|
Et cum venisset. Hic reprehendunt inquirendo. Et primo ponitur
inquisitio; secundo confutatio, ibi respondens Iesus dixit eis.
Circa primum duo. Et primo ponuntur interrogationes; secundo
Christi responsiones. Et primo ponitur interrogatio Iudaeorum;
secundo Christi, ibi respondens autem Iesus dixit eis: interrogabo
vos et cetera. Dicunt ergo in qua potestate haec facis? Ipse
eiecerat ementes et vendentes de templo, item fecit miracula: ideo
petunt in qua potestate haec faciat. Chrysostomus dicit quod in mundo
erat duplex potestas, scilicet regia et sacerdotalis: unde quantum ad
primum petunt: unde profiteris hanc potestatem habere? Item quantum
ad secundum: quis dedit tibi hanc potestatem? Habes ne a sacerdote
vel a Deo? Sic enim erat quod filii succedebant sacerdotibus in
potestate. Quis dedit tibi? Non habes hoc a Caesare, non a
sacerdote. Unde Chrysostomus: omnis homo, qualis est opinio de
aliquo apud eum, talem eum existimat. Ideo quia ipsi non habebant
opinionem bonam de Christo, ideo et cetera. Vel ad factum
miraculorum potest retorqueri. Est potestas Dei et potestas
Diaboli. Iob XLI, v. 24: non est potestas in terris, qua
huic valeat comparari. Unde in qua potestate hoc facis? Dei, an
Diaboli? Sed Origenes obiicit quod si in potestate Diaboli
faceret, non diceret. Ideo aliter exponit, quia dicit quod potestas
Dei multiplex est, quaedam in generali, multae in speciali, ut
quaedam ad hoc, quaedam ad illud. Unde petunt in qua potestate,
idest in quo gradu potestatis, ut de prophetis. Quidam enim habuerunt
unam potestatem, quidam aliam. Secundum Chrysostomum quando aliquis
interrogat ut discat, tunc ei respondenda est veritas; sed quando ut
tentet, tunc reprehendendus est et confutandus. Sic dominus, quia
sciebat quod tentabant, dixit interrogabo vos et ego unum sermonem.
Baptismus Ioannis unde erat: e caelo, an ex hominibus? Baptizavit
Petrus, nec dicitur Baptismus Petri, et baptizavit Ioannes, et
dicitur Baptismus Ioannis, quia in Baptismo Ioannis totum factum
erat hominis; sed in Baptismo Petri remittebantur peccata, quod per
hominem fieri non poterat. Io. I, 33: ille super quem videris
spiritum descendentem, et manentem super eum, ille est qui baptizat in
spiritu sancto. Licet enim Ioannes baptizaret, non tamen a se; unde
Io. I, 33: ipse qui me misit baptizare in aqua, dixit mihi et
cetera. Consequenter agitur de responsionibus. Et primo de
responsione Iudaeorum; secundo Christi. Verum est quod minores
crediderunt, sed Pharisaei indignati sunt; ideo si dicerent quod ex
hominibus, sequeretur eorum confusio. Item omnes habebant Ioannem
sicut prophetam; supra XI, 7: quid existis in desertum videre? et
cetera. Et respondens dixerunt: nescimus. Mentiuntur. Ps.
XXVI, 12: mentita est iniquitas sibi. Consequenter ponitur
responsio Christi nec ego dico vobis. In quo habetur exemplum, quod
qui non vult dicere quod scit, quod dominus abscondit alia ab eo; unde
Sap. VII, v. 13: sine fictione didici, et sine invidia
communico. Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios
et cetera. Supra dominus inquisitionem repressit sua interrogatione,
hic inquirentes redarguit. Et primo de inobedientia; secundo de
malitia, et hoc secundum duas parabolas, quarum secunda aliam exponit
et declarat. Circa primum duo. Primo ponit parabolam; secundo
expositionem, ibi dicit illis Iesus et cetera. Circa primum tria.
Primo committit audientibus iudicium; secundo narrat factum; tertio
requirit sententiam. Dicit quid vobis videtur? Magnum est
testimonium pro eo quod iudicium adversariis committit. Iob VI,
29: respondete, obsecro absque contentione, et quod iustum est,
iudicate. Deinde proponit factum homo quidam habebat duos filios.
Iste homo Deus est; duo filii sunt duo populi. Eccli.
XXXIII, v. 15: intuere in omnia opera altissimi, duo contra
duo, unum contra unum. Vel duo genera hominum, iusti et peccatores.
Non dicuntur iusti quicumque, sed qui profitentur se iustos; et
peccatores non quicumque, sed qui poenitentiam agunt. Vel isti duo
filii sunt clerici et laici. Agitur ergo de obedientia. Et primo
ponitur mandatum; secundo recusatio; tertio impletio. Et accedens ad
primum. Primus est populus gentilium qui incepit a Noe, sicut
populus Iudaeorum ab Abraham. Item primus dicitur gens laicorum,
quia clerici sunt propter laicos ad informandum eos. Unde accessit ad
primum, idest ad populum gentilem per internam inspirationem, vel per
manifestationem Angelorum. Dixit fili, vade operare hodie in
vineam. Vinea Dei iustitia est. Operare ergo in vinea, idest opera
fac iustitiae. Et dicit hodie, quasi per totum tempus vitae tuae.
Et quando dixit? Quando interius inspiravit dando lumen rationis.
Ps. IV, 6: multi dicunt: quis ostendit nobis bona? Signatum
est super nos lumen vultus tui, domine. Consequenter ponitur
recusatio. Ille autem respondens ait, nolo. Hoc nihil aliud est
quam contemnere mandata Dei. Iob XXI, 14: scientiam viarum
tuarum nolumus. Post sequitur adimpletio: postea autem poenitentia
motus, abiit. Ier. XXXI, 19: postquam convertisti me, egi
poenitentiam. Sequitur inobedientia secundi: et primo ponitur
mandatum secundo transgressio. Dicit accedens ad alterum hoc est
Iudaicum populum, vel ad clerum, vel qui iustos se dicunt, dixit
similiter. At ille respondens ait: eo, domine. Profitetur
iustitiam se servaturum; unde dicit populus Iudaicus: omnia
quaecumque praeceperit dominus, faciemus. Sic etiam dicunt clerici et
quicumque religiosi. Unde promisit ire. Et non ivit. Mal. II,
8: vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos, irritum
fecistis pactum, dicit dominus exercituum. Tunc expedit sententiam:
quis ex duobus voluntatem fecit patris? Primus non promisit, sed
fecit; secundus promisit, sed non fecit. Quis ex istis fecit
voluntatem patris? Respondent et dicunt ei: primus, quia melius est
non vovere, quam post votum promissa non reddere, Eccl. V, 4.
Et II Petr. II, 21: melius est viam veritatis non agnoscere,
quam post agnitionem retrorsum abire; est enim ibi duplex peccatum:
peccatum inobedientiae et transgressio voti. Consequenter adaptat
parabolam. Et primo ponit praeeminentiam gentilium ad Iudaeos, vel
laicorum ad clericos; secundo rationem assignat. Dicit illis amen
dico vobis, quod publicani et meretrices praecedent vos in regno Dei.
Simile dictum est supra XX, 16: et erunt novissimi primi.
Chrysostomus quaerit, quare magis ponit publicanos et meretrices quam
alios. Respondet quod per publicanos intelligit peccatores. Peccatum
publicanorum est avaritia, quia cum tributa recipiunt, multa sibi
acquirunt, et ultra quam commissum sit sibi, rapiunt. Sed peccatum
hominum est avaritia, peccatum mulierum est luxuria, cum sint
otiosae, et multa mala docuit otiositas. Ez. XVI, 49: haec
fuit iniquitas Sodomae, abundantia panis et otium. Praecedent vos in
regno Dei, idest magis appropinquant ad regnum; supra c. XII,
41: viri Ninivitae praecedent vos et cetera. Sequitur ratio. Et
primo dicit quod Iudaei inobedientes fuerunt; secundo quod publicani
obedierunt; tertio quod non secuti sunt eum. Dicit venit Ioannes ad
vos in via iustitiae, quia in iustitiae viam duxit. Vel in via
iustitiae, quia viam iustitiae observavit, scilicet viam
poenitentiae, et non credidistis. Dicebant enim ei: Elias es tu?
Et cum dixisset non dixerunt: quid ergo baptizas? Publicani autem et
meretrices crediderunt ei. Et hoc habetur supra cap. III, quod
venerunt ad Ioannem ut baptizarentur. Vos autem videntes, alios
scilicet converti et implere quod mandaverat, nec poenitentiam
habuistis, ut postea crederetis ei. Ille enim est pessimus, qui de
facto suo non poenitet. Ier. VIII, 6: nullus est qui agat
poenitentiam de peccato suo dicens: quid feci? Aliam parabolam
audite. Dominus interrogaverat de Baptismo, et noluerunt
respondere, modo autem occulte interrogat, ut non percipiant; ideo
disserit parabolam, et facit duo. Primo ponit parabolam; secundo
exquirit eorum sententiam, ibi cum ergo venerit dominus vineae, quid
faciet agricolis illis? Circa primum tria. Primo ponitur beneficium
exhibitum; secundo ponitur requisitio recompensationis, ibi cum autem
tempus fructuum appropinquasset etc.; tertio ponit ingratitudinem,
ibi et agricolae, apprehensis servis eius et cetera. Circa primum
tria. Primo ponitur plantatio vineae; secundo eius ornatio; tertio
eius locatio. Dicit ergo homo erat paterfamilias qui plantavit vineam
et cetera. Simile ponitur Is. V, 1, ubi dicitur: vinea facta
est dilecto meo in cornu filio olei. Hic autem dicit quod
paterfamilias plantat vineam. Dicunt aliqui quod ibi invehitur contra
vineam; unde dicit: quid ultra debui facere vineae meae? Hic autem
contra agricolas. Ideo dupliciter exponitur secundum Hieronymum et
Chrysostomum. Vinea dicitur populus Iudaicus; Is. V, 7: vinea
domini domus Israel est. Quod contra agricolas, quia quantum ad
praesens huius malitia non processit ex populo, sed ex principibus;
Io. VII, 48: numquid aliqui ex principibus crediderunt in eum?
Ideo non contra vineam. Haec vinea non est domus Israel, sed
iustitia Dei, quae occulte tradita est in sacra Scriptura; unde
dicit homo erat paterfamilias qui plantavit vineam, idest populum
Iudaicum; Ps. LXXIX, 9: vineam de Aegypto transtulisti.
Vel iustitiam posuit in doctrina legis. Et sepem circumdedit ei, ad
protectionem vineae, unde quae ponuntur ad custodiam, sive sint
orationes sanctorum, vel custodia Angelorum dicuntur sepes; unde
Osee c. II, 6: sepiam viam tuam spinis. Si autem vinea dicatur
iustitia, sepe dicit occulta verba Scripturae. Secundum enim
mysticum intellectum occulta Scripturae non sunt pandenda cuilibet,
quia non est sanctum dandum canibus, supra VII, 6. Et fodit in
ea torcular. Torcular ponitur, ut exprimatur vinum caritatis. Si
intelligatur per vineam Iudaicus populus, intelligitur per torcular
altare holocaustorum. Item intelliguntur martyres, qui pro fide
sanguinem fuderunt, Is. LXIII, 3: torcular calcavi solus.
Vel potest etiam intelligi ordo prophetarum, in quibus vinum
sapientiae est expressum. Vel potest dici profunditas sacrae
Scripturae. Item totus fructus vineae congregatur in torculari: sic
quicquid potest animus, totum debet congregare ad laudem Dei. Et
aedificavit turrim. Per turrim templum intelligitur. Michaeae IV,
8: et tu turris nebulosa gregis, usque ad te veniet potestas prima.
Vel cognitio Dei, Prov. XVIII, 10: turris fortissima nomen
domini. Consequenter de locatione et locavit eam agricolis, idest
super certa mercede constituit. Agricolae sunt Moyses et Aaron, qui
gubernaculum habuerunt. Iob XXXI, 39: si afflixi animam
agricolarum eius. Gregorius: qui praeponuntur populo. Profectus est
peregre, dominus, non mutando locum, sed hominem in suo arbitrio
relinquendo. Eccli. c. XV, 14: Deus ab initio creavit
hominem, et reliquit eum in manu consilii sui, idest suo arbitrio
dimisit. Unde dicitur peregre proficisci, quando non ad quamcumque
culpam poenam infligit. Vel non ita manifeste apparuit sicut prius,
scilicet cum apparuit in rubo, Ex. c. III, 2. Cum autem
tempus fructuum appropinquasset. Quicumque facit aliquem fructum,
expectat beneficium: et sic dominus expectat ut reddatur ei beneficium
ad suam gloriam. Quantum ad unum hominem fructus non est in pueritia,
sed in plena aetate, unde cum venit ad adolescentiam, tunc petit
fructus: sic cum populus fuit plantatus, et lex data, petiit
fructum, et non cognoverunt eum. Ier. VIII, 7: milvus in
caelo cognovit tempus suum; populus autem meus non cognovit iudicium
domini. Misit servos suos, idest prophetas, ad agricolas, idest ad
Iudaeos, ut acciperent fructus eius, idest ut inducerent homines ad
bene agendum. Infra c. XXVIII, 34: misi ad vos prophetas,
sapientes et Scribas, et ex illis occidetis et cetera. Post hoc
agitur de malitia. Et primo quantum ad primos; secundo quantum ad
secundos; tertio quantum ad tertios. Et agricolae, acceptis servis
eius, alium ceciderunt, ut Michaeam, alium occiderunt, ut Isaiam,
alium lapidaverunt, ut Naboth. Hebr. XI, 37: lapidati sunt,
secti sunt, in occisione gladii mortui sunt. Iterum misit alios.
Item singulariter misit prophetas, ut Moysen, et Aaron, et alios;
sed post tempore David misit multos cuneos prophetarum. Vult enim
dominus pugnare misericordiam suam contra malitiam eorum. Unde et
fecerunt eis similiter. Deut. c. XXXI, 27: vos semper
contentiose contra dominum egistis. Sequitur tertio novissime autem
misit ad eos filium suum etc., quod fuit malitiae consummatae. Et
tria facit. Primo ponitur misericordia domini; secundo malitia
eorum; tertio executio pravi propositi. Novissime autem misit ad eos
filium suum. Ad Hebr. I, 1: multifarie multisque modis olim
Deus loquens patribus in prophetis, novissime locutus est nobis in
filio. Misit ad eos filium suum dicens: forte verebuntur filium
meum. Sed quid est quod dicit forte? Numquid ignorabat ipse?
Hieronymus dicit quod iste modus loquendi dubius significat libertatem
arbitrii, ut ostenderet quid futuri essent, quia qui non honorificat
filium, non honorificat patrem. Vel dicit sic, quia aliqui reveriti
sunt eum. Consequenter ponitur propositum malitiae. Et primo ponitur
requisitio; secundo propositum; tertio malitia. Agricolae autem
videntes filium dixerunt intra se: hic est haeres; venite, occidamus
eum, et habebimus haereditatem eius; ipse enim filius vere haeres est
patris, quia quod petit obtinet. Ps. II, 8: postula a me, et
dabo tibi gentes haereditatem tuam. Item est haeres, quia quaecumque
habet pater, habet et ipse: non enim dicitur haeres sicut aliquis
alius qui decedente patre habet haereditatem, sed quia semper quod est
patris, ipsius etiam est. Sed contra: si cognovissent, numquam
dominum gloriae crucifixissent I Cor. II, 8. Verum est si
cognovissent vere, sed cognoverunt per coniecturam. Sequitur
propositum venite, occidamus eum. Sap. II, 20: morte
turpissima condemnemus eum. Et quod est propositum? Habebimus
haereditatem eius. Sciebant enim ex lege quod debebat dominari super
Iudaicum populum. Unde timebant ne imponeret super eos iugum legis,
et traditiones eorum destrueret. Ideo noluerunt pati iugum Christi,
unde passi sunt iugum Romanorum. Unde Io. XI, 48: ne forte
veniant Romani, et tollant locum nostrum et gentem. Consequenter
ponitur executio et apprehensum eum eiecerunt extra vineam, et
occiderunt, quia extra portam civitatis crucifixerunt eum, et sic
quasi alienum a vinea occiderunt. Is. LIII, 7: quasi ovis ad
occisionem ductus est et cetera. Quod eum extra vineam eiecerunt
habetur in Io., quod quicumque confiteretur nomen Christi, neret
extra synagogam. Consequenter requirit eorum sententiam cum ergo
venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? Ita subtiliter
petit dominus ut iudicent contra se, sicut Nathan fecit David,
quando peccavit cum Bersabee. Ponitur sententia malos male perdet,
idest perditione in praesenti et futuro. Et dicunt male, idest
acerbe. Supra VII, 2: in ea mensura qua mensi fueritis,
remetietur vobis. Sap. VI, 7: potentes potenter tormenta
patientur. Malos male perdet, et vineam suam, idest populum suum,
locabit aliis agricolis, idest apostolis, qui reddant ei fructum
temporibus suis. Ps. I, 3: et erit tamquam lignum, quod
plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in
tempore suo. Iob XXXIV, 24: conteret multos et
innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Et hic est quaestio,
quare in Marco dominus respondit hic Iudaei. Solutio. Dico quod
primo dixit dominus, postea ipsi dixerunt. Item Lc. habetur, quod
cum dominus hoc diceret, ipsi dixerunt, absit. Responsio vera est,
quia primo ipsi dixerunt, post intelligentes quod contra eos esset,
dixerunt absit. Item verum est quod principes dixerunt. Et quamvis
perciperent quod contra eos esset, non contradicebant, sed populus
dixit absit. Dicit illi Iesus. Hic ponitur confirmatio. Et primo
ponitur auctoritas; secundo expositio. Dicit numquam legistis in
Scripturis (istud legitur in Ps. CXVII, 22): lapidem,
quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? Et
ponit quatuor. Primo ponit reprobationem; secundo dignitatem; tertio
causam; quarto admirationem. Dicit lapidem et cetera. Lapis
Christus est, qui dicitur lapis ex multis similitudinibus. Is. c.
XXVIII, 16: ecce ego ponam in fundamentis Sion lapidem
angularem et cetera. Aedificantes sunt apostoli. Unusquisque videat
quomodo aedificet. Unde ille lapis quem reprobaverunt, idest
eiecerunt, hic factus est, idest constitutus, in caput anguli, idest
in caput Iudaeorum et gentilium. Unde ipse factus est caput
Ecclesiae. Sed possent dicere: ipse fecit se caput; ideo dicit a
domino factum est istud. Ps. CXVII, 16: dextera domini fecit
virtutem et cetera. Et qualis est ista exaltatio? Et est mirabile in
oculis nostris; Habac. I, 5: aspicite in gentibus, et videte,
et admiramini, et obstupescite: quia opus factum est in diebus
vestris, quod nemo credet cum narrabitur. Tanta enim fuit dignitas,
quod non factum fuisset, nisi gratia Dei hoc fecisset. Ad Eph.
II, 8: gratia estis salvati a Christo. Consequenter exponit; et
ponit duas conclusiones. Primo quod dictum est de parabola; secundo
sumitur de hoc quod dictum est in auctoritate. Dicitur ergo ideo dico
vobis quod auferetur a vobis regnum, idest sacra Scriptura, quia
amittetis intellectum sacrae Scripturae. Io. XII, 40:
excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant
oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.
Vel praelationem super Ecclesiam fidelium, quia translata est gloria
eorum. Et dabitur genti facienti fructum eius. Is. LV, v. 4:
ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus. Ecce
gentem quam nesciebas, vocabis, et gentes quae te non cognoverunt, ad
te current. Sed quomodo datus est eis? Superius dictum est quod
locavit, hic autem quod datur. Quia cum non facit fructum, dicitur
conductus, sive mercenarius; sed cum datur, tunc fructum facit.
Ponit duplicem poenam et qui ceciderit super lapidem istum,
confringetur. Exponitur secundum Hieronymum, sic: ille cadit super
lapidem Christum, qui fidem tenet de eo, idest de Christo, sed
cadit per peccatum quod contra eum facit. Ideo peccatores cadunt,
quia non habent caritatem. Super quem vero ceciderit, conteret eum.
Cadit autem Christus super infidelibus. Haec est differentia, quia
quando vas cadit super lapidem, non confringitur vas propter lapidem,
sed propter modum casus, secundum quod magis cadit ab alto; sed quando
lapis cadit supra vas, confringit illud secundum magnitudinem lapidis.
Sic homo cum cadit super lapidem Christum, tunc confringitur secundum
magnitudinem peccati; quando vero fit infidelis, totaliter
conteritur. Vel aliquis cadit super lapidem, quando proprio arbitrio
peccat; sed tunc scilicet lapis super eum cadit, quando Christus
punit eum, et tunc totus comminuitur. Ps. XVII, 43:
comminuam eos sicut pulverem ante faciem venti. Sequitur tempus
malitiae et cum audissent, cognoverunt quod de ipsis diceret. Et
sequitur malitia et volentes eum tenere, timuerunt turbas, quia sicut
prophetam eum habebant. Et planum est.
|
|