
quod significatur quod morbi spirituales non curantur nisi in
Ecclesia. Facto ostendit, quia pueri clamaverunt, supra,
benedictus qui venit in nomine domini. Is. XXXV, 4: ecce
dominus veniet, et salvabit nos; tunc aperientur oculi eorum.
Sequitur indignatio sacerdotum, unde dicit videntes autem principes
sacerdotum et Scribae (...) indignati sunt. De talibus dicitur
II ad Tim. III, 13: semper proficiunt in peius. Et primo
ponitur reprehensio; secundo inquisitio; tertio responsio. Circa
primum tria. Primo ponitur causa indignationis; secundo ponitur
indignatio; tertio ponitur confutatio. Unde videntes mirabilia quae
fecit, scilicet caecos illuminari etc., et non minus fuit quod
ementes et vendentes eiecit. Hoc enim videntes dicebant ad eum
conversi, mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea,
Ps. CXVIII, 129. Item videntes pueros clamantes hosanna
etc., debebant moveri ad reverentiam. Supra XI, 15:
abscondisti ea a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
Mc. IV, 12: ut videntes non videant. Unde isti pueri
laudabant, sed isti sapientes indignati sunt et dixerunt ei audis quid
isti dicunt? Quasi dicerent, non est iustum quod homo purus sustineat
laudari ut Deus. Act. XII, 22 s. quia Herodes sustinuit ut
honoraretur ut Deus, ideo percussus est ab Angelo, et consumptus
vermibus expiravit: in quo datur nobis exemplum quod si laudamur supra
nos, quod non debemus sustinere. Sed ipse non poterat laudari supra
se, quia ipse Deus erat. Sequitur reprobatio. Et primo reprobantur
verbo; secundo facto. Iesus autem dixit eis, utique. Dominus valde
sapienter respondet. Intendebant quod si reprimeret pueros, quod ipsi
haberent propositum: si non, haberent accusationem erga eum. Sed
dominus ita sapienter respondet, quod nec pueros reprobavit, nec ipsi
habuerunt unde calumniari possent. Unde dixit utique audio, sed nihil
contra me dicunt. Sed David dicit ex ore infantium et lactentium
perfecisti laudem. Non dicit dixisti sed perfecisti, quia quod tales
pueri laudant Deum, hoc est ex divina inspiratione, quia Dei
perfecta sunt opera, Deut. XXXII, 4. Unde non ex industria,
sed a spiritu sancto. Sap. X, 21: qui linguas infantium facit
disertas. Sed quomodo dicit infantes, quia tales non possunt loqui:
ergo nec laudare? Dico quod non dicuntur infantes propter aetatem,
sed propter simplicitatem, quia a malitia immunes. Apostolus I
Cor. XIV, 20: nolite pueri effici sensibus, sed malitia
parvuli estote. Item lactentes dicuntur, quia a miraculis
commovebantur: in miraculis commoveri est quidem ut lac, quia lac
absque difficultate bibitur, sic isti cum dulcedine per miraculum
adducuntur ad fidem. Ad Hebr. V, 12: facti estis quibus lacte
opus est, non solido cibo. Et relictis illis abiit foras extra
civitatem in Bethaniam. Hic confutat facto. Et primo facto quod fit
circa se; secundo facto quod fit circa ficulneam. Dicit ergo quod
relictis illis, abiit foras. Et derelictio illa fuit signum, quod
ipsi derelinquerent eum. Ier. LI, 9: curavimus Babylonem, et
non est sanata. Et transit in Bethaniam, in domum obedientiae: ibi
enim moratur Iesus, ad Rom. VI. Et mansit ibi, quia in
obedientibus sibi manet. Act. V, 29: obedire oportet Deo magis
quam hominibus. Et non solum in Bethaniam, sed in quemcumque
obedientem. Unde Io. XIV, v. 15: si quis diligit me,
sermonem meum servabit, et sequitur, et mansionem apud eum faciemus.
Mane autem revertens in civitatem esuriit. Hic ponitur confutatio sub
quodam figurali facto. Et primo ponitur factum; secundo discipulorum
admiratio. Circa primum primo ponitur occasio miraculi faciendi;
secundo sterilitas arboris; tertio maledictio; quarto effectus.
Dicit ergo mane revertens in civitatem esuriit. Per hoc significatur
sollicitudo, quam habebat de salute Iudaeorum. Unde mane venit sicut
operarius sollicitus de diaeta sua, sicut supra XX, 1, quod simile
est regnum caelorum patrifamilias, qui exiit primo mane conducere
operarios in vineam suam. Esuriit, et corporaliter et spiritualiter,
quia semper desiderat facere voluntatem patris; Io. IV, 34:
meus cibus est ut faciam voluntatem eius, qui misit me. Item
corporaliter. Sed quomodo? Cum esset Deus, omnia in potestate sua
habebat, unde quando volebat, ieiunabat; unde supra IV, 2:
ieiunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus; sed, quando
voluit esuriit. Et videns fici arborem. Sed quare magis in ficu hoc
miraculum fecit? Quia arbor humidissima est. Unde quod statim
aruit, evidentissimum fuit miraculum. Et significat Iudaeam propter
duo: tum quia ficus profert grossos, qui citius maturescunt, et isti
fuerunt apostoli, qui maiores fuerunt. Item fructus iste sub una
cortice multa habet grana, sicut sub una lege fuerunt multi. Et ista
erat secus viam, idest Christum, quia in expectatione fuit, et non
voluit ad viam venire: ipse enim est via; Io. XIV, 6: ego sum
via, veritas et vita; et Is. XXXVI, 21: haec via, ambulate
per eam. Venit ad eam. In Marco habetur quod venit ad videndum si
aliquid inveniret. Sed quid est? Tunc non erat tempus ficuum.
Dicendum quod aliquando Scriptura aliquid ponit, non quod ita sit,
sed propter aliquem effectum: unde non venit ut quaereret, sed venit
propter suspicionem discipulorum; unde venit propter miraculum
exercendum. Venit ad eam, quando visitavit Iudaeam. Lc. I,
78: visitavit nos oriens ex alto. Ista habet folia, scilicet
observantias legales; sed non fructum. Sic aliqui quamdam speciem
honestatis habent, licet interius mali et perversi sint. Sequitur
maledictio et ait illi: numquam ex te fructus nascatur. Videtur quod
iniuste egerit, quia non erat tempus ficuum. Item videtur quod
intulerit iniuriam possessori: vide quod sicut verba domini sunt
quaedam figura, sic facta. Aliquando dominus vult manifestare suam
doctrinam, et tunc manifestat eam in hominibus; aliquando suam
potentiam punitricem, et tunc manifestat eam in aliis. Unde exercuit
ibi potestatem, ut ostenderet quod Iudaea sterilis futura esset,
sicut habetur Rom. XI. Sic aliquando contingit quod aliqui mali
interius, exterius autem virentes, siccantur a domino ne alios
corrumpant. II ad Tim. III, 8: homines corrupti mente, et
reprobi circa fidem, sed ultra non proficient. Lc. XIII, 7:
ecce tres anni sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et
non invenio. Abscinde eam. Sequitur effectus et arefacta est
continuo ficulnea. Ps. XXI, 16: aruit tamquam testa virtus
mea, quia in tempore discipulorum Iudaismus aruit, et post legalia
aruerunt crescente Evangelio. Et ipsi facti sunt abominabiles, terra
fructifera versa est in amaritudinem a malitia inhabitantium in ea,
Ps. CVI, 34. Et videntes discipuli mirati sunt. Hic primo
ponitur admiratio; secundo admirationis satisfactio. Dicit et
videntes discipuli mirati sunt. Sicut mirantur homines quando videtur
animus bonus, et cito arescit, sic isti mirantur quomodo tam cito
aruit. Respondens autem Iesus et cetera. Hic satisfacit. Et primo
ostendens virtutem fidei: unde dicit amen dico vobis. Supra eamdem
sententiam posuit, sed hic exponit; unde dicit si habueritis fidem,
et non haesitaveritis; quare fides firma debet esse sine haesitatione;
Iac. I, 6: postulet autem in fide nihil haesitans. Non solum de
ficulnea facietis: ipse enim per fidem inhabitat in homine, et
operatur in homine; ideo sicut ipse facit et ille in quo habitat. Si
dixeritis monti huic, tolle et iacta te in mare, fiet. Quidam dicunt
quod numquam factum est. Dicit Hieronymus quod multa fecerunt
apostoli quae scripta non sunt. Item si non legitur ab eis factum,
legitur ab aliis viris apostolicis fuisse factum, ut de quodam
Gregorius narrat, ut dictum est supra. Item dominus non dixit quod
fieret, sed quod posset, si necessitas esset; sed necessitas non se
obtulit. Spiritualiter per montem intelligimus Diabolum. Unde si
Diabolo dixeritis iacta te in mare, idest in Infernum, ita fiet.
Vel in mare, idest in malos homines. Vel per mare superbia. Ps.
LXXXIX, 2: antequam montes fierent, aut formaretur terra et
orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus. Unde si
dixeritis, superbo, tolle, a iustis, et iacta te in mare, idest in
malos homines. Vel per montem Christus, unde si dixeritis monti
huic, idest Christo, tolle te, scilicet a Iudaeis, et iacta te in
mare, idest in gentiles, qui sunt mare per turbulentiam. Act.
XIII, 46: quia indignos vos reputastis aeternae vitae, ecce
convertimur ad gentes. Item tangit fidei virtutem quantum ad
orationem; quia quaecumque petieritis in orationes credentes,
accipietis; supra II, 7: petite et accipietis.
|
|