|
Dictum est supra quod Christi persecutores provocati sunt ad
occidendum eum tribus de causis: ex eius gloria, ex eius sapientia qua
confutabat eos, ex eius iustitia qua arguebat eos. Qualiter autem
provocati sunt ex gloria Christi, dictum est; nunc autem dicendum
qualiter ex sapientia. Et primo inquantum eorum damnationem
praemonstrat; secundo inquantum disputando confutat, ibi tunc abeuntes
Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone. In ista
parabola, in qua determinatur de reprobatione Iudaeorum et vocatione
gentium, primo ponitur instructio nuptiarum; secundo de vocatione
Iudaeorum et recusatione; tertio de vocatione gentium. Secunda ibi
et misit servos suos vocare invitatos; tertia ibi tunc ait servis suis
et cetera. Dicit ergo et respondens Iesus dixit. Cui respondit?
Non est dictum quod alicui loqueretur. Sed eum tenere volebant, ideo
non verbis, sed malitiae eorum respondit, ideo in parabolis dicit
eis: simile est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio
suo. Hic ponitur parabola de nuptiis, et similis parabola ponitur
Lc. XIV, 16. Et non videtur eadem secundum Gregorium, quia
ibi fit mentio de coena, hic de nuptiis. Item nullus exclusus est ab
illa coena, hic autem est aliquis exclusus. Unde alia est parabola.
Per illam convivium caeleste intelligitur, per istam convivium quod
fit in terra. Et ideo illud dicitur coena, quia ab eo nullus
excluditur, ab isto aliquis excluditur. Potest dici, secundum
aliquos, quod eadem est parabola, quia antiquitus prandium et coena
idem appellabatur, quia non solebant comedere homines nisi usque ad
nonam. Vel potest dici quod Lucas dicit quod Matthaeus tacuit. Sed
credo quod alia est. Circa istam videamus quis est iste homo rex. Et
dicitur quod iste est Deus, et intelligitur persona patris, quia
dicit filio suo. Sed quare dicit homini regi? Ratio est, ut dicit
Origenes, quia rex dicitur a regendo. Nos autem non possumus, nec
sumus capaces regni eius secundum quod est, sed regit nos secundum
modum nostrum. Deut. XXXII, 11: sicut aquila provocans
pullos ad volandum. Et ideo dicitur homini regi, quia regit nos
humano modo. Sed cum videbitur sicuti est, tunc erit rex, quia tunc
secundum se reget. Unde apostolus I Cor. XIII, 12: videmus
nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Dicit
simile est regnum caelorum homini regi. Sicut enim in regno sunt multa
est enim rex, regnum, et qui serviunt sic in illo regno; ideo simile
est homini regi qui fecit nuptias filio suo. Filius est Christus, de
quo dicitur I Io. ult., 20: ut simus in vero filio eius. Hic
est verus Deus, et vita aeterna. Quae sint istae nuptiae,
quadrupliciter potest exponi. Primo per unitatem naturae humanae ad
divinam, ut humana natura sit sponsa, thalamus fuit uterus virginis.
Ps. XVIII, 6: ipse enim tamquam sponsus procedens de thalamo
suo. Et haec expositio habet aliquid dubietatis, quia posset credi
quod non alia esset persona patris, alia filii. Unde potest dici quod
iste sponsus est verbum incarnatum; sponsa Ecclesia; unde apostolus
Eph. V, 32: sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in
Christo et Ecclesia. Item ipsius verbi ad animam nostram. Fit enim
anima particeps gloriae Dei per fidem, et sic fiunt nuptiae nostrae.
Osee II, 20: sponsabo te in fide. Item nuptiae erunt in communi
resurrectione. Huius autem resurrectionis Christus est via; Io.
XIV, 6: ego sum via. Tunc erunt nuptiae, quando mortale nostrum
absorbebitur a vita, ut habetur II Cor. V, 4. Sed si loquamur
secundum Gregorium, oportet exponere de praesentibus, secundum quod
Ecclesia Christo, et anima nostra Deo per fidem desponsatur.
Sequitur de vocatione Iudaeorum. Et primo ponitur duplex vocatio;
secundo excusatio, ibi illi autem neglexerunt et cetera. Circa primum
duo facit secundum duas vocationes. Unde dicit et misit servos suos,
vocare invitatos. Et secundum quod dicit ibi Origenes, duplex est
ibi littera, quia quaedam littera habet misit servum suum, quaedam
servos suos. Si sit littera servum, sic tria sunt consideranda.
Primo invitatio; secundo vocatio; et tertio alia invitatio. Fuerunt
ergo Iudaei invitati in patriarchis; unde dictum est Abrahae: in
semine tuo benedicentur omnes gentes. Ad Gal. III, 16:
Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius et cetera. Primum
fuit missus Moyses. Num. c. XII, 7: non talis servus meus
Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est. Et sequitur, quare
non timuistis eum? Et nolebant venire. Deut. XXXI, 27:
adhuc vivente me, et egrediente vobiscum, semper contentiose egistis
erga dominum. Secunda vocatio est per prophetas, de quibus Amos
III, 7: non faciet dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum
ad servos suos prophetas. Vel potest esse littera servos; et tunc per
primos significantur prophetae, quibus semper Iudaei rebelles
fuerunt; Act. VII, 51: vos semper spiritui sancto
restitistis. Per secundos apostoli, quibus dictum est supra X, 5:
in viam gentium ne abieritis. Vel per primos prophetas, primos
apostolos; per secundos, successores apostolorum. Iterum misit alios
servos. Hic ponitur alia invitatio. Et ponitur augmentum
benignitatis ex parte invitantis, et augmentum malitiae ex parte
excusantis. In prima vocatione nihil promisit; in ista vero
promittit, quia dicit dicite invitatis: ecce prandium meum paravi.
Istud prandium est spiritualis refectio; Prov. c. IX, 2:
sapientia immolavit victimas, miscuit vinum, et posuit mensam suam,
misit ancillas ut vocarent ad arcem. Tauri mei et altilia mea occisa
sunt. Et hoc dictum potest exponi secundum Origenem, quod est
dispositio sapientiae Dei. Tauri dicuntur rationes fortes; Is.
VIII, 11: in forti manu sua erudivit me. Altilia dicuntur
quasi alita bene. Altilia dicuntur proprie aves saginatae, quae
nutriuntur et impinguantur, et significant subtiles sensus, et fiunt
saginatae quando sacris sensibus multiplicantur, quibus anima
saginatur; Ps. LXII, 6: sicut ex adipe et pinguedine repleatur
anima mea. Quicquid enim necessarium est, invenitur in sacra
Scriptura. Ideo omnia sunt parata. Ps. XVIII, 8: lex
domini immaculata convertens animas. Haec est invitatio sapientiae,
Prov. IX, 5: venite, comedite panem meum et bibite vinum quod
miscui vobis. Vel, significat refectionem spiritualem, per tauros
significantur exempla sanctorum, quae dominus praeparavit in exemplum;
Iac. V, 10: accipite in exemplum exitus mali, et
longanimitatis, et laboris, et patientiae, prophetas. Unde
tribulationes sanctorum ponit in exemplum. Secundum Gregorium, per
tauros significantur patres veteris testamenti, quia taurus ferit
cornibus, et in tempore patrum semper quaerebatur vindicta, et
praecipiebatur oculum dari pro oculo. Per altilia patres novi
testamenti, qui omnia dimiserunt pro Christo, et impinguantur
sapientia Dei, occisi propter Deum, et utrique occisi sunt. Omnia
parata sunt, venite ad nuptias. Passus est Christus, aperuit
caelos, misit apostolos. Vel per tauros intelliguntur sacerdotes
veteris testamenti, quia taurus est animal immolatitium; per altilia
prophetae qui impinguati sunt sapientia Dei. Sed illi, scilicet
indurati in malitia, neglexerunt. Quidam dimittunt ex negligentia,
quidam autem ex malitia, qui persequuntur praedicatores; unde dicit
illi autem neglexerunt. Et quae fuit causa? Quia abierunt unus in
vineam suam, alius ad negotiationem suam. Videbantur habere iustam
causam exterius, sed dominus non recipit, quia nulla temporalia debent
detinere de veniendo ad Deum. Secundum Hilarium, per hoc quod
dicit, in vineam suam, significat appetitum humanae gloriae; Io.
XII, 43: dilexerunt magis gloriam hominum quam gloriam Dei;
Ier. c. V, 4: ego autem dixit: forsitan pauperes sunt et
stulti, ignorantes viam domini et iudicium Dei sui. Per hoc quod
dicit alius in negotiationem suam, signatur appetitus avaritiae;
Ier. VI, 13: a maiori usque ad minorem omnes avaritiae student.
Secundum Chrysostomum quidam habent occupationem laborando propriis
manibus, alii in negotiationem, idest in proprium officium suum.
Sequitur reliqui vero tenuerunt servos suos, idest apostolos, et
contumeliis affectos occiderunt, quia multos occiderunt ex veteri et
novo testamento. Unde infra XXIII, v. 34: mitto ad vos
sapientes et Scribas, et ex illis occidetis et cetera. Et non facit
hic mentionem de morte sua, sed solum discipulorum quia satis superius
fecerat mentionem. Tunc sequitur punitio eorum rex vero cum audisset,
iratus est et cetera. Supra posuit poenam spiritualem, hic autem
ponit temporalem; unde supra dicebatur homini regi, hic autem dicitur
rex, quia nomen hominis ad pietatem pertinere videtur, regis vero ad
punitionem; ideo hic solum dicitur rex; Sap. XIV, 17: hos
quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe
essent, a longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis,
quem honorare volebant, fecerunt: ut illum qui aberat tamquam
praesentem colerent sua sollicitudine. Rex autem iratus. Notandum
quod quando ira attribuitur Deo, non commotionem significat, sed
vindictam: quia irati punire solent, unde ira punitio vocatur. Quod
est notandum contra haereticos, quia solent obiicere Deum veteris
testamenti non esse bonum, quia praecepit punitiones et cetera. Unde
missis exercitibus suis perdidit homicidas illos. Exercitus sunt
spiritus angelici, vel cives Romani qui sub Tito et Vespasiano
occiderunt multos; Ps. XXIII, 1: domini est terra, et
plenitudo eius. Et civitates illorum succendit, quia combustae sunt;
Is. I, 7: civitates vestras ignis comburet. Vel potest mystice
intelligi, scilicet corpora eorum, vel congregationes haereticorum.
Sequitur vocatio gentium, et ponitur examinatio. Et tria facit.
Primo ponitur mandatum; secundo executio; tertio effectus. Secunda
ibi et egressi servi eius etc.; tertia ibi et impletae sunt nuptiae
discumbentium. Circa primum duo facit. Primo assignat rationem
praecepti; secundo ponit praeceptum. Dicit ergo tunc ait servis
suis: nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant non fuerunt
digni. Nuptiae quidem praeparatae sunt, idest filius incarnatus est,
secundum illud Is. V, v. 4: quid ultra potui facere tibi, vinea
mea? Sed qui fuerant invitati, indigni fuerunt, idest, indignos se
reddiderunt. Et quomodo? Sicut dicitur ad Rom. X, 3:
ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes statuere, iustitiae Dei
non sunt subiecti; et Act. c. XIII, 46: sed quoniam
repellitis illud, et indignos vos iudicastis vitae aeternae, ideo
convertimur ad gentes. Unde per delictum Iudaeorum salus facta est
gentibus; Apoc. III, v. 11: tene quod habes, ne alter
accipiat coronam tuam. Sequitur mandatum ite ergo ad exitus viarum et
cetera. Per vias intelliguntur diversa dogmata, quia ista sunt viae
quaedam, quae ducunt nos ad veritatem. Gentiles sunt in exitibus
dogmatum. Unde ite ad exitus viarum, idest ad illos qui haerent
erroneis dogmatibus. Vel aliter. Is. IX, 2: populus qui
ambulabat in tenebris, vidit lucem. Unde per vias intelliguntur
actiones bonae, de quibus Prov. c. IV, 27: vias quae a dextris
sunt, novit dominus; per exitus, quaecumque possunt concurrere ad
actiones. Et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. Unde infra
ult., 19: ite, docete omnes gentes et cetera. Sequitur executio
et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes; Marci ult.,
20: illi autem profecti praedicaverunt ubique, domino cooperante.
Sed quid est quod dicit bonos et malos? Potest dici quod illos, qui
primo mali, et post boni. Vel potest dici, cum dicit bonos et
malos, quod loquitur comparative, quod inter illos aliqui sunt boni
secundum virtutes civiles. Vel bonos et malos, quia postquam
congregati fuerint, commiscentur boni et mali. Et impletae sunt
nuptiae discumbentium, idest fidelibus. Supra XIII, 48 simile
ponitur, quam cum impleta esset, educentes, et secus littus
sedentes, elegerunt bonos in vasa sua, malos autem foras miserunt.
Intravit autem rex et cetera. Hic ponitur examinatio congregatorum.
Et primo ponitur examinans; secundo examinatio; tertio condemnatio.
Examinans intravit. Intrat enim quando exercet iudicium super eos;
Gen. c. XVIII, 21: intrabo, et videbo: et hoc in finali
iudicio; item in morte; item quando imminent tribulationes
Ecclesiae. Sed quis est examinatus? Vidit hominem non habentem
vestem nuptialem. Quae est ista vestis? Christus. Qui sumus
Christi, Christum induamus. Apostolus Rom. XIII, 14:
induimini dominum Iesum Christum. Quidam enim induunt Christum per
sacramentum; Gal. III, 27: quicumque in Christo baptizati
estis, Christum induistis. Quidam sunt in Christo per caritatem et
amorem; Col. III, 15: super omnia autem caritatem habete,
quod est vinculum perfectionis. Et pax Christi exultet in cordibus
vestris, in qua et vocati estis in uno corpore. Item per mortis
rememorationem. Item per operum conformitatem; ad Rom. XIII,
14: induimini dominum Iesum Christum. Habere ergo vestem
nuptialem est induere Christum per operationem bonam, per
conversationem sanctam, per caritatem veram; et si unum deficiat,
malum. Tunc sequitur examinatio. Deinde dicit qualiter defecit.
Dicit ergo amice. Amicum vocat per fidem, vel quia ipse amavit eum.
Vel potest dici quod ubicumque vocat aliquem amicum, improperando
dicit: unde improperat amorem quo amavit eum. Quomodo huc intrasti
non habens vestem nuptialem? Sed posset dicere aliquis: qua occasione
punivit illum, quia vocavit bonos et malos? Sed noluit quod mali
venirent, nisi pararent se et disponerent se, ut essent boni. Deinde
sequitur qualiter defecit. Unde sequitur at ille obmutuit, quia non
potest habere sufficientem rationem peccator, quare vestem nuptialem
contempsit; Iob IX, v. 3: si voluerit contendere eum eo, non
poterit respondere ei. Et concludit sententia parabolae. Ponitur
poena duplex, poena damni et poena sensus. Nam in mundo tripliciter
perficitur: per intellectum cogitando, per affectum tendendo in summum
bonum, item per actum; ideo tripliciter punitur. Unde dixit rex
ministris: ligatis manibus et pedibus eius, mittite eum in tenebras
exteriores. Per pedes intelliguntur affectus. Mali in mundo isto
pedes habent, sed non ligatos, quia possunt fieri boni; sed post
ligabuntur, quia post redire non poterunt; Eccl. IX, 10:
quodcumque potest facere manus tua, instanter operare, quia nec opus,
nec ratio, nec scientia erunt apud Inferos quo tu properas. Item
modo potest homo proficere in cogitando veritates, sed tunc non; ideo
dicitur mittite eum in tenebras exteriores. Modo enim aliqui
peccatores non sunt tenebrosi quantum ad cognitionem exteriorem, licet
quoad cognitionem interiorem; sed tunc habebunt tenebras exteriores.
Vel, ad litteram, quia non solum quoad animam, sed quoad corpus,
quia separabuntur a societate sanctorum. Tunc sequitur poena sensus
ibi erit fletus et stridor dentium. Fletus procedit ex tristitia,
stridor ex ira. In Act. VII, v. 54: stridebant dentibus in
eum. Aliqui flent pro peccatis, et humiliantur, et mundantur. Ibi
erit tristitia, sed non ad humilitatem, sed vertetur in iram. Item
stridor propter impatientiam, quia superbia eorum qui te oderunt,
ascendit semper, Ps. LXXIII, 23. Vel potest dici in
resurrectione, quia non solum in anima, sed etiam in corpore
punientur; vel quia calorem et frigora patientur; Iob XXIV,
19: transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium. Deinde concludit
multi sunt vocati, pauci vero electi, quia quidam nolunt venire,
quidam non habent vestem nuptialem. Unde supra VII, 14: arcta
est via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam.
|
|